Distinctio XVII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

Hic de origine animae plura quaeri solent etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de productione hominis in comparatione ad principium extra ; in hac vero parte agit de productione eius quantum ad principia constitutiva, scilicet quantum ad corpus et animam. Dividitur autem ista pars in duas.

In prima determinat de productione viri ;

in secunda vero de productione mulieris ex viro, infra : In eodem quoque paradiso mulierem formavit etc., distinctione decima octava, in principio.

 

Prima pars habet duas, in prima determinat de hominis formatione ;

in secunda de hominis formati locatione, ibi : Hominem autem ita formatum etc.

Prima pars habet duas.

In prima determinat de productione animae in se ;

in secunda vero in relatione ad corpus, ibi : Sed utrum in corpore an extra corpus etc.

 

Pars autem illa, in qua determinat de productione animae in se, habet duas.

In prima determinat veritatem ;

in secunda removet errorem, ibi : Putaverunt enim quidam haeretici etc.

 

Similiter illa pars, in qua determinat de productione animae in comparatione ad corpus, habet duas.

In prima determinat, utrum Deus creaverit animam in corpore an extra corpus.

In secunda quaerit, utrum Deus fecerit hominem in aetate perfecta, ibi : Solet etiam quaeri, utrum Deus hominem repente etc.

Similiter pars illa, in qua determinat de locatione iam formati, habet duas.

In prima determinat de loco eius in se.

In secunda vero determinat in comparatione ad contenta, ibi : In hoc autem paradiso erant ligna etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio de productione hominis quantum ad duo.

Primo quaeritur de productione ipsius quantum est ex parte animae.

Secundo, quantum esi ex parte corporis.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum anima primi hominis producta sit de Dei substantia.

Secundo quaeritur, utrum producta fuerit ex aliqua materia.

Tertio quaeritur, utrum producta fuerit ante corpus vel post sive in corpore an extra.

 

 

ARTICULUS I.

De productione hominis quoad animam.

 

QUAESTIO I.

Utrum anima humana sit ex Dei substantia.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod anima humana sit ex Dei substantia.

  1. Primo auctoritate, Genesis 2, 7 : Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae ; sed inspiratio est per egressum alicuius ab intrinseco : ergo sicut Spiritus sanctus, qui est eiusdem naturae cum spirante, sic humanus spiritus, qui fuit inspiratus a Deo, est de natura divina. Si tu dicas quod insufflatio vel inspiratio potest esse rei diversae per naturam, obicitur, quia Glossa dicit super illud Ioannis [20, 22] : Insufflavit eos et dixit eis : Accipite etc. : Augustinus dicit ibi quod in hoc ostendit ex se procedere Spiritum sanctum : si ergo Deus insufflavit in faciem hominis spiraculum vitae, videtur quod spiritum hominis produxit ex se.
  2. Item, Ecclesiastis ultimo, 7 : Donec pulvis revertatur in terram, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum : si igitur spiritus redit ad Deum, sicut pulvis redit ad terram, sicut homo quantum ad carnem est de terra, ita videtur quod quantum ad spiritum est de Dei substantia.
  3. Item, Actuum 17, 28 : Genus enim Dei sumus, sicut quidam poetarum vestrorum dixerunt ; sed quae sunt eiusdem generis sunt eiusdem naturae : ergo nos et Deus sumus eiusdem naturae ; sed non quantum ad corpus ; ergo quantum ad animam : ergo anima est de Dei substantia.
  4. Item, ratione videtur. Omnia corporalia producuntur ex aliqua materia, quae est in omnibus corporalibus una : ergo pari ratione spiritualia producuntur ex aliqua spirituali natura, quae in omnibus spiritibus sit una ; sed spiritualis substantia in omnibus reperta per identitatem non est nisi divina : ergo anima facta est ex Dei substantia.
  5. Item, solus Deus est immortalis per naturam ergo nulli convenit immortalitas per naturam nisi quod est vel Deus vel ex Deo ; nulli aut,em convenit esse imaginem Dei nisi cui convenit esse immortalem per naturam : non enim esset imago, sicut dicit Augustinus, si mortis termino clauderetur si igitur anima rationalis naturaliter est imago, ergo naturaliter est immortalis : ergo de Dei substantia producta fuit.
  6. Item, Deus est lux spiritualis quae est fons omnis illuminationis spiritualis, sicut sol est fons illuminationis corporalis ; sed corpora luminosa sunt eiusdem naturae cum luce et cum sole : ergo pari ratione spiritus naturaliter luminosi sunt eiusdem naturae cum fonte lucis spiritualis. Sed quidquid est eiusdem naturae cum Deo, vel est Deus vel de Deo : ergo etc.

 

Contra :

1. Genesis 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ; hoc non est dictum secundum corpus, ergo secundum animam : ergo anima hominis est facta ; et circa divinam naturam non cadit factio vel mutatio : ergo non est ex Dei natura sive substantia.

2. Item, si anima est ex Dei natura, cum anima sit pars hominis, Dei natura venit ad constitutionem hominis ; sed pars est minus nobilis quam totum : ergo Deus est minus nobilis quam homo ; sed hoc est falsum et impium : ergo etc.

3. Item, si anima est ex divina natura, aut ergo habet aliquam formam superinductam illi naturae ex qua est aut nullam. Si nullam : ergo non videtur esse nec facta nec a Deo diversa. Si aliquam : ergo divina natura est ipsius animae materia. Sed quod est materiale principium alicuius est minus completum et imperfectum : ergo Deus est incompletus et imperfectus per naturam ; quod est blasphemia.

4. Item, si anima est ex Dei substantia, et anima depravatur : ergo contingit divinam substantiam depravari ; et si contingit Dei substantiam depravari, Deus non est summe bonus. Cum igitur rationalis spiritus peccare possit, sicut patet, rationalis spiritus non est ex Deo.

5. Item, si anima est ex Deo, aut igitur per generationem aut per spirationem. Si primo modo, tunc anima nihil aliud est quam Verbum ; si secundo, tunc anima non est aliud quam Spiritus sanctus : ergo omnis homo esset Deus.

6. Item, si anima hominis esset ex Deo, aut de toto Deo aut de parte. Si de parte : ergo Deus est compositus et habet partem et partem ; quod est omnino falsum. Si de toto : sed Deus est immensus et infinitus : ergo cuiuslibet hominis anima est Immensa et infinita. Et si hoc, quilibet homo est omnipotens ; quod nullus dubitat esse falsum.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum positio fuit quod intellectus humanus non erat aliud quam intellectus divinus ; sed divinus intellectus dicebatur prout considerabatur in se, humanus vero prout, perficiebat corpus aliquod.

Sed cum Deus nullius sit pars constitutiva propter suam summam perfectionem et absolutionem, positio haec fuit stulta et erronea.

 

Est et alia positio non minus stulta et impia, Manichaeorum videlicet, quod spiritus rationalis sit de Dei substantia et natura. Dicunt enim quod in homine est duplex anima, sicut recitat Augustinus, in libro De duabus animabus, quarum una inclinat ad bona et alia inclinat ad mala ; et illa quae facit bona nunquam potest facere mala, et illa quae facit mala nunquam potest facere bona, et illa quae inclinat ad faciendum bonum est de Dei natura.

Sed haec positio multipliciter a veritate est aliena. Primum, quia ponit Deum eiusdem naturae esse cum creatura et alicuius creaturae esse materiam, cum ponit creaturam fieri ex Dei substantia. Et ad hanc positionem sequuntur innumerabilia inconvenientia, et hoc praecipuum est, quia implicat in se duo opposita, dum ponit animam a Deo esse factam et eam esse de substantia divina.

Deviat etiam a veritate in hoc quod ponit in nobis duas animas ; sed huius improbatio melius tangetur infra.

 

Et ideo tertia positio est vera et catholica, quod anima non est producta de Dei substantia. Deus enim ad creaturas se habet in ratione efficientis et formalis et fiuis, sed nullo modo potest se habere in ratione materialis, quantumcumque creatura sit nobilis. Et ideo rationes hoc probantes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod inspiravit in faciem eius etc., dicendum quod inspirare idem est ibi quod spiritum facere et factum corpori infundere ; similiter et insufflare est flatum hominis facere et factum corpori infundere. Unde sicut, quando Deus res produxit dicendo, non fuit ibi vox materialis, sic quando insufflavit, non fuit mediantibus faucibus et instrumentis corporalibus. Et ideo non valet illud simile de Ioannis 20, 22, ubi ad litteram : sufflavit, et illa insufflatio erat processionis Spiritus sancti signatio et ostensio.
  2. Ad illud quod obicitur de Ecclesiaste : Et spiritus redeat ad Deum etc., dicendum quod sicut corporis resolutio stat, cum perventum est ad terram, sic mutabilitas animae tunc demum stat, quando coniungitur ei secundum quem facta est. In solo enim Deo invenit perfectam quietem. Et ideo non vult Sapiens dicere quod spiritus redeat ; ad Deum per corruptionem, sicut corpus in terram, sed similitudo est quantum ad quletationem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod genus Dei sumus, dicendum quod genus dupliciter accipi potest : uno modo proprie, et sic dicuntur aliqua convenire in genere, quae conveniunt in aliqua forma et natura communi. Alio modo accipitur large, et sic dicuntur aliqua convenire in genere, in quibus est aliqua convenientia specialis secundum habitudinem analogiae. Et sic dicit Augustinus, XII De Trinitate quod anima cognoscit in quadam luce sui generis ; et vocat illam lucem lucem increatam, quam dicit esse sui generis propter hoc quod est spiritualis, sicut anima. Et sic intelligitur verbum Apostoli.
  4. Ad illud quod obicitur, quod corporalia sunt ex aliquo uno, respondendum est quod hoc non concludit quod spiritus rationales fiant ex Deo ; illud enim unum ex quo fiunt corporalia, est ens in potentia respectu illorum ; Deus autem respectu nullius potest esse in potentia ; et ideo ex hoc non sequitur quod spirituales substantiae producantur de divina natura.
  5. Ad illud quod obicitur, quod solus Deus est immortalis per naturam, dicendum, quantum sufficit ad praesens - quia infra habebitur de immortalitate - quod immortalitas per naturam, dicta de Deo, intelligitur per privationem omnis gratiae, sive gratia dicat aliquid superadditum naturae sive dicat gratuitam influentiam, per quam conservatur natura, quia Deus se ipso permanet, anima autem, etsi de sui natura sit ad permanendum idonea, tamen nunquam permaneret nisi conservaretur per gratuitam Dei influentiam.
  6. Ad illud quod obicitur, quod Deus est lux spiritualis etc., dicendum quod non est simile de luce spirituali et corporali omnino. Lux enim spiritualis, quae Deus est, cum sit simplicissima, non potest esse perfectio rerum diversarum naturarum. Cum autem sit omnipotentissima, potest producere et facere lucem creatam aliquo modo sibi conformem ; quae tamen sibi non sufficit, etiam postquam producta est nisi adsit ei summae lucis influentia. Et sic intelligendum est in anima humana quod ipsa habet lucem propriam, scilicet creatam, per quam completur, quae a luce aeterna et producitur et conservatur. Lux autem corporalis in diversis corporibus potest reperiri ut perfectio, cum non sit forma omnino simplex, sed sit nata coniungi materiae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum anima Adae fuerit producta ex materia.

 

Secundo quaeritur, utrum anima Adae producta fuerit ex materia.

Et quod non, videtur.

  1. Primo, per Philosophum, qui dicit quod forma est compositioni contingens in simplici essentia consistens . Si igitur anima rationalis vere forma est, ergo simplex est : ergo non componitur ex materia et forma.
  2. Item, Philosophus, in principio III De anima, dicit quod intellectus est .impermixtus et impassibilis ; sed omne quod habet materiam, habet potentiam passivam : ergo substantia intellectiva non habet materiam.
  3. Item, Magister, in littera : Substantiam animae, in qua viveret, creavit Deus non de materia aliqua corporali vel spirituali, sed de nihilo .
  4. Item, hoc ipsum videtur ratione. Substantia intellectiva nihil cognoscit nisi abstrahatur a materia ; sed in actu cognoscendi fit assimilatio cognoscentis ad cognoscibile et e converso : ergo, si ad hoc quod intelligatur, necesse est quod abstrahatur a materia, ad hoc quod aliqua substantia inteiligat, necesse est quod sit per naluram a materia separata ; sed anima Adae fuit huiusmodi : ergo etc.
  5. Item, quanto forma nobilior tanto simplicior ; sed anima inter omnes formas est nobilissima : ergo simplicissima ; sed aliae formae non componuntur ex materia et forma : ergo multo fortius nec rationalis anima.
  6. Item, omne quod habet materiam et formam ut partes constitutivas, est hoc aliquid et est completum ; nihil autem, quod est hoc aliquid et completum in se, venit ad constitutionem tertii ; sed anima rationalis venit ad constitutionem tertii, ita quod ex anima et corpore fit unum per essentiam : ergo anima non est hoc aliquid : ergo vel est materia vel forma pura ; non materia :, ergo forma.

 

Sed contra :

  1. In III De anima dicit Philosophus quod sicut in omni natura est materia et efficiens, sic in anima est intellectus quo est omnia fieri, et intellectus quo est omnia facere. Si igitur potentia passiva est a materia, et haec est in anima, patet etc.
  2. Item, in IX Primae Philosophiae dicit Philosophus quod sicut materia est subiectum formarum substantialium, sic compositum est subiectum accidentis ; sed anima rationalis est subiectum scientiarum et virtutum, etiam secundum se considerata : ergo composita est ex materia et forma.
  3. Item, Philosophus, in VIII Metaphysicae : Operans et generans non facit aliud nisi propter materiam : ergo si Deus facit animam, quae est aliud quam ipse, necesse est quod materia vel sit in Deo vel sit in anima ; sed non est in Deo : ergo est in anima.
  4. Item, hoc ipsum videtur ratione. Omne creatum cui debetur propria operatio, habet haec duo diversa, scilicet quod agit et quo agit ; sed animae secundum se consideratae debetur propria operatio : ergo videtur quod non solum sit forma, quia, si pure lofma esset, tunc ageret se ipsa : ergo habet aliquid de materia.
  5. Item, omne illud quod secundum sui mutationem est susceptibile contrariorum, est hoc aliquid et substantia per se existens in genere, et omne tale compositum est ex materia et forma ; sed anima secundum sui mutationem est susceptiva gaudii et tristitiae : ergo anima rationalis composita est ex materia et forma.
  6. Item, anima rationalis non solummodo vitam praebet corpori, sed etiam ipsa vivit ; aut igitur est sua vita aut non. Si sic : ergo non. differt in ea vivens et quo vivit. Et iterum, si est sua vita, non vivit per participationem sed per essentiam ; quae duo sunt contra Boethium et Augustinum : ergo ponere est in anima, secundum se considerata, aliquid quod det vitam et aliquid quod recipiat. Et si hoc, ergo est composita ex materia et forma.

Et ad hoc possunt adduci rationes, quae adductae sunt supra ad ostendendum angelum esse compositum ex materia et forma.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc diversi diversa opinati sunt.

Quidam enim dixerunt nullam animam, nec rationalem nec brutalem, habere materiam, quia spiritus sunt simplices ; animam tamen rationalem dixerunt habere compositionem ex quo est et quod est, quia ipsa est hoc aliquid et nata est per se et in se subsistere.

Sed cum planum sit animam rationalem posse pati et agere et mutari ab una proprietate in aliam et in se ipsa subsistere, non videtur quod illud sufficiat dicere quod in ea sit tantum compositio ex quo est et quod est nisi addatur esse in ea compositio materiae et formae.

 

Ideo fuerunt et alii, qui dixerunt non solum animam rationalem sed etiam brutalem ex materia et forma compositam esse, cum utraque sit molor corporis sufficiens.

Sed quia anima brutalis propriam operationem non habet nec est nata per se subsistere, non videtur quod habeat materiam intra se.

 

Et ideo est tertius modus dicendi, tenens medium inter utrumque, scilicet quod anima rationalis, cum sit hoc aliquid et per se nata subsistere et agere et pati, movere et moveri, quod habet intra se fundamentum suae existentiae et principium materiale a quo habet existere, et formale a quo habet esse. De brutali autem non oportet illud dicere, cum ipsa fundetur in corpore. Cum igitur principium, a quo est fixa existentia creaturae in se, sit principium materiale, concedendum est animam humanam materiam habere. Illa autem materia sublevata est supra esse extensionis et supra esse privationis et corruptionis, et ideo dicitur materia spiritualis.

Et propterea illi qui locuti sunt de materiali principio quantum ad esse extensionis et prout habet esse sub privatione, dixerunt animam rationalem non habere materiam, non intendentes de materia in sua generalitate sed prout ad eam stat resolutio physica, sicut dictum est de simplicitate angeli.

Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod omnis forma est simplex, dicendum quod auctor ille, definiens formam, loquitur de forma : illa quae est forma tantum, non de ea quae est forma et hoc aliquid ; unde vel definit ibi formam accidentalem vel definit formam universalem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod intellectus est impassibilis et impermixtus, dicendum quod Philosophus removet ab intellectu materiam, secundum quod consideratur sub privatione et sub potentia ad transmutationem secundum esse ; non removet materiam universaliter, immo ponit, cum dicit quod in intellectu est natura qua est facere et qua est fieri.
  3. Ad illud quod dicit Magister in littera, dicendum quod Magister non vult dicere quod anima non habeat materiam sed quod non hai beat materiam praeiacentem ; huius autem ratio habebitur infra, scii licet quare anima non est producta nec producitur ex praeiacenti materia.
  4. Ad illud quod obicitur, quod substantia intellectiva nihil cognoscit nisi quod abstrahitur a materia, dicendum quod hoc non facit propter hoc quod ipsa sit omnino immaterialis, sed propter hoc quod res non potest ei uniri secundum veritatem, ideo oportet quod uniatur secundum similitudinem, quam anima abstrahit a re.

Alia est etiam ratio, quia intellectus per similitudinem, per quam intelligit, debet fieri in actu intelligendi ; illud autem quod facit rem esse in actu, species est et forma. Ideo anima non cognoscit rem nisi speciem eius et formam sibi imprimat ; et hoc non potest esse nisi illa abstrahatur a materia. Nec ex hoc sequitur quod anima careat materia ; res enim abstracta a materia propria bene potest fieri in re alia, quae suam habet propriam materiam et formam, sicut similitudo coloris in speculo.

  1. Ad illud quod obicitur, quod quanto forma nobilior tanto simplicior est, dicendum quod istud habet locum in his quae sunt purae formae ; anima autem non tantum est forma, immo etiam est hoc aliquid ; et ideo, si comparetur forma animae ad alias formas, absque dubio simplicior erit quam aliae formae. Ipsa autem anima, cum sit rationalis, cum sit per se existens, aliquam compositionem habet quam aliae formae non sunt natae per se habere, dum non sunt natae per se existere ; nihilominus tamen ipsa anima simplicior alite formis dici potest.

Est enim multiplex genus simplicitatis, secundum quod et multiplex est genus compositionis et partium. Sunt enim partes substantiales et sunt partes quantitativae, et compositio ex partibus substantialibus et compositio ex partibus quantitativis. Et sic simplex dicitur dupliciter : aut quod caret partibus constitutivis aut quod caret partibus quantitativis. Quamvis igitur anima non sit aliis formis simplicior quantum ad partes constitutivas, quia tales partes habere spectat ad complementum ed perfectionem : hoc enim facit rem esse per se ; simplicior tamen est quantum ad privationem partium quantitativarum. Ipsa enim nec habet extensionem per se nec habet extensionem per accidens nec quantum ad substantiam nec quantum ad proprium actum. Aliae autem formae per accidens possunt habere extensionem et partibilitatem vel secundum id quod sunt vel secundum id quod operantur. Et ideo quantum ad hoc anima, et maxime rationalis, est forma nobilior.

  1. Ad illud quod obicitur, quod compositum ex materia et forma est ens completum, et ita non venit ad constitutionem tertii, dicendum quod hoc non est verum generaliter, sed tunc quando materia terminat omnem appetitum formae et forma omnem appetitum materiae ; tunc non est appetitus ad aliquid extra et ita nec possibilitas ad compositionem, quae praeexigit in componentibus appetitum et inclinationem. Licet autem anima rationalis compositionem habeat ex materia et forma, appetitum tamen habet ad perficiendam corporalem naturam ; sicut corpus organicum ex materia et forma compositum est et tamen habet appetitum ad suscipiendam animam.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum anima Adae fuerit producta ante corpus vel postea.

 

Tertio quaeritur, utrum anima Adae producta fuerit ante corpus vel postea.

Et quod ante, videtur.

  1. Per textum Genesis 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem etc. ; hoc dictum est sexta die ; sed post septimam subditur : Formavit Deas hominem de limo terrae : ergo si prima formatio refertur ad animam, secunda ad corpus, prius fuit facta anima quam corpus,
  2. Item, hoc videtur ratione. Sicut homo ex parte corporis communicat cum animalibus brutis, ita ex parte animae communicat cum angelis : ergo sicut corpus hominis productum est eodem die cum animalibus brutis, sic spiritus eius rationalis debuit produci eodem die cum angelis : ergo etc.
  3. Item, anima Adae se habet ad corpus sicut aeviternum ad temporale et sicut aevum ad tempus ; sed aevum est prius tempore et aeviternum prius temporali : ergo prius videtur debuisse produci anima Adae quam corpus, cui debebat uniri.
  4. Item, substantia spiritualis, a corpore non dependens quantum ad esse, non dependet quantum ad productionem ; sed spiritus rationalis Adae ab eius corpore non dependebat quantum ad esse : ergo nec quantum ad productionem. Corpus autem a spiritu dependebat, quia sine illo permanere non poterat : ergo si absolutum est ante dependens, prius debuit produci anima quam corpus.
  5. Item, maior est distantia inter spirituale et corporale quam sit inter corpora miscibilia ; sed corpora miscibilia prius producta sunt separatim quam sint ad invicem mixta ad constitutionem tertii : ergo anima prius debuit produci quam corpori uniri : ergo non est creata in corpore sed extra.
  6. Item, tanto aliquid prius debet produci quanto magis appropinquat primariae rerum origini ; sed anima plus appropinquat ad Deum, qui est principium omnium, quam corpus humanum, cum sit ei similior in simplicitate et spiritualitate : ergo etc.

 

Contra :

  1. Genesis 2, 7 : Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae ; quod exponitur, id est, spiritum fecit ; sed spiraculum vitae spirare nihil aliud est quam animam hominis creare : ergo si prius creavit corpus quam spiraculum in spiraret, prius ergo produxit corpus quam animam.
  2. Item, anima naturaliter est forma corporis ; sed naturalis forma aut simul producitur cum materia aut sequitur materiam : ergo aut anima non est forma naturalis aut, si est forma naturalis, producta est post corpus vel simul cum corpore : non ergo ante.
  3. Item, quanto forma nobilior est tanto ultimior ; sed anima rationalis nobilissima est inter omnes formas naturales : ergo ultima : ergo produci debuit post vegetabilem et sensibilem.
  4. Item, ordinata productio procedit ab imperfecto ad perfectum : si ergo perfectio omnium operum facta est in homine et maxime quantum ad animam, videtur quod homo quantum ad animam produci debuit ultimo post omnia.
  5. Item, si anima producta esset ante corpus, cum haberet usum liberi arbitrii, nihil esset impediens nec retardans : ergo videtur quod ante unionem ad corpus meruisset vel demeruisset : ergo corpus non esset particeps omnis meriti ipsius animae, nec anima deberet remunerari in corpore ; quodsi hoc falsum est, planum est animam Adae ante corpus suum non fuisse productam.
  6. Item, si anima Adae ante corpus esset producta, aut appetivisset uniri corpori aut non. Si non : ergo unio eius ad corpus non esset naturalis nec unio eius ad corpus fieret per naturam ; si sic : appetebat ergo corpus quod non habebat. Si ergo corpus ei differebatur, ipsa in appetendo affligebatur : ergo poena erat ei ante culpam.

 

Respondeo : Dicendum quod, quamvis circa istam quaestionem videatur dubitasse egregius doctor Augustinus, quia utraque pars videtur posse sustineri probabiliter et ordo congruus servari utrobique, tenendum est tamen tamquam verum et magis congruum quod anima Adae producta fuerit in corpore nec Deus eam produxerit ante corporis formationem.

Licet enim videatur satis rationabiliter posse dici quod Deus animam ante corpus eius produxerit, ut ostenderetur eam a corpore non dependere sed per se posse subsistere ; ut etiam cum hoc pariter ostenderet conformitatem eius et naturae angelicae tam in rationis capacitate per quam est anima imago, quam in beatitudine ad quam anima et angelus habent ordinari : longe tamen rationabilius videtur ponere quod anima producta sit statim cum corpore, tum quia anima unitur corpori ut perfectio naturalis cui naturaliter appetit copulari, adeo ut sine illo poena sit ei esse et ab illo sequestrari ; tum etiam quia unitur sicut motor mobili, ita quod sine ipso non potest mereri nec demereri ; et ideo non debuit ante corpus produci ne ante culpam puniretur et ne absque corpore mereretur vel demereretur.

Huic autem positioni non tantum concordat ratio, immo etiam Scripturae suffragatur auctoritas, quae dicit post productionem et formationem hominis Deum sibi vitae spiraculum inspirasse.

Huic igitur parti tamquam probabiliori et securiori adhaerendo, concedere possumus rationes hanc partem astruentes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de textu, dicendum quod alterum eorum est dictum per recapitulationem, vel primum est dictum per anticipationem. Melius tamen est dicere quod Scriptura illud recapitulat ut addat.

2. Ad illud quod obicitur, quod corpus simul productum est cum brutis, ergo etc., dicendum quod non est simile. Productio enim corporis sic concordat productioni brutorum animalium ut productio rationalis spiritus non discordet, immo potius illorum imperfectionem sua dignitate consummet ; productio vero spiritus sic concordat productioni angelorum ut minime concordet productioni corpoporum humanorum, quae quidem spectant ad terrae ornatum, cuius ornatus productio spectat ad diem sextum.

3. Ad illud quod obicitur de comparatione aeviterni ad temporale, dicendum quod, etsi substantia aeviterna ex parte post se plus extendat quam temporalis, utpote quia caret fine, non tamen oportet quod a parte ante, maxime si sit talis quae sui productione appetitum rei temporalis habeat terminare ; et sic fuit in anima Adae. Et praeterea, si illud possit esse verum de aeviterno quod pure habet rationem aeviterni non tamen habet veritatem de eo quod sic habet rationem aeviterni, quod etiam temporalis. Anima enim rationalis, etsi, in quantum spiritus et ens, per se habeat rationem aeviterni in quantum tale, tamen, in quantum animat corpus transmutabile, habet tempore mensurari.

4. Ad illud quod obicitur, quod anima non dependet a corpore quantum ad esse, dicendum quod, etsi non dependeat a corpore tamquam indigens eo ad sui conservationem, dependet tamen per appetitus sui inclinationem, quam habet ad ipsum, sicut forma ad materiam propriam ; et ideo, sicut forma producitur in materia, sic anima Adae produci debuit in proprio corpore.

5. Ad illud quod obicitur de corporibus miscibilibus, dicendum quod non est simile, quia elementa quae miscentur, non dependent ab invicem, et unum potest habere esse completum sine altero ; non sic autem est de anima et eius corpore, quorum utrumque ab altero dependet.

6. Ad illud quod obicitur, quod anima origini primae magis approximat, dicendum quod, cum Deus sit alpha et omega, principium et finis, et rationalis creatura in utraque habitudine sit ei propinqua, proprie tamen loquendo, angelica natura plus ei appropinquat in ratione principii et humana plus in ratione finis. Ideo inter omnes creaturas prior omnium, creata est sapientia, sive creatura angelica, et dignitate et origine ; et post omnia producta est anima humana tamquam finis omnium et consummatio. Et ideo quamvis multum approximet Deo, in quantum tenet rationem originis, non minus tamen approximat Deo, in quantum habet rationem finis ; et ideo competentius fuit eam produci posterius quam prius. Haec dicta sunt de anima Adae ; nam de aliis animabus infra suo loco quaeretur.

 

 

ARTICULUS II.

De productione hominis quoad corpus.

 

Consequenter quaeritur de productione primi hominis ex parte corporis.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum corpus primi hominis produci debuit pure de natura caelesti.

Secundo quaeritur, utrum productum fuerit pure de natura elementari.

Tertio quaeritur, utrum conditum fuerit in complexione aequali vel inaequali.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum corpus Adae debuerit produci de natura pure caelesti.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod corpus Adae produci debuerit pure de natura caelesti, sic :

  1. Nobilissimae formae debet dari nobilissima materia ; sed nobilissima inter formas est anima rationalis innocens et absque peccato, qualis fuit anima Adae ; sed nobilissima inter naturas corporales est natura caelestis : ergo etc.
  2. Item, motoris ad mobile debet esse proportio ; sed anima rationalis est motor incorruptibilis : ergo debuit ei dari corpus impassibile.
  3. Item, finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem ; sed totus Adam factus est ad perceptionem beatitudinis, locus autem beatitudinis spiritualis est ipse Deus, corporalis est caelum : ergo sicut spiritus Adae non quiescit nisi in Deo, sic debuit et dari corpus quod noti quiescit nisi in caelo ; hoc autem est corpus de natura caelesti : ergo etc.
  4. Item, spiritus rationalis, prout absque culpa conditus fuit, maxime erat potens et idoneus ad agendum, perfectus erat cognitionis lumine et idoneus ad cognoscendum, liber erat voluntate et rectitudine, et ideo facilis ad tendendum in sui optimum : ergo debuit ei dari corpus, cui maxime competit agere et ad cognitionem disponere et quod minime habet retardationem ; hoc autem est lux et natura caeleslis : ergo corpus Adae pure produci debuit de.caelesti corpore.

 

Sed contra :

  1. Anima rationalis quodam modo est omnia. Si igitur corpus debet proportionari animae, corpus eius debet habere cum omnibus convenientiam ; sed hoc non haberet, si esset pure de natura caelesti et non communicaret elementis : ergo etc.
  2. Item, anima rationalis, quamvis sit simplex in essentia, tamen est multiplex in effectu : ergo, si corpus ei debet correspondere, necesse est quod corpus eius habeat varietatem in partium compositione et organizatione ; sed hoc non haberet, si esset corpus pure caeleste : ergo etc.
  3. Item, vegetabilis et sensibilis disponunt ad rationalem et magis ad ipsam appropinquant quam natura alicuius corporis, nec alicui corpori unitur rationalis potentia absque vegetabili et sensibili : nullum ergo corpus est habile ad actum vitae rationalis nisi prius fuerit habile ad actum vitae vegetabilis ; tale autem est corpus cibabile, et huiusmodi non potest esse corpus pure caeleste : ergo etc.
  4. Item, corpori simplici debetur unus motus tantum, sive illud corpus sit caeleste sive elementare ; corpori autem, quod movetur ab anima, debetur motus in omnem differentiam, cum anima sit motor sufficiens : ergo corpus Adae non potuit esse omnino de natura corporis simplicis : ergo nec pure de natura caelesti.

 

Respondeo : Dicendum quod corpus Adae non fuit pure formatum de natura caelesti, sicut innuit textus Genesis [2, 7], qui dicit eum formatum de limo terrae. Nec debuit pure de natura caelesti formari, immo de natura elementari, hoc exigente ordinis congruentia, quam in omnibus suis operibus semper servat Sapientia divina. Requirebat enim hoc ordo hominis, sive in se sive ad creaturam inferiorem sive ad creaturam parem sive ad Deum finem.

Ordo ipsius hominis in se ipso hoc requirebat. Quia enim homo conditus fuit ut natus multa cognoscere, non solum cognitione intellectiva sed etiam sensitiva, ideo debuit ei dari corpus multiforme, ut diversa organa diversitati sensuum deservirent ad diversa obiecta cognoscenda. Quia etiam conditus fuit in vertibilitate liberi arbitrii ut potens vivere in iustitia et mori per culpam, dari debuit etiam corpus quod non tantum esset habile ad vivendum, sed etiam quod posset fieri habile ad corrumpendum sive moriendum. Et ita ordo hominis ipsius in se requirebat ut corpus daretur homini multiforme et ad corruptionem possibile, et ideo hon caeleste sed elementare.

Ordo etiam hominis ad creaturam inferiorem requirebat. Quia enim corporales naturae inferiores factae sunt ut deservirent creaturae rationali, sicut supra ostensum fuit ; factae sunt etiam ut mediante illa quodam modo perducantur in finem : hinc est quod debuit fieri rationalis creatura taliter composita quod obsequium inferiorum creaturarum esset ei utile et quod, mediante illa creatura, naturae inferiores quodam modo perducerentur ad beatitudinem. Et ideo ut naturae inferiores possent homini deservire et in homine quodam modo glorificari, debuit homo non tam ex natura superiorum corporum quam ex natura elementorum constitui.

Ordo etiam ad creaturam parem, id est ad angelum, hoc requirebat. Sicut enim facta est una rationalis creatura prope Deum et in loco supremo, ut in empyreo, sic debuit fieri alia rationalis creatura in loco infimo, scilicet terra. Et ideo corpus eius constitui debuit ex natura tali habitationi convenienti, et ideo magis ex natura elementari quam caelesti.

Ordo etiam ad finem hoc requirebat. Debebat enim homo subici, ut per humilitatem subiectionis ascenderet unde angelus ceciderat per sublimitatem elationis ; et ideo debuit sibi dari corpuis constitutum de natura inferiori, ut, se ipsum pulverem reputans, Deo per omnia subiaceret. Unde et Scriptura maluit eum dicere de limo terrae productum, ut ex hoc homo proficeret et ascenderet per humilitatis meritum.

Et ideo concedendae sunt rationes quae ad hoc sunt inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium de nobilitate formae, dicendum quod nobilitas materiae venit ex ordinatione ad formam. Quoniam igitur corpus magis erat ordinabile ad animam quod erat constitutum ex varietate naturae, quam corpus quod esset pure caeleste, hinc est quod si illud sit nobilius in se, tamen in relatione ad formam corpus ex diversis elementis compositum magis est nobile.
  2. Ad illud quod obicitur, quod motoris ad mobile debet esse proportio, dicendum quod quamvis anima sit immortalis morte naturae, quando tamen creata fuit mori potuit morte culpae. Et quia corpus datum est ei non solum ad vivificandum sed etiam ad merendum, ideo non solum debuit dari corpus aptum eius immortalitati sed etiam aptum eius vertibilitati, et ideo non solum necessarium ad perpetuitatem sed etiam possibile ad mortalitatem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod homo factus est propter beatitudinis perceptionem, dicendum quod, etsi factus est propter beatitudinem, ita tamen ut illuc perveniret per merita et bona opera, et ita prius esset viator quam comprehensor, et quia prius oportuit eum transire per viam quam perveniret ad patriam, ideo in primaria sui conditione debuit ei dari corpus conveniens secundum statum viae. Et quia locus sibi deputatus ad merendum erat locus inferior, scilicet paradisus terrestris, inde est quod competebat corpus suum de natura terrestri assumi, non principaliter de caelesti. Cum autem assumetur in gloria, tunc corporis eius dispositio erit variata, sicut patet in quarto, ubi agitur de dotibus corporum glorificatorum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod anima illa erat potens ad agendum et cognoscendum et tendendum in Deum, dicendum quod, etsi erat potens ad actionem, non tamen ita perfecte potens erat quin esset possibilis ad defectionem. Et ideo non sequitur quod deberet sibi ad haec complenda dari corpus caeleste, quod est incorruptibile, sed magis elementare, quod ex bona dispositione et complexione aequali esset idoneum ad agendum, et nihilominus, si homo peccaret, esset possibile ad patiendum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum corpus Adae constitutum fuerit ex natura pure elcmentari.

 

Secundo quaeritur, utrum corpus Adae sive corpus primi hominis constitutum fuerit de natura pure elementari, an simul cum natura elementari ad eius constitutionem concurrerit natura caelestis.

Et quod simul cum elementari concurrat natura caelestis ad corporis humani constitutionem, videtur.

  1. Primo per Augustinum, Super Genesim ad litteram, qui dicit quod anima mediante luce corpus vivificat et administrat ; et eadem est sententia Avicennae. Si ergo corpus humanum sic conditum est, ut natum esset ab anima vivificari, videtur quod ad eius constitutionem concurrerit natura lucis ; et haec est natura caelestis : ergo etc.
  2. Item, Philosophus, in XVI De animalibus, dicit quod in nobis est calor igneus et calor caelestis, qui quidem est calor vitalis ; sed non est accidens sine substantia : ergo de constitutione corporis nostri est caelestis natura.
  3. Item, impossibile est contraria venire ad conformitatem et unitatem nisi per unum quod sit elevatum a contrarietate, quia si illud haberet contrarietatem, potius discordiam faceret quam conciliaret. Si igitur natura corporalis, a contrarietate elevata, non est nisi natura caelestis, et in corpore vivificabili necesse est contraria elementa conciliari maxime, videtur ergo quod de constitutione primi hominis fuerit natura caelestis.
  4. Item, omne corpus mediante anima rationali quodam modo habet beatificari ; sed non pertingunt ad beatitudinem mediante anima nisi quae ei uniuntur ; nulla tamen corpora ei coniunguntur nisi quae sunt de constitutione sui corporis : videtur ergo quod corpus primi hominis non tantum constitutum sit de natura elementari, verum etiam de natura caelesti.
  5. Item, in quolibet organo cuiuslibet sensus dominatur aliquod corpus simplicium, sicut ostendit Augustinus, Super Genesim ad litteram : cum igitur quinque sensus sint in homine, videtur quod quinque corpora sint de eius constitutione : ergo non solum natura elementaris, sed etiam caelestis.
  6. Item, ordo est in ascendendo et in descendendo, ita quod ab infimo pervenitur ad supremum per media et e converso ; sed substantia spiritualis maxima distantia distat a natura corporea et opaca et minus a natura perspicua et adhuc minus a natura luminosa quae est natura caelestis : ergo videtur quod nec corpus animae nec anima corpori uniri debeat nisi natura lucis interveniente ; videtur ergo quod corpus primi hominis non tantum de elementari, sed etiam de caelesti natura constitutum fuerit.

 

Contra :

  1. Ex nullis corporibus constituitur corpus mixtum nisi quae possunt ad invicem agere et pati ; haec autem sola sunt habentia contrarietatem : cum igitur natura quinti corporis talis sit ut non habeat contrarietatem, non videtur quod veniat ad constitutionem corporis mixti : ergo nec ad constitutionem corporis primi hominis.
  2. Item, nihil venit ad constitutionem mixti nisi corpus quod est miscibile ; miscibile autem non est nisi corpus rarefactibile et condensabile, et omne tale est corruptibile, natura autem quinti corporis est incorruptibilis : ergo non potuit venire ad constitutionem humani corporis.
  3. Item, corpus humanum secundum se totum est propagabile : ergo secundum se totum est generabile et corruptibile per naturam ; sed natura quinti corporis non recipit generationem per corruptionem : ergo non videtur esse de constitutione humani corporis.
  4. Item, si est de constitutione, quaero unde sumta sit illa natura ; aut enim de caelo aut de terra. Si de caelo : ergo videtur quod ab ipso caelo fiat aliquarum partium sequestratio, cum generatur homo. Si de terra, sed contra : Nihil est de terra quod non sit natum ex ipsa produci ; sed natura quinti corporis non est nata produci de natura alicuius elementi : ergo nec de caelo nec de terra potest sumi illa natura : ergo non est de constitutione corporis humani. Si tu dicas quod de caelo venit per radiorum immissionem, hoc non videtur conveniens, quia impossibile est per radium separari a sua origine ; impossibile est etiam venire ad alterius constitutionem, cum lumen in medio sit per modum speciei et idoli, quae nullo modo veniunt ad constitutionem alicuius rei naturalis.
  5. Item, si natura quinti corporis venit ad constitutionem corporis hominis, quaero quid fiat de ea quando corpus humanum resolvitur. Aut enim tendit sursum aut in propria natura manet deorsum aut corrumpitur in aliquod elementum. Sed in aliquod elementum non potest cedere, cum sit per naturam incorruptibilis. Deorsum in propria natura non convenit sibi manere, cum eius locus proprius sit esse in circumferentia, non in centro. Si sursum tendit : ergo videtur spatium orbium caelestium aliquando ampliari aut condensari. Quod si tu dicas quod cedit in constitutionem alterius corporis nec habet corrumpi, cum ergo ex corpore hominis generentur vermes et bufones et serpentes, poneretur natura quinti corporis esse de constitutione vermium, sicut de constitutione hominum.
  6. Item, quaero propter quid natura quinti corporis veniat ad constitutionem humani corporis ; aut enim propter mixtionem aut propter animationem aut propter sensum aut propter intellectum. Si propter mixtionem : ergo tunc esset de compositione cuiuslibet mixti. Si propter animationem : tunc esset de natura cuiuslibet plantae. Si propter sensificationem : tunc esset de natura cuiuslibet animalis bruti. Si ergo venit, hoc est propter intellectum solum. Sed contra : Intellectus nullius partis corporis est actus : ergo, quantum est de se, non magis exigit corpus suum componi de natura caelesti quam de elementari.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligenliam est notandum quod circa hoc est triplex modus dicendi.

Quidam enim dicere voluernnt quod natura caelestis venit ad constitutionem humani corporis sicut elementum, pro eo quod natura caelestis non est alia quam natura ignis ; et ideo, cum constet ignem ad constitutionem humani corporis venire, dicunt corpus humanum ex natura caelesti constitutum esse.

Haec autem natura ignis, etsi, prout aliis permiscetur, habeat agere et pati et corrumpi et generari, et hoc prout est hic inferius ; prout tamen est in sphaera sua, tranquillitatem et quietem habet nec suscipit corruptiones nec peregrinas impressiones. Et istam suam positionem per verba Augustini muniunt, qui negat esse quintum corpus praeter quatuor corpora mundi.

Sed haec positio viae philosophicae et communi aperte repugnat, quae praefer quatuor corpora mundi ponit essentiam quintam supra omnem contrarietatem elevatam ; quod valde rationabile est, sicut ostensum fuit supra, distinctione decima quarta . Nec huic repugnat sententia Augustini, si recte intelligatur, sicut ibidem expositum est.

 

Ideo aliter alii voluerunt dicere quod natura caelestis venit ad constitutionem humani corporis, non sicut unum ex elementis sed sicut medium ligans omnia elementa et illa concilians. Et hoc dicunt exigere dignitatem complexionis humanae, per quam corpus humanum in sua prima constitutione habuit elementa in optima conciliatione ; habuit etiam idoneitatem ad hoc ut post meriti consummationem inhabitaret in caelesti mansione. Et sic debuit habere naturam caelestem et elementarem de sui constitutione : elementarem, propter statum viae, in quo competebat ipsum habere corpus passibile ; caelestem, propter statum patriae, in quo competebat ipsum habere corpus clarum et impassibile. Et quemadmodum in statu viae natura elementaris praedominatur, sic in statu patriae erit e contrario.

Hoc autem, etsi videatur satis probabile esse dictum, tamen non modicam habet calumniam, qualiter illa natura quinti corporis, cum sit incorruptibilis et carens contrarietate, veniat ad commixtionem cum aliis elementis. Et iterum, si venit, unde venit et in quid cedit, difficile est assignare.

 

Et ideo est tertius modus dicendi, quod dupliciter est loqui de natura caelesti : aut per proprietatem aut per conformitateni.

Per proprietatem natura caelestis dicitur esse natura quinti corporis, quae sic perfecta est sua forma ut nullo modo habeat appetitum ad aliam formationem, sic est activa quod nullo modo potest pati et corrumpi ; et sic est natura orbium et stellarum, et firmamenti. Haec autem non venit ad constitutionem humani corporis secundum substantiam et veritatem, sed solum venit secundum virtutem, quia virtus stellarum et orbium influendo facit elementorum concilialionem, quae veniunt ad humani corporis constitutionem secundum rem, dum actio elementorum regimen et directionem habet ab influentia corporum superiorum.

Alio modo dicitur natura caelestis per conformitatem ; et sic large accipitur et vocatur natura caelestis illud quod est conforme caelo in subtilitate et in claritate et in quadam sublevatione a contrarietate. Et per hunc modum spiritus, qui sunt de constitutione corporis viventis, et maxime hominis, dicuntur esse naturae caelestis propter subtilitatem et luminositatem, et propter hoc etiam quod sublevationem habent a natura contrarietatis, dum consurgunt ex commixtione elementorum in quadam harmonia et consonantia. Et quoniam in corpore humano, sicut infra palebit, maior est harmonia quam in aliquo corpore mixto, hinc est quod eius calor et spiritus et complexio magis conformantur naturae caelesti. Et hoc modo, accipiendo naturam lucis sive naturam caelestem large sive per conformitatem, intrat constitutionem humani corporis secundum virtutem magis quam constitutionem alicuius alterius mixti propter humanae complexionis aequalitatem et dignitatem. Secundum veritatem tamen, tam spiritus quam calor, qui dicuntur naturae caelestis, sunt de natura elementari, quia deperduntur et restaurantur secundum quod expresse physici dicunt.

 

Iuxta hanc tertiam viam, quae probabilior est et planior, patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta. Nam rationes ostendentes quod natura quinti corporis non venit ad constitutionem corporis humani, loquuntur de natura caelesti proprie dicta, quae est incorruptibilis et inalterabilis et immiscibills ; et ideo non est miscibilis ad constitutionem tertii. Rationes vero ad oppositum inductae procedunt vel de natura caelesti dicta per conformitatem, sicut duae primae auctoritates ; vel, si concludunt de natura quinti corporis proprie dicta, non ostendunt quod veniat ad constitutionem corporis humani secundum substantiam sed secundum virtutem. Aliter non concludunt, sicut patet discurrendo per singulas.

 

[Ad obiecta] :

  1. Nam ad illud quod primo obicitur de luce, dicendum quod est lux quinti corporis et lux ignea et lux ex aequalitate complexionis generata sive consurgens ; et haec est illa lux quae facit corpus esse susceptibile vitae, aliae vero minime.
  2. Ad illud quod obicitur de calore, dicendum quod calor caelestis non dicitur, quia sit in natura caelesti sicut in subiecto, quia illa neque calida est neque frigida, sed quia est a natura caelesti secundum debitam proportionem, ita quod facit ad conservationem ; et talis calor in corpore humano est. Sed ex hoc non sequitur quod natura caelestis veniat ad constitutionem corporis humani secundum substantiam, sed solum quod influat.
  3. Ad illud quod obicitur de conciliatione, iam patet responsio, quia non conciliat veniens intra, sed sufficit ad conciliandum, influens extra,
  4. Ad illud quod obicitur de beatificatione, dicendum quod corpora beatificari dicuntur in homine non per veritatem sed per conformitatem ; et ideo ex hoc non sequitur quod de constitutione humani corporis sit natura caelestis secundum veritatem, sed sufficit quod sit secundum conformitatem, ita quod aliquid ei conforme respondeat in humano corpore.
  5. Ad illud quod obicitur de quinque sensibus, dicendum quod, sicut idem Augustinus dicit, unum elementum dominatur in duobus, sicut aqua sub ratione vaporis dominatur in olfactu, sub ratione humoris dominatur in gustu, sicut ipse dicit, III Super Genesim.
  6. Ad illud quod obicitur de ordine, dicendum quod, etsi natura caelestis sit excelsior inter corpora simplicia secundum se considerata, non tamen excellit in gradu in comparatione ad ulteriorem formam suscipiendam ; sed is est ordo quod forma elementaris unitur animae medianie forma mixtionis, et forma mixtionis disponit ad formam complexionis. Et quia haec, cum est in aequalitate et harmonia, conformatur naturae caelesti, ideo habilis est ad susceptionem nobilissimae influentiae, scilicet vitae. Et sic in unione animae ad corpus rectus servatur ordo. Magna etiam est dignitas humani corporis propter magnam harmoniam et proportionalem coniunctionem suarum partium, ob quam in statu viatoris conformis fit naturae caelesti ; in statu autem comprehensoris perficietur a Deo, non tantum ut sit conformis, sed etiam ut supra naturam caelestem sit exaltata et sublimata, ut ei congruat potissime habitatio caeli empyrei.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum corpus Adae constitutum fuerit ex elementis in complexione et compositione aequati.

 

Tertio quaeritur, utrum corpus primi hominis constitutum fuerit ex elementis in complexione et compositione aequali.

Et quod sic, videtur.

  1. Quanto complexio et compositio magis accedit ad aequalitatem, tanto nobilior est, et quanto nobilior est, tanto nobilioris formae est susceptiva ; sed complexio corporis primi hominis fuit susceptibilis nobilissimae formae per naturam, quae etiam non erat depravata per culpam : ergo fuit complexio maxime nobilis ; et sic hoc, ergo maxime aequalis.
  2. Item, tanto res complexionata est ad durandum habilior quanto eius complexio est aequalior : inaequalitas enim miscibilium est via in corruptionem ; sed corpus Adae habile erat ad durandum in sempiternum, quantum est ex sua prima constitutione : ergo videtur quod in perfecta aequalitate complexionis et compositionis fuerit constitutum.
  3. Item, ubi est inaequalitas complexionis ibi necessario est pugna ; ubi vero pugna est, forma non sic potest gubernare materiam sicut si esset ibi pax et tranquillitas ; ubi autem hoc est, ibi est aliqua poenalitas : ergo aut in corpore primi hominis fuit perfecta elementorum aequalitas aut ante peccatum fuit in eo aliqua poenalitas. Sed nullo modo poena praecessit culpam : ergo etc.
  4. Item, corpus Adae debuit fieri proportionabile animae, et ideo, quamdiu anima fuit immunis a morte culpae, corpus eius fuit immune a morte naturae : ergo pari ratione, quamdiu anima fuit aequalis in voluntate, corpus fuit aequale in complexione. Sed in anima primi hominis nulla erat obliquitas iustitiae in prima constitutione, immo perfecta innocentia : ergo nec in corpore erat aliqua inaequalitas, sed concordia et amicitia perfecta.

 

Sed contra :

  1. Vita est per calidum et humidum, et omnis operatio animae in corpore est per calorem, sicut dicunt naturales et medici ; sed in corpore Adae anima habebat expeditas operationes : ergo magna erat ibi abundantia caloris : ergo praedominabatur calidum ; et si hoc, ergo non erat perfecta aequalitas complexionis.
  2. Item, etsi complexio hominis est deteriorata, tamen non est totaliter corrupta ; sed nos videmus quod cor per naturam est calidissimum et hepar similiter ; et quaedam sunt alia membra in quibus regnat phlegma et melancholia : ergo et tunc ita erat. Si ergo in corpore Adae erat praedominatio humorum, pari ratione et qualitatum elementarium : ergo non erat ibi perfecta adaequatio miscibilium.
  3. Item, si esset ibi mixtio secundum omnimodam aequalitatem, ergo tantum esset ibi de gravi quantum de levi : ergo corpus illud esset indifferens ad gravitatem et levitatem, ergo et ad motum et ad quietem. Si igitur nec esset natum moveri nec quiescere nec sursum nec deorsum esse, ergo non esset corpus naturale.
  4. Item, si corpus illud esset constitutum secundum omnimodam aequalitatem, tunc quantum unum elementum ageret, tantum reliquum resisteret et ipsum repelleret : ergo unum virtutem suam et actionem in alterum non profundaret ; et si hoc, non esset ibi alteratio nec transmutatio, ac per hoc nec mixtio. Aut ergo corpus Adae non fuit mixtum, aut si mixtum, non in perfecta aequalitate constitutum.
  5. Item, si corpus Adae fuisset constitutum in perfecta aequalitate, ergo ignis sive calor in eo non consumeret, ergo alimento non indiguisset ; sed constans est secundum Sanctos, et maxime secundum Augustinum, quod alimento indiguit : ergo in aequalitate miscibilium corpus illud constitutum non fuit.
  6. Item, cum Adam peccavit, non fuit ei ablatum aliquid quod esset ex parte corporis : ergo si prius erat compositus complexione aequali, postea fuit similiter : ergo post peccatum nulla fuit in corpore eius pugna : ergo nec infirmitas nec mortalitas ; quod si hoc falsum est, restat etc.

 

Respondeo : Dicendum, sicut distinguunt naturales et medici, duobus modis dicitur aequalitas miscibilium in mixto, scilicet a pondere et a iustitia. Aequalitas a pondere, ut dicunt, non est possibilis in rerum natura. Aequalitas enim a pondere potest dici tripliciter. Uno modo dicitur aequalitas a pondere, quando miscibilia adaequantur et quantum ad quantitatem molis et quantum ad quantitatem virtutis ; et haec duo sunt incompossibilia non solummodo secundum rem, sed etiam secundum intellectum, hoc intellecto quod elementum, quod plus habet de materia, minus habet de specie et e converso. Sicut enim impossibile est quod verum aurum aequetur argento in quantitate et valore, sic impossibile est elementa activa et passiva aequari ad invicem aequalitate ponderis in aliqua mixtione.

 

Alio modo potest dic aequalitas a pondere secundum adaequationem miscibilium in quantitate molis solum ; et adhuc est impossibilis.

Primum, quia corpus illud non esset durabile : elementa enim activa statim passiva consumerent. Si enim adaequarentur in substantia ; adeo activa excederent in virtute, ut potius esset consumtio quam mixtio. Nec tantum corpus illud non esset durabile, immo etiam nec esset leve nec grave, cum motus gravis vel levis sequatur praedominans quantum ad quantitatem molis ; et si non esset durabile nec leve nec grave, non esset de naturae intentione nec naturae possibile.

 

Tertio modo dicitur aequalitas a pondere aequalitas a quantitate virtutis ; et sic adhuc dicunt talem aequalitatem non esse in natura possibilem. Primo, quia si esset omnimoda aequalitas virtutum, virtus unius tantum resisteret quantum virtus alterius ageret ; et sic non esset profundatio et confractio usque ad minima, ac per hoc non esset mixtio. Item, si hoc esset, corpus illud careret operatione calidi et frigidi et aliarum qualitatum elementarium : ergo frustra esset ex diversis constitutum. Tale igitur corpus nec est naturae possibile, quia repugnat naturae mixtionis ; nec etiam est ex intentione naturae, quia careret sibi debita operatione.

Et sic quocumque modo accipiatur aequalitas a pondere, non potuit esse nec debuit in corpore Adae. Et hoc satis apparet, cum corpus Adae magis esset grave quam leve, magis esset idoneum ad agendum quam ad patiendum : ergo non habuit aequalitatem miscibilium nec quantum ad quantitatem molis nec quantam ad quantitatem virtutis : et ita non habuit aequalitatem a pondere.

Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes, quoniam procedunt ista via, sicut patel consideranti.

 

Est et alia aequalitas a iustitia, et haec aequalitas attenditur in commensuratione miscibilium secundum proportionem debitam et secundum exigentiam formae introducendae.

Et haec aequalitas reperitur in his quae miscentur naturaliter, et inter omnia potissime reperitur in homine, quia nobilior debet esse in eius corpore proportio et harmonia miscibilium, secundum quod disponitur ad nobiliorem formam. Haec autem aequalitas non est aequalitas punctalis, sed latitudinem habet et gradus, et hoc secundum diversos status.

 

Est enim status gloriae et est status miseriae et est status innocentiae. Secundum statum gloriae, qui est perfectus, debetur corpori humano aequalitas a iustitia, aequalitas, inquam, perfecta, in qua nec cadit discordia nec repugnantia, nec actu nec potentia.

Secundum statum miseriae, qui est status imperfectus, debetur corpori hominis aequalitas, sed diminuta, quae permisceri habet inaequalitati et discordiae, non solum possibilitate sed etiam quadam necessitate.

Secundum statum vero medium, scilicet innocentiae, debetur corpori hominis aequalitas media, quae a discordia et repugnantia miscibilium erat aliena in actu per adiutorium intrinsecum animae gubernantis, et per adiutorlum extrlnsecum alimenti nutrientis. Erat tamen haec aequalitas possibilis ad inaequalitatem, sive ob defectum virtutis contentivae sive etiam ob defectum alimoniae. Nullus autem horum defectuum esse poterat in homine, nisi praecederet transgressio inobedientiae.

 

Et sic patet quod corpus primi hominis constitutum fuit in aequalitate a iustitia, quasi media inter aequalitatem quae erit in gloria et aequalitatem quae nunc est in miseria, secundum quod status animae exigebat.

Et hanc aequalitatem probant fuisse in corpore primi hominis rationes inductae ad astruendam partem istam ; et ideo concedendae, sunt, quia verum concludunt. Si autem ex eis velint concludere omnimodam aequalitatem a pondere, rationes illae non valent, quia illa aequalitas ad nobilitatem non spectat. Si autem velint concludere aequalitatem omnimodam a iustitia, adhuc non concludunt, quia, etsi corpus illud haberet nobilissimam formam, non tamen adhuc erat in statu suo nobilissimo, sicut erit in gloria. Hoc autem solummodo concludunt quod ibi erat tanta aequalitas a iustitia, quod non erat ibi miscibilium actualis repugnantia ; et hoc quidem est verum. Et ita patet responsio ad totum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit in littera : Creatoris voluntas necessitas est. Hoc enim necessario futurum est quod vult et praescit. Quod si verum est, cum Deus velit omnia bona futura, nullum bonum futurum evenit contingenter : perit ergo libertas arbitrii.

Praeterea, falsum videtur dicere in hoc quod subiungit :

 Multa secundum inferiores causas, futura sunt, sed in praescientia Dei futura non sunt ; quod enim est futurum, erit ; quod non est futurum in praescientia Dei, non erit : ergo simul idem erit et non erit.

Respondeo : Dicendum quod primum verbum intelligendum est de necessitate non consequentis, sed consequentiae, quia necessario ad velle Dei sequitur ipsum volitum esse vel futurum esse. Secundum, autem verbum intelligendum est ita quod per hoc participium futura significetur ordo effectus ad causas, non eventus, ut sit sensus : multa secundum inferiores causas futura sunt, id est ordinata fieri, quae tamen secundum veritatem vel praescientiam non sunt futura, quia non evenient.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod hotno extra paradisum est creatus, postmodum in paradiso est positus. Cum enim paradisus esset locus habitationis debitus homini secundum statum innocentiae, et locus congruus habitationi sit congruus generationi et productioni, videtur quod homo debuit produci in paradiso.

Item, cum tota terra tunc esset fructifera et aer tranquillus, videtur quod tota erat congrua ut inhabitaretur ab homine : ergo si homo extra paradisum productus est, videtur quod extra paradisum ad habitandum debuit relinqui.

Item, si tota terra producta est propter hominem, ergo videtur quod si homo stetisset, alia pars terrae a paradiso superflueret.

Propter hoc est hic quaestio quid vocetur hic paradisus, in quo homo est positus.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, sicut dicit Magister, tres fuerunt de paradiso sententiae.

Quidam enim dixerunt quod paradisus ille, in quo erat positus homo, erat locus corporalis, qui propter suam amoenitatem paradisus dicebatur, nec est alius paradisus nisi corporalis.

Alii vero attendentes quod beatificatio hominis est in paradiso, quae consistit in Dei fruitione, non in corporali amoenitate, dixerunt hunc paradisum non esse locum corporalem sed spiritualem ; et omnia illa quae dicuntur de paradiso in Genesi, dicta esse metaphorice. Unde homo in sui formatione dicitur positus fuisse in paradiso, non quia fuerit localiter mutatus, sed quia in spirituali amoenitate et deliciis ex Dei amore et cognitione et fruitione est positus. In huius autem sententiae assertionem adducunt illud quod dicitur de latrone, Lucae 23, 43 : Hodie mecum eris in paradiso ; et illud quod dicitur de Lucifero, Ezechielis 28, 13 : In deliciis paradisi Dei fuisti.

 

Tertia est positio, quod est paradisus spiritualis et est paradisus corporalis. Paradisus spiritualis dicit statum quietis et amoenitatem deliciarum spiritualium ; et iste potest esse secundum duplicem staturrii scilicet Ecclesiae triumphantis et Ecclesiae militantis. Unde paradisus spiritualis duplex est sive dupliciter dictus : unus est in Ecclesia militante et alter in Ecclesia triumphante. Unde illa quae sunt dicta in Genesi de paradiso isto spirituali possunt exponi metaphorice.

Paradisus autem corporalis est locus deliciarum et amoenitatis, et hic est duplex similiter secundum duplicem statum, scilicet perfectum et imperfectum. Secundum statum perfectum paradisus est empyreum. Secundum statum imperfectum paradisus est locus quidam amoenus in partibus orientis, de quo dicit Damascenus : Divinus paradisus est Dei manibus in Eden plantatus, gaudii et exultationis universae promptuarium .

In hoc autem loco decuit hominem poni, ut esset ei facilitas perveniendi ad patriam, et ut Deus homini ostenderet benevolentiam, cui locum amoenissimum ad inhabitandum praeparaverat, et sic amoenitas exterioris habitaculi corresponderet deliciis interioribus, quales ; habet anima, quae est templum Dei, et habebat anima primi hominis.

Extra autem hunc locum debuit homo produci, ut melius cognosceret Dei beneficium, dum se videret quasi aliunde adductum ; et ut etiam per hoc ostenderet quod homo non erat ibi factus ad aeternaliter habitandum, sed temporaliter peregrinandum. Et quia Deus praesciebat hominis casum, in paradiso voluit eum collocare, ut per eius eiectionem de loco voluptatis cognosceret sensibiliter quanta bona spiritualia amisisset per culpam ; cognosceret etiam nihilominus quanta esset differentia inter eum qui Domino humiliter obedit et eum qui ipsum superbe contemnit.

 

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Locus enim paradisi convenienter fuit factus propter hominem institutum ; et alia terra convenienter fuit facta propter hominem quem Deus praeviderat esse lapsurum ; et quia simul etiam viderat hominem et peccatum, de ea terra sumsit eum in quam erat postmodum rediturus.

Nec tamen, si homo stetisset, alia pars mundi superflueret, quia bestiis servientibus homini habitaculum praeberet, et habitaculum hominis sua inferioritate excellens ostenderet et sua magnitudine decoraret, sicut magna platea decorat palatium, et sicut aula decorat cameram.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Locum paradisi in alto situm, usque ad lunarem circulum pertingentem. Videtur hoc esse falsum : primo, quia inter lunarem circulum et aerem est sphaera ignis, quae non pateretur hominem ibi posse vivere.

Item, aër in sua parte superiori est tantae subtilitatis quod ibi non possunt aves vivere, sicut dicit Augustinus : ergo si paradisi locus esset adeo elevatus, non posset ibi vivere homo habens corpus animale.

Praeterea, si adeo esset ille locus elevatus, cum maxime appropinquaret soli, ergo esset calidissimus et intemperatissimus. Sequeretur etiam ex hoc quod terra esset supra aquam et supra aerem.

Respondeo : Dicendum quod, sicut doctores dicunt, paradisi corporalis situs est valde eminens et altus et iuxta aequinoctialem in oriente, quodam modo vergens ad meridiem. Est autem tantae altitudinis, ut illuc non conscendant vapores in are elevati, sed sit ibi aer mundus et purus, idoneus statui perpetuitatis ; et propter puritatem aeris ibi est contemperantia caloris ; et quia secus aequinoctialem est, est ibi magna temperies temporis.

Quod ergo dicitur usque ad lunarem circulum pertingere, hoc non est dictum secundum situm, sed secundum quamdam proprietatem, sive quia conformatur in raritate et luminositate et tranquillitate, sive quia vapores, quibus dominatur luna, illuc non pertingunt. Et sic patet illud.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In paradiso erant ligna diversi generis etc., propter quid duo ex illis lignis nominat et non plura ?

Item, cum lignum illud de quo facta est prohibitio non fuerit scientiae boni et mali nisi propter transgressionem Adae, non videtur quod sic debuerit a sui principio nominari.

Item, cum lignum vitae illum effectum vivificandi non habuerit, videtur quod aut frustra fuerit aut ab illo effectu nominari non debuit.

Respondeo : Dicendum quod universitas lignornm sub tribus differentiis comprehenditur, secundum quod ad triplicem utilitatem hominis poterant ordinari : aut ex parte corporis aut ex parte animae aut ex parte coniuncti. Si ex parte corporis : sic erant ligna fructifera, quae praebebant ei alimenta ad corporis sustentationem. Si ex parte animae : sic fuit lignum scientiae boni et mali, quod ordinabatur ad obedientiae hominis probationem. Si ex parte coniuncti : sic erat lignum vitae, quod faciebat ad humanae vitae perpetuationem. De his autem lignis duo tantum nominata sunt propter speciales effectus, propter quos et Dominus illa duo ligna collocavit in medio paradisi, et unum posuit iuxta alterum, ut ex uno conciperet homo affectum amoris et ex alio affectum timoris - et quasi opposita iuxta se posita elucescerent - et faciendo abstinentiam ab uno mereretur habere refectionem sufficientem ex altero. Et hoc est quod dicit Augustinus, De civitate Dei, loquens de primis parentibus : Status immortalitatis eis de ligno vitae, quod in medio paradisi cum arbore vetita simul erat, mirabilis Dei gratia monstrabatur ; tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem quae fuerat interdicta.

Et sic patet quare illa duo ligna specialiter nominantur. Unum autem, scilicet lignum vitae, nominatur ab effectu, non qnem fecit, sed ad quem ordinabatur ; aliud vero, scilicet lignum scientiae, ab eventu. Et utrumque satis congruit, quia tam iile effectus quam ille eventus valde notabiles erant. Licet autem lignum vitae primum effectum non habuerit in actu habuit tamen in habitu ; nec tamen frustra fuit, quia, quamvis ex ipso primus homo non acceperit refectionem, eius tamen posteri recipiunt instructionem, dum per illud lignum intelligunt Christum.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : A ligno homo prohibitus est, quod malum non erat. Videtur enim quod Deus inconvenienter fecerit ; primum, quia, sicut prohibere malum est bonum, ita prohibere bonum est malum : ergo videtur quod Deus fecerit male dum prohibuit illius ligni usum.

Item, bene sciebat Deus quod ipsi prohibitionem suam non servarent : ergo si sine illa prohibitione poterat esse salus, videtur quod nonfeceritaliud quam laqueum eis inicere, dum prohibuit.

Item, si omnia facta sunt propter hominem, ergo lignum illud erat hominis ; sed nulli debet subtrahi res propria absque culpa : ergo videtur quod Deus iniuriatus fuerit homini et eum puniverit, prohibendo quod suum erat, in quo tamen nulla culpa praecesserat.

Respondeo : Dicendum quod Deus homini illud lignum prohibuit propter obedientiae meritum acquirendum ex parte hominis, et propter ostendendum suae iurisdictionis dominium quod habebat in hominem. Quia prohibuit propter obedientiae meritum ; ut illud meritum esset purum et plenum, a tali re prohibuit a qua non deberet cessari nisi solius obedientiae intuitu, et ideo a re bona.

Item, quia prohibuit ad ostendendum suae iurisdictionis dominium, ideo a tali re debuit prohibere, a qua homo non deberet manum retrahere nisi propter solius Dei imperium, et haec quidem fuit res bona. Et propterea illud mandatum dicitur esse mandatum disciplinae, quia ad hoc homo non obligabatur ex se sive ex aliquo rationis naturalis dictarnine, sed ex sola divina praeceptione ; quamvis et alia possit reddi ratio, quod datum sit illud mandatum divinum, ut per hoc disceret de quo Deo deberet esse subiectus, et quantum etiam differret inter eum qui Deo obedit et eum qui contemnit eius imperium.

Nulla igitur ex hoc fiebat homini iniuria, immo fiebat utilitas dum praecipiebatur ad eius eruditionem et meriti amplificationem. Quodsi contrarium evenit, hoc fuit ex culpa sua, ex qua convertit sibi bonum in malum, sicut impiis et peccatoribus bona convertuntur in mala. Propter istius tamen eventus praevisionem non debuit Deus dimittere dare tale mandatum, quia ordo et decor, qui attenditur in operibus Dei secundum regulam divinae sapientiae, non debet intermitti propter incommodum alicuius specialis creaturae. Praeterea, ex illo malo inde sequente poterat Deus et sciebat multo maius bonum elicere.

Et per hoc patet responsio ad obiecta, excepto primo, quia non est simile. Prohibere enim malum bonum est, quia non potest aliquis malum perpetrare sine culpa ; sed prohibere bonum non est ita malum, quia abstinere potest homo absque culpa ; abstinere enim a bono commodi cadit in genere boni honesti. Alia satis patent per iam dicta.