Distinctio V — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO V
Post haec consideratio etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra ostendit Magister quales facti sunt angeli in sua prima conditione. Hic secundo intendit agere quales facti sunt aversione et conversione.
Dividitur autem haec pars in tres.
In prima agit de aversione et conversione.
In secunda de confirmatione et obstinatione, infra distinctione septima : Supra dictum est quod angeli etc.
In tertia de ordinum distinctione, infra distinctione nona : Post praedicta superest cognoscere.
Prima pars habet duas.
In prima agit de conversione et aversione.
In secunda de ruina, quae consecuta est malorum aversionem, et hoc infra distinctione sexta : Praeterea sciri oportet etc.
Prima pars habet tres.
In prima ostendit, quid sit averti et converti.
In secunda ostendit, a quo sit, ibi : Habebant enim omnes etc.
In tertia quaedam dubia circa conversionem movet et solvit, ibi : Si autem quaeritur, utrum post creationem.
Et illa tertia pars habet tres partes secundum tres dubitationes, quas determinat et explanat.
Primo enim determinat, utrum bonis gratia sit collata ad hoc ut efficaciter converterentur.
Secundo vero, utrum malis sit sua aversio imputanda, cum gratiam non habuerint, ibi : Ideoque quibusdam videtur etc.
In tertia voro determinat, utrum conversio fuerit meritoria confirmationis, ibi : Hic quaeri solet, utrum in ipsa confirmatione etc.
Et sic tria tanguntur in universo, scilicet aversio Luciferi, aversio aliorum minorum et conversio bonorum.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis, in qua quaeritur quales facti sint angeli per aversionem et conversionem, tria quaeruntur.
Primo enim quaeritur de aversione Luciferi, qui fuit caput totius malitiae.
Secundo quaeritur de aversione minorum angelorum.
Tertio de conversione bonorum.
Quantum ad primum duo quaeruntur.
Primum est, utrum peccaverit peccato superbiae.
Secundum est, quid fuerit eius appetibile.
ARTICULUS I.
De aversione Luciferi.
QUAESTIO I.
Utrum Lucifer peccaverit peccato superbiae.
Quod autem peccaverit peccato superbiae, videtur sic.
- Super illud Lucae 10, 18 : Videbam satanam etc., Glossa : Qui singulariter elatus erat, ut in eius casu ceteri de elatione timerent.
- Item, Ecclesiastici 10, 15 : Initium omnis peccati superbia ; sed primum Inter omnia peccata fuit peccatum diaboli : ergo. etc.
- Item, Augustinus, XI Super Genesim ad litteram : Factus continuo se a luce veritatis avertit, superbiat tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus.
- Item, Isidorus, De summo bono, libro I, capitulo 10 : Mox ut factus est, in superbiam erupit et praecipitatus de caelo est.
- Item, ratione videtur, quia non contingit peccare nisi tripliciter, videlicet aut ex concupiscentia carnis aut concupiscentia oculorum aut superbia vitae. Sed primum peccatum non potuit esse carnis concupiscentia ; nec potuit esse appetitus divitiarum, quia spiritus istis non indiget : ergo necesse est quod fuerit superbia vitae.
6. Item, peccatorum spiritualium non sunt nisi quatuor genera praeter avaritiam, quae tenet quasi medium inter carnalia et spiritualia, scilicet superbia, ira, accidia, invidia ; sed in omnibus tribus generibus est odium : ergo cum omne odium causetur ab amore, odium inordinatum causatur ab amore inordinato ; ergo ante ista tria genera oportet aliquod peccatum spirituale praecedere in diabolo. Sed hoc non potuit esse nisi superbia : ergo etc.
7. Item, nunquam pervertitur affectus nisi prius pervertatur iudicium ; nunquam pervertitur iudicium, in his quae sunt de necessitate salutis nisi aliqua excaecatio sit in ratione : ergo excaecatio rationis praecedit omnem appetitum. Sed excaecatio non potest esse quin praecesserit peccatum ; et non potuit praecedere peccatum appetitus : ergo praecessit peccatum praesumtionis ; sed hoc est peccatum superbiae : ergo etc.
Contra :
- Quod fuerit primum peccatum omissio videtur, quia, si ipse deliberasset, utrum illud esset appetendum, nunquam peccasset ; nec aliter vitare poterat : ergo tenebatur deliberare ; et ante omisit deliberare quam illud appeteret : ergo ante omisit quam superbiret. Si forte dicas, quod per intellectum deiformem poterat sine deliberatione videre quid faciendum, contra : Ad hoc quod ipse hoc inspiceret, oportuit ipsum considerare circumstantias appetiti et consequentia, et ista sunt multa ; sed simplex virtutis finitae, quod cognoscit multa per multa, impossibile est simul multa cognoscere, cum se totaliter convertat ad cognitum : ergo necesse habuit deliberare. Praeterea, hoc non solvit, quia quidquid esset, tenebatur vitare peccatum, tenebatur reprimere cogitationem suam ne procederet ad consensum, et hoc antequam consentiret : ergo ante omisit : ergo etc.
2. Item, videtur quod peccato ingratitudinis. Bernardus, De gradibus humilitatis : Quia gratuitae bonitati Dei, a qua conditus es, ingratus existis, iustitiam, quam expertus non es, non metuis ; ideo audacter culpam committis : ergo ante fuit ingratus quam committeret culpam illam superbiae.
3. Item, ratione videtur, quia tenetur quis gratias agere de beneficiis, quando illa considerat ; sed diabolus consideravit beneficia Dei, cum respexit suam pulcritudinem et excellentiam, et, non egit gratias, immo oppositum fecit, quia voluit sibi attribuere quod Dei erat : ergo etc.
4. Item, videtur quod peccato infidelitatis, quia Anselmus, De peccato diaboli et Bernardus, De gradibus humilitatis, dicunt quod diabolus non credidit se esse puniendum, sive credidit se non debere puniri ; sed qui credit peccatum a Deo impunitum relinqui est infidelis : ergo diabolus, antequam peccaret appetendo, peccavit per infidelitatem.
5. Item, ratione videtur : diabolus nunquam appetivisset nisi credidisset sibi esse bonum vel possibile ; sed omnis qui credit creaturam posse aequari ipsi Creatori, est infidelis : ergo diabolus, antequam superbiret, infidelis fuit.
6. Item, videtur quod peccatum curiositatis fuerit primum. Bernardus, De gradibus humilitatis, capitulo 10 : Per curiositatem a veritate cecidit, quia quod prius spectavit curiose, affectavit illicite et speravit praesumtuose.
7. Item, hoc videtur ratione : quia curiositatis vitium est diligerfter respicere quod non licet appetere, secundum illud : Non licet intueri quod non licet concupisci ; sed diabolus diligenter aspexit quod supra se erat, quando dixit : In caelum ascendam : ergo manifestum etc.
8. Item, quod invidia fuerit, videtur. Augustinus, De sancta virginitate, loquens de superbia et invidia : His duobus diabolus diabolus est : sed in primo peccato factus est diabolus : ergo fuit simul invidia ut superbia : ergo qua ratione superbia primum, et invidia.
9. Item, ratione Magistris videtur : Sicut converti est caritate adhaerere, ita, ab oppositis, averti est odio habere vel invidere : cum ergo primo peccato diabolus fuerit aversus, invidia fuit eius primum peccatum.
Respondeo : Ad hoc notandum quod aliqui voluerunt dicere ad praedictas rationes et auctoritates quod diabolus simul tempore peccavit pluribus generibus peccatorum ; naturaliter tamen et principaliter prae aliis peccatis fuit peccatum superbiae. Et sic respondent unica et brevi responsione ad omnia obiecta quod verum concludunt.
Sed haec responsio nec verum dicit nec solvit. Non dicit verum, quia, cum affectus diaboli simplex sit sicut et intellectus, et intellectus non potest simul plura intelligere vel plures cogitationes habere, similiter nec affectus simul et in eodem instanti plura peccata committere, maxime quae spectant omnino ad diversas actiones, sicut infidelitas, superbia et invidia. Praeterea, esto quod vera esset, non solvit, quia praedictae rationes non tantum probant quod praedicta peccata concomitentur superbiam, sed quod antecedant.
Et ideo aliter est dicendum, quod est loqui de peccato quantum ad triplicem statum, scilicet quantum ad inchoationem, consummationem et confirmationem. Peccatum diaboli initiatum est in praesumtione : statim enim ut suam vidit pulcritudinem praesumsit ; consummatum est in ambitione, quia praesumens de se appetiit quod omnino supra se fuit et ad quod pervenire non potuit ; sed confirmatum est invidiae et odii aversione, quia ex quo obtinere, non potuit, quod appetiit, ideo invidere coepit et affectu odii contraire. Et in hoc firmatus est, quia hoc omnino ipsum a Deo separavit et perfectum obstaculum posuit, sicut perfecta caritas perfecte Deo iungit.
Concedendae ergo sunt rationes primae, quod superbia fuerit primum peccatum ; nam superbia praesumtionis et tumoris primum fuit generatione, superbia ambitionis primum fuit consummatione.
[Ad obiecta] :
1. Ad illud quod obicitur de omissione, notandum quod omissio nec fuit nec potuit esse principale peccatum sive primum, quia dimissio boni venit ex timore male humiliante, et omnis talis timor venit ex amore male inflammante. Unde nullus dimittit aliquid facere quod debet nisi aliquid amet quod non debet ; sicut aliquis omittit ire ad matutinum, quia amat somnum et quietem in lectulo.
Hac eadem ratione non potuit primum esse ingratitudo, nec etiam invidia.
Dicendum est igitur quod non quaecumque dimissio inducit peccatum omissionis.
Contingit enim omittere circumstantiam, et tunc non est peccatum omissionis, sed negligentia quaedam. Contingit omittere actum, et hoc dupliciter : vel generaliter vel specialiter ; generaliter, secundum quod comprehendit praeceptum affirmativum et negativum ; specialiter contra affirmativum, sicut transgressio contra negativum. Unde non omittit qui non vitat fornicationem, sed qui non honorat parentes. Et secundum quod est actus specialis, potest esse actus principalis vel non principalis. Et non est omissio peccatum principale nisi pro actu principali, sicut patet de eo qui tenetur ire ad matutinas, tenetur se induere et surgere de lecto, et sic de aliis ; et quamvis sint multi actus, una est omissio. Ad hoc autem quod sit peccatum aliquod censendum esse peccatum omissionis, oportet quod sit omissio actus, non circumstantiae ; affirmativi, non negativi ; principalis, non annexi.
Sic autem patet quod non est in proposito, quia diabolus actum principalem aliquem, ad quem teneretur, non dimisit, sed id appetiit quod non debuit. Et sic patet breviter de omissione.
2-3. Ad illud quod obicitur de ingratitudine, dicendum quod ingratitudo potest dici dupliciter, scilicet negative vel privative. Negative, quando quis non est gratus Deo, ut debet, et sic est circumstantia omnium peccatorum, privative, quando non tantum non est gratus, immo contrarie movetur, ut puta quando cogitat de beneficio, ut est beneficium, et parvipendit beneficium vel benefactorem ; et sic est speciale peccatum. Sic autem non peccavit diabolus, quia non cogitavit de beneficiis Dei, in quantum erant Dei, sed in quantum erant bona propria, et ideo elatus est.
4-5. Ad illud quod obicitur de infidelitate, dicendum quod nec peccatum infidelitatis nec curiositatis fuit primum, quia oculus sanus et clarus ipsius intellectus non pervertitur in indicando vel inquirendo nisi prius aliqua elatione inquinetur.
Ad illud ergo quod obicitur, quod non credidit etc., dicendum quod ad infidelitatis peccatum duo concurrunt. Oportet enim quod sit consensus rationis cum iudicio universali. Si enim aliquis cogitat quod fornicari est sibi bonum, vel cogitat in universali quod est bonum et non consentit iudicio rationis, non est infidelis, ut patet. Et de diabolo dico quod non consensit iudicio rationis, sed aestimavit sibi bonum.
6-7. Ad illud quod obicitur de curiositate, dicendum quod duo faciunt considerationem dici curiosam, scilicet curae attentio et utilitatis privatio. Unde si diabolus ex omnibus quae respexit suum bonum elicuisset, referendo illa in gloriam Dei, illa consideratio nec esset culpanda nec curiosa dicenda. Quod ergo fuit curiosa, ex hoc fuit quod non suum bonum iride elicuit, sed malum ambitionis et praesum; tionis incurrit ; et ita fuit primo ratio peccati in praesumtione et in consideratione. Et sic patet quod quamvis in diabolo fuerit curiositas, non fuit culpa antecedens praesumtionem, nec alia, sed conditio illi annexa.
8-9. Ad illud quod ultimo obicitur de invidia, patet responsio per verbum Augustini, quod non fuit primum peccatum. Nam Augustinus dicit quod est proles superbiae, in libro De virginitate, et ita eam consequitur, etsi non in eodem instanti, tamen in eodem tempore sine morae intermissione. Unde in huius prolis generatione confirmata est superbia et diabolus dictus est diabolus, quia deorsum fluxit et ex hoc in malitia sua firmatus fuit. Et ideo Magister describens perfectam aversionem, qua lis est in diabolo, non qualis est in hominibus peccatoribus, dicit quod averti est odio habere vel invidere. Diabolus enim superbus non valens conscendere sed compulsus descendere, odit Deum iustum et invidet excellentiae eius.
QUAESTIO II.
Utrum Lucifer appetiverit Deo aequiparari .
Secundo quaeritur quid appetiit ipse Lucifer. Et quod appetiverit Deo parificari, ostenditur :
1. Per textum Isaiae, ubi describitur eius peccatum : Ascendam in caelum, et ero similis Altissimo ; sed non dixit de caelo empyreo, quia ibi erat : ergo de caelo Trinitatis ; sed in illo non est nisi aequalitas : ergo etc.
2. Item, super illud Psalmi [68, 5] : Quae non rapui, Glossa : Quia Adam et diabolus voluerunt rapere divinitatem, amiserunt felicitatem ; sed non voluerunt rapere divinitatem quantum ad identitatem : ergo quantum ad aequalitatem.
3. Item, Bernardus, De gradibus humilitatis : Haec iniquitas tua non ira momentanea, sed odio digna est sempiterno, quod tuo dilectissimo et altissimo Domino desideras semper aequari.
4. Item, quod sit appetibile, videtur ratione, quia similitudo est appetibilis, ergo maior similitudo magis, et maxima similitudo maxime appetibilis ; sed similitudo aequiparantiae est huiusmodi ; ergo videtur quod valde facile fuit eam appetere, eo quod magna esset inclinatio.
5. Item, omne quod potest cogitari delectabile, potest appeti ; sed diabolus potuit cogitare delectabile esse tale qualis est Deus, quia summe delectabile est esse Deum : ergo videtur rationabiliter quod hoc potuerit appetere.
6. Item, quod appetierit, videtur. Diabolus superbus appetiit aliquid quod vidit supra se, quia hoc est ratio superbiae ; sed supra Luciferum in statu illo nihil erat nisi Deus et eius celsitudo : ergo appetiit divinam celsitudinem.
7. Item, tantum excellens fuit superbia, quantum excellit invidiae et odii malitia ; sed non tantum diabolus odit et invidet creaturis Dei ut homini, immo etiam invidet ipsi Deo : ergo non tantum creaturis praeesse, sed etiam Deo se voluit aequare.
8. Item, licitum est appetere similitudinem conformitatis : si ergo diabolus illicitum appetiit, ultra hanc progressus est ; sed ultra similitudinem conformitatis non est nisi similitudo aequalitatis : ergo hanc appetiit Lucifer, ut videtur.
Contra :
1. I ad Timotheum 2, 14 : Adam non est seductus, Glossa : Non est credendum quod vir spirituali mente praeditus appetierit esse sicut Deus Si non est credendum de homine, cum adhuc sapientior esset illo angelus, multo minus est credendum de eo.
2. Item, Anselmus, in libro De casu diaboli : Nihil appetiit ad quod non pervenisset, si stetisset ; sed nunquam fuisset parificatus Deo : ergo etc.
3. Item, quod hoc non sit appetibile, videtur. Divina immensitas non potest mente capi, ergo nullus potest cogitare aequalitatem ad Deum ; sed nihil potest appeti quod non potest intellectu capi : ergo etc.
4. Item, hoc probat Anselmus : Si Deus non potest cogitari nisi ita solus ut nihil ei simile possit cogitari, quomodo potuit diabolus velle quod non potuit cogitare ?
Item, quod diabolus hoc non appetierit, ostenditur, quia nihil appetiit nisi ad quod se venire - posse credidit - hoc patet, quia ipse dixit : Ponam sedem meam - sed nullus, nisi demens, posset unquam credere quod creatura Creatori posset aequari : ergo cum dia, bolus adhuc omnino stultus non esset, hoc nunquam appetiit.
6. Item, diabolus diligebat se super omnia, ergo non volebat esse alius quam ille qui erat ; sed si esset par Deo, esset alius quam ille qui erat, quia esset Deus ; ergo cum hoc non appeteret, non appetiit Deo omnino aequari. Si tu dicas, quod bene appetitur antecedens sine consequente, verum est appetitu desiderativo ; sed electivo nullus, nisi stultus, vult esse abbas deliberative, quin velit esse monachus.
7. Item, omne peccatum est per conversionem ad bonum commutabile : ergo si diabolus appetiit parificairi Deo, diabolus non peccavit ; sed peccavit : ergo hoc non appetiit.
Respondeo : Dicendum quod duplex est similitudo Dei, scilicet aequiparantiae sive aequalitatis et imitationis. Similitudo imitationis potest appeti ordinate et inordinate ; ordinate, ut appetatur similitudo in his quae nostrae sunt aptitudinis et divinae acceptionis, cuiusmodi sunt perfectiones et-decores virtutum ; inordinate vero, ut homo appetat id quod non decet vel quod Deo non placet, ut si appetat hominibus praeesse vel se de adversariis vindicare.
Similitudo aequalitatis nullo modo potest appeti ordinate, sed aliquo modo est appetibilis, aliquo modo non. Nam omnimoda similitudo non est appetibilis, quia non potest cadere in cognitionem sive in intellectum, et ideo nec in appetitum ; et si aliquis fingat, non appetit aequalitatem sed suam fictionem. Alio modo est similitudo aequalitatis in aliqua conditione, ut in dominio, praesidentia, scientia ; et sic credo quod potest appeti.
Notandum est igitur quod diabolus quodam modo appetiit similitudinem imitationis, quodam modo aequalitatis. Et hoc apparet, si attendatur appetibile et modus appetendi. Diabolus enim appetiit aliis praeesse, sua tamen auctoritate. Quod appetiit praeesse, hoc fuit imitationis, et hoc quidem aliquando obtinuisset si stetisset. Quod autem propria auctoritate, ita quod sine meritis et sine datore et ita quod nulli subesset, hoc est solius Dei, et hoc est aequiparantiae.
Et ita patet quid appetiit ; et patent multae auctoritates Sanctorum, quia Gregorius dicit quod appetiit esse sui iuris, ita quod nulli subesset ; Bernardus dicit quod appetiit aequalitatem potentiae ; Anselmus, quod appetiit praeesse sine meritis ; et omnes verum dicunt, et diversae auctoritates circumloquuntur hoc quod est praeesse omnibus propria auctoritate.
[Ad obiecta] :
2-7. Ad illud ergo quod obicitur, quod appetiit divinam aequalitatem, concedendum est in aliquo ; et sic currant rationes ad illam partem inductae, quia bene potuit appeti, et maxime ab illo qui fuit superbissimus inter omnes, est appetita.
- Quod tamen obicitur ultimo, non valet, quia quamvis licitum esset appetere similitudinem imitationis, non tamen omnem similitudinem, sicut ostensum est.
- Ad illa quae obiciuntur in contrarium, facile est respondere per iam dicta.
Quod enim obicitur de Adam, non est simile, quia Adam gratiam habuit ; et praeterea non habuit tantam occasionem efferendi se.
- Ad illud quod obicitur de Anselmo, iam patet responsio, .quia verum dicit quantum ad ipsum appetibile, non quantum ad circumstantiam sub qua appetiit, scilicet propria auctoritate.
3-4. Duae sequentes rationes, quae probant quod non potest appeti, loquuntur de omnimoda assimilatione ; quia si aliquis cogitet Deum in generali et cogitet ei similem, non cogitat Deum, sed fingit ; et ideo non appetit esse similis Deo, sed fictioni suae.
5-6. Ad illud quod obicitur, quod non appetiit, dicendum quod illae rationes probant quod non appetiit omnem ; et hoc verum est.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod non peccavit si appetiit similitudinem, quia non est conversus ad bonum commutabile, dicendum quod ipse convertit se ad bonum incommutabile ut esset proprium, et ita ut ad commutabile, ac per hoc inordinate. Et inordinate ad Deum converti superbiendo est averti a Deo et converti ad se. Et hoc patet, quia diabolus quod Dei erat appetebat sibi, et ita finaliier ad se convertebatur, non ad Deum. Et sic patent omnia quaesita.
ARTICULUS II.
De aversione minorum angelorum.
Consequenter secundo loco quaeritur de aversione minorum angelorum. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primum est, quo genere peccati peccaverunt minores angeli.
Secundum est de comparatione peccati minorum angelorum ad peccatum Luciferi.
QUAESTIO I.
Utrum minores angeli peccaverint peccato superbiae.
Circa primum sic proceditur et quaeritur utrum minores angeli peccaverunt peccato superbiae. Et quod sic, videtur.
- Gregorius, II Moralium : Tanto magis homines ad caelestia ascendere invident quanto se a caelestibus per immunditiam elationis deiectos vident ; loquitur de daemonibus.
- Item, Hugo de sancto Victore : Omnes in eamdem malitiam consenserunt et unum ordinem perversae societatis fecerunt ; sed si omnes consenserunt in eamdem malitiam, cum malitia diaboli fuerit superbia : ergo omnes consenserunt in superbiam. Sed nullus in superbiam consentit nisi superbus : ergo etc.
- Item, libido est fundamentum civitatis diaboli et radix omnis peccati : ergo cum libidinosus amor sit amor ad se recurvus et amor privatus, quia in hoc differt ab amore casto, ergo quilibet aliquid sibi appetiit. Sed non appetiit appetibile oculorum nec carnis : ergo superbiae vitae.
4. Item, est amor commodi, et amor honesti, ut vult Anselmus. Si ergo peccaverunt daemones, aut igitur amore commodi aut honesti, cum omnis affectio ortum habeat ex amore ; sed non amore honesti : ergo amore commodi ; sed hic est amor proprii boni : ergo etc.
Contra :
1. Quod non peccaverunt peccato superbiae, videtur, quia superbi est appetere praeesse et non subesse ; sed minores angeli voluerunt Lucifero subesse : ergo non superbierunt. Maior manifesta est. Minor probatur per Hugonem et Magistrum, quorum uterque dicit quod Lucifero consenserunt : ergo voluerunt quod praeesset sicut optabat.
2. Item, maioris dignitatis et sublimitatis est subesse summo domino quam minori, ergo Deo quam angelo : ergo si superbus appetit quod maioris est dignitatis, si superbierunt, potius appetierunt subesse Deo quam Lucifero. Sed voluerunt a dominio Dei transire in omnimodum dominium Luciferi : ergo etc.
3. Item, omnis superbus appetit aliquam excellentiam ; si ergo superbierunt, aliquid appetierunt, scilicet se parificari Deo, ut videtur dicere Magister in littera, quod superbia voluerunt se parificare Deo. Tunc igitur, cum minus haberent motivum, ad hoc quam Lucifer, ergo gravius peccaverunt ; quod est contra totam Scripturam, quae dicit ipsum caput malitiae. Si tu dicas quod voluerunt quiescere sine meritis, et ideo superbierunt, sed contra : laus est et gloria consequi praemium per merita : ergo cum superbus appetat laudem et gloriam, appetere beatitudinem sine meritis non erit superbiae, immo ignaviae.
Item, aut appetebant sine meritis propter vitandam dilationem aut propter vitandum laborem. Non propter vitandum laborem, quia angeli non lassantur, sicut nec motor primi mobilis : ergo propter dilationem. Sed sancti viri vitant dilationem, qui cupiunt dissolvi et esse cum Christo : ergo videtur tunc quod ipsi superbiant.
Respondeo : Dicendum quod planum est ex dictis Sanctorum et Glossis quod angeli minores peccato superbiae sunt aversi. Sed tamen in modo superbiendi diversitas est inter doctores.
Nam aliqui voluerunt dicere quod superbia eorum fuit in consentiendo superbiae Luciferi ; et consentire superbiae non potest esse nisi superbientis, sicut etiam Adam dicitur superbisse, quia mulieri superbienti consensit.
Sed tamen illud non videtur probabile, quod angeli minores prius appetierint alii aliquod bonum commutabile quam sibi, cum uniuscuiusque affectus maxime sit iunctus sibi, et primo appetat sibi inordinate quam alii, et si alii, propter se hoc facit.
Secunda vero positio est, quod angeli minores superbierunt non tantum consentiendo, sed sibi ex cellentiam appetendo ; et cum se non crederent posse ad illud pervenire sine ipsius Luciferi sublimitate, qui erat quasi caput, et sibi et illi appetierunt ; et ideo superbierunt proprie et superbiae etiam consenserunt. Et concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
Ad intelligentiam autem obiectorum in contrarium notandum quod superbia daemonum conformis fuit capiti totius malitiae, principi scilicet tenebrarum. Ipse autem diabolus, attendens suorum.naturalium strenuitatem et excellentiam et praecellentiam, voluit praeesse et requiescere sua auctoritate, hoc est sine meritis, sine ministerio. Daemones vero ei subiecti non sunt ausi tantum appetere, sed considerantes naturalium strenuitatem, voluerunt sub umbra illius requiescere, ita quod non ministrarent, sed quadam sub illo potirentur voluntaria libertate, quam videbant se non posse habere sub divino dominio. Cognoverunt enim angeli, se esse factos ad participandum quietis beatitudinem, et acquirendum per merita et ministeria. In hoc ergo superbierunt quod sine meritis voluerunt beati esse et sine ministerio quiescere et sine limite propriam voluntatem implere ; et hoc totum est superbire, quamvis non sit tantae superbiae, quantae fuit appetere omnibus praecellere et nulli subesse. His visis facile est ad obiecta respondere.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud enim quod obicitur, quod non superbierunt, quia non appetierunt praeesse, dicendum quod quamvis non appetierint praeesse, noluerunt tamen debito modo subesse, quia non voluerunt subesse illi Domino, qui praecipit solum quod bonum est, et restringit voluntatem, sed ei qui permittit laxari fraenum concupiscentiae. Ideo mali homines et superbi potius volunt subesse diabolo quam Deo ; similiter potuit esse de angelis. Praeterea, alia fuit ratio, quia non cupiebant ei subesse, sed sub eius dominio sine servitio vel ministerio requiescere, et hoc superbiae est.
Et ita patet sequens quod obicit, quod gloriosius est Deo subesse ; verum est secundum veritatem, sed non secundum aestimationem superbi.
- Ad illud quod obicitur tertio : quid appetierunt, utrum parificari Deo ? dicendum quod in aliquo voluerunt parificari Deo, in hoc scilicet quod sine meritis et obsequio voluerunt esse quieti et beati in aeternum, quod solius Dei est proprium ; non tamen adeo parificari voluerunt, ut Lucifer, et ideo non adeo peccaverunt.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod gloria est obtinere cum meritis, dicendum quod superbus magis reputat esse gloriosum habere, et non ab alio, quam per merita ab alio obtinere ; tum quia dedignatur servire, tum quia dedignatur ab alio recipere. Et quia angeli voluerunt propria auctoritate quiescere, patet quod secundum aestimationem superbi excellentiam appetierunt, non veram, sed falsam ; sicut patet in superbis, qui appetunt magis gloriam et excellentiam vanam quam veram.
Et per hoc patet quod quaeritur, quare appetebant sine meritis : dico quod non quia laboriosum, nec quia tardum propter desiderium ; sed vile reputabant obsequium et ministerium ; et hoc superbiae est.
QUAESTIO II.
Utrum peccatum minorum angelorum habeat ordinem ad peccatum Luciferi.
Secundo quaeritur de comparatione peccati minorum angelorum ad peccatum Luciferi, et quaeritur utrum habeat ordinem ad ipsum.
1. Et quod habeat ordinem causalitatis cuiusdam videtur. Apocalypsis 12, 4 : Draco traxit secum tertiam partem stellarum. Sancti et magistri exponunt de Lucifero et de daemonibus. Si traxit : ergo aliquo modo procuravit casum eorum : ergo etc.
2. Item, Ioannis 8, 44 dicitur quod ipse mendax est et pater eius ; ergo diabolus est pater mendacii : ergo cum mendacium ibi vocetur omne peccatum, videtur quod ipse fuit pater omnis peccati, ergo et peccati minorum angelorum : et ita videtur quod sit ordo causalitatis.
3. Item, quod sit ibi ordo temporis sive durationis, videtur, quia Hugo dicit et Magister quod peccaverunt peccato consentiendo ; sed non potuerunt consentire peccato Luciferi, nisi quod praecesserat ; prius enim vult aliquis aliquid quam requirat consensum : ergo etc.
4. Item, hoc videtur, quia diabolus aliquo modo fuit origo, sive suggerendo sive exemplum praebendo. Non potuit suggerere nisi postquam appetiit, nec etiam demonstrare aliis conceptum suum, nec illi consentire nisi postquam cognoverunt : ergo in medio inter peccatum diaboli et aliorum cecidit suggestio vel saltem demonstratio et perceptio et adiudicatlo de percepto. Sed ista non possunt simul esse : ergo fuit ibi ordo temporis.
Sed contra :
- Quod non potuerit ibi esse ordo causalitatis sive occasionis, videtur, quia, statim ut peccavit, deformatus est : ergo cum angeli ante peccatum haberent limpidum visum, si viderunt deformitatem, potius debuerunt a peccato retrahi quam eius exemplum vel suggestionem imitari : ergo non peccaverunt eius exemplo vel suggestione.
- Item, quod non fuerit ibi ordo temporis, videtur, quia statim ut diabolus peccavit, corruit ; alioquin fuisset dedecus peccati sine decore iustitiae ; sed omnes simul ceciderunt - unde Damascenus dicit quod simul cum eo, scilicet Lucifero, convulsa est Innumera multitudo - ergo simul tempore omnes peccaverunt.
3. Item, potest obici quod neuter ordo ibi fuerit ; quia boni simul conversi sunt, ita quod nec fuit ibi ordo causalitatis sivd suggestionis nec temporis : ergo si statim divisa est lux a tenebris, statim boni facti sunt lux et mali tenebrae : ergo simul non tantum tempore, verum etiam natura.
4. Item, adhuc quod neuter ordo ibi fuerit, videtur, quia, si fuit ordo causalitatis, ergo videtur peccatum aliorum angelorum remediabile, sicut et peccatum hominis, quod aliunde habuit remedium, quia aliunde habuit occasionem. Si vero fuit ordo temporis, ergo videtur quod peccatum minorum angelorum sit gravius, cum non formidaverint divinum iudicium, quod conspexerunt circa Luciferum.
Respondeo : Dicendum ad praedictorum intelligehtiam quod hic triplex consuevit poni positio.
Quidam enim voluerunt dicere quod non fuit ibi ordo nisi secundum gradum, quia maius et excellentius fuit peccatum Luciferi, eo quod magis superbivit ; nec tamen fuit prius peccato aliorum tempore nec origine, sed statim in eodem puncto quilibet, propria voluntate depravatus, sine exemplo peccavit ; et quia aspectum habueruntad idem, ideo consimili, modo et eodem genere peccati peccaverunt. Et concedunt rationes ad hoc.
Aliorum positio fuit quod non tantum fuit ordo excessus, immo causalitatis, ut causalitas large dicatur non tantum ad causam vere, sed etiam ad occasionem, non tantum ad perpetrationem, sed etiam ad suggestionem ; non tamen ordo temporis. Et hoc volunt dare sic intelligere, quod in Lucifero simul fuit tempore appetitus et eius expressio, et in angelis simul perceptio et appetitio, et ita simul tempore peccaverunt ; tamen peccatum diaboli praebuit aliis viam, sicut exemplum.
Et ponunt simile ; si oculus aspiceret directe in orientem, existens in occidente, simul fieret coruscatio et appareret in oculo. A minori volunt hoc esse posse in angelo ; et per hoc solvunt obiecta.
Tertia positio est quod fuit ibi ordo et quantum ad gradum et quantum ad occasionem et quantum ad durationem. Quantum ad gradum, quia illud Luciferi fuit maius ; quantum ad occasionem, quia aliis praebuit exemplum ; quantum ad durationem, quia, sicut in Lucifero necesse fuit tempore ante esse quam peccare, quia non potuit in eodem instanti habere cognitionem, quae praeexigitur ad peccatum, cum deordinata affectione ; sic in minoribus angelis dicunt fuisse in peccando, cum peccaverunt aspiciendo quod angelus volebat, et exinde aspiciendo commodum suum.
Et haec positio videtur intelligibilior ; unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
1. Ad illud ergo quod obicitur, quod deformis fuit statim, potest responderi quod deformis fuit, sed illa deformitas erat intra conscientiam, et ideo non apparuit, quia non revelavit.
Vel potest dici quod est deformitas contra naturam et contra voluntatem. Deformitatem contra naturam statim natura cognoscit et respuit, quia non movetur nisi uno modo. Sed deformitatem voluntatis non sic respuit voluntas, eo quod ipsa libera est ; et ideo frequenter placet ei actus culpabilis et deformis ; nec unquam talis actus displicet ei nisi in quantum adhaeret aliquo modo iustitiae. Et quia angeli quidam adhaeserunt iustitiae, ideo eis displicuit motus angeli et deformis voluntas. Alii vero non adhaeserunt ; ideo immunditiam non perceperunt, sed magis ut apparens bonum acceptaverunt.
2. Ad illud quod obicitur, quod simul ceciderunt, potest dici quod simul, non quia in eodem instanti, sed quia repente, quasi in imperceptibili tempore ; et ibi bene potest esse ordo, quamvis non percipiatur.
Vel aliter et melius potest dici quod satanas non cecidit statim ut appetiit, sed postquam peccatum eius fuit consummatum et confirmatum per odium et invidiam, et postquam facta est divisio bonorum angelorum a malis, de quorum consortio post beatificationem statim repulsi sunt. Nec valet illud quod obicitur de peccati dedecore, quia peccatum semper habet poenam internam sibi coniunctam. Unde sicut homo non statim fuit eiectus de paradiso ut peccavit, sed tamen statim poenam habuit ; ita videtur de angelo esse dicendum quod non in eodem instanti cecidit.
- Ad illud quod obicitur de bonis angelis, dicendum quod tam conversionem bonorum angelorum quam aversionem daemonum peccatum Luciferi praecessit. Nam ipse prius, superbivit et superbiam suam omnibus indicavit ; et ex tunc quidam adhaeserunt sibi, alii vero restiterunt et adhaeserunt Deo ; et simul isti lux, illi tenebrae facti sunt. Quamvis, ergo simul fuerit angelorum conversio et daemonum aversio, non tamen simul cum peccato Luciferi.
4. Ad illud quod ultimo obicitur de excusabilitate vel gravitate, dicendum quod prima pars ratiocinationis dupliciter deficit : primum, quia illa non est sufficiens ratio, quare peccatum hominis fuit remediabile, sicut infra patebit melius ; secundum, quia non est simile. Aliter enim diabolus dedit occasionem homini, aliter angelis malis : homini promittendo et fallendo, sed angelis solum conceptum suum insinuando ; unde non dicitur eds tentasse ut primos parentes. Secunda pars deficit, quia non adverterunt eius ruinam nec viderunt divini iudicii severitatem in ipsum, quousque peccatum eius fuit, consummatum, ut prius tactum est et determinatum.
ARTICULUS III.
De conversione bonorum angelorum.
Consequenter tertio loco quaeritur de conversione bonorum. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur de ipsa conversione in comparatione ad suum principium.
Secundo quaeritur de eadem in comparatione ad praemium.
QUAESTIO I.
Utrum conversio bonorum angelorum fuerit virtute naturae vel auxilio gratiae.
Quaeritur igitur primo, utrum conversio bonorum angelorum ad Deum fuerit virtute naturae vel auxilio gratiae.
Et quod virtute naturae, videtur.
- Primo auctoritate Magistri in littera ; Non indigebat angelus gratia, per quam lustificaretur, ergo iustus erat etiam praeter gratiam ; sed qui iustus est recte et ordinate convertitur ad fontem omnis iustitiae : ergo videtur quod hoc potuerint angeli sine auxilio gratiae.
- Item, Philosophus in III De anima : Intellectus semper est rectus ; sed hoc non esset nisi rectitudo esset ei connaturalis : ergo angeli intellectus vere et proprie de natura sua erat rectus. Sed nullus est rectus nisi is qui sursum est conversus et qui habet caput mentis erectum ad divina : ergo videtur quod hoc habuerit pier naturam.
- Item, facilius potest quis illud ad quod naturaliter ordinatur quam illud ad quod non ordinatur ; sed angelus erat ordinatus ad Deum magis quam ad aliud, et natura erat ordinata in ipso : ergo cum sine aliquo adiutorio posset converti ad bonum commutabile et averti a Deo, multo fortius absque auxilio aliquo potest converti ad ipsum.
- Item, naturale est alicui converti ad illud quod naturaliter magis diligit ; sed angelus naturali dilectione magis diligebat Deum quam aliquod creatum, ut in praecedentibus est habitum : ergo videtur quod naturaliter converteretur ad ipsum.
5. Item, simus in instanti conversionis et aversionis ; nulla est differentia inter angelos ante hoc instans ; si ergo aliqua incipit esse differentia, hoc est aversione et conversione : ergo prior est aversio et conversio quam gratiae infusio : ergo conversio non potuit esse a gratia.
6. Item, si conversio fuisset a gratia et non a natura, ergo illis angelis, qui nunquam habuerunt gratiam, sed sola naturalia, non esset imputandum quod ad Deum non sunt conversi : ergo nec diabolus esset culpandus nec puniendus quod Domino non adhaesit.
Ad oppositam arguitur primo auctoritate et postea demonstratione.
- Auctoritate sic. Magister dicit in littera : Conversio iustos fecit, sed aversio iniustos ; sed nihil facit iustum nisi sit gratuitum : ergo conversio fuit a gratia. Si dicas quod intelligit de iustitia naturali, hoc nihil est, quia illam habebant omnes angeli a sua origine.
- Item, conversio creaturae spiritualis ad Deum, ut dicit Augustinus, est dies, quia ibi est fulgor cognitionis et calor affectionis ; sed per naturam lux praecedit diem : cum ergo angelus non sit lux nisi per informationem gratiae, prius suscepit gratiam quam converteretur ad bonitatem divinam.
- Item, non est meritum sine gratia, sicut melius patet infra, quia non hominem propter opus, sed opus propter auctorem acceptat Deus ; sed angeli in sua conversione meruerunt, sicut alii in aversione demerueruntr ergo etc.
- Item, si per sola naturalia fuisset conversio, cum ergo in naturalibus praecelleret Lucifer, potius videtur quod ipse esset conversus quam alii. Si ergo non fuit conversus, non a virtute naturae fuit illa conversio, sed magis ab auxilio gratiae.
Respondeo : Ad intelligentiam obiectorum praenotandum est quod in conversione ad Deum attenditur rectitudo substantiae spiritualis quantum ad eius mentem, maxime ratione partis motlvae ; nec potest esse recta nisi actu vel habitu sit ad Deum conversa. Quemadmodum igitur duplex est rectitudo, sic duplex est conversio. Est enim quaedam rectitudo naturae institutae, et penes hanc est iustitia originalis. Et est rectitudo gratiae, et penes hanc est iustitia meritoria, quam acceptat iudex summus ad retributionem aeternam. Et quia videt in ea pulcritudinem gratiae, merito eius animam traducit In sponsam et opera eius sunt ipsi amabilia.
Sic intelligendum est quod duplex est conversio, quaedam a naturali rectitudine, quaedam a rectitudine gratiae. Primam potuerunt habere angeli absque gratia, sed secundam non sine gratia.
Quando igitur quaeritur a quo principio fuerit illa conversio, dicendum est quod illa conversio fuit meritoria et Deo placita ; et ideo non potuit esse sine gratia. Rursus, quia per illam conversionem obtinuerunt gratiam, oportet ponere quod conversionem illam inchoaverit voluntas libera, sed consummaverit gratia ; et ideo fuit ibi gratia subsequens, non praeveniens, gratia cooperans, non operahs, ut dicit Magister in littera.
Concedendum est ergo quod illa angelorum conversio, in qua confirmati sunt, non fuit sine gratiae auxilio.
[Ad obiecta] :
1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non indigebat angelus gratia iustificante, dicendum quod iustificationis actus dupliciter intelligitur. Est enim iustificare de non-iusto facere iustum. Non-iustum autem dupliciter accipitur, scilicet privative et negative. Privative idem est non-iustum quod imustum, et tunc iustificare idem est quod de impio facere pium ; et hoc modo non fuit gratia in angelis ad hunc effectum. Alio modo dicitur non-iustum negative, et sic non tantum dicitur non-iustum quod habet impietatem, sed quod non habet iustitiam gratiae ; et sic fuit in angelis iustificatio per gratiam, et ab hac iustitia fuerunt opera eorum meritoria.
2. Ad illud quod obicitur, quod intellectus semper est rectus, iam patet responsio : nam intelligit de rectitudine naturali. Illud tamen verbum Philosophi debet intelligi, ut dicatur semper esse rectus respectu illorum ad quae movetur ut natura sive naturaliter ; et sic nos dicimus in theologia synderesim semper rectam. Si autem intelligatur respectu eorum in quae movetur ut deliberans, falsum est ; immo, circumscripto omni imaginabili et phantasmate, posset intellectus peccare sive praevaricari, sicut forte fecit angelicus.
3. Ad illud quod obicitur, quod facilius potest quis in id ad quod ordinatur etc., dicendum quod verum est, si illud sit intra terminos naturae ; sed converti conversione perfecta et meritoria, hoc est supra naturam, sed deficere hoc est infra ; ideo ratio illa non cogit.
Vel dic quod illud est verum quando genus operis, ad potentiam comparatum, est aequalis difficultatis, si in se consideretur ; alias non habet veritatem, sicut patet in multis exemplis.
- Ad illud quod obicitur de conversione quod sequitur dilectionem, dicendum quod uniformiter sumta conversione cum ipsa dilectione non habet instantiam. Sicut enim quaedam dilectio est a voluntate naturali, ut qua desideratur Deus ut beatificans ; quaedam a voluntate electiva, qua quis optat Deo honorem et gloriam ; quaedam a gratuita, qua in obsequium divinum captivatur ipsa voluntas tota : sic et conversio per appetitum concupiscentiae est amatura ; conversio per affectum amicitiae est a voluntate deliberativa sive electiva ; conversio vero per obsequium obedientiae gratae est ab ipsa gratia. Et sic patet illud.
- Ad illud quod obicitur, quod in nullo differebant, dicendum quod illud concludit quod gratia non inchoaverit, sed non excludit quin confirmaverit ; et hoc est verum.
6. Ad illud quod obicitur, quod non esset imputandum malis si conversio esset a gratia, dicendum quod falsum est, quia stare poterant et non averti, si volebant ; et ideo aversio eis imputatur in culpam.
QUAESTIO II.
Utrum in conversione bonorum angelorum meritum praecesserit praemium vel e converso.
Secundo quaeritur de conversione bonorum in comparatione ad praemium, et quaeritur utrum in eorum conversione meritum sequatur praemium vel praecedat.
Et quod praecedat, videtur.
1. Augustinus, De correptione et gratia ; Angeli sancti, qui cadentibus aliis steterunt, illius vitae mercedem recipere meruerunt. Si ergo meruerunt recipere, meritum praecessit receptionem mercedis.
2. Item, meritum est via ad praemium ; sed recto ordine procedendo, prior est status viatoris quam comprehensoris, et viae quam patriae : ergo in angelis fuit meritum ante praemium.
3. Item, dispositio praecedit illud ad quod disponit, vel tempore vel natura ; sed gratia est dispositio ad gloriam : ergo si Deus dedit angelis gratiam, qua possent mereri, et gloriam, qua sunt beati, prius habuerunt gratiam quam gloriam. Sed gratia, quando invenit liberum arbitrium in actu debito, facit illum esse meritorium : ergo si liberum arbitrium angeli in ingressu gratiae et gloriae erat in actu, ergo prius habuit motum meritorium quam gloriosum.
4. Item, per impossibile videtur, quia Deus dedit angelis gloriam, aut ergo dignis aut indignis. Si indignis, iniuste et inordinate fecit, quod est impossibile : ergo dedit dignis. Sed nullus est dignus corona nisi per merita : ergo etc.
5. Item, si mereri contingit habitum dum quis servit Deo et bene utitur habito : ergo cum omnis perseverans in gratia bene utatur ea, qui perseverat in gratia meretur eam ; sed quod est ex meritis non efet gratia : ergo merendo gratiam desineret esse gratia.
6. Item, si praemium praecedit meritum, quaero : quod est illud meritum ? Aut quantum ad actum contemplationis aut ministerii. Non contemplationis : sic enim omnes Beati mererentur ; si quantum ad actum ministerii, ergo videtur quod si non esset homo, angelus non posset mereri, ergo nec dignus esset beatificari ; quod falsum est plane.
Contra hoc est
- quod Magister dicit in littera, quod sibi magis placet quod merentur iam habitum.
2. Item, ratione. Angeli, dum ministrant nobis, aliquid merentur, cum ex magna caritate et liberalitate nobis condescendant, et ministerium non sit actus comprehensoris, sed viatoris potius ; aut ergo merentur habitum aut habendum. Si habitum, habeo propositum quod meritum sequitur praemium ; si habendum, tunc ergo, cum mereantur beatitudinem, non sunt beati ; si aliud quam beatitudinem, ergo non est meritum eorum perfectum nec necessarium. Praeterea, quidquid mereantur, cum spes, quae differtur, affligat animam, videtur quod tale meritum respectu rei habendae non possit stare cum statu beatitudinis.
3. Item, magna praemia non debent dari sine magnis meritis, et magna merita non sunt sine magnis obsequiis : ergo cum angeli magna praemia habeant, et magna obsequia non praecesserint, in quibus meruerint, ergo debent sequi.
4. Item, secundum quod plus dat Deus, plus exigit a creatura : si ergo maius robur virtutis dedit angelo quam homini, ergo et maiora obsequia requirit. Sed homo non glorificatur nisi per multos labores : ergo nec angelus sine operibus debet glorificari ; sed opera non praecesserunt, sed solus motus affectionis : ergo oportet sequi.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc, sicut dicit Magister, duplex fuit opinio.
Quidam enim dixerunt quod in angelis praemium praecedit meritum, et huius positionis fuit Magister ; et ad hoc ponendum moti sunt rationabiliter et quantum ad motivum et quantum ad modum. Quantum ad motivum : quia enim intellexerunt quod non est meritum sine gratia, nec magnum meritum ubi non est magnum obsequium, et in angelis propter naturae velocitatem et idoneitatem simul duratione datur gratia et gloria ; dixerunt quod in angelis meritum non potuit praecedere praemium, meritum inquam condigni, sed solum, si aliquid praecedit, hoc est meritum congrui, sed sequitur meritum condigni. Hos etiam ad hoc ponendum instigavit, quod meritum rei habendae sonat in indigentiam, quae non videtur posse stare cum gloria.
Modum autem huius meriti satis advertere possumus in militibus, qui bene pugnando merentur equum ante merita datum.
Haec autem opinio, quamvis sit probabilis, tamen plura habet sibi adversantia, quae in opponendo tacta sunt.
Propter quod fuit alia positio, quod in angelis meritum praecessit praemium, non tempore sed natura. Et rationem huius assignant : quia gratia naturaliter praecedit gloriam, et gratia, cum invenit motum in libero arbitrio ordinatum, facit meritorium, et pensatur meritum secundum quantitatem gratiae, non secundum multitudinem operum ; ideo, cum angelis data sit perfecta gratia, et liberum arbitrium omnino sit cooperatum gratiae, dicunt quod in sua conversione sufficienter meruerunt glorificationem.
Et haec positio rationabilior est et melius habet fundamentum, quia meritum requirit et fundatur in perfectione voluntatis, non in multitudine operationis. Hanc communiter tenent moderni doctores ; ideo huic adhaerendum est.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de Magistro, dicendum quod in hac opinione sicut et in pluribus aliis non assentitur ei.
- Ad illud quod obicitur, quod merentur, dicendum quod est praemium substantiale, et hoc meruerunt per conversionem sui in Deum ; et est praemium accidentale, et hoc merentur per ministerium quod faciunt homini. Et quia accidit beatitudini, ideo sine tali praemio cum eius merito potest stare beatitudo ; nec affliguntur ex exspectatione, sicut nec animae beatae de secundae stolae perceptione, et adhuc minus, quia minus inclinantur.
- Ad illud quod obicitur, quod magna praemia requirunt magna merita, dicendum quod magnitudo meriti non consistit in opere exteriori principaliter sed in interiori, Unde sicut diabolus multum peccavit propter improbam voluntatem, etsi nihil exterius fecerit, sic e contrario multum meruerunt angeli boni.
- Ad illud quod obicitur de homine, dicendum quod homo non ita cito movetur ut angelus ; ideo tempus meriti habet diuturnius. Et ideo rion est simile : sed hoc melius patebit infra, distinctione septima.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit : Averti est odio habere vel invidere.
Contra : Augustinus : Nullius conscientia potest odisse Deum, cum omnes naturaliter appetant summum bonum : ergo videtur secundum hoc quod nullus avertatur.
Respondeo : Dicendum quod Magister non definit hic quamcumque aversionem, sed aversionem consummatam, in qua est obstinatio et rebellio contra Deum, quae fuit in diabolo, ex quo vidit se non posse consequi quod ambiebat.
Ad illud ergo quod dicitur, quod nullius conscientia potest Deum odisse, dicendum quod Augustinus illud retractati. Attamen veritatem habet aliquo modo illud verbum, si inteiligatur de Deo, in quantum est summum bonum, ad quod participandum facta est creatura rationalis ; unde cum semper appetat beatificari, nunquam beatificantem odit. Nihilominus contingit considerari Deum ut iustum, ponentem leges et infligentem poenas ; et sic odiunt multi, qui scilicet peccant in Spiritum sanctum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod data est gratia angelis cooperans.
Contra : gratia cooperans est subsequens respectu operantis ; sed non habuerunt operantem, ut praedictum est : ergo nec cooperantem. .
Respondeo : Dicendum quod eadem gratia dicitur operans et cooperans ratione diversorum effectuum ; et ideo dicuntur non habere gratiam operantem, quia non habuerunt gratiam mundificantem voluntatem ; habent tamen ipsam eam dem gratiam ut adiuvantem in bona operatione ; et isti effectus sunt separabiles.
Ad hoc ergo quod dicitur, quod illa est praeveniens, dicendum quod praeveniens non dicitur ratione gratiae subsequentis, sed ratione voluntatis.
Vel dicendum quod illae sunt differentiae, prout habent esse in libero arbitrio lapso, scilicet hominis ; et ideo non habent locum in angelis. Alia patent.
