Distinctio XLIII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

Est praeterea quoddam peccati genus etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de distinctione peccatorum in generali ; in hac parte descendit ad quoddam speciale genus peccati.

Dividitur autem pars ista in partes duas.

In quarum prima Magister determinat de peccato isto, comparando illud ad alia peccatorum genera.

In secunda vero determinat de ipso quid sit secundum assignationem propriam, ibi : Sed quaeritur, quid sit illud peccatum.

 

Prima pars remanet indivisa ; sed secunda dividitur in partes tres secundum triplicem assignationem peccati in Spiritum Sanctum,

in quarum prima Magister ponit assignationem unam per eius differentias magis notas quae quidem sunt obstinatio et desperatio.

In secunda vero ponit eius assignationem per eius differentias minus manifestas, ibi : Est et alia huius peccati assignatio.

In tertia vero subiungit istius peccati assignationem communem et definitivam, ibi : De hoc quoque peccato in Spiritum Sanctum definitivam assignationem etc.

Prima istarum partium dividitur in partes duas,

in quarum prima determinat veritatem ;

in secunda dissolvit dubitationem, ibi : Sed quaeritur, utrum omnis obstinatio.

Similiter secunda dividitur in duas,

in quarum prima ponit Magister huius peccati assignationem ;

in secunda ponit eius assignationis explanationem, ibi : Illam tamen assignationem Augustinus etc.

Similiter tertia pars habet duas,

in quarum prima ponit peccati in Spiritum Sanctum, secundum Ambrosium, definitivam assignationem.

In secunda vero removet dubitationem, ibi : Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio de peccato in Spiritum Sanctum, de quo secundum ipsius triplicem comparationem quaeruntur tria.

Primo quaeritur de ipso in comparatione ad alia peccatorum genera.

Secundo quaeritur de ipso quantum ad conditiones proprias.

Tertio vero quaeritur de ipso quantum ad eius species et differentias.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum peccatum in Spiritum Sanctum dicat genus peccati distinctum.

Secundo quaeritur, utrum peccatum in Spiritum Sanctum semper habeat aliud peccatum actuale praeambulum.

 

 

ARTICULUS I.

De peccato in Spiritum Sanctum comparato ad alia peccatorum genera.

 

QUAESTIO I.

Utrum peccatum in Spiritum Sanctum dicat genus peccati distinctum ab aliis generibus peccatorum.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum peccatum in Spiritum Sanctum dicat genus peccati distinctum ab aliis generibus peccatorum. Et quod sic, videtur :

  1. Primo per verbum Magistri in littera : Est quoddam peccati genus ceteris gravius et abominabilius, quod dicitur peccatum in Spiritum Sanctum .
  2. Item, hoc videtur ratione, quia mortale et veniale faciunt diversa peccatorum genera ; ergo multo fortius remissibile et irremissibile ; sed peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum irremissibile : ergo videtur quod peccatum in Spiritum Sanctum sit aliud genus ab aliis generibus peccatorum.
  3. Item, peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum procedens ex certa malitia. Si ergo peccatum ex certa malitia dividitur contra peccatum ex ignorantia et infirmitate, ergo videtur quod peccatum in Spiritum Sanctum sit genus peccati distinctum.
  4. Item, quod habet species proprias, a speciebus aliorum peccatorum distinctas, est genus peccati distinctum ab aliis peccatorum generibus ; sed peccatum in Spiritum Sanctum est huiusmodi, quoniam eius species sunt desperatio et obstinatio et veritatis agnitae impugnatio, quae sunt propriae species huius peccati, ita quod non aliorum : ergo etc.

 

Sed contra :

1. Peccatum in Spiritum Sanctum, sicut dicit Magister in littera, est peccatum ad mortem ; sed omne peccatum mortale est peccatum ad mortem : ergo, cum peccatum ad mortem sit generale ad omnes peccatorum differentias, ergo et peccatum in Spiritum Sanctum.

2. Item, peccatum in Spiritum Sanctum aut sic nominatur quia est in personam Spiritus Sancti aut quia est contra illud quod est appropriatum Spiritui Sancto. Si quia contra personam Spiritus Sancti, sed una est maiestas Patris et Filii et Spiritus Sancti : ergo omne peccatum, quod est in Spiritum Sanctum, est in Patrem, et omne quod est in Patrem, est in Spiritum Sanctum : ergo hoc modo est generale ad omne peccatum. Sed, si quia contra effectum appropriatum Spiritui Sancto, utpote contra bonitatem et gratiam, sed omne peccatum est contra bonitatem et contra gratiam Spiritus Sancti : ergo omne peccatum est peccatum in Spiritum Sanctum.

3. Item, peccatum dividitur in peccatum ex infirmitate et ex ignorantia et ex malitia, ita quod peccatum ex malitia dicitur esse peccatum in Spiritum Sanctum ; sed peccatum ex ignorantia et peccatum ex infirmitate non dicit speciale genus peccati - omne enim genus peccati ex ignorantia potest esse et ex infirmitate - ergo non videtur similiter quod peccatum ex malitia dicat determinatum peccati genus.

4. Item, omne quod quis facit ex ignorantia, potest facere ex certa scientia sive ex industria : ergo, si omne genus peccati potest fieri ex certa industria, videtur quod peccatum in Spiritum Sanctum circumeat omnia peccatorum genera. Non ergo videtur esse peccati genus ab aliis peccatorum generibus distinctum.

 

Respondeo : Dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum dicit genus peccati distinctum ab aliis generibus peccatorum ratione triplici, videlicet ratione principii et ratione sui oppositi et ratione actus substrati. Ratione principii, quia peccatum in Spiritum Sanctum dicitur esse illud quod est ex certa malitia sive industria, ex qua non procedit omne peccatum, sed illud solum quod homo facit scienter.

Ratione oppositi similiter distinguitur, quia, eum triplex sit gratia, videlicet innocentiae, baptismalis et poenitentialis, peccatum in Spiritum Sanctum proprie habet opponi gratiae poenitentiali, et eam impugnat quantum ad sui initium et quantum ad sui terminum, sicut per originale perditur gratia innocentiae et per actualia alia impugnatur gratia baptismalis.

Ratione vero actus substrati similiter distinguitur, quia, cum peccatum illud sit impugnativum gratiae, et malitia sit in ipso spiritu secundum se, peccatum in Spiritum Sanctum consistit circa actum ipsius spiritus, sicut patet in desperatione et obstinatione ; unde fornicatio et adulterium non potest aliquo modo dici peccatum in Spiritum Sanctum.

Ratione igitur sui principii et oppositi et actus substrati peccatum in Spiritum Sanctum est genus peccati determinatum. Et ratione horum trium sic nominatur, ut dicatur peccatum in Spiritum Sanctum, videlicet ratione malitiae, a,qua procedit, quae directe opponitur bonitati appropriatae Spiritui Sancto ; ratione poenitentialis sive finalis gratiae, quam privat, quae est effectus appropriatus Spiritui Sancto ; ratione etiam actus spiritualis, circa quem consistit ; unde directe dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, quod est in spiritu et circa actum spiritus malignantis.

Et sic patet quod peccatum in Spiritum Sanctum est genus peccati ab aliis generibus peccatorum distinctum. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod est peccatum ad mortem, dicendum quod peccatum dicitur ad mortem secundum similitudinem ad mortem corporalem. In morte autem corporali tria concurrunt, quorum primum est amissio vitae, aliud est corruptio dispositionis ex parte corporis ad susceptionem animae, tertium est impossibilitas reparationis secundum cursum naturae. Quantum ad primam conditionem omne peccatum, in quo est aversio a Deo, dicitur esse peccatum mortale sive ad mortem. Quantum ad secundam peccatum in Spiritum Sanctum dicitur peccatum ad mortem, quia tollit dispositionem ad susceptionem vitae, quae quidem consistit in susceptione poenitentiae. Quantum vero ad tertiam conditionem peccatum illud dicitur ad mortem, in quo quis corporaliter moritur. Cum ergo dicitur quod omne peccatum mortale est ad mortem et quod peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ad mortem, differenti modo accipitur peccatum ad mortem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod aut dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, quia est contra personam etc., dicendum quod ideo dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, non quia est contra personam, sed quia est contra appropriatum effectum ; nec quia contra omnem effectum appropriatum, sed quia contra effectum praecipuum inter appropriata Spiritui Sancto. Hic autem est donum gratiae finalis sive poenitentialis, et huiusmodi proprie quantum ad statum gratiae finalis, in qua consistit omnis gratiae efficacia ; et hoc modo non omne peccatum est contra effectum illum ; et per hoc non sequitur quod omne peccatum sit in Spiritum Sanctum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod omne peccatum potest esse peccatum ex ignorantia et infirmitate, dicendum quod non est simile, quoniam ignorantia non determinat sibi aliquem actum nec etiam infirmitas ; et ideo non dicit genus peccati determinatum, sed circuit omnia peccatorum genera. Similiter dicendum de peccato quod est ex infirmitate ; non sic autem est de peccato, secundum quod est ex malitia. Ad hoc enim quod sit peccatum in Spiritum Sanctum, non sufficit quod sit ex certa scientia et ex industria, sed requiritur determinatio generis quantum ad actum substratum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod omne peccatum potest fieri ex malitia, dicendum quod, etsi malitia concurrere possit ad omne peccatum, non tamen semper facit peccatum in Spiritum Sanctum. Unde si aliquis senex, qui non habet appetitum fornicandi, excitaret carnem suam ut fornicaretur, non diceretur in illa fornicatione peccare peccato in Spiritum Sanctum, quamvis illud peccatum committeret ex industria et quadam malitia. Cum ergo dicitur quod peccatum ex malitia est peccatum in Spiritum Sanctum, hoc solum intelligitur de illis generibus peccatorum quae proprie ex malitia habent ortum, sicut invidentia fraternae gratiae et impugnatio veritatis agnitae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccatum in Spiritum Sanctum semper habeat aliud peccatum praeambulum.

 

Secundo quaeritur, utrum peccatum in Spiritum Sanctum semper habeat aliud peccatum praeambulum. Et quod sic, videtur :

  1. Magister in littera dicit quod peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum desperationis vel obstinationis. Sed nullus desperat nec obstinatur nisi propter aliquod praecedens peccatum : ergo videtur quod semper aliquod peccatum sit praeambulum ad peccatum in Spiritum Sanctum.
  2. Item, peccatum in Spiritum Sanctum vel est finalis impoenitentia vel habet semper annexam finalem impoenitentiam, quantum est de se ; sed impoenitentia non est nisi respectu peccati praecedentis, sicut nec poenitentia : ergo nunquam est peccatum in Spiritum Sanctum quin habeat aliud peccatum praembulum.
  3. Item, peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum procedens ex certa malitia : ergo necesse est quod, antequam homo peccet peccato in Spiritum Sanclum, sit malitiosus ; sed non est malitiosus nisi per culpam : ergo ante peccatum in Spiritum Sanctum necesse est esse aliam culpam praeambulam.
  4. Item, in bonis nemo repente fit summus : ergo videtur quod et in malis nemo statim labatur in profundum ; sed per istud peccati genus labitur homo in profundum vitiorum : videtur ergo quod istud peccati genus habeat aliud praeambulum quod disponat ad ipsum.

 

Sed contra :

  1. Quatuor sunt nobis inflicta, sicut dicit Beda, propter peccatum primi parentis, videlicet infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia. Sed possibile est quod homo primo peccato peccet peccato ex ignorantia et ex infirmitate : igitur similiter possibile est quod primo peccet peccato quod ex malitia procedit.
  2. Item, quotiescumque peccatorum genera sunt diversa, possibile est peccare peccato uno absque alio. Si ergo peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum distinctum ab aliis generibus peccatorum, possibile est aliquem peccare illo genere peccati, etiam si non praecesserit aliud peccatum.
  3. Item, impugnatio veritatis agnitae est huius peccati species ; sed ita bene potest quis impugnare veritatem agnitam sicut etiam veritatem ignoratam : ergo videtur saltem quod, quantum ad illam speciem, absque alio peccati genere committi possit peccatum in Spiritum Sanctum.
  4. Item, peccatum in Spiritum Sanctum consistit circa actum spiritus ; sed magis pendet actus carnis ex actu spiritus quam e converso : ergo, si homo potest peccare peccato carnis, nullo alio peccato praecedente, pari ratione, immo multo fortiori, videtur hoc esse verum de peccato in Spiritum Sanctum.

 

Respondeo : Dicendum quod de peccato in Spiritum Sanctum differenter est loqui secundum eius species differentes. Quaedam enim sunt species peccati in Spiritum Sanctum, quae nullo modo possunt esse absque peccato praeambulo, sicut sunt obstinatio, desperatio et finalis impoenitentia. Talia enim respiciunt peccatum praeambulum quasi materiam circa quam et etiam sicut causam ; nemo enim desperat de venia, nisi qui commisit culpam ; nemo obstinatur in malo, nisi qui fecit malum ; nemo impoenitens est, nisi qui habet unde poeniteat.

 

Sunt et aliae species peccati in Spiritum Sanctum, quae quidem possunt esse absque peccato praeambulo, pro eo quod actus ipsarum non respicit determinate peccatum, sicut est invidentia fraternae gratiae et impugnatio veritatis agnitae, sicut etiam est praesumtio de impunitate. Potest enim quis fraternae gratiae invidere et veritatem agnitam impugnare et de impunitate praesumere, etiam si nulla actualis culpa praecesserit ; et hoc propter libertatem voluntatis, quae in quodlibet horum peccatorum propria deordinatione potest se praecipitare.

Attamen, quia ista sunt peccata valde gravia, vix aut nunquam contingit quod aliquis in haec cadat, nisi mens eius fuerit per alia peccata depravata.

 

Concedendum est igitur quod peccatum in Spiritum Sanctum non solum est genus peccati distinctum ab aliis peccatorum generibus secundum formam, sed etiam separari potest secundum existentiam, ita quod committatur sine culpa praeambula, quamvis rarissime contingat.

Unde et rationes, quae ad illam partem inducuntur, concedendae sunt.

  1. Illa tamen ratio, quam facit de eo, quod minus dependet actus spiritus ab actu carnis etc., dicendum quod illa ratio non cogit, quin peccatum in Spiritum Sanctum possit esse sine aliis peccatis, pro eo quod actus spirituales sive ad animam pertinentes non solum transeunt super materiam debitam, sed etiam super alios actus ; unde substernunt sibi alios actus quasi pro materia. Sic et peccata, quae habent circa actus illos consistere, ut plurimum alia peccata praesupponunt tamquam materialia, sicut desperatio et obstinatio. Non sic autem est de actibus corporalibus, qui quidem non transeunt in alios actus, sed in materiam extrinsecam ; et ideo illa peccata circa illos actus existentla non habent alia peccata tamquam materialia. Et huic consonat illud quod dicit grammaticus, quod verba prohaeretica sive ad animam pertinentia requirunt determinari per infinitivum sequentem. Non sic est de actibus pertinentibus ad.corpus ; et ideo ratio illa non cogit.
  2. Nec etiam alia, quae dicit quod est genus peccati distinctum ; esto enim quod non esset sine aliis, nihilominus posset distingui ab aliis, quia multa sunt inseparabilia secundum esse, quae tamen distinguuntur formaliter.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod obicitur in contrarium de obstinatione et desperatione, dicendum quod ratio illa procedit ab insufficienti. Quamvis enim illud sit verum in istis duobus generibus peccatorum, non tamen sequitur quod sit verum in aliis generibus peccati in Spiritum Sanctum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod finalis impoenitentia est annexa omnibus speciebus illius peccati, dicendum similiter quod nec illud cogit, pro eo quod peccando in Spiritum Sanctum committit homo aliquod peccatum, respectu cuius potest habere propositum non poenitendi, sicut ille qui impugnat veritatem agnitam vel invidet fraternae gratiae, vel etiam sicut est de eo qui adeo praesumit de benignitate misericordiae, quod nullum relinquit effectum iustitiae, et ex hoc proponit mala facere et nunquam de eis poenitere. Et hoc totum potest esse sine alterius peccati genere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod illud peccatum est ex malitia, dicendum quod malitia, secundum quod est huius peccati radix, potest dicere malitiam contractam ex peccato originali vel potest dicere malitiam actam, scilicet actualem perversitatem voluntatis. Et primo modo praecedit natura et tempore, secundo modo concomitatur. Non enim oportet quod ante fuerit malitiosus, sed volendo malignari, potest in Spiritum Sanctum peccare ; et ita non oportet quod praecedat aliqua malitia actualis peccati depravans voluntatem, sed sufficit quod praecedat tempore malitia, quae est poena originalis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod nemo repente fit summus, dicendum quod non est simile, quia, quamvis non possit aliquis nisi ordinate ascendere, potest tamen inordinate descendere sive subito se praecipitare. Praeterea, non efficitur homo ita perfecte malus, committendo semel peccatum in Spiritum Sanctum, immo quanto pluries peccat, tanto magis labitur in profundum.

 

 

ARTICULUS II.

De eodem peccato quoad conditiones proprias.

 

Consequenter quaeritur de hoc peccati genere quantum ad conditiones proprias, et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur de huius peccati gravitate.

Secundo quaeritur de huius peccati irremissibilitate.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum peccatum in Spiritum Sanctum sit gravissimum.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum illud peccati genus sit gravissimum. Et quod sic, videtur :

  1. Primo, per auctoritatem Magistri in littera : Est praeterea quoddam peccati genus ceteris gravius et abominabilius.
  2. Item, ratione videtur. Maius est peccatum, quod magis facit distare a venia ; sed tale est peccatum in Spiritum Sanctum : ergo etc.
  3. Item, maius est peccatum, quod minus habet de ratione excusationis ; sed peccatum in Spiritum Sanctum est hulusmodi, minus enim habet inter cetera peccatorum genera de colore excusationis : ergo etc.
  4. Item, maius est peccatum quod magis inhabilitat animam ad iustitiam ; sed peccatum in Spiritum Sanctum est huiusmodi, quia maxime voluntatem deordinat ; ergo etc.
  5. Item, sicut ignorantia excusat peccantem, sic scientia aggravat, quia servus sciens voluntatem Domini sui ; sed peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum ex industria sive ex certa malitia : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Super illud Psalmi [58, 15] : Convertentur ad vesperam, Glossa : Nemo insanabilior est eo qui sanus sibi videtur. Ergo minus elongat a sanitate peccatum in quo quis peccat scienter, quam in quo quis peccat ignoranter ; sed peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum in quo quis peccat scienter : ergo videtur quod minus peccatum sit quam peccatum ignorantiae.
  2. Item, etsi una sit maiestas Trium, et aequaliter sint omnes honorandi, tamen maiestas appropriatur Patri et honor per appropriationem ei debetur. Ergo peccatum, quod est in Patrem, vel tantum vel plus Deum inhonorat quantum peccatum, quod est in Filium vel Spiritum Sanctum. Si ergo qualitas peccati pensatur secundum quantitatem contemptus, videtur quod non sit magis grave peccatum in Spiritum quam peccatum in Patrem et Filium.
  3. Item, malitia est poena inflicta pro peccato originali sicut ignorantia et infirmitas ; sed ignorantia et infirmitas, quia sunt poenae, aliquo modo excusant peccatum consequens : ergo pari ratione et malitia.
  4. Item, illud peccatum gravius est in quo magis regnat libido ; sed in peccato, quod est ex concupiscentia, magis regnat libido quam in peccato quod est ex malitia, sicut patet, quia maior est libido in fornicatione quam in desperatione. Ergo videtur quod maius sit peccatum quod est ex concupiscentia, quam illud quod est ex malitia : igitur peccatum in Spiritum Sanctum non est peccatum gravissimum.
  5. Item, gravius est peccatum in quo est maioris boni corruptio ; sed in peccato infidelitatis maior est corruptio quam in peccato in Spiritum Sanctum, in illo enim peccato receditur et a veritate et a bonitate : ergo videtur quod infidelitas vel haeresis gravior sit quam peccatum in Spiritum Sanctum.

 

Respondeo : Dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum gravissimum, et quia naturam maxime laedit et quia oculos Dei maxime offendit.

Naturam, inquam, maxime laedit, dum non solum aufert ei sanitatem, sed etiam praecludit viam ad sanitatem ; unde sicut morbus periculosior est qui non tantum laedit naturam, sed etiam praecludit viam ad sumtionem cibi vel mendicamenti, sic intelligendum est de isto morbo spirituali. Oculos Dei maxime offendit, quia nullum habet colorem excusationis ; et ideo peccans hoc genere peccati meretur severius iudicari. Et propter haec duo dicit Magister quod hoc peccatum ceteris est gravius et abominabilius, ut gravius dicatur ratione maioris laesionis, abominabilius ratione defectus excusationis.

 

Ratio autem huius est, quia peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia, et non solum ex malitia, sed ex malitia et industria. Tunc enim peccat quis peccato in Spiritum Sanctum, quando ad malum movetur ex nequitia spiritus, sciens se moveri ad malum ; unde peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia conflata ex concursu malitiae ex originali peccato contractae et malitiae actualis coni unctae industriae ; et ideo non tantum dicitur esse ex malitia, sed ex certa malitia.

Prima autem malitia, scilicet ex originali relicta, hoc peccatum non excusat, quia talis malitia est in ipsa voluntate secundum se ; et ideo, cum voluntati sublaceat, non minuit rationem voluntarii, sicut facit infirmitas et ignorantia ; et quia non minuit rationem voluntarii, non diminuit de ratione peccati ; et propterea non excusat.

Alia autem malitia non solum non excusat, sed etiam multum aggravat tum ratione improbitatis propriae, tum ratione cognitionis adiunctae ; utriusque enim est aggravare.

Et sic patet quare peccatum in Spiritum Sanctum maxime oculos Dei offendit, videlicet quia est ex certa malitia.

 

Ex hac etiam eadem causa naturam laedit. Laesio enim peccati principaliter consistit in deordinatione voluntatis ; et quanto voluntas magis improbe ad aliquid se inclinat, tanto magis se deordinat et depravat. Et quia ex certa malitia hoc peccatum procedit, ideo in hoc peccati genere scienter et prudenter, immo etiam imprudenter, peccator praeeligit maium ; et ideo voluntas eius magis in hoc peccato quam in aliis respuit bonum, quia amplius inficitur voluntatis gustus ; et hinc est etiam quod respuit medicamentum, quemadmodum gustus maxime infectus respuit bonum cibum.

Quoniam igitur hoc peccatum ex certa malitia procedit, hinc est quod est ceteris aliis gravius et abominabilius, quantum est ex genere peccati. Hinc est etiam quod est maxime naturae laesivum et maxime oculorum divinae Maiestatis offensivum.

Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes istud pec^ catum esse gravissimum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur, quod peccatum ex ignorantia magis a sanitate elongat, dicendum quod maior insanabilitas ex duplici causa potest venire : aut ex conditione morbi aut ex conditione infirmi. Cum ergo dicitur quod nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur, hoc intelligitur quantum ad conditionem et statum infirmi, pro eo quod talis, non sentiens se infirmum, non quaerit medicum, et ita nunquam sanatur. Quantum autem ad conditionem morbi non habet veritatem. Si enim peccans ex ignorantia erudiatur, de facili recipit sanitatem ; peccans autem in Spiritum Sanctum rebellis est eruditioni ex ipsa natura talis morbi ; et ideo, quantum est de se, peccatum illud et gravius est et insanabilius.
  2. Ad illud quod obicitur, quod peccatum in Patrem est aeque grave vel magis quam peccatum in Spiritum Sanctum, quia Patri appropriatur maiestas, dicendum quod illud peccatum non dicitur esse gravius aliis pro eo quod in ipso contemnatur magis persona Spiritus Sancti quam persona Patris - nam in omni peccato contemnitur una maiestas trium personarum ; unde sicut hoc genus peccati non distinguitur a peccato in Patrem ex hoc quod hic contemnatur Spiritus Sanctus et ibi Pater, sic nec ex hoc gravius iudicatur - sed ex hoc gravius est quia in ipso amplius contemnitur trium personarum maiestas quam in aliis generibus peccatorum. Magis enim impugnat gratiam, quae est totius Trinitatis effectus, et ideo maius est peccati genus : et ideo ratio ilia procedit ex falso intellectu.
  3. Ad illud quod obicitur, quod malitia est poena inflicta, ergo debet excusare sicut aliae poenae, dicendum quod non est simile. Et ratio huius est quia malitia respicit ipsam voluntatem secundum se, sed ignorantia respicit intellectum et infirmitas respicit carnem, et illa non adeo sunt in voluntate sicut ipsa malitia ; et ideo magis diminuunt de ratione peccati quam malitia. Praeterea, peccatum in Spiritum Sanctum non tantum est ex malitia contracta, immo est ex malitia conflata ex malitia contracta et malitia propria, sicut supra dictum est.
  4. Ad illud quod obicitur, quod illud peccatum est gravius in quo magis regnat libido, dicendum quod libido maior dicitur dupliciter : aut ratione maioris voluptatis aut ratione maioris improbitatis. Libido enim nominat voluntatem voluptuosam et improbam. Cum igitur dicitur quod gravitas peccati attenditur secundum quantitatem libidinis, dicendum quod verum est, secundum quod quantitas libidinis pensatur secundum improbitatem voluntatis ; sed non est verum, secundum quod pensatur penes delectationem ; sicut patet, quia gravius peccat senex fornicator vel adulterator quam iuvenis ; ex improbiori enim voluntate movetur, quamvis iuvenis amplius delectetur. Licet ergo in aliis generibus peccatorum magis abundet libido quantum ad delectationem, quia tamen in hoc peccato magis abundat quantum ad improbitatem voluntatis, istud gravius est.
  5. Ad illud quod obicitur, quod maior est corruptio in peccato infidelitatis, dicendum quod maior corruptio potest esse dupliciter : aut intensive aut extensive. Extensive loquendo, plura bona privantur in peccato infidelitatis quam in peccato in Spiritum Sanctum, quia in illo peccati genere tollitur totius spiritualis aedificii fundamentum. Intensive autem magis fit privatio in peccato in Spiritum Sanctum, pro eo quod magis reddit inhabilem ad bonum et amplius firmat in malo ; unde illud peccatum recte dicitur gravius, in quo est maior boni privatio intensive. Et quia peccatum haeresis frequentissime habet coniunctum peccatum in Spiritum Sanctum, utpote obstinationem, hinc est quod illud peccatum est valde periculosum. Si enim solum ex ignorantia haeretici moverentur, facilius adhiberetur sibi remedium ; sed quia animo obstinato pertinaciter adhaerent errori suo, ideo franguntur potius quam incurventur.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccatum in Spiritum Sanctum sit irremissibile.

 

Secundo quaeritur de istius peccati irremissibilitate. Et quod istud peccatum sit irremissibile, ostenditur :

  1. Matthaei 12, 31 : Spiritus blasphemiae non remittetur ; et post : Qui dixerit verbum contra Spiritum Sanctum, non remittetur nec in hoc saeculo nec in futuro. Sed Christus nullo modo potest mentiri : ergo illud peccatum nullo modo potest remitti.

2. Item, Glossa super dictum locum : Blasphemia remittetur ; spiritus autem blasphemiae non remittetur, nec in hoc saeculo nec in futuro.

3. Item, Ieremiae 18, 12 : Desperavimus, post cogitationes nostras ibimus ; et post subiungitur : Tu autem noli orare pro populo isto, quia non exaudiam te. SI ergo pro peccato remissibili Dominus vult exorari, et nolebat exorari propter peccatum desperationis, ergo videtur quod peccatum desperationis sit irremissibile. Pari ratione concluditur de qualibet huius peccati specie.

4. Item, nullum peccatum remitti potest nisi de quo quis potest subire poenitentiam et postulare veniam ; sed peccatum in Spiritum Sanctum non est huiusmodi : ergo etc. Maior manifesta est ; minor probatur per illud Augustini, qui dicit, in libro De sermone Domini in monte : Tanta est labes huius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit.

5. Item, impoenitentia est species huius peccati et annexa aliis speciebus. Si ergo impoenitentia directe opponitur ipsi veniae et poenitentiae, ergo videtur quod simpliciter privet veniam et remissionem : videtur ergo quod hoc peccatum sit irremissibile.

 

Sed contra :

  1. Super illud Psalmi [67, 23] : Convertam in profundum maris, Glossa : Id est, eos qui erant desperatissimi. Ergo, si hoc est peccatum quod maxime elogant a venia, et illud omnino remittitur, videtur quod et omnia alia.
  2. Item, Augustinus, De verbis Domini : Ista impoenitentia vel cor impoenitens, quamdiu quis in hac carne vivit, non potest iudicari ; de nullo enim desperandum est, quamdiu patentia Dei eum ad poenitentiam adducit. Sed de eo qui peccat peccato irremissibili desperandum est : ergo videtur quod peccans peccato in Spiritum Sanctum non peccat irremissibiliter.
  3. Item, peccatum in Spiritum Sanctum non aufert homini statum viatoris ; sed quamdiu homo est in statu viatoris, habet vertibilitatem liberi arbitrii ; et quamdiu hoc habet, potest Deo reconciliari et a peccato liberari : ergo videtur quod peccatum in Spiritum Sanctum possibile sit remitti.
  4. Item, potentior est gratia et virtus in bonum quam sit peccatum in malum ; sed nulla virtus reddit hominem ex suo actu impossibilem ad peccandum, nec poenitentia nec alia : ergo videtur quod nulla culpa reddit hominem impossibilem ad resurgendum. Sed non resurgit homo a peccato nisi remittatur peccatum : ergo non solum istud peccati genus, sed etiam quodlibet aliud est remissibile.
  5. Item, si peccatum in Spiritum Sanctum dicitur irremissibile, aut hoc est per privationem actus remissionis aut per privationem dispositionis aut per privationem possibilitatis. Si per privationem actus, ergo quodlibet peccatum, quod non remittitur, debet dici irremissibile : ergo quodlibet peccati genus isto modo irremissibile dicetur. Si per privationem dispositionis, ergo, cum omne peccatum mortale reddat hominem ineptum ad remissionem propter Dei offensam et comtemptum, videtur ergo quod omne debeat dici irremissibile. Si propter privationem possibilitatis, contra : aut hoc est quia Deus non potest infundere gratiam aut hoc est quia iste non potest gratiam recipere. Sed primum est plane falsum, similiter et secundum, quia iste habet arbitrii libertatem : non igitur videtur quod aliquo modo illud peccatum debeat dici irremissibile.

Est igitur quaestio, si dicitur irremissibile, quomodo dicatur et qualiter.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut Magister in littera innuit, quorumdam opinio fuit quod peccatum in Spiritum Sanctum diceretur irremissibile, quia vix et raro et difficulter dimittitur. Alii vero dixerunt quod illud peccatum dicitur irremissibile, quia nullo modo remitti habet, pro eo quod tali peccato peccans digne poenitere non potest.

Uterque autem istorum modorum dicendi conveniens est et verus, nec unus repugnat alteri, si recte inteliigantur. Sicut enim remissibile dicitur dupliciter : uno modo remissibile dicit aptitudinem, alio modo remissibile dicit consuetudinem ; sic et irremissibile dupliciter potest dici : uno modo, ut dicatur irremissibile, id est ineptum sive impossibile ad remittendum ; alio modo, ut dicatur irremissibile, quod est inconsuetum remitti.

 

Utroque horum modorum pecca ? tum in Spiritum Sanctum potest dici irremissibile : nam omne peccatum in Spiritum Sanctun vel est impoenitentia vel habet impoenitentiam annexam. Impoenitentia autem dicitur duobus modis sicut et perseverantia. Uno modo dicitur perseverantia propositum perseverandi ; alio modo dicitur perseverantia continua permanentia in bono usque in finem. Et primo modo perseverantia est in qualibet virtute ; secundo modo perseverantia includit gratiam finalem. Sic et impoenitentia dicitur dupliciter : uno modo dicitur impoenitentia propositum non poenitendi ; alio modo dicitur impoenitentia continua permanentia in malo usque ad diem extremum inclusive.

Et secundum istum modum peccatum in Spiritum Sanctum, quod claudit in se impoenitentiam, dupliciter potest dici : uno modo, prout claudit in se impoenitentiam, quae quidem est finalis persistentia in malo ; et sic dicitur irremissibile, quia non potest remitti, sicut finalis gratia non potest perdi. Sed hoc modo peccare peccato in Spiritum Sanctum nemini attribuendum est usque ad illud instans in quo possit dici de isto quod finaliter sit impoenitens. Et secundum hunc modum currit una praedictarum opinionum, et ita valde stricte accipit peccatum in Spiritum Sanctum.

Alio modo dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, prout claudit in se impoenitentiam, id est propositum non poenitendi ; hoc modo dicitur irremissibile, id est inconsuetum remitti. Quamvis enim non sit impossibile ad remissionem, quia tale propositum mutari potest, raro tamen et vix remittitur, quia tale propositum claudit viam ad gratiam et impedit Spiritus Sancti ingressum. Illud enim quod gratiam introducit et quod ad gratiam disponit de congruo est voluntas recedendi a peccato ; et ideo, cum voluntas faciem suam obfirmavit ad oppositum, nisi fiat ei specialis vocationis donum et adiutorium, non pervenitur ad remissionis beneficium. Quoniam igitur alia peccatorum genera, etsi privent bonam voluntatem et iustitiam, non tamen reddunt voluntatem rebellem et repugnantem contra vocationem divinam, hinc est quod, si nunquam remittantur propter negligentiam peccatoris vel propter praeoccupationem mortis, non dicuntur esse irremissibilia.

 

Patet igitur quare peccatum illud dicitur irremissibile magis quam alia peccatorum genera, scilicet pro eo quod non tantum repugnat gratiae, sed etiam dispositioni ad veniam et gratiam suscipiendam. Patet etiam quomodo dicatur irremissibile, quia, communiter loquendo, non privat potentiam, sed dispositionem ; stricte autem accipiendo, potentiam privat ; sed hoc modo non dicitur peccare aliquis in Spiritum Sanctum, quamdiu vivit in hac vita.

 

Et per hoc patet responsio ad rationes quae inducuntur ad utramque partem, ad eas potissime, quae inducuntur ad secundum partem, quae videlicet ostendunt quod peccatum illud non dicitur irremissibile, eo quod reddat hominem impossibilem ad veniam, quamdiu est in vita ista ; et quia verum concludunt, ideo concedendae sunt.

 

  1. Ultima tamen ratio videtur ostendere, quod nullo modo debeat dici irremissibile ; sed iam manifesta est per ea quae dicta sunt, quia in aliis peccatis mortalibus non sic est privatio ad remissionem sicut in hoc peccato. Quamvis enim alia peccata tollant iustitiam, non tamen auferunt propositum redeundi ad iustitiam. Fere enim omnes qui peccant emendare proponunt. Hoc autem peccati genus, in quantum peccatum eat, tollit iustitiam ; in quantum vero tale peccatum est quod habet annexam impoenitentiam, aufert homini propositum redeundi ad gratiam ; et ideo irremissibile dicitur, quia privat dispositionem ad bonum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Domini, in Matthaeo et etiam de Glossa, dicendum quod tam textus quam Glossa intelligi habet quantum ad privationem remissionis secundum consuetudinem, non secundum possibilitatem et aptitudinem. Unde quod Dominus comminatur quod illud peccatum non remittetur, hoc intelligendum est, non quia remitti non possit, sed quia Deus paucis consuevit remittere.

Vel dicendum, sicut dicit Augustinus, quod intelligitur de peccato in Spiritum Sanctum secundum quod includit impoenitentiam finalem, hoc est, in quo quis perseverat usque ad mortem.

  1. Ad illud quod tertio obicitur de verbo Ieremiae, quod Deus nolebat orari pro desperatis, dicendum quod hoc non erat quia nullo modo possent ad bonum converti vel redire : hoc enim potuissent, si Deus vellet eos specialiter visitare ; sed quia ipsi non merebantur et Deus occulto suo iudicio nolebat eis manum misericordiae ampliare. Hinc est quod praevidens et suum iudicium et eorum impoenitentiam, hoc Prophetae praedicebat ; et ita ex hoc non habetur quod illud peccatum non posset remitti, sed quia illud illis nolebat Deus remittere et quod illi finaliter in impoenitentia remansuri erant, quamvis possent ab ea discedere.
  2. Ad illud quod obicitur, quod tanta est huius peccati labes quod poenitere non possit, dicendum quod Augustinus illud verbum retractat et explanat hoc non esse dictum per privationem omnimodae possibilitatis, cum Deus convertat desperatissimos, sed per privationem facilitatis ; unde non solummodo consuevit aliquid dici impossibile quod nullo modo potest fieri, sed etiam quod difficulter fit.
  3. Ad illud quod obicitur, quod impoenitentia est species huius peccati, iam patet responsio, quia dupliciter dicitur impoenitentia, sicut dictum est ; et prout impoenitentia dicitur propositum non poenitendi, non reddit hominem impossibilem ad veniam, quia potest ab isto proposito desistere ; et illo proposito desistente, potest aliud propositum illi succedere et per illud ad veniam pervenire.

 

 

ARTICULUS III.

De speciebas et differentiis huias peccati.

 

Consequenter quaeritur de huius peccati genere quantum ad eius species et differentias. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur de speciebus huius peccati quantum ad numerum et sufficientiam.

Secundo vero quaeritur de his quantum ad uniuscuiusque propriam rationem.

 

 

QUAESTIO I.

De numero et sufficientia specierum huius peccati.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur de numero et sufficientia specierum huius peccati. Et communiter consueverunt huius peccati sex species assignari, videlicet desperatio, praesumtio, obstinatio, invidentia fraternae gratiae, impugnatio veritatis agnitae et finalis impoenitentia. Sed quod multo plures debeant esse, videtur :

  1. Quia, cum sint tres virtutes theologicae, videlicet fides, spes, caritas, quarum quaelibet ita est ad salutem necessaria sicut alia, videtur quod sicut est unum peccatum in Spiritum Sanctum quod est contra spem, videlicet desperatio, similiter debeat esse unum contra fidem et aliud contra caritatem.
  2. Item, virtutes cardinales multae sunt praeter poenitentiam, quae sunt necessariae ad salutem : ergo sicut accipitur species peccati in Spiritum Sanctum per oppositionem ad poenitentiam, ita deberet accipi per oppositionem ad alias virtutes cardinales.
  3. Item, in Deo non tantum considerantur istae conditiones, videlicet misericordia et iustitia, sed etiam plures aliae, utpote bonitas et maiestas : ergo sicut sunt duae species huius peccati, quarum una est contra iustitiam, ut praesumtio, alia contra misericordiam, ut desperatio, ita videtur quod duae aliae species deberent esse contra conditiones alias.
  4. Item, septem sunt peccata capitalia, inter quae sunt aliqua ita magna sicut est invidia : ergo sicut invidentia fraternae gratiae ponitur una species huius peccati, ita deberet poni superbia et ira.
  5. Item, aeque magnum peccatum est impugnare bonitatem sicut impugnare veritatem. Ergo sicut est una species huius peccati penes impugnationem veritatis agnitae, ita deberet esse alia species penes impugnationem bonitatis.
  6. Item, spiritus blasphemiae est peccatum in Spiritum Sanctum, secundum quod dicitur in Glossa et in textu Matthaei 12, 31 ; nec est aliquod praedictorum : ergo videtur quod plures sint species peccati in Spiritum Sanctum quam praedictae.
  7. Item, quaero, unde accipiatur distinctio istarum specierum. Aut enim accipitur ex parte eius cui opponitur hoc peccatum aut ex parte actuum substratorum aut ex parte motivorum. Si ex parte eius cui opponitur, cum illa sit gratia poenitentialis, et gratia poenitentialis sit una, videtur quod una sola deberet esse species huius peccati. Si ex parte actuum substratorum, aut illi actus sunt principales potentiarum interiorum aut non principales. Si principales, tunc non deberent esse nisi tres secundum numerum potentiarum. Si penes actus non principales, ergo deberent esse multo plures quam sex. Si ex parte motivorum, similiter obicitur, quia, cum plura sint motiva quam sex, plures erunt huius peccati species.

 

Iuxta hoc quaeritur, cum Magister non tangat in littera nisi de quatuor speciebus peccati in Spiritum Sanctum et alii ponant quinque species, alii sex, unde veniat ista diversitas. Quaeritur ergo penes quid distinguantur istae species et qui sit earum numerus et sufficientia.

 

Respondeo : Dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum directe est contra effectum Spiritus Sancti, qui quidem dicitur gratia poenitentialis. Haec autem poenitentialis gratia, secundum quod in Sacramento consideratur, tria respicit, videlicet medicum et aegrotum et ministrum.

Ex parte medici concurrunt ista duo : misericordia et iustitia : misericordia, per quam remittit offensam ; et iustia, per quam exigit emendam. Contra misericordiam est desperatio ; contra iustitiam est praesumtio.

Similiter ex parte aegroti duo concurrunt, videlicet detestatio peccati praeteriti et propositum non peccandi ; nisi enim haec duo in se habeat, non est idoneus ad hoc quod gratia Spiritus Sancti habeat in ipsum efficaciam. Contra detestationem peccati est obstinatio ; contra vero propositum non peccandi est finalis impoenitentia.

Similiter ex parte ministri duo concurrunt, videlicet veritas doctrinae, per quam peccatorem instruat, et sanctitas gratiae, per quam ipsum adiuvet et sublevet. Contra veritatem doctrinae est impugnatio veritatis agnitae ; contra sanctitatem gratiae est invidentia fraternae gratiae.

Et sic patet numerus et sufficientia, quare scilicet tot sunt species peccati nec plures nec pauciores.

 

Aliter potest accipi sufficientia dictarum specierum, quia, cum peccatum illud sit contra gratiam poenitentialem, in quantum per ipsam fit remissio peccatorum in unitate Ecclesiae, aut illud peccatum est contra poenitentiam aut contra unitatem ecclesiasticam.

Contra poenitentiam autem potest esse dupliciter : aut per recessum a bono, et sic est desperatio ; aut per obfirmationem in malo, et sic est obstinatio.

Si contra unitatem ecclesiasticam, sic est aut ratione veritatis aut ratione bonitatis. Si ratione veritatis, sic est impugnatio veritatis agnitae ; si ratione bonitatis, sic est evidentia fraternae gratiae. Et hoc modo sumuntur quatuor species.

 

Nec iste modus assignandi repugnat ei qui dictus est, quia sub obstinatione, quae est obfirmatio in malo, clauditur praesumtio et finalis impoenitentia. Hoc enim ipso quod obfirmatus est aliquis in malo, nec timet poenam nec proponit dimittere culpam.

 

Aliter sumitur numerus istarum specierum, quia, cum peccatum in Spiritum Sanctum sit contra poenitentialem gratiam, aut est contra ipsam ratione sui aut ratione antecedentium aut ratione subsequentium.

Si ratione sui, sic est obstinatio. Si ratione antecedentium, cum ad poenitentiam antecedant timor et spes tamquam duae molae, contra timorem est praesumtio, contra spem est desperatio. Si ratione consequentium, cum ad poenitentiam consequatur emenda, quae consistit in duobus, videlicet in vera confessione et bona satisfactione, sic sumuntur duae species, quarum una est impugnatio veri, altera est detestatio boni ; et secundum istam assignationem obstinatio comprehendit obstinationem proprie dictam et finalem impoenitentiam.

 

Et sic patet numerus et sufficientia specierum, et qua ratione quidam assignant quatuor, quidam quinque, quidam sex. Ille autem modus, quo assignantur sex species, convenientior est et communius tenetur, pro eo quod illud quod alii dicunt implicite, ille dicit explicite.

Iuxta hunc modum concedendum est species peccati in Spiritum Sanctum numero esse sex et non plures.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod deberet esse peccatum in Spiritum Sanctum contra fidem et contra caritatem, dicendum quod illa ratio non cogit, quia non dicitur desperatio peccatum in Spiritum Sanctum quia est contra spem, sed quia directe repugnat dispositioni gratiae poenitentialis. Qui enim desperat de venia, nunquam ad gratiam se praeparat, sicut Iudas, qui facilius desperans cucurrit ad laqueum, sicut dicit Augustinus quam ad petendum misericordiae beneficium.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sunt aliae virtutes cardinales praeter poenitentiam, dicendum quod, etsi aliae virtutes sint, tamen poenitentia proprie virtus est, per quam resurgit homo in gratia et per quam remittitur culpa ; et ideo peccatum, quod maxime est impugnativum gratiae, magis directe habet opponi poenitentiae quam alii virtuti cardinali. Praeterea, poenitentia non tantum est virtus, sed etiam Sacramentum, et utroque modo ei opponitur peccatum in Spiritum Sanctum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod aliae sunt conditiones Dei quam misericordia et iustitia, dicendum quod, etsi aliae sint, istae tamen sunt praecipuae quae considerantur in opere iustificationis et quas oportet attendere peccatores, utpossint redire ad gratiam ; et ideo magis contra istas assignantur species peccati ih Spiritum Sanctum quam contra conditiones alias.
  4. Ad illud quod obicitur, quod septem sunt capitalia peccata ita magna sicut invidia, dicendum quod invidentia fraternae gratiae non ponitur esse peccatum in Spiritum Sanctum ratione eius quod est capitale peccatum, sed ratione eius quod est impugnatio boni, quae directam habet oppositionem ad bonum poenitentiae.
  5. Ad illud quod obicitur, quod contingit impugnare bonitatem sicut veritatem et maiestatem, dicendum quod in impugnatione veritatis agnitae clauditur impugnatio maiestatis et etiam bonitatis, quoniam veritas non tantummodo praedicat se, sed etiam praedicat et manifestat bonitatem et etiam maiestatem Dei ; et dum aliquis scienter dicit contra veritatem, in qua praedicatur Dei maiestas et bonitas, per consequens maiestatem et bonitatem impugnat.
  6. Ad illud quod obicitur de spiritu blasphemiae, dicendum quod comprehenditur sub impugnatione veritatis agnilae. Qui enim verbis falsis veritati Dei resistit et blasphemare dicitur et veritatem agnitam impugnare.
  7. Ad illud quod quaeritur, penes quid accipiatur numerus et sufficientia specierum huius peccati, dicendum quod sumitur ex parte oppositi. Opponitur autem poenitentiae hoc peccati genus, non solum ratione habitus poenitentiae, sed etiam ratione eorum quae concurrunt ad poenitentiae effectum. Et quia ista sunt sex, sicut ostensum fuit, duo ex parte medici et duo ex parte aegroti et duo ex parte ministri, propter hoc sex sunt species huius peccati.

Ad illud vero quod ultimo quaerebatur, iam patet responsio per ea quae dicta sunt.

 

 

QUAESTIO II.

De speciebas huius peccati quoad rationes proprias.

 

Secundo quaeritur de speciebus huius peccati quantum ad rationes proprias, et ostenditur quod nulla istarum sit species peccati in Spiritum Sanctum.

  1. Et primo de desperatione, quia peccatum in Spiritum Sanctum est ex certa malitia ; sed desperatio potius est ex infirmitate quam ex malitia : ergo videtur quod desperatio non sit peccatum in Spiritum Sanctum. Si tu dicas quod saltem potest esse species, in quantum est ex malitia, obicitur contra hoc : quia qui desperat cogitat in corde suo quod maior est iniquitas sua quam Dei misericordia ; et omnis talis errat et decipitur : ergo omnis desperatio ortum habet ex ignorantia : ergo non est species peccati in Spiritum Sanctum.
  2. Secundo ostenditur hoc ipsum de praesumtione, quia frequenter praesumit quis potius ex confidentia vel audacia quam ex malitia : ergo non videtur esse species peccati in Spiritum Sanctum. Si tu dicas quod non est species, nisi in quantum procedit ex malitia, obicitur contra hoc : quia praesumtio, undecumque procedat, species superbiae est, quae est capitale peccatum : ergo non est species peccati in Spiritum Sanctum.
  3. Tertio ostenditur hoc ipsum de obstinatione, quia obstinatio est induratae mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impoenitens. Si ergo induratio mentis venit ex permansione in peccato, et permansio in peccato non sit species peccati, sed potius circumstantia, videtur quod obstinatio non sit species peccati in Spiritum Sanctum. Si tu dicas quod obstinatio, secundum quod est peccatum in Spiritum Sanctum, non tantum dicit permansionem, sed etiam dicit novum actum et motum, obicitur contra hoc, quia actus ille non est aliud quam voluntas manendi in peccato ; ergo, non est aliud quam impoenitentia : ergo videtur quod obstinatio non sit species peccati in Spiritum Sanctum ab impoenitentia distincta.
  4. Quarto ostenditur hoc ipsum de impugnatione veritatis agnitae, quia frequenter veritas agnita impugnatur ex verecundia, quia homo timet confundi quando dicit falsum : ergo videtur quod non sit species peccati in Spiritum Sanctum. Si tu dicas quod non est species peccati in Spiritum Sanctum nisi quando est ex malitia, obicitur contra hoc : quia tam veritas quam veritatis agnitio Filio appropriatur : ergo potius debet dici impugnatio veritatis agnitae peccatum in Filium quam peccatum in Spiritum Sanctum.
  5. Quinto loco ostenditur hoc ipsum de invidentia fraternae gratiae, quia aliquis invidet alii ex corruptione naturae : ergo, si omne peccatum in Spiritum Sanctum est ex malitia, videtur quod ista non est species peccati in Spiritum Sanctum. Si tu dicas quod hoc modo est peccatum in Spiritum Sanctum, quomodo procedit ex malitia, obicitur contra hoc : quia invidentia fraternae gratiae semper continetur sub invidia, quod est peccatum capitale : ergo videtur quod invidentia fraternae gratiae reducatur ad peccatum capitale et non sit peccatum in Spiritum Sanctum.
  6. Sexto et ultimo ostenditur illud idem de impoenitentia, quia aliquis non poenitet, quia nescit se peccasse : ergo videtur quod aliqua impoenitentia sit ex ignorantia : ergo non est species peccati in Spiritum Sanctum, quod universaliter est ex malitia. Si tu dicas quod tunc est peccatum in Spiritum Sanctum, quando est ex certa scientia, obicitur contra hoc : quia scientia non variat genus peccati, cum sit circumstantia. Si ergo impoenitentia procedens ex ignorantia non est species peccati in Spiritum Sanctum, videtur quod nec impoenitentia procedens ex cerla scientia.

 

Respondeo : Dicendum quod quemadmodum in operibus meritoriis caritas dat formam, ita quod nihil est meritorium nisi ex caritate procedat, sic intelligendum est in peccato in Spiritum Sanctum, quod malitia dat formam huic peccato ; unde nihil dicendum est esse peccatum in Spiritum Sanctum, nisi quod ex certa malitia procedit. Et quoniam fere omnes actus animae, qui procedunt ex certa malitia, possunt procedere ex infirmitate et ignorantia, et nomina peccatorum imponuntur ab actibus, hinc est quod nullum nomen praedictarum specierum est impositum alicui earum, secundum quod est praecise peccatum in Spiritum Sanctum. Et propterea in omnibus opus est hac generali et communi distinctione, ut dicamus quod ista sex nominent peccatum in Spiritum Sanctum secundum quod sunt ex malitia. Si autem sint praeter malitiam, utpote ex ignorantia et infirmitate, tunc non sunt peccata in Spiritum Sanctum. Hoc autem melius patet, si ad singula descendamus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod primo obicitur de desperatione, quod potest esse ex infirmitate, dicendum quod aliquando desperat aliquis ex pusillanimitate, ita quod in ipsa desperatione, non invenit complacentiam, sed dolet et renititur contra ipsam ; et tunc non est dicendum esse peccatum in Spiritum Sanctum, quia ex tali desperatione non proicitur homo in profundum.

Est et alia desperatio, qua quis desperat definitive, abscondens se quasi a facie divinae misericordiae, secundum quod fecit Cain, qui dixit : Ecce, a facie tua eicis me hodie ; et haec semper est peccatum in Spiritum Sanctum, quia est in contumeliam divinae misericordiae, cui suam praefert iniquitatem, sicut dixit Cain : Maior est iniquitas mea etc. Ex hoc tamen non iudicatur infidelis, aut quia talis bene sentit de aliis, sed male de se ; aut certe quia non aestimat Deum misereri non posse, sed potius misereri nolle ; et tale peccatum semper habet coniunctam malitiam, pro eo quod qui sic desperat, in tali culpa vult vitam suam finire ; unde tales desperatissimi frequentissime sibi ipsis inferunt mortem.

  1. Ad illud quod obicitur de praesumtione, dicendum quod est praesumtio de meritis et praesumtio de impunitate. Prima praesumtio, qua quis praesumit de meritis suis sive de aliquo quod habet in se, est peccatum superbiae. Secunda vero praesumtio, qua quis praesumit de impunitate, dans totum divinae misericordiae et auferens ei omnino rigorem iustitiae, hoc est peccatum in Spiritum Sanctum, quia claudit viam ad gratiam et viam ampliat ad peccatum. Et sic patet quod aliter pertinet ad peccatum capitale, aliter ad peccatum in Spiritum Sanctum.
  2. Ad illud quod obicitur de obstinatione, quod obstinatio dicit permansionem in malo, dicendum quod obstinatio dicitur dupliciter. Uno modo dicitur obstinatio continua permansio in culpa. Alio modo dicitur obstinatio voluntas complacens sibi in culpa perpetrata et priorem culpam non detestans, sed approbans ; et hoc modo dicit actum, actum, inquam, procedentem ex malitia ; ideo est peccatum in Spiritum Sanctum. Differt autem ab impoenitentia, secundum quod hic accipitur proprie ; nam unum est respectu praeteriti et reliquum respectu futuri. Et quamvis una sit virtus, cuius est praeterita plangere et plangenda non committere, tamen circa istos duos actus possunt esse diversa vitia, sicut largitas, cum sit una virtus, tamen secundum duos actus qui ad ipsam concurrunt, videlicet dare et tenere, habet duo vitia opposita, videlicet prodigalitatem et avaritiam.
  3. Ad illud quod obicitur de impugnatione veritatis agnitae, dicendum quod veritas agnita tripliciter potest intelligi impugnari : aut propter ipsam veritatem aut propter ipsum dicentem aut propter effectum consequentem. Primo modo nullus impugnat, cum omnes homines natura scire desiderent. Secundo modo et tertio potest impugnari ex infirmitate et etiam ex malitia ; et cum quis impugnat eam pertinaciter, sive in confusionem dicentis sive propter excusationem sui, quasi semper habet adiunctam malitiam, maxime cum est veritas ad salutem pertinens, ut est veritas Christianae religionis ; et sic est peccatum in Spiritum Sanctum. Tunc autem dico aliquem veritatem pertinaciter impugnare, quando ex sua impugnatione propter odium dicentis vel effectus consequentis aut facit vel vult facere praeiudicium veritati, ita quod, quamvis non odiat veritatem, secundum quod veritas est, tamen ratione adiunctl omnino eam abhorret ; sicut aliquis odit Deum ratione iustitiae, et ratione illius odii contingit quod homo delectatur in contumeliis Dei et in confutatione veritatis ; et tunc recte dicitur moveri ex malitia et pertinacia. Si autem quis resistat non pertinaciter, tunc bene potest procedere talis impugnatio ex quadam infirmitate ; nec talis impugnatio peccatum est in Spiritum Sanctum.

Nec valet illud quod obicit, quod veritas et agnitio veritatis appropriatur Filio, quia talis impugnatio non procedit ex ipsa agnitione, sed potius procedit ex malitiosa voluntate. Unde Magister supra dixit, in Prologo : Dissentientibus voluntatibus, dissentiens fit animorum sensus, et dum aliud complacet, impietatis error obnititur et voluntatis invidia resultat ; et illud est quod movet ad veritatem impugnandam.

  1. Ad illud quod obicitur de invidia fraternae gratiae, dicendum quod dupliciter potest quis invidere gratiae alienae : aut quia ex hoc minuitur bonum proprium, cuius promotionem appetit singulariter, et sic est peccatum capitale ; aut quia gustus animae sic est depravatus, ut, sicut non videt bonum in se, sic etiam nolit videre bonum in alio ; et tunc est peccatum in Spiritum Sanctum. Hoc autem est in illis maxime qui vix possunt in aliquo homine videre bonum. Et ita alio modo est capitale peccatum, alio modo est peccatum in Spiritum Sanctum ; et isto ultimo modo non procedit nisi ex magna corruptione et malitia voluntatis, quae adeo gustum eius pervertit, ut bonum faciat apparere malum et malum faciat apparere bonum.
  2. Ad illud quod obicitur de impoenitentia, dicendum quod impoenitentia dicitur dupliciter, videlicet privative et contrarie. Si dicatur privative, sic non est peccatum in Spiritum Sanctum, quia non ponit novum peccatum, sed conditionem dicit sive circumstantiam peccati praecedentis. Alio modo potest dici contrarie, et tunc dicitur impoenitentia voluntas non poenitendi ; et talis ex malitia procedit et peccatum est in Spiritum Sanctum.

Nec valet illud quod obicit, quod scientia non variat genus. Dico enim quod hoc non est ratione scientiae, sed, ratione malitiae. Haec autem impoenitentia sic est species peccati in Spiritum Sanctum, quod tamen aliae species ad ipsam ordinantur, ut ipsa quodam modo omnibus aliis est annexa. Nec hoc impedit quin sit diversa species ab aliis, quia, sicut in virtutibus una disponit ad alteram, sic etiam et in vitiis, quamvis non sit tanta connexio in habitibus vitiorum sicut est in habitibus virtutum, sicut, dante Deo, in tertio libro manifestabitur.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico, ut quis oret. Videtur enim ex hoc quod non habeat orari pro eo qui peccat in Spiritum Sanctum. Sed contra hoc est : quia tales sunt diligendi ex caritate : ergo videtur quod pro eis orandum sit.

Praeterea, tales magis indigent aliis et proniores sunt ad malum : ergo videtur quod maior sit beneficentia misericordiae pro his orare quam pro aliis qui non indigent.

Est igitur quaestio : quare dixit beatus Ioannes quod pro talibus orandum non sit, cum de nemine sit desperandum ?

 

Respondeo : Dicendum quod peccatum ad mortem dicitur dupliciter : aut quia perducit ad .mortem, aut quia disponit ad mortem. Et primo modo accipiendo, peccatum ad mortem omnino est irremissibile ; secundo modo accipiendo, peccatum ad mortem cum difficultate est remissibile.

Quolibet dictorum modorum intelligi habet praedictus sermo secundum differentem sui expositionem. Nam primo modo sensus est : non dico, ut pro eo oret quis, hoc est aliquis, nec parvus nec magnus. Secundo vero modo sensus est : non dico, ut pro eo oret quis, id est quaevis persona ; quasi dicat : difficile est pro tali peccatore exaudiri, quia talis iam est inter incorrigibiles deputandus ; de quo dicit Dominus, Matthaei 18, 17 : Quodsi Ecclesiam audire noluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et ita in uno sensu generaliter innuit quod pro peccante ad mortem non est orandum ; in alio vero sensu innuit quod non est cuiuslibet impetrare tantum donum.

In nullo tamen dictorum sensuum prohibet orare ; sed in hoc verbo ostendit quod mandatum suum sive monitio, qua dixerat orandum esse pro proximo, non se extendit generaliter respectu omnium, sed respectu eorum de quibus probabiliter sperare possumus quod nostris orationibus concedentur.

Et sic patet responsio ad illud.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit :  Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei. Contra : Glossa dicit ibidem : Blasphemia remittitur, spiritus autem blasphemiae non remittetur. Ergo, si blasphemia remittitur, sive blasphemet Patrem sive Spiritum, remittetur.

Iuxta hoc quaeritur, quae differentia sit inter blasphemiam et spiritum blasphemiae. Videtur quod gravius peccatum sit blasphemia quam spiritus blasphemiae, quia spiritus blasphemiae dicit voluntatem, blasphemia dicit opus, malum autem opus addit supra voluntatem.

Contrarium huius est quod dicit Glossa, quae dicit quod spiritus blasphemiae non remttitur, sed blasphemia remittitur.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo, blasphemia, quantum est de se, indifferens est quantum ad hoc quod sit peccatum in Spiritum Sanctum et non in Spiritum Sanctum. Alii enim blasphemant ex infirmitate et coactione, et hi peccant in Patrem ; alii ex deceptione, et hi peccant in Filium ; alii ex certa malitia, et hi peccant in Spiritum Sanctum, et hoc est sceleratissimum genus peccati, in vitupefiis Dei delectari. Et post subiungit : Quid est spiritus blasphemiae, nisi affectus et desiderium vituperationis divinae ? Spiritus enim blasphemiae sic spirat ad odium Dei sicut Spiritus Sanctus ad amorem Dei. Quando ergo dicitur : qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum etc., non intelligitur de quacumque blasphemia, sed de spiritu blasphemiae ; unde non dicit : qui blasphemaverit Spiritum Sanctum, sed qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, id est peccando in Spiritum Sanctum. Et hoc declarat ipsa Glossa, quae dicit quod blasphemia remittetur, spiritus autem blasphemiae non remittetur.

Per hoc patet responsio ad illud quod quaerit, quae differentia sit inter blasphemiam et spiritum blasphemiae et quod gravius sit peccatum spiritus blasphemiae quam blasphemia. Non enim differunt sicut voluntas et actus, sed sicut generale et speciale.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod desperatio est, qua quis diffidit penitus de bonitate Dei, aestimans malitiam suam Dei bonitatem excedere. Videtur enim ex hoc quod omnis desperans sit infidelis. Omnis enim, qui sic aestimat, credit bonitatem Dei esse finitam, et omnis talis errat contra id quod fidei est.

Item, qui credit contrarium eius quod dicit Scriptura, haereticus et infidelis iudicatur ; sed Scriptura dicit : Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor ; desperans credit eius oppositum : ergo etc.

Praeterea, articulus specialis est de remissione peccatorum, et contra istum errat ille qui desperat.

Similiter potest obici de eo qui praesumit ; videtur enim quod praesumtio tollat fidem.

Contrarium huius est, quia fides ita praecedit spem, sicut praecedit caritatem : ergo sicut odium non tollit, spem, ita etiam nec desperatio fidem.

 

Respondeo : Dicendum quod fides differt a spe et in hoc quod fides respicit ipsum obiectum in universali, sed spes respicit in particulari, videlicet respectu sperantis ; et in hoc etiam quod fides dicit certitudinem in intellectu et spes dicit certitudihem in affectu. Sicut igitur contingit aliquando ignorari aliquid in particulari et sciri in universali, sicut dicit Philosophus, in II Priorum, sicut est de illo qui scit omnem mulam esse sterilem, et tamen aestimat hanc habere in utero, sic potest aliquis habens fidem carere spe ; et sicut potest aliquis non habens certitudinem de aliquo in affectu habere in intellectu, sic potest aliquis non habens spem habere fidem.

 

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod talis aestimat, malitiam suam Dei bonitatem excedere, dicendum quod aestimare malitiam bonitatem excedere, hoc potest esse dupliciter : aut in se aut in effectu ; et in effectu dupliciter : aut universaliter respectu cuiuslibet aut particulariter respectu sui. Et primo et secundo modo est infidelitatis et tertio desperationis. Et hoc significat textus Genesis [4, 13], ubi dixit Cain desperans : Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear ; non dixit quod maior esset quam misericordia, sed quod amplior esset quam venia, ad quam pervenire posset.

Vel potest dici quod talis aestimatio potius venit ex subversione confidentiae quam ex subversione notitiae ; sicut homo aliquando bene scit aliquid, et tamen affectio adeo dominatur, ut ad aestimandum oppositum pertrahat ipsum.

 

Et per hanc viam respondendum est ad illa duo quae postea obiciuntur ; non enim concludunt quod desperatio tollat fidem, quia defectus est duplicis conditionis, sicut dictum est. Quamvis autem desperatio non tollat fidem simpliciter, nihilominus tamen plus laeditur fides per desperationem quam per odium vel quodcumque aliud peccatum quod non sit ei directe oppositum. In fide enim sunt tria, videlicet ipsa credulitas et habilitas tendendi in Deum et ipsa tendentia. Primum est quasi terra et secundum quasi semen et tertium, est quasi fructus. Primum tollitur solum per infidelitatem ; secundum vero tollitur per desperationem, qua efficitur homo inhabilis ad tendendum in Deum ; tertium vero tollitur per omne peccatum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod peccatum in Patrem illud intelligitur quod fit per infirmitatem. Si enim hoc verum est, tunc omne peccatum est peccatum in Patrem, quia, cum potentia peccandi potius sit impotentia quam potentia, hoc ipso quo aliquis potest peccare, potest deficere et infirmus esse.

Item, si peccatum in Filium est per ignorantiam, sicut ipse subiungit ; cum omnis peccator sit ignorans, sicut vult Philosophus, videtur quod omne peccatum sit in Filium : ergo nulla est illa divisio peccatorum.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur peccatum esse ex infirmitate et ignorantia, non accipitur hic quaecumque infirmitas et quaecumque ignorantia, sed infirmitas quae quidem est ex carne, et ignorantia quae est respectu alicuius circumstantiae facientis rationem culpae. Et hoc modo talis infirmitas non est respectu omnis peccati nec talis ignorantia, quamvis, largo modo accepta infirmitate pro quacumqpe impotentia, et ignorantia pro quacumque nescientia, sive cognitionis practicae sive speculativae, in omni peccato reperiantur. Praeterea, sciendum est quod, quando dividitur peccatum per has differentias, quod illud dicitur peccatum ex infirmitate, quod procedit ex ipsa immediate, et similiter ex ignorantia et malitia ; et sic istae tres differendae non concurrunt in peccatum idem. Et sic patent obiecta.

Et haec sufficiant de ista divisione, quia supra quaesitum fuit de his, distinctione vigesima secunda, ubi illa divisio ponitur et manifestatur.