Distinctio XXIX — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

Post haec considerandum etc.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra ostendit Magister quantum liberum arbitrium indiget auxilio gratiae secundum statum naturae lapsae. In hac parte inquirit, utrum eguerit gratia operante et cooperante secundum statum naturae institutae. Dividitur autem pars ista in partes duas.

In quarum prima determinat de auxilio gratiae, quod collatum fuit homini ante peccatum.

In secunda per oppositum determinat de supplicio poenae, quod inflictum fuit homini post peccatum, ibi : In illius quoque peccati poenam etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima inquirit Magister, utrum liberum arbitrium hominis ante lapsum gratia eguerit.

Secundo vero, utrum in statu illo gratiam et virtutes habuerit, ibi : Praeterea, quaeri solet, utrum homo ante lapsum etc.

 

Similiter secunda pars principalis duas habet.

In prima determinat cuiusmodi poena homo fuerit punitus propter peccatum, videlicet poena expulsionis de paradiso, ubi etiam explanat verba Scripturae circa hanc materiam.

In secunda removet dubitationem quae ex dictis habet originem, ibi : Potest autem quaeri, utrum de ligno vitae etc.

 

Et sic terminatur iila totalis pars, in qua egit Magister de primi hominis lapsu, et quantum ad peccatum, per quod cecidit, et quantum ad adiutorium, per quod stare potuit.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis, in qua agitur de gratiae adiutorio secundum statum naturae institutae, incidit hic quaestio circa tria.

Primo quaeritur, utrum homo ante peccatum gratia eguerit.

Secundo quaeritur, utrum ante peccatum gratiam habuerit.

Tertio quaeritur de quantitate gratiae, quam in illo stalu habuit. Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum homo in statu innocentiae, circumscripto dono gratiae, esset Deo acceptus.

Secundo quaeritur, utrum absque gratia posset exire in opus meritorium.

 

 

ARTICULUS I.

De necessitate gratiae ante peccatum primorum hominum.

 

Quaestio I

Utrum absque dono gratiae homo esset Deo acceptus in statu innocentiae.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum absque dono gratiae homo esset Deo acceptus in statu innocentiae. Et quod sic, videtur.

  1. Genesis 1, 31: Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona ; sed summo bono non potest non complacere illud quod est valde bonum : si ergo homo inter ceteras creaturas inferiores principatum obtinebat, videtur quod ipse valde bonus erat ; et si hoc, ergo Deus illum acceptabat.
  2. Item, Sapientiae 11, 25 : Diligis omnia, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti ; sed homo in statu innocentiae nihil habebat quod esset dignum odio, et totum quod habebat, a Deo factum erat : ergo Deus ipsum totaliter diligebat ; sed quod sic a Deo diligitur, ab eo acceptatur : ergo etc.
  3. Item, Proverbiorum 8, 17 : Ego diligentes me diligo ; sed homo secundum statum naturae institutae diligebat Deum propter se et super omnia, quia rectus erat : ergo videtur quod etiam praeter omnem gratiam Deus eum amabat ; et si hoc, ergo Deo acceptus erat.
  4. Item, artifex creatus complacet sibi in opere suo et illud acceptat, quando ipsum fabricat ad voluntatem suam ; sed Deus, qui est summus artifex, hominem formaverat ad imaginem suam et optima ratione eum condiderat : ergo videtur quod ex naturalibus sibi datis homo Deo placebat.
  5. Item, nihil est quod plus faciat animam caram Deo et acceptam quam quod sit tota pulcra et nulla sit in ea macula ; sed anima Adae in statu innocentiae tota erat pulcra : et nulla erat in ea macula, quantum erat ex naturali conditione : ergo absque omni gratia superaddita Deo erat accepta.
  6. Item, aut Deus poterat facere aliquam creaturam ita bonam quod ex puris naturalibus sibi placeret aut non. Si non, videtur quod non esset omnipotens. Si sic, ergo non videtur quod ad hoc quod natura placeat Deo, necessarium sit superaddi donum gratiae. Si igitur homo perfecte conditus fuit secundum exigentiam status naturae, videtur quod Deo placebat absque omni dono gratiae superadditae.

 

Sed contra :

  1. Hebraeorum 11, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo ; sed fides est donum superadditum naturae, secundum quod dicitur I ad Corinthios 12, 9 : ergo sine dono gratiae naturae superadditae nullus potest placere Deo.
  2. Item, Sapientiae 7, 28 : Neminem diligit Deus, nisi illum qui cum sapientia inhabitat; sed sapientia est donum Dei naturae superadditum, secundum quod infra subiungitur 9, 10, capitulo : Mitte illam de caelis sanctis tuis etc. : ergo absque dono gratiae naturae superadditae impossibile est Dei amicum esse.
  3. 3. Item, Dionysius, in libro De angelica hierarchia : Lex divinitatis est inferiora per media, et media per superiora reducere. Sed media bona sunt potentiae naturales, bona maxima sunt gratia et virtutes, quibus non contingit male uti : ergo secundum rectum ordinem anima non potest ad Deum redire nec Deo placere nisi perficiatur per dona virtutum et gratiae.
  4. Item, nihil excellentius est secundum naturam in homine quam ipsa imago ; sed imago indifferens est ad acceptandum et non acceptandum : ergo ad hoc quod aliqua anima a Deo acceptetur, necesse est ultra naturalia esse aliquod donum naturae superadditum.
  5. Item, quotiescumque Deus animam acceptat, eam in coniugium sibi desponsat : unde et animam dicit sponsam suam in Cantico [4, 8] ; sed quantumcumque aliqua creatura sit excellens, semper in infinitum est Deo inferior : ergo nunquam digna est in coniugium assumi, nisi Deus ex mera liberalitate condescendat ; et hoc est praestare gratiam : ergo etc.
  6. Item, cum Deus hominem acceptat, filium suum reputat, secundum quod dicitur Ioannis 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Sed creatura, quantumcumque sit nobilis, semper est Dei serva ; sed servus non potest adoptari in filium quin fiat ei gratia : ergo impossibile est quod aliqua creatura acceptetur a Deo sine munere gratiae superadditae.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod dupliciter contingit dicere aliquid acceptari a Deo : uno modo quadgm acceptatione generali, ut idem sit acceptare aliquid quod reputare bonum et in bono conservare ; et hac acceptatione non tantum acceptatur creatura rationalis, sed etiam omne opus Dei. Est etiam alia acceptatio specialis, qua dicitur Deus acceptare illud quod dignum reputatur aeterna beatitudine ; et tali acceptatione non acceptat Deus nisi creaturam rationalem ; illa enim sola est quae eius capax est et particeps esse potest. Hanc autem creaturam rationalem tunc acceptat, cum consecrat in templum et adoptat in filium et assumit in coniugium. Nam animae sanctae, quae Deo placent, et dicuntur templum Dei et dicuntur filiae Dei et dicuntur sponsae Dei, secundum quod colligitur ex Novo et Veteri Testamento.

Primum genus acceptationis non requirit superaddi donum gratiae ultra ea quae sunt de conditione naturae. Secundum vero genus acceptationis non potest non esse gratuitum, tum propter gratuitam Dei condescensionem, tum propter creaturae exaltationem ultra terminos sive status naturae.

Gratuita namque condescensio in huiusmodi acceptatione necessario requiritur. Quod enim Deus immensus habitare velit in anima ut in templo, quod iterum velit servum reputare pro filio, quod ancillam suam assumere velit in coniugium, hoc nemo dubitat esse merae gratiae et condescensionis liberalissimae.

Creaturae etiam sublimatio in tali acceptatione ultra statum naturae reperitur. Quod enim creatura consecretur in templum, adoptetur in filium, assumatur in coniugium, hoc est supra naturale complementum omnis creaturae ; et ideo nec consecratio nec adoptatio nec unio animae ad Deum fit per aliquam proprietatem naturae, sed per aliquod donum gratiae superadditum, quod animam consecret, ut sit templum ; assimilet, ut sit Dei filia ; quod faciem animae decoret, ut apta sit esse Dei sponsa. Haec autem omnia facit gratia gratum faciens, cui est adeo iuncta sanctitas ut nullo modo possit inquinari ; adeo iuncta Dei conformitas ut nullo modo possit Deo dissimilis fieri ; adeo iuncta spiritualis venustas ut nullo modo possit deformari ; et ideo reddit animam Deo acceptam. Et est ratio acceptandi secundum illas tres proprietates praedictas, quae quidem conveniunt ei non secundum tropum aut transumtionem, sed secundum veritatem aut proprietatem.

Et sic patet quod homo in statu innocentiae gratia gratum faciente indiguit ad hoc ut Deo placeret. Et haec necessitas sumta est exparte modi acceptandi.

Posset nihilominus et alia sumi ratio ex parte acceptantis. Deus enim, quia omnia fecit in gloriam suam et nullius indiget, potissime requirit a creatura rationali honorem. Et quia honorem Deo exhibemus quando in ipsum omnia referimus tamquam in omnium auctorem et finem, non decrevit Deus hominem perducere ad perfectionem gloriae per aliquid qubd ortum haberet ex principiis naturae, sed per mutius additum naturalibus, ut ex hoc homo Deo magis gratus existeret et totius salutis suae opus Deo attribueret.

Et sic patet quod nemo potest acceptari a Deo absque munere gratiae superadditae : naturae ; et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad rationes ad oppositum planum est respondere ex his quae dicta sunt. Nam duae primae auctoritates intelliguntur de acceptatione et dilectione secundum generalem modum. Nos autem loquimur hic de acceptatione secundum modum specialem, quo Deus acceptat ipsam animam, ut reputet eam dignam aeterna gloria.

3. Ad illud quod obicitur : Ego diligentes me diligo, dicendum quod illud intelligitur de dilectione caritatis, quae non est absque gratia ; et haec plurimum differt a dilectione naturali, qua homo diligebat Deum propter se et super omnia, sicut ostensum est supra, distinctione tertia.

4. Ad illud quod obicitur, quod artifex creatus complacet sibi in opere suo, dicendum quod istud est verum de illa generali acceptatione et complacentia, qua aliquis reputat aliquid esse bonum ; sed de illa acceptatione, qua aliquis sic acceptat aliquid ut reputet se illi obligatum ad retribuendum aliquid magnum, non habet veritatem. Hanc enim solum contingit reperire circa opus divinum, quod habet liberum arbitrium, et circa quod nata est laus et vituperium.

5. Ad illud quod obicitur, quod natura instituta absque omni gratia esset tota pulcra et sine macula, dicendum quod, etsi esset sine macula, non tamen esset tota pulcra ea pulcritudine quae est a gratia. Pulcritudo enim gratiae est sancti amoris conciliativa, secundum quod dicit Glossa super illud Psalmi [103, 15] : Ut exhilaret faciem in oleo, Glossa : Gratia est quidam nitor animae ad conciliandum sanctum amorem .

6. Ad illud quod obicitur, utrum Deus posset talem naturam facere quae esset ei accepta absque munere gratiae, dicentium quod, etsi ipse posset omnia tamquam omnipotens, natura tamen non esset capax ; unde impossibilitas venit ex parte creaturae. Si enim hoc faceret, nihil aliud esset facere quam quod faceret donum gratiae esse donum naturae et gratiam esse naturam. Hoc autem impossibile est, cum donum gratiae sit ultra terminos naturae. Unde sicut impossibile est quod homo fiat a Deo beatus per naturam, quamvis possit creari beatus, quia beatitudo consistit in bono quod est supra omnem naturam, sic etiam intelligendum est et in gratia.

Praeterea, esto quod posset facere, non tamen decrevit, quia non decuit. Et ratio huius dicta est, videlicet ut ex hoc divina servetur gloria, in cuius praeiudicium Deus neminem acceptat ; conservetur etiam nihilominus ipsa gratia, quae nullo modo potest nec debet esse ingrata ; et ideo sic debet dari, ut reputetur esse gratis data.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum homo in stata naturae institutae potuerit mereri absque dono gratiae.

 

Secundo quaeritur, utrum homo in statu naturae institutae posset in opus meritorium exire absque dono gratiae. Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus, in libro De natura et gratia : Quis nesciat ita factum hominem ut in eo liberum arbitrium ad iuste vivendum pro possibilitate et capacitate sua constitueretur ? Ergo videtur quod ex libertate arbitrii naturali posset iuste vivere, ergo et opera meritoria facere.
  2. Item, Damascenus : Manentes in eo quod est secundum naturam, in virtute sumus. Sed opera virtuosa sunt meritoria : ergo liberum arbitrium, in integritate suae naturae manens, absque omni gratia poterat facere opera meritoria.
  3. Item, Dei perfecta sunt opera, et perfectum est aliquid, ut vult Philosophus, cum attingit propriae virtuti. Ergo, si homo perfectus conditus est, poterat exire in operationem, propter quam factus est ; haec autem est operatio per quam pervenitur ad gloriam : ergo etc.
  4. Item, in omnibus creaturis, si distant a suo termino ad quem ordinantur, data est virtus, per quam possint ad illum finem pervenire, sicut patet in igne, qui, cum deorsum est, sua levitate potest sursum ferri. Ergo aut liberum arbitrium miserabilius fuit inter ceteras creaturas aut, si aliae creaturae per naturam habent potentiam perveniendi ad suum finem, videtur multo fortius quod et hoc homo posset per virtutem naturae ante statum miseriae.
  5. Item, natura nihil facit frustra nec deficit in necessariis ; sed nihil est magis necessarium homini quam illud sine quo non potest beatificari : ergo, cum potestas merendi huiusmodi sit, videtur quod haec inesset ei per naturam, omni gratia circumscripta.
  6. Item, circumscripta gratia, intelligamus hominem in statu naturae servare divina mandata ; aut igitur meretur aliquid aut nihil. Si nihil, ergo frustra operatur ; sed frustra operari non potest esse sine aliqua poena ; hoc autem non poterat esse in natura instituta. Si aliquid meretur, cum opus rectum sit ad beatitudinem ordinatum, videtur quod ex puris naturalibus mereri possit praemium aeternum.

 

Contra :

  1. Ad Romanos 6, 23 : Gratia Dei vita aeterna, et Glossa : Nihil aliud in nobis Deus coronat quam munera sua. Tam ex textu quam ex Glossa colligitur quod vitam aeternam non contingit mereri absque gratia.
  2. Item, Deus nullo modo indiget bonis nostris : ergo, si acceptat bona nostra, hoc non est propter aliquam suam utilitatem, sed, si est, hoc est per meram benignitatem : igitur, nisi divina iustitia condescendat per gratiam, impossibile videtur quod reputet aliquem dignum gloria propter aliqua opera quae faciat.
  3. Item, meritum et praemium debent esse proportionabilia ; sed natura, quantum cum que eminens, improportionabilis est et alterius generis est quam sit beatitudo gloriae : igitur impossibile est mereri gloriam per pura naturalia.
  4. Item, nobilior est substantia quam operatio ; sed Deus nunquam acceptat hominem absque munere gratiae : ergo nec operationem hominis reputat meritoriam, nisi procedat a libero arbitrio et a gratia.

 

Respondeo : Dicendum quod non solummodo gratia necessaria est ad merendum secundum statum naturae lapsae, sed etiam secundum statum naturae institutae, licet secundum statum naturae lapsae magis indigeat liberum arbitrium dono gratiae.

In statu namque naturae institutae necessaria erat gratia, tum propter conditionem retribuentis, tum etiam propter conditionem retributionis. Propter conditionem retribuentis, quoniam ipse Deus bonorum nostrorum non Indiget ; ideo nec acceptat hominem propter opera nec aliquod meritum obligare potest ipsum secundum rationem dati et accepti. Ideo ad hoc quod aliquod bonum opus creaturae suae ad remunerandum Deo complaceat, necesse est quod ipsius gratuitae bonitatis influentia in operante praecedat, per quam creatura ipsi Creatori grata existat.

Similiter propter conditionem retributionis impossibile erat liberum arbitrium mereri sine auxilio gratiae gratum facientis, pro eo quod illud praemium, quod meremur, est beatitudo aeterna. Beatitudo aulem aeterna consistit in habendo eum qui est omne et summum bonum et qui est super omnem naturam exaltatus et lucem habitat inaccessibilem ; et ideo impossibile est quod homo merendo ad illud summum bonum ascendat et perveniat, nisi per aliquod adiutorium quod sit ultra naturam.

Sic igitur homo in statu naturae institutae absque dono gratiae mereri non poterat, tum propter conditionem retribuentis, tum propter conditionem retributionis.

 

In statu vero naturae lapsae non solummodo indiget gratia ad merendum propter has conditiones, sed etiam propter conditionem operantis et operationis meritoriae.

Operans enim in statu naturae lapsae semper est in peccato et Dei adversarius et inimicus, nisi a peccato relevetur per gratiae donum ; et ideo, quidquid faciat, nisi voluntas eius praeveniatur a gratia, quae Deo reconciliet, nihil meretur merito condigni, pro eo quod Dei est adversarius et inimicus. Deus autem opera non acceptat nisi prius acceptet personam, sicut innuitur Genesis 4, 4 : Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius ; prius dicit ad Abel, et postea dicit ad munera.

Propter conditionem etiam operationis necessaria est gratia, quia nulla est operatio meritoria nisi recta ; et nulla est recta nisi fiat ex recta intentione ; et nulla potest esse recta intentio nisi quae bonum summum omni bono praeponit. Nulla autem intentio potest hoc facere in statu naturae lapsae sine dono gratiae. Et propterea, qualemcumque vel quantamcumque faciat homo operationem absque gratia, non meretur, quia non pensat Deus quantum, sed ex quanto hoc faciat.

Patet igitur quod multiplex est necessitas gratiae ad merendum, scilicet propter conditiones retribuentis et retributionis, operantis et bonae operationis, ita quod haec quadruplex necessitas concurrit ad statum naturae lapsae et duplex ad statum institutae. Et hoc est quod dicit Magister in littera, quod homo indigebat gratia operante et cooperante secundum statum naturae institutae, licet non secundum om nem modum gratiae operantis.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de auctoritate Augustini et Damasceni, dicendum quod illud dictum est, non quia potestas liberi arbitrii et naturae sit sufficiens in opus meritorium, sed quia natura bene ordinata concordat cum gratia et discordat a culpa.

3. Ad illud quod obicitur, quod Dei perfecta sunt opera, dicendum quod est perfectio quantum ad esse primum et est perfectio quantum ad esse secundum. Et perfectio quantum ad esse secundum duplex est. Quaedam enim est quae habet ortum a perfectione secundum esse primum, sicut illa perfectio quae attenditur in accidentibus, quae oriuntur ex principiis subiecti. Est alia perfectio quantum ad esse secundum, quae non causatur a perfectione secundum esse primum, sed potius est supra illud, sicut est perfectio in esse gratuito vel glorioso, quae quidem est in nobis, non ex nobis, sed ex Deo. Cum ergo dicitur quod Dei perfecta sunt opera, hoc intelligitur quantum ad esse primum et quantum ad esse secundum, quod causatur ab illo. Quantum autem ad illud esse secundum quod non causatur a perfectione secundum esse primum, veritatem non habet. Non enim fecit Deus omnes beatos et gloriosos, sed illos solos beatificavit quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui ; hoc enim disponit dare per merita tamquam bonum laudabile. Et ratio huius assignata fuit supra, distinctione vigesima septima.

4. Ad illud quod obicitur, quod aliae creaturae possunt pervenire in finem ad quem sunt, per virtutem naturae, dicendum quod non est simile, quia finis creaturae rationalis est summum bonum, quod est supra omnem naturam. Finis vero aliarum creaturarum est bonum creatum, quod est infra terminos naturae : ideo creatura rationalis magis indiget dono gratiae, ut possit pervenire in suum finem, quam aliae creaturae.

5. Ad illud quod obicitur, quod natura non deficit in necessariis, iam patet responsio ex praedictis. Hoc enim intelligitur de necessariis, quae quidem attenduntur quantum ad esse primum vel quantum ad esse secundum, quod causatur ex principiis naturae. Quantum vero ad illud esse secundum quod est supra naturam, necesse est naturam deficere, et tale est esse gratuitum et gloriosum. Nullum tamen ex hoc fit naturae praeiudicium, quia Deus defectum naturae supplet et semper praesto est, cum se offert tempus et locus, complere et dare quod natura non poterat.

6. Ad illud quod ultimo obicitur, utrum homo mereretur aliquid vel nihil, si faceret opera, dicendum quod non mereretur aliquid de condigno, sed de congruo ; et sic merendo disponeret se ad gratiam, et ideo non operaretur frustra.

Ex praedictis patet quantum humana natura in statu innocentiae eguerit gratia.

 

 

ARTICULUS II

Utrum homo ante peccatum habuerit gratiam gratum facientem.

 

Consequenter quaeritur, utrum homo in statu innocentiae habuerit gratiam gratum facientem. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum habuerit gratiam ante lapsum.

Secundo quaeritur, utrum simul tempore conditus fuerit in gratuitis et naturalibus.

 

QUAESTIO I.

Utram homo ante lapsum habuerit gratiam.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum homo ante lapsum habuerit gratiam. Et quod sic, videtur.

  1. Lucae 10, 30 : Qui etiam exspoliaverunt eum et plagis impositis etc. ; et exponunt Sancti et Glossa quod exspoliaverunt eum gratuitis et vulneraverunt in naturalibus. Ergo, si hoc intelligitur in primo homine, primus homo non tantum habuit naturalia, sed etiam gratuita ante peccatum.
  2. Item, Bernardus : Cum videret patrem nostrum omnium hominum aemulus caritate circumdatum et omni virtute vestitum, et hoc accepisse terrenum hominem quod ipse per superbiam amisit, invidit insatiabilis homicida. Ex hoc igitur patet quod primus homo et caritatem habebat et omnem virtutem.
  3. Item, Adam post soporem prophetavit, sicut innuitur in textu Genesis [2, 23-24] et in Glossis ; hoc autem non fuit nisi quia introductus fuit in illo sopore in secretum caelestis curiae, sicut plures dicunt auctoritates ; sed nullum decebat illuc introduci qui non haberet gratiam gratum facientem : ergo etc.
  4. Item, a Deo recepit mandatum disciplinae ; sed, si illud mandatum servasset absque gratia, nihil meruisset ; si igitur illud mandatum datum est sibi in meritum obedientiae, videtur quod Deus non dederit sibi in praeceptum praeter gratiae adiutorium, alioquin dedisset in malum ; quod nullo modo decet facere Deum.
  5. Item, peccatum Adae arguitur fuisse maximae ingratitudinis ; sed nullum donum in via est maius gratia gratum faciente : ergo, si maior ingratitudo fuit in peccato Adae quam in peccato aliorum posterorum, et posteri eius post acceptum donum gratiae Deum offendunt, videtur quod ipse ante peccatum habuerit donum gratiae gratum facientis.

 

Sed contra :

  1. Deus sciebat ipsum statim esse lapsurum : ergo sciebat quod illud gratiae donum in nullo esset sibi utile, sed potius esset sibi in nocumentum. Si igitur sapiens artifex non debet aliquid frustra facere vel etiam quod vertatur in operis sui damnum et nocumentum, videtur quod non dederit illi gratiam.
  2. Item, Adam, quia iustitiam originalem habuit, quando peccavit, et voluntarie perdidit, nunquam eam recuperavit : ergo pari ratione, si habuisset donum gratiae gratum facientis, nec ipse nec aliquis posterorum eius gratiam recuperasset. Si igitur ipse gratiam gratum facientem recuperavit, videtur quod ante lapsum eam non habuerit.
  3. Item, Adam habebat optima naturalia et nullam habebat pronitatem ad malum nec difficultatem ad bonum : ergo, si caritatem et gratiam habuisset, totaliter Deo adhaesisset : ergo nunquam in peccatum cecidisset. Sed constat quod cecidit : ergo gratiam ante lapsum non habuit.
  4. Item, Lucifer non habuit gratiam gratum facientem, sicut probatum fuit supra . Si ergo Adam gratiam gratum facientem habuit et ab illa cecidit, ergo de altiori gradu cecidit quam angelus : ergo videtur quod peccatum eius fuit incurabilius quam peccatum angelicum. Si igitur hoc constat esse falsum, Adam ante peccatum non habuit gratiae donum.
  5. Item, prius debet aliquis probari quam in amicum assumi ; hoc non solum verum est in amicitia humana, verum etiam in amicitia divina. Unde dicitur Iudith 8, 28 : Abraham, pater noster, tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Si igitur nullus habet Dei gratiam quin habeat Dei amicitiam, videtur quod ante tentationem Adam non habuerit gratiam ; sed statim post tentationem peccavit : ergo non habuit gratiam, ante lapsum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc duplex consuevit esse opinio.

Quidam enim dicere voluerunt quod Adam non habuit gratiam gratum facientem, pro eo quod non videtur credibile quod lapsus esset, si tale adiutorium habuisset. Ad auctoritates autem et rationes respondent dicentes quod Adam habuit multas gratias gratis datas et naturam habuit valde bonam. Et propterea Sancti videntur aliquando dicere ipsum habuisse gratuita ante lapsum, non quia habuit donum gratiae gratum facientis, sed donum gratiae gratis datae, et per illud poterat tentationi resistere et ad gratiam gratum facientem se ipsum disponere.

Sed quoniam auctoritates Sanctorum expresse videntur dicere de gratia gratum faciente, sicut patet in illis quas Magister adducit in littera, et huic etiam consonare videtur Scripturae auctoritas et rationis probabilitas, ideo est alia opinio communior et verior et probabilior, quam etiam Magister sustinet in littera, scilicet quod Adam ante lapsum gratiam gratum facientem habuit, per quam non solum malo resistere, sed etiam in bono proficere potuit ; et illa gratia adiutus ita bene meruisset mandatum Domini observando sicut demeruit transgrediendo.

Hanc igitur opinionem sustinendo concedere possumus rationes quae ad primam partem inducuntur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quod Deus sciebat statim ipsum esse lapsurum, dicendum quod propter hoc non debuit dimittere donum gratiae sibi dare, duplici ratione : primum quidem, quia simul cum hoc praesciebat quod bonum debebat de lapsu eius elicere ; secundo vero, quia Deus in conferendo gratiam non attendit futura peccata, sed idoneitatem praesentem ad gratiam, sicut patet, cum confert gratiam in tempore praescitis et eis quos ab aeterno reprobavit ; et in utroque eorum commendatur Dei largitas et sapientia ; et arguitur hominis ingratitudo et iniustitia in hoc quod a tam benefico et tam benigno se avertit sine causa.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non potuit recuperare originalem iustitiam, quam habuit quando peccavit, dicendum quod non est tota ratio, scilicet quod voluntarie amisit iustitiam illam, sed simul cum hoc facit quia iustitia originalis non tantum respiciebat voluntatem deliberativam, sed etiam respiciebat ipsam naturam institutam ; gratia autem respicit ipsam voluntatem liberam ut est libera. Et quoniam voluntas de facili vertitur et revertitur, natura autem, cum corrupta est, non sic de facili relevatur, hinc est quod magis potest recuperari gratia quam prima iustitia, quamvis utraque fuerit per peccatum amissa.

Est etiam alia ratio quare non recuperatur originalis iustitia ; sed haec manifestabitur infra, cum agetur de originali peccato.

3. Ad illud quod obicitur, quodsi Adam habuisset gratiam, quod inseparabiliter Deo adhaesisset, dicendum quod hoc non oportet, quia liberum arbitrium, habens gratiam, moveri potest praeter gratiae inclinationem et frequenter movetur, nihil considerans de eo ad quod movet gratia. Unde frequenter contingit quod homo magnae caritatis inordinate afficitur, pro eo quod non semper actualiter fertur in illud summum bonum, circa quod habet immensum desiderium ; sic intelligendum est accidisse ipsi Adae. Quis enim est homo habens caritatem, qui peccaret, si Deum prae oculis semper haberet et actu consideraret, quantum Deus amabilis est et quantum nefas est ipsum offendere ?

4. Ad illud quod obicitur, quod Lucifer non habuit gratiam gratum facientem, dicendum quod verum est. Ex hoc tamen non sequitur quod homo peccaverit maiori ingratitudine, pro eo quod Lucifer proximior erat statui gloriae ; simul enim recepisset gratiam et gloriam. Homo vero sic conditus fuit ut longe ante gloriam haberet gratiam ; et ideo positus est in terra quasi longe a caelo distans, ac per hoc in transgrediendo nec adeo cecidit de alto, ut Lucifer, nec adeo fuit ingratus nec adeo per peccatum depravatus.

5. Ad illud quod obicitur, quod prius debet homo tentari quam in amicum assumi, dicendum quod illud intelligitur de illa amicitia quae facit hominem Deo privatum et familiarem, per quem modum dicit ipse Dominus Apostolis, Ioannis 15, 15 : Vos autem dixi amicos etc. De amicitia autem large dicta hoc non potest intelligi apud Deum, licet posset intelligi de amicitia apud homines, pro eo quod, nisi Deus gratiam daret, in probando potius reprobaret quam approbaret. Non enim habemus unde possimuis approbari a Deo nisi per eius donum ; non sic autem est de homine respectu hominis ; et sic patet illud.

 

Quaestio II.

Utrum homo simul tempore conditus fuerit in gratuitis et naturalibus.

 

Secundo quaeritur, utrum homo simul tempore conditus fuerit in gratuitis et naturalibus. Et quod sic, videtur :

  1. Per textum Genesis 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sed sicut exponit Augustinus, et habitum est supra, distinctione decima sexta, imago est in naturalibus et similitudo in gratuitis : ergo, si homo factus est ad imaginem et similitudinem, videtur quod conditus fuerit simul in naturalibus et gratuitis.
  2. Item, Ecclesiastici 17, 1-2 : Deus de terra creavit hominem; et post : Et secundum se vestivit illum virtute. Ergo homo a sui conditione primaria virtute fuit vestitus ; et si hoc, redit idem quod prius.
  3. Item, Damascenus : Fecit Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine sollicitudine, sine tristitia, omni virtute decoratum, omnibus donis ornatum. Ergo videtur quod homo in gratuitis fuerit conditus.
  4. Item, hoc videtur ratione. Deus fecit hominem perfectum quantum ad aetatem et quantum ad cognitionem ab exordio suae conditionis. Ergo pari ratione videtur quod fecerit eum perfectum quantum ad voluntatis rectitudinem ; sed voluntatis rectiludo consistit in dono gratiae : ergo videfur quod donum gratiae habuerit in initio conditionis suae.
  5. Item, ad hoc quod alicui detur gratia, requiritur divina liberalitas et recipientis idoneitas ; sed Deus in primordio, cum Adam condidit, liberalissimus erat, et Adam a suae conditionis primordio ad suscipiendam gratiam idoneitatem habebat : ergo ab ipso conditionis primordio Deus ei gratiam conferebat.

 

Sed contra :

  1. Augustinus dicit quod homo in suae conditionis primordio habuit unde posset stare, sed non unde posset proficere.
  2. Item, Magister, supra, distinctione vigesima quarta : Poterat homo per auxilium gratiae creationis resistere malo, sed non perficere bonum. Sed, si habuisset gratiam gratum facientem ab exordio creationis, potuisset utrumque : ergo, si non potuit perficere bonum, patet etc.
  3. Item, magis convenit gratia cum gloria quam natura cum gratia ; sed in homine gratia praecedit gloriam : ergo pari ratione, immo multo fortiori, natura praecessit tempore donum gratiae.
  4. Item, per gratiam fit matrimonium inter Deum et animam ; sed lex matrimonii est ut non fiat absque mutuo consensu : ergo videtur quod nulli adulto gratia debeat dari nisi praecedat consensus. Si ergo Adam prius fuit quam consentire posset, ergo non habuit simul naturam et gratiam.
  5. Item, donum gratiae infructuosum est nisi recognoscatur esse a Deo ; nemo enim in se gratiam reservare potest nisi pro illa Deo gratus existat. Igitur, si magis tenet rationem gratuiti quod est naturalibus superadditum quam quod est naturaliter inditum, et donum gratiae est mere gratuitum, ergo videtur quod non ab ipsa creatione, sed post, donum gratiae fuerit homini collatum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc duplex fuit opinio.

Quidam namque dicere voluerunt quod homo fuerit creatus, non solum in naturalibus, verum etiam in gratuitis, tum propter Dei liberalitatem, tum etiam propter hominis idoneitatem.

Sed quoniam Sanctorum auctoriritates videntur sonare contrarium, ideo est alia opinio communior et probabilior, quod homo prius tempore habuit naturalia quam haberet gratuita. Unde secundum hanc opinionem in statu innocentiae distinguuntur duo tempora : quoddam enim fuit tempus, in quo habuit tantum naturalia ; quoddam vero, in quo habuit et naturalia et gratuita. Et secundum diversitatem huius duplicis temporis dissolvitur apparens contrarietas in auctoritatibus Sanctorum. Nam quaedam videntur dicere quod homo habuit gratiam, quaedam vero quod non, et utraeque verum dicunt pro diversis temporibus.

Ratio autem quare Dominus voluit post naturam dare gratiam, cum posset dare simul, sumitur ex triplici ordine, videlicet ab ordine sapientiae, bonitatis et iustitiae.

Ordo sapientiae hoc requirebat, ut, sicut esse gratuitum est alterius generis quam esse naturale, sic in diversis temporibus homini conferretur ; et sicut elementa mundi prius tempore sunt creata et distincta quam ornata propter ordinem sapientiae commendandum, sic etiam fieret circa hominem, qui est minor mundus.

Ordini etiam bonitatis hoc competebat ; hoc enim ordine dicitur aliquid ordinari in suum finem. Tunc igitur gratia homini ordinate datur, quando datur ei secundum quod est utilior et fructuosior. Tanto autem gratia Dei est nobis utilior et fructuosior, quanto pro ea Deo gratiosiores existi mus ; et ideo sic debuit dari ut ex ipso ordine dandi cognosceretur donum illud esse gratuitum ; et propterea non fuit a creatione indita, sed naturae iam perfectae et constitutae fuit superinfusa.

Ordo etiam iustitiae hoc requirebat. Deus enim secundum legem communem requirit aliquam praeparationem et dispositionem a parte nostra ad hoc quod infundat alicui gratiam sive in eo cui infundit, ut in adulto, sive in alio adiuvante, secundum quod contingit in parvulo. Et ideo gratia non fuit homini concreata, sed dilata fuit, quousque homo per actum et usum rationis quodam modo se disponeret ad illam suscipiendam, ut sic verificaretur illud Augustini in primo homine : Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te.

Patet igitur quod multiplex ordo hoc exigebat, ut homo prius fieret in naturalibus, quam in donis gratuitis ornaretur ; et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem etc., dicendum quod similitudo attenditur ibi in gratuitis gratis datis.

Vel dicendum quod Deus dicitur fecisse hominem ad suam imaginem et similitudinem, non quia statim, cum dedit imaginem, simul etiam dederit similitudinem, sed quia alterum dedit, scilicet imaginem, et ad alterum habilem fecit, videlicet ad similitudinem, quam postmodum pro loco et tempore ei dedit. Unde quantum est ex vi verbi, non potest concludi quod simul et semel fuerit in homine imago Dei et similitudo.

2-3. Et per hoc patet responsio ad duas auctoritates sequentes, Ecclesiastici videlicet et Damasceni, quia sic intelliguntur : non quia Deus statim, ut hominem condidit, virtute vestiverit et ornaverit, sed quia tunc dispositum fecerit et non longo post tempore complevit.

4. Ad illud quod obicitur de perfectione aetatis et cognitionis, dicendum quod non est simile, quia perfectio aetatis et cognitionis non tantum elongatur a perfectione naturae sicut perfectio gratiae. Unde homo per vim naturae sibi inditam potest pervenire ad perfectam aetatem et proficere ad cognitionem, sed nunquam potest per se homo in habitum gratiae, nisi Deus infundat mera sua benignitate.

5. Ad illud quod obicitur, quod homo erat idoneus et Deus erat liberalissimus, dicendum quod Deus maiorem idoneitatem expectabat, quae quidem competeret ordini sapientiae et bonitatis et iustitiae, sicut prius ostensum est ; et ideo non statim gratiam dedit, sed distulit, pro eo quod Deus sic operatur liberaliter ut tamen sua liberalitas non excludat sapientiam nec iustitiam.

 

 

ARTICULUS III.

De quantitate gratiae in statu innocentiae.

 

Consequenter quantum ad tertium articulum quaeritur, quantam gratiam primus homo habuerit.

Et primo est quaestio de quantitate gratiae primi hominis quantum ad donorum multitudinem.

Secundo vero, quantum ad donorum magnitudinem.

 

Quaestio I.

Utrum homo habuerit tot virtutes ante lapsum quot habuit post lapsum.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum homo habuerit tot virtutes ante lapsum quot habuit post lapsum. Et quod sic, videtur :

  1. Primo, per Damascenum dicentem quod Deus fecit hominem omni virtute circumdatum et omnibus bonis ornatum. Ergo non videtur quod aliquis habitus virtutis, qui sit in nobis, deesset eidem.
  2. Item, ex parte cognitionis non cognoscimus plura quam Adam cognovit nec plures habemus in nobis scientias. Ergo pari ratione ex parte affectionis non videtur quod plures in nobis habeamus habitus virtutum quam habuit primus homo.
  3. Item, connexio est in virtutibus, sicut Sancti dicunt, et suo loco ostendetur in tertio. Ergo, si Adam habuit aliquam virtutem, necesse fuit quod omnes habuerit : ergo tot habuit quot nos habemus.
  4. Item, aut aliquam virtutem habemus, quam non habuit Adam, aut non. Si non, ergo tot virtutes habuit quot nos habemus. Si sic, aut ergo illius virtutis fuit Adam capax aut non. Si non, ergo videtur quod per peccatum creverit in nobis boni capacitas ; quod absurdum est dicere. Si sic, cum Deus daret gratiam Adae secundum capacitatem suam, videtur quod omnem virtutem, quam nobis confert post lapsum, et ipsi Adae contulerit ante lapsum.

 

Sed contra :

  1. Virtus fortitudinis consistit in perpessione terribilium ; sed in Adam in statu innocentiae non poterat esse talis perpessio : ergo nec fortitudo.
  2. Item, temperantia consistit in coercendis pravis carnis passionibus ; sed tales non poterant reperiri in natura instituta : ergo nec temperantia.
  3. Item, poenitentia consistit in detestatione malorum perpetratorum ; sed nullo modo contingebat in statu innocentiae de malis commissis dolere : ergo tunc non poterat esse in homine virtus poenitentiae.
  4. Item, qui habet donum perseverantiae, non cadit a iustitia ; sed Adam a iustitia cecidit : ergo perseverantiam non habuit. Hanc autem multi habent in statu naturae lapsae : ergo non omnis virtus, quae nunc est, fuit in statu innocentiae.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum fit comparatio multitudinis donorum gratiae ad statum naturae lapsae et statum naturae institutae, hoc potest intelligi vel de donis gratiae gratis datae vel de donis gratiae gratum facientis.

Si intelligatur de donis gratiae gratis datae, sic se habent sicut excedentia et excessa, pro eo quod aliqua dona gratiae gratis datae habuit Adam in statu illo, utpote immortalitatem et impassibilitatem, quae non habuit aliquis posterorum eius ; et aliqua dona gratiae gratis datae habent posteri sui, quae ipse non habuit, sicut est gratia sanitatum et operatio virtutum et genera linguarum et consimilia.

Ratio autem huius diversitatis venit ex hoc quod alia dona expediebant illi tempori et alia competunt isti.

Si autem loquamur de donis gratiae gratum facientis, sic, quia illa dona connexionem habent quantum ad habitus et quantum ad actus, qui perfectionis sunt, sic concedendum est quod in aequali multitudine fuerunt in primo homine in qua reperiuntur in eius posteritate. Hoc dico quantum ad habitus et quantum ad actus qui perfectionis sunt, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt. Quantum vero ad actus qui habent imperfectionem annexam, non contingebat virtutes secundum statum illum in Adam ponere.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Et per hoc patet responsio ad tria obiecta, quorum unum est de fortitudine, alterum de temperantia et tertium de poenitentia, quae omnia procedunt secundum actus habentes imperfectionem aliquam annexam ; quae quidem imperfectio non competit illis virtutibus secundum omnem statum, sed solum secundum statum praesentis miseriae.

4. Ad illud autem quod obicitur de perseverantia, dicendum quod perseverantia uno modo dicitur propositum perseverandi in bono ; et hoc modo est virtus vel dispositio consequens virtutes inseparabiliter. Alio modo perseverantia est continuatio in bono usque in finem ; et sic non dicit habitum, sed potius dicit statum, et hunc primus homo non habuit. Ex hoc tamen non sequitur quod aliqua virtute caruerit pro eo tempore quo in gratia permansit.

Si quis autem quaerat, cuiusmodi actus habuerunt virtutes in primo homine ; quae imperfectionem habent annexam in actibus suis secundum statum naturae lapsae, dicendum quod actus illi in statu innocentiae plurimum conformes erant actibus quos in patria virtutes sunt habiturae ; cuiusmodi autem sint illi, determinat Magister in tertio libro, distinctione trigesima tertia, et ibi suo loco determinabitur, dante Deo.

 

Quaestio II.

Utram dona gratuita aeque efficaciter ad merendum in homine fuerint ante et post lapsum.

 

Utrum dona gratuita fuerint aeque magnae efficaciae ad merendum ante lapsum sicut sunt post lapsum. Et quod fuerint maioris efficaciae tunc quam nunc, videtur.

  1. Quanto perfectior est cognitio, tanto perfectior est dilectio ; et quanto maior est dilectio, tanto opus nostrum est Deo acceptabilius. Prima propositio patet per illud quod quantum cognoscis tantum diligis. Si ergo in Adam secundum statum innocentiae clarior fuit cognitio, videtur quod caritas ad merendum fuerit efficacior.
  2. Item, albius est quod est nigro impermixtius : ergo magis est meritorium quod minus habet in se de demerito ; sed omnia merita nostra quodam modo permixta sunt culpae, secundum illud Isaiae 64, 6 : Omnes iustitiae vestrae sicut pannus menstruatae. Si ergo in Adam secundum statum innocentiae merita omnino fuissent impermixta culpae, videtur quod secundum statum illum dona gratuita erant multo maioris efficaciae.
  3. Item, meritum est a gratia simul et libero arbitrio : quanto igitur liberum arbitrium magis gratiae obedit, tanto gratia efficacius in actum suum exit ; sed tunc natura magis erat obediens gratiae quam nunc, cum est corrupta ; ergo tunc dona gratuita erant ad merendum efficaciora.
  4. Item, amor visibilium et sollicitatio circa terrena impedit hominem ne iungatur Deo perfecte. Si igitur in statu primo nulla vigebat in homine concupiscentia, videtur quod Deo perfectius et diuturnius adhaerebat, et ita magis ad merendum dispositus erat.

 

Sed contra :

  1. II ad Timotheum 2, 5 : Non coronabitur nisi qui legitime certaverit ; sed magis impugnatur homo secundum statum naturae lapsae quam secundum statum naturae institutae : ergo, si has pugnas vincit, gloriosius triumphat ; et si gloriosius triumphat, maiorem meretur coronam : ergo etc.
  2. Item, Philosophus dicit quod ars et virtus est circa difficilia. Ergo, si hoc per se verum est, quanto actus virtutis est difficilior, tanto virtuosior ; et quanto virtuosior, tanto ad merendum efficacior : si ergo maior est difficultas in perficiendis divinis mandatis nunc quam esset in statu naturae institutae, videtur quod maior sit merendi efficacia.
  3. Item, si homo stetisset, aut Christus non esset incarnatus aut, si esset incarnatus, nunquam esset passus ; sed Christus sua passione non sibi meruit, sed nobis, et tam merita nostra quam sacramenta efficaciam habent a passione et eius fide. Si igitur inter omnia, quaecumque Deo placere possunt, hoc fuit Deo acceptissimum quod Christus se obtulit hostiam Deo et Patri, et inde sumunt efficaciam merita nostra, et illam efficaciam non habuissent merita in statu naturae institutae, ergo videtur quod non essent efficaciora.
  4. Item, natura non deficit in necessariis, ut dicit Philosophus ; si hoc est verum in natura creata, multo magis verum est in natura increata ; et si divina providentia non deficit bobus, de quibus minus cura est ei, multo minus nee deficit hominibus. Sed natura humana magis indiget adiuvari quam indigeret ante lapsum : ergo videtur quod nunc Deus det homini fortius et efficacius adiutorium. Si ergo efficacia meritorum attenditur secundum magnitudinem caritatis et gratiae, videtur quod nunc dona gratuita in merendo sint maioris efficaciae.

 

Respondeo : Dicendum quod efficacia meriti principaliter ex tribus venit, videlicet ex difficultate operis, ex promptitudine voluntatis et ex magnitudine caritatis.

Difficultas operis multum facit ad meritum, et adeo facit ut homo, qui est multo minoris caritatis quam angelus, possit mereri ut perveniat ad sublimitatem angelicam, secundum quod colligitur ex illo quod dicitur Matthaei 11, 11 de Ioanne Baptista : Qui minor est in regno caelorum maior est eo. Non enim est dubitandum quin Ioannes sit exaltatus ad ordines excellentium angelorum ; et tamen secundum statum viae minoris caritatis erat quam aliquis eorum.

Promptitudo etiam voluntatis plurimum facit. Si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est ad meritum. Quantacumque enim sit in homine gratia, nisi sit voluntas gratiae consentanea, nunquam eliciet opera meritoria ; et quanto magis voluntas gratiae subiacet et conformatur, tanto magis homo in operibus meritoriis exercetur.

Magnitudo caritatis principaliter inter omnia est quae facit ad meritum, quia secundum illius quantitatem attenditur remuneratio praemii substantialis. Pondus enim amoris est quod dat valorem operibus meritoriis.

 

Si igitur fiat comparatio efficaciae merendi in donis gratuitis secundum statum post lapsum et secundum statum ante lapsum, responderi potest quod quantum ad primam conditionem, videlicet quantum ad difficultatem, efficaciores sunt virtutes nunc quam tunc fuerunt. Nunc enim magis impugnatur et impugnando probatur et examinatur virtus quam tunc, sicut patet in sanctis Martyribus.

Et sic procedunt rationes ostendentes dona gratuita ad merendum esse nunc efficaciora.

Quantum autem ad secundam conditionem, scilicet quantum ad promptitudinem voluntatis, efficaciores fuissent virtutes in merendo tunc quam nunc, pro eo quod voluntas tunc quasi continue fuisset in bonis operibus Deo placentibus sine retardatione ; nunc autem, sive ex lassitudine sive ex surreptione, frequenter cessat a bonis operibus et intendit aliquando rebus nocivis, aliquando inutilibus, tum propter difficultatem ad bonum, tum propter pronitatem ad malum. Et quantum ad hanc conditionem procedunt rationes probantes quod dona gratuita in statu naturae institutae fuissent ad merendum efficaciora.

Et per hoc patet responsio ad utramque partem ; procedunt enim secundum diversas vias, secundum quas se habent dona gratuita in merendo sicut excedentia et excessa ; et reperitur in eis secundum diversas conditiones maior et minor efficacia. Et sic nulla est inter rationes illas repugnantia ; utraeque enim verum concludunt secundum diversam viam.

 

Si autem quaeratur ulterius de maioritate efficaciae quantum ad tertiam conditionem, tunc respondendum est quod aut fit comparatio particularis personae ad particularem personam aut status ad statum. Si primo modo, dicendum est quod se haberent sicut excedentia et excessa. Satis enim probabiliter credi potest quod aliqui sunt qui habent maiorem gratiam aliquibus qui fuissent in statu innocentiae, si Adam stetisset ; alii vero minorem aliquibus, sicut dici consuevit, cum comparatur status Legis scriptae ad statum Legis evangelicae.

Si autem comparetur generaliter status ad statum, tunc non videtur usquequaque certum in quo statu Dominus homini maius munus caritatis et gratiae tribuisset, pro eo quod secundum diversas conditiones reperitur maior et minor idoneitas in homine suscipiente ; et, quod plus est, magnitudo gratiae distributae plus attenditur secundum discretionem distribuentis, quae cognitionem nostram latet. Haec autem pars probabilior videtur et magis auctoritatibus consona, ut dicamus quod Deus maiora munera gratiae elargitus est homini lapso quam dedisset homini, si in statu innocentiae permansisset, tum quia homo maiori adiutorio gratiae indiget, tum etiam quia decet Deum de malo maius bonum elicere quam sit illud bonum quod adimendo malum nocet, tum etiam quia Mediator et Intercessor pro nobis interpellat, quem decet exaudiri in omnibus pro sua reverentia. Unde cum appareat vultui Dei semper ad interpellandum pro nobis, et pro nobis in cruce oblatus fuerit et quotidie offeratur, valde probabile videtur quod maius munus gratiae tribuatur nobis quam si ipse non fuisset incarnatus vel pro nobis oblatus. Et hoc expresse videtur innui Ioannis 7, 39, cum dicitur quod Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus ; unde, cum ascendit in altum, tunc dedit dona hominibus. Ex hac igitur triplici ratione, quarum una est in commendatione misericordiae et secunda in commendatione sapientiae et tertia in commendatione divinae iustitiae, satis rationabiliter colligitur quod nunc magis sint efficacia dona gratuita ad merendum quam in statu innocentiae, non solum ratione difficultatis, verum etiam ratione gratiae et caritatis, quamvis non absurde dici possit quod maior efficacia in merendo erat tunc quam nunc ratione promptitudinis voluntatis.

Et hac via procedunt rationes quae ad primam partem inducuntur, sicut patet intuenti ; aliter enim non cogunt.

 

[Ad obiecta] :

1. Nam ad illud quod primo obicitur, quod maior erat tunc dilectio, quia maior cognitio, dicendum quod verum est de dilectione secundum quod se tenet ex parte potentiae concupiscibilis ; sed non est verum de dilectione secundum quod se tenet ex parte gratiae animam elevantis. Et si obiciat, quod utraque commensuratur cognitioni, dicendum quod illud non est verum de omni cognitione, sed de cognitione experimentali ; haec autem non magis viguit in primo parente quam in viris sanctis, qui fuerunt et sunt in in statu naturae lapsae.

2-4. Ad illud vero quod obicitur, quod meritum magis erat impermixtum demerito in statu innocentiae, dicendum quod hoc venit ex hoc quod voluntas non est ita prompta propter gravitatem carnis coniunctae et pronifatem concupiscentiae contractae ; et ratio illa procedit ex parte promptitudinis voluntatis ; similiter et duae rationes sequentes.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Dicimus Adam non tunc habuisse virtutes, quando peccavit. Videtur enim dicere falsum, quia si non habuit eas quando peccavit, ergo ante amisit eas quam peccaret ; sed virtutes non possunt amitti sine peccato : ergo ante peccavit quam peccavit.

Iuxta hoc quaeritur, utrum homo, quando peccavit, erat sapiens vel stultus. Si sapiens, ergo non peccabat. Si stultus, ergo non videtur stultitia esse poena peccati.

Respondeo : Dicendum quod tempus commissionis peccati Adae potest dupliciter determinari : aut secundum inchoationem aut secundum consummationem. Utroque istorum modorum sermo Magistri habet veritatem secundum intellectum differentem. Si enim intelligatur de initio, ut sit sensus : non habuit virtutes quando peccavit, id est, quando peccare inchoavit, dicendum est quod sermo iste intelligitur quod non habuit virtutes quantum ad usum, licet haberet virtutes quantum ad habitum. Unde in peccati sui inchoatione quodam modo virtutes habuit, quodam modo virtute caruit : habuit secundum habitum, sed caruit secundum usum.

Si autem intelligatur de tempore consummationis peccati, sic, cum consummatio peccati fuerit in instanti, et simul sint peccatum consummari et esse, sic etiam praedictus sermo veritatem habet, non solum propter hoc quod Adam tunc non habuerit virtutes quantum ad usum, verum etiam quantum ad habitum. Si enim tunc habuit peccatum, constat quod non habuit virtutis habitum. Sicut enim in peccato simul est consummari et consummatum esse, sic et in habitu virtutis simul est amitti et amissum esse ; et si amissus est, non habetur. Planum est igitur quod, quando peccavit, virtutes non habuit ; nec tamen ex hoc sequitur quod non amiserit. Amittere enim in his quae subito amittuntur non ponit habere in actu, sed habuisse de praeterito et non habere de praesenti. Hoc autem melius manifestatur in quarto, in tractatu de iustificatione impii.

Et per hoc patent illa duo quae obiecta sunt.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae etc. Si enim hoc verum esset, iam sequeretur quod Adam ex primo peccato non incidisset in necessitatem moriendi, quod est contra textum : In quacumque die comederis, morte morieris.

Item, lignum vitae signum erat illius ligni vitae quod Christus est, quod est in medio paradisi Ecclesiae ; sed istud lignum potius obest quam prosit illis qui indigne sumunt : ergo videtur quod, si Adam comedisset de illo ligno, potius sibi nocuisset quam profuisset : ergo non viveret in aeternum.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud est verbum Domini loquentis ad angelos ; unde littera supplenda est sic : « Nunc ergo » - supple « videte » - « ne mittat manum suam » etc. Hoc autem dixit Dominus, non quod Adam in aeternum viveret, si post peccatum de illo ligno comederet, sed quia longiori vixisset tempore. Unde verbum illud potest intelligi fuisse verbum misericordiae, quia Dominus nolebat ipsum diu vivere in calamitate praesentis vitae, in quam retrusus erat merito culpae suae.

Vel potest esse verbum rigoris iustitiae, ut quia Adam gustando cibum ligni vetiti se indignum reddiderat ad percipiendum effectum ligni vitae, ideo Dominus in verbo praemisso, in quo fert sententiam contra eum, indicat se Adam duplici bono privare, videlicet ligni esu et ligni effectu, non quia post peccatum posset ad illum effectum pervenire, sed quia merito peccati utrumque meruit amittere.

Et sic patent illa quae obiecta sunt. Verumtamen illud quod obicit de Sacramento altaris, non est simile, quia istius Sacramenti est efficacia spiritualis et ei debetur reverentia singularis ratione suae dignitatis et excellentiae ; nullum autem horum reperitur in eo qui manducat et bibit indigne ; non sic autem erat de illo ligno vitae.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod emisit eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum. Videtur enim quod hoc non debuerit Deus facere. Cum enim Deus sit maioris misericordiae quam sit homo, et nos videamus peccatores sustineri intra Ecclesiam, quae est paradisus quaedam, non videtur quod Deus debuisset eum eicere, sed potius longanimiter ad poenitentiam exspectare.

Item, quaero : quare dicit mundum istum fuisse sibi locum congruum ? Aut enim erat deterioratus aut non. Si non erat deterioratus, non videtur quod esset habitatio sibi congrua post culpam. Si deterioratus erat, videtur quod magis debuisset deteriorari locus ille in quo peccaverat quam ille in quo non peccaverat.

Iuxta hoc quaeritur, de quo serviat ille locus homini, quia modo non servit nec post diem iudicii serviet : ergo videtur quod frustra factus sit locus ille.

Respondeo : Dicendum quod Deus hominem de paradiso eiecit aequo iudicio, ita quod simul fuit ibi misericordia et veritas. Veritas namque fuit ibi, quia sicut angelus de paradiso caelesti eiectus est, quia ibi peccaverat et se indignum illo loco reddiderat, sic et homo de amoenitate paradisi terrestri eici debuit. Misericordia etiam ibi fuit, ut homo, in loco maioris calamitatis existens et sciens se extra paradisum terrestrem esse, quasi exulem in hoc mundo se ipsum reputaret et praesentem vitam contemnendo ad bona invisibilia assurgeret et illa desideraret, et sic ad illa perveniret. Si enim temporalia amaret, impediretur ne spiriritualia apprehenderet ; et si nunc amat corruptus concupiscentia, quando est in hac valle miseriae, quanto magis tunc amaret, si esset in illius paradisi amoenitate, postquam morbo concupiscentiae corruptus esset Tanta enim ex tunc adhaerentia quieti temporali inhaereret ut nunquam aeternam requireret : et ideo cum eo actum est misericorditer et iuste.

Et per hoc patent dubitationes praemissae. Patet enim quod non est simile de paradiso Ecclesiae ; patet etiam quod locus iste magis est congruus statui miseriae, etiamsi uterque deterioratus esset.

Postremo patet quod locus ille frustra non est. Multum enim facit ad nostram eruditionem et occasionem nobis praebet requirendae salutis, in qua consistit summa et perfectio totius humanae utilitatis.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod lignum illud non conferebat immortalitatem, nisi saepe de illo sumeretur. Hoc enim videtur esse falsum, quia immortalitas perfecta ponit hominem extra statum animalitatis ; sed frequens comestio ponit hominem in statii animalitatis : ergo per frequentem usum ligni non perduceretur ad perfectam immortalitatem.

Item, frequentatio alicuius rei non variat effectum secundum speciem, sed solum confirmat vel intendit : ergo, si unica comestio non poterat facere immortalem, videtur pari ratione quod nec frequentatio.

Respondeo : Dicendum quod Magister hic dubie loquitur, nec sine causa ; utraque enim pars potest sustineri satis probabiliter et quod lignum vitae unica comestione conferret immortalitatem. Nec huic obviat quod Dominus praeceperat Adae quod de omni ligno paradisi comederet ; praeceptum enim affirmativum non obligat ad semper, sed pro loco et tempore.

Potest etiam intelligi quod non conferret illum effectum unica comestione, sed pluribus, et hoc, quia lignum illud non conferebat Immortalitatem sicut causa principalis et effectiva, sed sicut dispositiva. Et quemadmodum videmus in medicina quod frequentata disponit ad sanitatem, ad quam non sufficienter disponeret semel sumta, sic et in proposito intelligendum est.

Et per hoc patent quae obiecta sunt ; procedunt enim ac si lignum vitae esset principale effectivum immortalitatis. De effectu autem istius ligni planius habitum est supra. Haec autem dicta sufficiant.