Distinctio I — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO I
Creationem rerum etc.
PARS I
De creatione humanae naturae quantum ad principium efficiens in generali.
DIVISIO TEXTUS
Unde liber iste secundus, qui incipit :
dividitur in duas partes.
In prima agit de hominis conditione ;
in secunda de lapsu eius et tentatione, infra distinctione vigesima prima :
Prima pars habet duas ;
quia enim homo communicat cum omnibus creaturis, et caetera facta sunt propter hominem,
ideo primo agit de conditione rerum in generali,
secundo vero in speciali, infra distinctione secunda :
Prima pars habet duas.
In prima determinat de conditione rerum quantum ad principium efficiens,
in secunda vero quantum ad finem,
ibi :
Prima pars habet tres particulas.
In prima proponit veritatem, quae exprimitur in Scripturae sacrae auctoritate.
In secunda vero auctoritatem explanat,
ibi :
In tertia vero, quia per illam auctoritatem positiones erroneae eliduntur,
concludit ultimo earum evacuationem,
ibi :
Et quaelibet harum partium habet duas.
In prima namque parte proponit auctoritatem veritatis ;
in secunda errorem Platonis,
ibi :
Similiter et secunda duas habet.
In prima explanat auctoritatem et verba auctoritatis.
In secunda ponit errorem Aristotelis,
ibi :
Eodem modo tertia habet duas.
Primo enim concludit errorum improbationem,
secundo vero fidei confirmationem,
ibi :
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam vero eorum quae in hac parte dicuntur,
quaeritur hic de exitu rerum in esse.
Primo quantum ad principii entitatem.
Secundo quantum ad unitatem.
Tertio quantum ad productionis quidditatem.
Circa primum duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum res habeant principium causale.
Secundo, utrum habeant principium initiale.
ARTICULUS I
De entitate principii.
QUAESTIO I
Utrum res habeant principium causale.
Quantum ad primum sic proceditur.
Cum constet secundum Sanctos et philosophos,
quod omnes res mundanae habuerint principium productivum
tum propter rerum varietatem,
tum propter rerum mutabilitatem,
tum propter rerum ordinem,
tum etiam propter imperfectionem
- multitudo enim ortum habet ab unitate,
et motus sive mutabile ab immutabili,
et ordo ad primum, et imperfectum ad perfectum originaliter reducuntur -
ideo hoc supposito, scilicet quod res habeant principium causale aliquo modo,
est quaestio,
utrum res sint productae omnino,
hoc est secundum principium materiale et formale,
an tantum secundum alterum principiorum.
Et quod secundum utrumque,
videtur :
- Primo a parte producentis sic :
quanto producens est prius et perfectius,
tanto plus influit in rem :
ergo primum et perfectissimum influit totum et in totum ;
et si hoc,
ergo totum producit.
Sed primum agens est huiusmodi : ergo etc.
- Item,
nobilius et perfectius est agens,
quanto paucioribus indiget ad agendum,
ergo agens nobilissimum nullo extra se eget :
ergo si ipsum solum esset, adhuc res produceret ;
sed non ex se, cum ipse nullius sit pars :
ergo ex nihilo ;
patet ergo
quod Deus potest in totam substantiam creaturae.
3. Item,
agens secundum formam potest producere formam :
ergo pari ratione agens secundum se totum potest producere totum ;
sed Deus se toto agit, cum sit omnino simplex :
ergo producit totum.
- Item,
hoc ipsum ostenditur a parte rei conditae sic :
quod non est ab alio, est a se ipso ;
nihil autem tale quod a se ipso est, indiget alio, ut sit ;
sed omne intrinsecum principium rei indiget alio, ut sit,
nam forma indiget materia, et e converso :
ergo etc.
- Item,
efficiens et finis sunt causae correlativae,
ergo quod non est ab alio, non est, ad aliud ;
sed omnia sunt ad aliud secundum omne quod sunt,
quia secundum omne quod sunt, appetunt bonum ;
et status non est nisi in summo bono.
Et quod ista ratio sit bona, ostenditur.
Si enim bonum et ens convertuntur,
ergo quod est se ipso ens se ipso est bonum ;
sed quod se ipso est bonum, non est propter aliquid aliud :
ergo quod non est ab alio, non est propter aliud.
Si ergo omnia mundana secundum se tota sunt propter aliud,
ergo sunt ab alio.
- Item,
si res non est totaliter ab alio,
aut hoc est ratione formae aut ratione materiae.
Constat quod non formae,
quia, videmus formas produci,
et si formae non producerentur, omnino nihil produceretur.
Si ratione materiae ;
sed contra :
Ut dicit Philosophus in Prima Philosophia actus est ante potentiam ;
constat quod non loquitur de potentia activa, sed passiva :
ergo cum actus rei sit ab alio, similiter et materia.
Si tu dicas,
quod intelligitur non de actu, qui est forma, sed efficiens,
idem concluditur.
Et iterum, ego quaero,
quare materia non sit ab alio.
Si quia est principium, ex quo fiunt caetera, nec habet unde fiat ;
tunc ego quaero de forma,
utrum fiat ex aliquo, vel ex nihilo.
Si ex nihilo,
pari ratione et materia ex nihilo.
Si ex aliquo, quaero, quid sit illud.
Non essentia materiae ;
constat, quia forma simplex est :
ergo forma non fit ex materia,
ita quod materia sit eius principium constitutivum.
Nec fit ex materia,
ita quod materia fiat forma :
fit ergo ex aliquo, quod est in materia.
Tunc ego quaero :
de quo est illud ?
Et constat quod non est ex materia, pari ratione :
ergo vel erit abire in infinitum in causando,
vel necesse est ponere essentias formarum a primo opifice productas ex nihilo :
ergo pari ratione et materiam.
Ad oppositum
- Sunt rationes, primo a parte efficientis.
Prima haec est :
omnis effectus aliquo modo assimilatur causae ;
sed principium primum est actus purus,
nihil habens de possibili,
materia autem rerum est possibile purum per sui essentiam,
nihil habens de actu :
ergo cum materia in nullo assimiletur opifici,
non est ab ipso.
- Item,
ab agente pulcherrimo et luminosissimo non procedit turpe et tenebrosum ;
sed Deus est ipsa pulcritudo et ipsa lux,
materiale principium est turpe et tenebrosum :
ergo etc.
- A parte rerum ostenditur de formali principio :
Omne enim quod producitur et fit,
fit a sibi simili nomine et specie, ut homo ab homine,
secundum quod dicit Philosophus, VII Philosophiae primae.
Si ergo formae rerum sunt principia producendi,
et principium producendi praecedit rerum productionem :
ergo res non sunt productae quoad principium formale.
- Item,
artifex non potest producere, nisi praecognoscat ;
non potest praecognoscere nisi per formas ;
non potest per formas cognoscere, quae nullo modo sunt :
ergo impossibile fuit,
quod summus artifex mundum formaret,
nisi formae prius essent, per quas cognosceret ;
et illae non potuerunt produci similiter nisi per formas :
ergo si non est in infinitum abire,
est ponere formas rerum non esse productas.
- Item,
hoc ipsum ostenditur quoad materiale principium. Omne quod producitur, producitur ex aliquo, vel ex nihilo ; sed ex nihilo nihil : ergo omnia ex aliquo ; illud autem est materia : ergo si stare est et non abire in infinitum, illud non est productum. Quod autem ex nihilo nihil fiat, videtur. Productio enim rei est actio ; sed omnis actio requirit in quid agat, ergo et omnis productio : ergo omni productioni subicitur aliquid ; non nisi materia : ergo etc.
- Item,
ego quaero de productione sive creatione passiva,
utrum illa sit substantia, vel accidens ;
non substantia, ergo accidens.
Sed omne accidens fundatur in aliquo ;
sed hoc non potest esse creatum,
cum illud sequatur naturaliter ipsam creationem :
ergo necesse est
quod sit increatum et aliud a Deo,
quia creatio-passio in alio est :
ergo necesse est,
omne quod producitur, ex aliquo produci ;
et ideo Philosophus in I Physicorum dicit
quod materia est ingenita.
Respondeo
Dicendum quod haec veritas est :
mundus in esse productus est,
et non solum secundum se totum,
sed etiam secundum sua intrinseca principia,
quae non ex aliis, sed de nihilo sunt producta.
Haec autem veritas,
etsi nunc cuilibet fideli sit aperta et lucida,
latuit tamen prudentiam philosophicam,
quae in huius quaestionis inquisitione longo tempore ambulavit per devia.
Fuerunt enim quidam antiqui philosophi,
qui dixerunt mundum factum esse a Deo et de sui essentia,
quia non videbant,
quomodo aliquid posset fieri ex nihilo ;
et solus Deus fuit in principio,
et ideo dixerunt quod fecit omnia de se ipso.
Sed haec positio non solum fidelibus,
sed etiam sequentibus philosophis apparuit improbabilis,
quod Dei essentia omnino invariabilis et nobilissima fieret corporalium et variabilium materia,
quae de se est imperfecta,
nisi perficiatur per formam.
Fuerunt et alii,
qui dixerunt mundum factum esse ex principiis praeexistentibus,
scilicet ex materia et forma ;
sed formae latebant in materia,
antequam intellectus illas distingueret.
Et hoc posuit Anaxagoras.
Sed quia formas esse omnes simul in materia non capit ratio recta,
ideo per sequentes philosophos ista positio improbata est.
Fuerunt et tertii,
qui mundum ex principiis praeexistentibus factum posuerunt,
scilicet materia et forma ;
sed materiam per se posuerunt,
formas separatas et postmodum ex tempore ab opifice summo esse coniunctas.
Et hi fuerunt Platonici.
Sed quia illud irrationabile videtur,
quod materia ab aeterno fuerit imperfecta,
et quod eadem forma sit separata pariter et coniuncta ;
et absurdum videtur triplicem hominem ponere,
scilicet naturalem, mathematicum et divinum :
ideo etiam per sequentes philosophos haec positio reprobata est.
Fuerunt etiam quarti, scilicet Peripatetici,
quorum princeps et dux fuit Aristoteles,
qui veritati magis appropinquantes dixerunt mundum factum,
sicut legitur in II Meteororum :
et in principio De Caelo et mundo,
et de pluribus aliis locis potest elici.
Sed dixerunt non esse factum ex principiis praeexistentibus.
Sicut enim vult in I Vegetabilium,
mundus semper fuit plantis et animalibus plenus,
ubi loquitur contra Abrucalem.
Utrum autem posuerit materiam et formam factam de nihilo,
hoc nescio ;
credo tamen quod non pervenit ad hoc,
sicut melius videbitur in problemate secundo :
ideo et ipse etiam defecit,
licet minus quam alii.
Ubi autem deficit philosophorum peritia,
subvenit nobis sacrosancta Scriptura,
quae dicit, omnia esse creata et secundum omne quod sunt in esse producta.
Et ratio etiam a fide non discordat,
sicut supra in opponendo ostensum est.
[Ad obiecta]
- Quod ergo obicitur de similitudine,
quod materia est ens omnino in potentia,
dicendum quod materia non propter se facta est,
sed propter sustentationem formae, quae eius est actus ;
quamvis ergo materia non sit Deo actu similis,
tamen assimilabilis est per formam.
Unde Augustinus dicit quod ipsa materia,
etsi non habeat de se et in se actum formae,
ipsa tamen capacitas formae est ei pro forma.
Ideo patet illud.
2. Quod obicitur, quod turpis etc.,
dicendum quod nec turpis nec tenebrosa dicitur nisi comparative.
Nam materia non est privatio pura,
immo ratione suae essentiae habet aliquid de pulcritudine et aliquid de luce.
Unde Augustinus dicit
quod habet modum, speciem et ordinem,
quamvis imperfecte.
Non oportet autem
quod Deus omnes res producat sibi aequaliter similes,
immo secundum gradum.
Et ideo ad hoc,
quod gradus sint perfecti,
necesse est ponere aliquid prope Deum,
et hoc simillimum ;
et aliquid prope nihil,
et hoc aliquo modo simile,
licet non omnino nec perfecte,
quod, quamvis in se minimum habeat de bono,
tamen optime ordinatum est.
3-4. Quod obicitur,
quod omne quod producitur, producitur per simile in forma, et cognoscitur similiter,
dicendum quod est agens secundum naturam, et secundum intellectum.
Agens secundum naturam producit per formas,
quae sunt vere naturae,
sicut homo hominem, et asinus asinum ;
agens per intellectum producit per formas,
quae non sunt aliquid rei,
sed ideae in mente,
sicut artifex producit arcam ;
et sic productae sunt res,
et hoc modo sunt formae rerum aeternae,
quia sunt Deus.
Et si sic posuit Plato, commendandus est,
et sic imponit ei Augustinus.
Si autem ultra processit,
ut imponit ei Aristoteles,
absque dubio erravit,
et ratio sua, quae praedicta est, omnino nihil cogit.
Nam sicut ostendit Philosophus
formae rerum extra Deum a singularibus separatae nihil omnino faciunt,
nec ad operationem, nec ad cognitionem.
- Quod ultimo obicitur de materia :
materia non potest fieri, quia vel ex aliquo vel ex nihilo,
dicendum quod ex nihilo, et hoc per creationem.
Quod obicitur, quod actio est in quid,
dicendum quod creare non est agere, sed facere,
et hoc refert inter agere et facere ;
nam agere in quid, non quid agat, exigit ;
facere autem e converso.
- Quod ulterius quaeritur,
in quo sit creatio-passio ;
dupliciter respondetur.
Quidam dicunt
quod non est substantia nec accidens,
sed via ad utrumque ;
et tale praecedit illud, ad quod est naturaliter,
quamvis in eo habeat esse.
Aliter dicunt alii
quod aliquid creari non est aliud quam nunc primo esse ;
nec creatio dicit naturam aliquam mediam inter Deum et creaturam,
sed solum dicit esse rei,
connotando ordinem ad primum efficiens a quo et ad non-esse,
ita tamen quod ordo ille totaliter est in re creata et non in nihilo.
Unde cum dicitur ex nihilo aliquid fieri,
potest intelligi tripliciter :
aut materialiter, ut ex ferro cultellus ;
aut causaliter, ut ex patre filius ;
aut ordinaliter, ut de mane fit meridies.
Primis duobus modis verum est ex nihilo nihil fieri ;
tertio vero modo verum est secundum naturam, sed falsum supra naturam.
Per virtutem enim infinitam,
quae non indiget fulcimento materiae,
ita faciliter potest aliquid produci ex nihilo, sicut de aliquo ;
alioquin non esset virtus primi principii infinita,
sed egeret materiae fundamento ;
et ideo illi virtuti soli hoc attribuendum est necessario,
quamvis non possit consimile reperiri in aliquo creato.
Hoc enim est eius proprium,
sicut et ipsa omnipotentia.
QUAESTIO II
Utrum mundus productus sit ab aeterno, an ex tempore.
Circa secundum quaeritur,
utrum mundus productus fuerit ex tempore, an ab aeterno.
Et quod non ex tempore, ostenditur :
1. Duabus rationibus sumtis a motu.
Prima est ostensiva sic :
ante omnem motum et mutationem est motus primi mobilis ;
sed omne quod incipit, incipit per motum vel mutationem :
ergo ante omne illud quod incipit, est motus ille.
Sed ille motus non potuit esse ante se nec ante suum mobile :
ergo impossibile est incipere.
Prima propositio supponitur,
et eius probatio patet sic :
quia suppositio est in philosophia,
quod in omni genere perfectum est ante imperfectum ;
sed inter omnia, genera motuum motus ad situm est perfectior,
quia est entis completi ;
et inter omnia genera motuum localium motus circularis et velocior est et perfectior ;
sed talis est motus caeli :
ergo perfectissimus, ergo primus :
patet ergo etc.
- Item,
ostenditur per impossibile.
Omne quod exit in esse, exit per motum vel mutationem :
ergo si motus exit in esse, exit per motum vel mutationem ;
et similiter de illo quaeritur :
ergo vel est abire in infinitum, vel est ponere aliquem motum sine principio ;
si motum : ergo mobile, ergo et mundum.
- Similiter ratio sumitur ostensiva a tempore sic :
omne quod incipit, aut incipit in instanti aut in tempore :
si ergo mundus incipit, aut in instanti aut in tempore.
Sed ante omne tempus est tempus, et ante omne instans est tempus :
ergo tempus est ante omnia quae inceperunt.
Sed non potuit esse ante mundum et motum :
ergo mundus non incepit.
Prima propositio per se nota est.
Secunda, scilicet quod ante omne tempus sit tempus,
patet ex hoc,
quod, si currit, currebat prius de necessitate.
Similiter, quod ante omne instans sit tempus,
patet sic :
tempus est mensura circularis conveniens motui et mobili ;
sed omnis punctus qui est in circulo,
ita est principium quod finis :
ergo omne instans temporis ita est principium futuri quod terminus praeteriti :
ergo ante omne nunc fuit praeteritum :
patet ergo etc.
- Item,
per impossibile.
Si tempus producitur,
aut in tempore aut in instanti.
Non in instanti, cum non sit in instanti :
ergo in tempore.
Sed in omni tempore est ponere prius et posterius, et praeteritum et futurum :
ergo si tempus in tempore fuit productum,
ante omne tempus fuit tempus ;
et hoc est impossibile :
ergo etc.
Hae sunt rationes Philosophi,
quae sunt sumtae a parte ipsius mundi.
- Item,
aliae rationes philosophorum sumuntur ex parte causae producentis ;
et generaliter ad duas possunt reduci,
quarum prima est ostensiva, secunda vero per impossibile.
Prima est haec :
posita causa sufficienti et actuali, ponitur effectus ;
sed Deus ab aeterno fuit causa sufficiens et actualis ipsius mundi :
ergo etc.
Maior propositio per se nota est.
Minor patet, scilicet quod Deus sit causa sufficiens ;
quia cum nullo extrinseco indigeat ad mundi creationem,
sed solum potentia, sapientia et bonitate,
et haec in Deo fuerunt perfectissima ab aeterno,
patet quod ab aeterno fuit sufficiens.
Quod etiam actualis, patet :
Deus enim, est actus purus et suum velle,
ut dicit Philosophus ;
et Sancti dicunt
quod est suum agere ;
restat ergo etc.
- Item,
per impossibile.
Omne illud quod incipit agere vel producere, cum prius non produceret,
exit ab otio in actum ;
si ergo Deus incipit mundum producere, exit ab otio in actum ;
sed circa omne tale cadit otiositas et mutatio sive mutabilitas :
ergo circa Deum est otiositas et mutabilitas.
Hoc autem est contra summam bonitatem et contra summam simplicitatem :
ergo hoc est impossibile,
et blasphemia dicere de Deo,
et ita quod mundus coeperit.
Hae sunt rationes,
quas commentatores et moderniores superaddunt rationibus Aristotelis,
sive ad has possunt reduci.
Sed ad oppositum sunt rationes ex propositionibus per se notis secundum rationem et philosophiam.
- Prima est haec.
Impossibile est infinito addi
- haec est manifesta per se,
quia omne illud quod recipit additionem fit maius,
infinito autem nihil maius -
sed si mundus est sine principio, duravit in infinitum :
ergo durationi eius non potest addi.
Sed constat hoc esse falsum,
quia revolutio additur revolutioni omni die :
ergo etc.
Si dicas quod infinitum est quantum ad praeterita,
tamen quantum ad praesens quod nunc est, est finitum actu,
et ideo ex ea parte qua finitum est actu, est reperire maius,
contra :
Ostenditur quod in praeterito est reperire maius ;
haec est veritas infallibilis,
quod, si mundus est aeternus, revolutiones solis in orbe suo sunt infinitae ;
rursus,
pro una revolutione solis necesse est fuisse duodecim ipsius lunae :
ergo plus revoluta est luna quam sol ;
et sol infinities :
ergo infinitorum ex ea parte qua infinita sunt, est reperire excessum.
Hoc autem est impossibile :
ergo etc.
- Secunda propositio est ista.
Impossibile est infinita ordinari.
Omnis enim ordo fluit a principio in medium ;
si ergo non est primum, non est ordo ;
sed duratio mundi sive revolutiones caeli, si sunt infinitae, non habent primum :
ergo non habent ordinem,
ergo una non est ante aliam.
Sed hoc est falsum :
restat ergo quod habeant primum.
Si dicas
quod statum ordinis non est necesse ponere,
nisi in his quae ordinantur secundum ordinem causalitatis,
quia in causis necessario est status,
quaero : quare non in aliis ?
Praeterea,
tu ex hoc non evades :
nunquam enim fuit revolutio caeli,
quin fuisset generatio animalis ex animali ;
sed constat quod animal ordinatur ad animal,
ex quo generatur secundum ordinem causae :
ergo si secundum Philosophum et rationem
necesse est ponere statum in his quae ordinantur secundum ordinem causae,
ergo in generatione animalium necesse est ponere primum animal.
Et mundus non fuit sine animalibus :
ergo etc.
- Tertia propositio est ista.
Impossibile est infinita pertransiri ;
sed si mundus non coepit, infinitae revolutiones fuerunt :
ergo impossibile est illas pertransire :
ergo impossibile fuit devenire usque ad hanc.
Si tu dicas
quod non sunt pertransita,
quia nulla fuit prima,
vel quod etiam bene possunt pertransiri in tempore infinito ;
per hoc non evades.
Quaeram enim a te,
utrum aliqua revolutio praecesserit, hodiernam in infinitum, an nulla.
Si nulla :
ergo omnes finite distant ab hac,
ergo sunt omnes finitae,
ergo habent principium.
Si aliqua in infinitum distat ;
quaero de revolutione, quae immediate sequitur illam,
utrum distet in infinitum.
Si non :
ergo nec illa distat,
quoniam finita distantia est inter utramque.
Si vero distat in infinitum,
similiter quaero de tertia et de quarta et sic in infinitum :
ergo non magis distat ab hac una quam ab alia :
ergo una non est ante aliam :
ergo omnes sunt simul.
- Quarta propositio est ista.
Impossibile est infinita a virtute finita comprehendi ;
sed si mundus non coepit,
infinita comprehenduntur a virtute finita :
ergo etc.
Probatio maioris per se patet.
Minor ostenditur sic.
Suppono solum Deum esse virtutis actu infinitae,
et omnia alia habere finitatem.
Rursus suppono,
quod motus caeli nunquam fuit sine spirituali substantia creata,
quae vel ipsum faceret, vel saltem cognosceret.
Rursus etiam hoc suppono,
quod spiritualis substantia nihil obliviscitur.
Si ergo aliqua spiritualis substantia virtutis finitae simul fuit cum caelo,
nulla fuit revolutio caeli quam non cognosceret, et non est oblita :
ergo omnes actu cognoscit ;
et fuerunt infinitae :
ergo aliqua spiritualis substantia virtutis finitae simul comprehendit infinita.
Si dicas,
quod non est inconveniens,
quod unica similitudine cognoscat omnes revolutiones,
quae sunt eiusdem speciei et omnino consimiles,
obicitur
quod non tantum cognoverit circulationes, sed earum effectus ;
et effectus varii et diversi sunt infiniti :
patet ergo etc.
- Quinta est ista.
Impossibile est infinita simul esse ;
sed si mundus est aeternus sine principio, cum non sit sine homine
- propter hominem enim sunt quodam modo omnia -
et homo duret finito tempore :
ergo infiniti homines fuerunt.
Sed quot fuerunt homines,
tot animae rationales :
ergo infinitae animae fuerunt.
Sed quot animae fuerunt,
tot sunt,
quia sunt formae incorruptibiles :
ergo infinitae animae sunt.
Si tu dicas propter hoc,
quod circulatio est in animabus,
vel quod una anima est in omnibus hominibus ;
primum est error in philosophia,
quia, ut vult Philosophus, proprius actus est in propria materia :
ergo non potest anima,
quae fuit perfectio unius, esse perfectio alterius,
etiam secundum Philosophum.
Secundum etiam magis est erroneum,
quia multo minus una est anima omnium.
6. Ultima ratio ad hoc est :
impossibile est,
quod habet esse post non-esse habere esse aeternum,
quoniam hic est implicatio contradictionis ;
sed mundus habet esse post non-esse :
ergo impossibile est esse aeternum.
Quod autem habeat esse post non-esse,
probatur sic :
omne illud quod totaliter habet esse ab aliquo,
producitur ab illo ex nihilo ;
sed mundus totaliter habet esse a Deo :
ergo mundus ex nihilo ;
sed non ex nihilo materialiter :
ergo originaliter.
Quod autem omne quod totaliter producitur ab aliquo differente per essentiam,
habeat esse ex nihilo, patens est.
Nam quod totaliter producitur,
producitur secundum materiam et formam ;
sed materia non habet ex quo producatur,
quia non ex Deo :
manifestum est igitur quod ex nihilo.
Minor autem, scilicet quod mundus a Deo totaliter producatur,
patet ex alio problemate.
Respondeo
Dicendum quod ponere mundum aeternum esse sive aeternaliter productum,
ponendo res omnes ex nihilo productas,
omnino est contra veritatem et rationem,
sicut ultima ratio probat ;
et adeo contra rationem,
ut nullum philosophorum quantumcumque parvi intellectus crediderim hoc posuisse.
Hoc enim implicat in se manifestam contradictionem.
Ponere autem mundum aeternum, praesupposita aeternitate materiae, rationabile videtur et intelligibile,
et hoc duplici exemplo.
Egressus enim rerum mundanarum a Deo est per modum vestigii.
Unde si pes esset aeternus,
et pulvis in quo formatur vestigium, esset aeternus ;
nihil prohiberet intelligere vestigium pedi esse coaeternum,
et tamen a pede esset vestigium.
Per hunc modum,
si materia sive principium potentiale esset coaeternum auctori,
quid prohibet ipsum vestigium esse aeternum ?
immo videtur congruum.
Rursus aliud exemplum rationabile.
Creatura enim procedit a Deo ut umbra,
Filius procedit ut splendor ;
sed quam cito est lux, statim est splendor, et statim est umbra,
si sit corpus opacum ei obiectum.
Si ergo materia coaeterna est auctori tamquam opacum ;
sicut rationabile est ponere Filium, qui est splendor Patris, coaeternum :
ita rationabile videtur creaturas sive mundum, qui est umbra summae lucis, esse aeternum.
Et magis rationabile est quam suum oppositum,
scilicet quod materia fuerit aeternaliter imperfecta, sine forma vel divina influentia,
sicut posuerunt quidam philosophorum ;
et adeo rationabilius,
ut etiam ille excellentior inter philosophos, Aristoteles,
secundum quod Sancti imponunt,
et commentatores exponunt,
et verba eius praetendunt,
in hunc errorem dilapsus fuerit.
Quidam tamen moderni dicunt Philosophum nequaquam illud sensisse nec intendisse probare,
quod mundus omnino non coeperit,
sed quod non coeperit naturali motu.
Quod horum magis verum sit,
ego nescio ;
hoc unum scio,
quod si posuit mundum non incepisse secundum naturam,
verum posuit,
et rationes eius sumtae a motu et tempore sunt efficaces.
Si autem hoc sensit,
quod nullo modo coeperit,
manifeste erravit,
sicut pluribus rationibus ostensum est supra.
Et necesse fuit eum, ad vitandam contradictionem,
ponere aut mundum non esse factum aut non esse factum ex nihilo.
Ad vitandum autem infinitatem actualem
necesse fuit ponere aut animae rationalis corruptionem aut unitatem aut circulationem ;
et ita auferre beatitudinem.
Unde iste error et malum habet initium et pessimum habet finem.
[Ad obiecta]
- Quod ergo obicitur primo de motu,
quod est primus inter omnes motus et mutationes, quia perfectissimus,
dicendum quod loquendo de motibus et mutationibus naturalibus,
verum dicit et non habet instantiam ;
loquendo autem de mutatione supernaturali, per quam ipsum mobile processit in esse, non habet veritatem.
Nam illa praecedit omne creatum,
et ita mobile primum, ac per hoc et eius motum.
- Quod obicitur :
omnis motus exit in esse per motum,
dicendum quod motus non exit in esse per se, nec in se, sed cum alio et in alio.
Et quoniam Deus in eodem instanti mobile fecit
et ut motor super mobile influxit,
ideo motum mobili concreavit.
Si autem quaeras de illa creatione,
dicendum quod ibi stare est sicut in primis.
Et hoc melius infra patebit.
3. Quod tertio obicitur de nunc temporis etc.,
dicendum quod,
sicut in circulo est dupliciter assignare punctum,
aut cum fit aut postquam factus est ;
et sicut dum fit,
est ponere et assignare primum punctum,
dum vero iam est, non est ponere primum,
sic est accipere in tempore « nunc » dupliciter :
et in ipsa productione temporis fuit « nunc » primum,
ante quod non fuit aliud,
quod fuit principium temporis,
in quo omnia dicuntur esse producta.
Si autem de tempore, postquam factum est,
verum est,
quod est terminus praeteriti et se habet per modum circuli ;
sed hoc modo non fuerunt res productae in tempore iam perfecto.
Et ita patet
quod rationes Philosophi nihil valent omnino ad hanc conclusionem.
Et quod dicitur,
quod ante omne tempus est tempus,
verum est accipiendo intus dividendo, non extra anterius procedendo.
4. Quod obicitur de tempore, quando coepit,
dicendum quod coepit in suo principio ;
principium autem temporis est instans vel « nunc » ;
et ita coepit in instanti.
Et non valet illa ratio :
non fuit in instanti,
ergo non coepit in instanti ;
quia successiva non sunt in sui initio.
Potest tamen et aliter dici,
quod dupliciter est loqui de tempore :
aut secundum essentiam aut secundum esse.
Si secundum essentiam,
sic « nunc » est tota essentia temporis,
et illud incepit cum re mobili, non in alio « nunc »,
sed in se ipso,
quia status est in primis,
unde non habuit aliam mensuram.
Si secundum esse,
sic coepit cum motu variationis, scilicet nec coepit per creationem,
sed potius per ipsorum mutabilium mutationem,
et maxime primi mobilis.
- Quod obicitur de causae sufficientia et actualitate,
dicendum quod causa sufficiens ad aliquid est duobus modis ;
aut operans per naturam aut per voluntatem et rationem.
Si operans per naturam,
sic statim cum est, producit.
Si autem operans per voluntatem,
quamvis sit sufficiens,
non oportet quod statim cum est operetur ;
operatur enim secundum sapientiam et discretionem,
et ita considerat congruitatem.
Quoniam igitur non conveniebat naturae ipsius creaturae aeternitas,
nec decebat Deum alicui hanc nobilissimam conditionem donare :
ideo divina voluntas,
quae operatur secundum sapientiam,
produxit non ab aeterno sed in tempore ;
quia sicut produxit sic disposuit et sic voluit.
Ab aeterno enim voluit producere tunc, quando produxit,
sicut ego nunc volo cras audire missam.
Et ita patet quod sufficientia non cogit.
Similiter de actualitate
dicendum quod causa duobus modis potest esse in actu :
aut in se,
ut si dicam : sol lucet ;
aut in effectu,
ut si dicam : sol illuminat.
Primo modo Deus semper fuit in actu,
quoniam ipse est actus purus,
nihil habens admixtum de possibili ;
alio modo non semper in actu ;
non enim semper fuit producens.
- Quod obicitur secundo :
si de non-producente factus est producens,
mutatus est ab otio in actum,
dicendum quod quoddam est agens,
in quo actio et productio addit aliquid supra agentem et producentem.
Tale, cum de non-agente fit agens, variatur aliquo modo ;
et in tali ante operationem cadit otium,
et in operatione additur complementum.
Aliud est agens, quod est sua actio ;
et tali nihil omnino advenit cum producit,
nec etiam in eo fit aliquid quod non prius erat ;
et tale nec in operando recipit complementum,
nec in non-operando est otiosum, nec,
cum de non-producente fit producens, mutatur ab otio in actum.
Tale autem est Deus etiam secundum philosophos,
qui posuerunt Deum simplicissimum.
Patet igitur quod stulta est eorum ratio.
Si enim propter otium vitandum res ab aeterno produxisset,
sine rebus perfectum bonum non esset,
ac per hoc nec cum rebus,
quia perfectissimum se ipso perfectum est.
Rursus,
si propter immutabilitatem oporteret res ab aeterno esse,
nihil posset nunc de novo producere.
Qualis igitur Deus esset, qui nunc nihil per se posset ?
Haec omnia dementiam indicant magis quam philosophiam vel rationem aliquam.
Si tu quaeras,
qualiter possit capi, quod Deus agat se ipso, et tamen non incipiat agere ;
dicendum quod,
etsi hoc non possit plene capi propter imaginationem coniunctam,
potest tamen necessaria ratione convinci ;
et si quis a sensibus se retrahat ad intelligibilia aspicienda,
aliquo modo percipiet.
Si enim aliquis quaerat,
utrum angelus possit facere potum figuli, cum non habeat manus, vel proicere lapidem,
respondetur quod potest ;
quia hoc potest sola virtute sua absque organo,
quod potest anima cum corpore et membro suo.
Si igitur angelus propter suam simplicitatem et perfectionem tantum excedit hominem,
ut possit facere sine organo medio illud,
ad quod homo necessario indiget organo ;
possit etiam facere per unum,
quod homo potest per plura ;
quanto magis Deus,
qui est in fine totius simplicitatis et perfectionis,
absque omni medio suae voluntatis imperio,
quae non est aliud quam ipse,
potest omnia producere,
ac per hoc in producendo immutabilis permanere !
Sic potest homo manuduci ad hoc intelligendum.
Hoc autem perfectius capiet,
si quis ista duo potest in suo opifice contemplari,
scilicet quod est perfectissimus et simplicissimus.
Quia perfectissimus,
omnia quae sunt perfectionis ei attribuuntur ;
quia simplicissimus,
nullam diversitatem in eo ponunt, ac per hoc nullam varietatem nec mutabilitatem ;
ideo stabilis manens dat cuncta moveri.
ARTICULUS II
De principii unitate.
Consequenter quaeritur de principii unitate.
Circa quod duo quaeruntur.
Primo,
utrum res productae sint in esse a pluribus principiis.
Secundo, dato quod ab uno principio, quaeritur,
utrum illud produxerit omnia a se ipso, an mediante alio.
QUAESTIO I
Utrum res productae sint in esse a pluribus principiis.
Quod autem a pluribus principiis, sint productae res, dicunt Manichaei, qui ponunt aliud esse principium spiritualium et incorporalium sive invisibilium, aliud corporalium et corruptibilium sive visibilium ; et primum vocant Deum lucis, secundum vocant Deum tenebrarum.
Et quod positio eorum sit vera et catholica, videtur.
1. Per sacram Scripturam. Ioannis 18, 35 : Regnum meum non est de hoc mundo, dicit ipse Rex gloriae et Deus lucis : ergo mundus iste visibilis ad Deum lucis nori spectat : non ergo est conditus ab eo.
2. Item, Ioannis 14, 30 : Venit princeps mundi huius. Rursus, Ioannes 12, 31 vocat diabolum principem huius mundi ; et ille est Deus tenebrarum : ergo videtur etc.
- Item, Apostolus II ad Corinthios 4, 4 et ad Ephesios 2, 2 vocat diabolum Deum huius saeculi ; sed non meretur aliquis dici Deus alicuius, nisi eius quod condidit : ergo etc. Alias plurimas adducunt auctoritates de Scriptura ; sed his solutis, solvuntur et aliae.
4. Item, rationibus probant id ipsum hoc modo : oppositorum oppositae sunt causae ; sed spiritualia et corporalia habent repugnantiam. Unde ad Romanos 7, 23 : Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et ad Galatas 5, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum
Item, novum et vetus Testamentum adversantur, sicut patet Matthaei 5, 21 quia ibi praecipiuntur directe contraria, sicut iurare et non iurare, occidere et non occidere. Ergo necesse est ponere duo principia prima, unum spiritualium, aliud corporalium, unum veteris Testamenti, aliud novi.
5. Item, idem similiter se habens semper natum est facere idem, ergo cum Deus bonus uniformiter se habeat, et similiter semper facit idem. Ergo, cum sit causa conditiva, nullius est destructiva, et cum sit causa productionis, non erit causa destructionis nec corruptionis : ergo corruptibilia sunt ab alio principio.
6. Tertia ratio est : omne quod bonus Deus facit, est bonum ; omne quod est bonum, est diligendum, et nihil omnino quod fecit est odiendum ; sed iste mundus est odiendus et spernendus ; similiter et vita carnalis, I Ioannis 2, 15 : Nolite diligere mandunt ; et iterum Ioannis 12, 25 : Qui amat animam suam, perdet eam : ergo etc.
In contrarium autem sunt rationes et auctoritates.
- Ioannis 1, 3 dicitur de Verbo : Omnia per ipsum facta sunt ; sed Verbum est bonus Deus : ergo etc. Si dicas, quod omnia non distribuit pro visibilibus ; contra : Statim post sequitur [10] : mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Constat quod de hoc mundo loquitur etc.
- Item, Matthaei ultimo, 18 : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, dicit Deus bonus : aut ergo iuste data aut iniuste. Si iuste : ergo caelum et terra sua sunt, et ipse fecit. Si iniuste : ergo videtur quod ipse Deus bonus iniuste usurpaverit sibi alienum, et ita quod fuerit iniustus.
- Item, ille fuit conditor rerum visibilium, qui dedit vetus Testamentum. Probatio : Actuum 13, 16, dicit Paulus : Viri fratres, Deus plebis nostrae elegit patres nostros. Et post [27] : Qui habitant Ierusalem principes hanc ignorantes et iudicantes impleverunt. Sed iste fuit Deus lucis : ergo etc,
- Item, rationibus ostenditur : Omne bonum et pulcrum est a Deo bono ; sed omnia visibilia bona sunt et pulcra : ergo etc. Probatio : aut bona sunt aut mala. Si bona, habeo propositum ; si mala, ergo eorum corruptio bona : ergo corruptio est a Deo bono, quoniam omne bonum ab ipso : ergo etc.
- Item, quaecumque ad invicem coniunguntur, necesse est coniungi per aliquid in quo communicant ; sed in nullo communicant quae differunt in principiis primis ; si ergo anima et corpus coniunguntur, necesse est quod ab eodem Deo producantur ; sed anima est a Deo lucis : ergo etc.
- Item, quaero de istis duobus principiis, qualiter se habeant ad invicem : aut enim habent pacem aut bellum - aliter enim non video, quomodo possit esse - sed Deus lucis non potest bellare, cum in eo sit summa pax et quies ; Deus tenebrarum, cum in eo sit omnimoda malitia, non potest quiescere : ergo videtur quod nec bellant nec quiescunt.
Respondeo
Dicendum quod quaestio de pluralitate principiorum tripliciter potest intelligi, et secundum hoc in diversis locis tractanda est. Potest enim quaeri, utrum plura sint principia, quorum utrumque bonum ; et illud habet determinari in primo libro, ubi quaeritur de unitate divinae essentiae. Potest nihilominus quaeri, utrum plura sint principia, ita quod unum sit summe bonum, alterum vero summe malum, ita quod ab uno sit omne bonum, ab alio omne malum ; et illud habet determinari intractatu de malo ; non enim potest haec quaestio sciri, nisi sciatur primo, quid sit malum. Potest etiam quaeri, utrum plura sint principia, quorum unum sit principium incorruptibilium et spiritualium, aliud sit principium corruptibilium et visibilium ; et hoc habet determinari nunc, ubi quaeritur de exitu rerum in esse.
Ad hanc autem quaestionem dicendum quod error iste de positione duorum principiorum non solum est contra fidem, immo adeo contra rationem, ut vix credam hominem, qui aliquid de philosophia scivit, hunc errorem aut posuisse aut defendisse. Tamen iste error est pessimus, quia praetendit aliquam speciem pietatis. Videtur enim Deo bono attribuere bona et pulcra et nobilia, et alii principio alia. Ideo magis subintravit et Ecclesiam Dei magis foedavit, et quia etiam a simplicibus magis potest capi et falsa imaginatione cogitari.
Et ad istum errorem pessimum de multitudine principiorum innumerabiles errores consequuntur et vanissimi, sicut illis est notum, qui sectam Manichaeorum novere, sicut de iuramento, matrimonio, homicidio et aliis pluribus, quae omnia suashabent improbationes per Scripturam.
Caput autem et principium erroris damnat omnis philosophia, quod duo sint rerum principia prima : tum quia ordo universi, destruitur, hoc posito, tum etiam quia divina potentia limitatur ex, hoc, ut non possit corporalia producere, tum etiam quia ex hoc divina essentia circumscriptibilis ponitur, ut tantum sit in regione lucis ; et si haec vera sunt, nec Deus est Deus, nec aliquid est bonum.
[Ad obiecta]
1-3. Ad auctoritates quas adducunt, dicendum quod mundus dupliciter accipitur in Scriptura, videlicet pro mundana conversatione, quae vana est et immunda, et pro mundana creatura. Primo modo damnatur in Scripturis, et non dicitur esse a Deo tamquam malum, quia peccatum non est a Deo, sicut alibi patebit ; secundo modo commendatur tamquam bonum et pulcrum, sicut dicitur Genesis, : Vidit Deus omnia quae fecerat, et erant valde bona, et hoc modo est a Deo. Secundum hanc distinctionem solvuntur obiecta. Nam quod dicitur, regnum Christi non esse de hoc mundo, intelligitur de mundana conversatione, quia ipse non regnat in malis, sed in bonis, quorum conversatio est in caelis.
Similiter, quod dicitur diabolus princeps mundi et Deus, intelligitur de mundane et saeculariter conversantibus.
Patet ergo quod deceptus est stultus et impius Manichaeus, quia nescivit distinguere. Et iterum peccavit in illatione ; non enim sequitur : est princeps, ergo conditor ; si enim sequeretur, cum rex Franciae sit princeps Franciae, ergo fecit eam. Qui sic argueret, stultus iudicaretur ; certe multo stultius arguit Manichaeus. Rursus, non sequitur : est Deus, ergo conditor. Nam si sic, cum dicatur ad Philippenses 3, 19 : Quorum Deus venter est, ergo venter creavit illos. Stulta igitur est haec ratio, quare et Manichaei.
4. Quod obicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae, illud intelligitur de causis proximis intrinsecis - nam de causa extrinseca non habet veritatem - et ideo, quia nescivit distinguere, deceptus est pessimus Manichaeus. Et quod ita sit, patet. Si enim contrariorum contrariae sunt causae primae producentes, tot essent principia, quot sunt genera contrarietatum : ergo alius Deus fecisset calidum et alius frigidum, et sic de aliis contrarietatibus. Si quis ita argueret, ab omnibus deridendus esset ; quanto magis stultissimus Manichaeus.
Quod tamen dicitur, quod contradatur spiritui, dicendum quod nomen carnis aliquando accipitur pro natura, sicut ad Ephesios 5, 29 : Nemo unquam carnem suam odio habuit ; et sic non contrariatur, immo miro amore nectuntur. Accipitur etiam pro vitio et corruptione, quae est in carne ; et ratione huius contrariatur ; nec tamen habet causam efficientem, sed deficientem.
5. Quod obicitur, quod idem similiter se habens etc., dicendum quod aliquod est agens, quod agit se ipso ; et illud impossibile est quod producendo diversa diversificetur ; immo uno et eodem producit multa. Aliud est agens, quod agit per aliud a se, et illud variatur in agendo diversa. Deus autem est agens primo modo, et non secundo. Et quia hoc non intellexit Manichaeus, posuit diversa principia et diversos legislatores, cum videat in legibus diversitatem et in rebus.
Et quod stulte motus fuerit, sensibiliter patet. Videmus enim quod idem artifex per eamdem artem domificandi facit aulam et cloacam ; nunquid duos artifices oportuit ad haec facienda invenire ? Rursus, idem medicus secundum eamdem artem medicinae diversa eidem aegroto secundum diversos status apponit medicamenta, et diversa dat praecepta et contraria secundum diversitates infirmorum ; immo stultus esset medicus, qui eadem semper daret medicamenta et mandata. Si ergo diversus fuit status hominum incipientium, ut Iudaeorum, et virorum evangelicorum, quid prohibet unum et eumdem diversa et contraria praecepisse ? Attamen contraria non sunt, spiritualiter intellecta.
6. Quod ultimo obicitur, iam solutum est, quia vitiositas mundanorum est contemnenda, sed creatura amanda, et Deus in ea laudandus ; et omnes creaturae laudant Deum et bonae sunt. Et haec sufficiant.
QUAESTIO II
Utrum primum principium produxerit omnia se ipso, aut mediante alio.
Secundo, supposito quod omnia sint ab uno principio, quaeritur, utrum illud produxerit omnia se ipso, aut mediante alio.
- Et quod mediante alio, videtur congruum.
De liberalitate agentis est, ut non tantum communicet alii actum, sed etiam potentiam multiplicandi et diffundendi ; sed Deus est agens liberalissimum : ergo videtur quod primae creaturae, quam fecit, dederit potentiam faciendi aliam, et illa dat alii, et sic procedendo usque ad ultimam.
Si dicas, quod creatura non est capax tantae potentiae ; contra : Maius est facere aliquid, cum est resistentia, quam ubi nulla ; sed creatura in faciendo ex contrario habet resistentiam, in faciendo ex nihilo, nullam : ergo si capax est primae potentiae, et secundae.
- Item, de nobilitate agentis est facere nobiliora opera per se ipsum, et minus nobilia per ministrum, ut patet - decet enim regem iudicare, sed non decet eum coquinam facere - ergo si primus rex est nobilissimus et producit res, secundum quod decet eius nobilitatem, videtur quod ipse debuerit unum producere, et per illud minus nobilia, et sic procedendo usque ad ultimum.
Si tu dicas, quod non est simile de Deo et aliquo agente creato, quia Deus non perficitur ab aliquo opere ; obicitur, quod opus regiminis, propagationis et gubernationis divinum est, et tamen Deus regit et gubernat unam creaturam per aliam ; et hoc est ad ostensionem suae nobilitatis : quare non similiter creat ?
- Item, ostenditur, quod necessarium sit ita esse, sic : omnis effectus, qui exit ab aliqua causa universali, exit ab ea vel per aliam causam propriam vel per se ipsam appropriatam ; sed Deus est causa universalissima, non valens arctari nec appropriari, cum nulla possit ei fieri additio : ergo cum producit multa, producit per aliam causam propriam.
- Item, ego video quod virtus unitatis est ad numeros infinitos ; tamen unitas nullum numerum producit, quin producatur pariter a numero, qui immediate ipsam sequitur, scilicet dualitate - unde nullo modo unitas faceret ternarium numerum nisi per dualitatem, et sic in aliis procedendo - ergo videtur similiter quod non procedit a Deo multitudo rerum, cum ipse sit summe unus, nisi per ipsas res.
Sed contra
- Quod illud non sit congruum, videtur. Quantum homo recipit ab alio, in tantum ei tenetur ; sed ad solum Deum tenetur creatura ex toto - solum enim Deum debet diligere homo ex toto corde, et nihil aliud aequaliter - ergo solus Deus dat totum. Sed creatio est actio, in qua totum producitur : ergo etc.
- Item, maius est rem de non-esse ad esse producere quam conservare et perficere : ergo si Deus mediante alio produceret res, videtur quod mediante alio conservaret et perficeret : ergo res nullo modo Deo indigerent, ergo nec ad Deum tenderent. Sed omnia sunt bona, quia tendunt ad ipsum, et ordinata : ergo nihil esset bonum nec ordinatum ; in quo enim principaliter est ratio finis, in eodem est ratio boni.
- Item, quod sit impossibile, videtur, impossibile est creaturam agere se tota, cum nulla sit omnino simplex : ergo impossibile est quod agat totum, ergo solum partem.
- Item, impossibile est creaturam agere, per potentiam infinitam ; sed inter omnino nihil et aliquid est distantia infinita : ergo non potest reduci nisi ab agente virtutis infinitae ; tale autem est solus Deus : ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod ponere, quod Deus produxerit res per aliud agens, est contra veritatem et contra fidem, sed solum per Filium suum : Dixit enim, et facta sunt ; nec solum contra fidem, verum etiam contra rationem.
Et ponenti res omnes productas ex nihilo, omnino est contra rationem, ita ut non possit capi, quomodo agens potentiae finitae aliquid ex nihilo producat. Nec credo aliquem philosophorum hoc posuisse.
Sed supposito potentiali sive materiali principio, plures fuerunt philosophi, qui posuerunt ordinem in producendo gradatim descendendo hoc modo : Deus, cum sit omnino simplex, cuius actus est intelligere, non produxit nisi intelligentiam primam et unicam. Illa vero propter distare a primo intellexit se et primum, et ita aliquo modo fuit composita, et ita produxit orbem suum et intelligentiam secundi orbis ; et sic deinceps usque ad orbem lunae et intelligentiam decimam, quae irradiat super animas rationales ; et sicut ordo est in producendo, ita in irradiando.
Sed iste error falsum habet fundamentum, videlicet quod materiale principium non sit productum, sicut supra probatum est.
Item, falsam habet rationem. Dicit enim quod, quia simplicissimus est Deus, non producit nisi unum ; sed hoc magis est ad oppositum, quia quanto aliquid simplicius, tanto potentius, et quanto potentius, tanto in plura potest : ergo si Deus simplicissimus, hoc ipso potest in omnia sine medio. Rursus, haec ratio repugnat eis. Si enim propter simplicitatem non producit nisi unum, cum intelligentia secunda sit simplicior inter omnes, unde venit in orbe eius maior varietas stellarum, quam in aliquo orbium inferiorum ? Quia videtur per rationem suam, quod uniformes sint ; et ita ratio positionis contradicit positioni.
Propter hoc dicendum, sicut dicit fides nostra, quod omnia in prima conditione immediate a Deo sunt producta. Quia enim creatio est totius substantiae secundum totum, ideo decuit esse solius Dei, nec potuit esse alterius sive per alterum, ut probant rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta]
1-2. Quod obicitur de liberalitate et nobilitate, dicendum quod tam liberalitas quam nobilitas supponit ordinem et possibilitatem in actu. In actu autem creationis non attenditur ordo ; aequalis enim virtutis et dignitatis est producere asinum ex nihilo et angelum, quia utrumque est infinitae potentiae. Non est etiam in hoc actu possibilitas creaturae, ut visum est, propter infinitatem. Non sic est de actu regiminis et propagationis ; ideo patet quod non est simile.
Quod obicitur, quod creatura est capax, quia non habet resistens, dicendum quod in contrariis resistentia confert ad operationem. Praeterea, esto quod impediat, nihilominus habet iuvans, scilicet fundamentum et appetitum materiae ; sed in creatione nullum habet iuvamentum ; ideo difficilius : ideo non est locus a minori, ut patet.
3. Quod obicitur, quod causa universalis non potest in effectus proprios, dicendum quod causa universalis, quae non est actus purus, indiget actualitate causae particularis ; sed illa quae omnino est actus, simul habet in se rationem universalis causae et particularis, quia simul habet primitatem et actualitatem : ideo potest in multa, et secundum totum potest in illa.
- Quod ultimo obicitur, quod unitas non potest in numeros posteriores sine prioribus, dicendum quod nec in puncto est omnino potentia activa et sufficiens ad lineam, nec in unitate ad numerum. Nam ipsa unitas est potentia omnis numeri, non potentia sufficiens per se, et ideo non omnino actualis, verum etiam aliquo modo passiva, quoniam est pars numeri. Deus autem in omnia potest potentia omnino activa, et ideo sine omni medio potest creare omnia.
ARTICULUS III
De ipsa productione sive creatione
Viso de entitate et quidditate principii producentis, quaeritur hic tertio de ipsa productione, quae creatio appellatur. Circa quam quaeruntur duo.
Primum est, utrum dicat mutationem aliquam.
Secundum est, utrum dicat aliquid medium inter Creatorem et creaturam.
QUAESTIO I
Utrum creatio mutationem dicat.
Quod autem dicat mutationem, videtur.
- Primo per auctoritatem Augustini, XII De civitate Dei : Omnia quae creata sunt, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt ; si ergo creabile est mutabile, ergo creatum est mutatum, et creatio est mutatio.
Si tu dicas, quod est mutabile, quia potest in nihil cedere, et non quia productum est ; contra : Sicut destrui dicit viam deveniendi in non-esse, ita creari in esse : si ergo destructio ponit mutationem, ergo pari ratione et productio.
- Item, creatio est actio ; sed . omnis actio est in motu, et omnis motus in actione : ergo qui creat, vere agit : ergo vere movet.
Si tu dicas, quod actio divina magis est substantia quam actio, et talis est creatio ; obicitur de passione, quia creari est ipsius creaturae. Si ergo creatura susceptibilis est vere passionis et mutationis, ergo creatio-passio est mutatio.
- Item, per Damascenum, qui philosophus et theologus est : Omne quod a versione incipit, in versionem tendit - loquitur de creatione - ergo secundum ipsum creatio est versio ; sed omnis versio est mutatio, sicut ipse idem dicit, quod creata sunt mutabilia, quia vertibilia : ergo creatio est mutatio.
- Item, quanto aliqua sunt magis distantia, tanto in perveniendo ab uno ad alterum maior est mutatio et variatio : sed ens et non-ens summe distant : ergo cum creatione de non-ente fiat ens, creatio verissime est mutatio.
- Item, magis mutatur res, quando suscipit formam novam, quam quando acquirit novum situm ; et rursus adhuc magis, quando acquirit formam substantialem, quam quando acquirit dispositionem accidentalem : ergo quando totum de novo recipit et accipit, tunc mutatur maxime. Sed hoc est in creatione : ergo ibi vere est mutatio.
- Item, si creatio dicit actionem absque omni mutatione, ergo absque omni tempore ; et talia possunt inesse et insunt Deo ab aeterno : ergo videtur quod Deus res produxerit ab aeterno.
Ad oppositum
Magister dicit, et habetur in littera : Cum dicimus, Deum facere aliquid, non aliquem in operando motum intelligimus inesse.
Si dicas, quod creatio-actio non dicit motum, sed creatio-passio tantum ; contra : Idem manet significatum in activo et passivo, sicut dicit grammaticus, sicut recti et obliqui : si ergo in actione non dicit motum, ergo nec in passione.
2. Item, mutari est aliter se habere nunc quam prius ; sed quod creatur non se habet aliter nunc et prius, quia nunquam se habuit aliter, quam sicut se habet in creatione - nunquam enim fuit aliquo modo nec se habuit aliqualiter, nec ergo aliter quam nunc - ergo non mutatur, dum creatur ; ergo creatio non est mutatio.
3. Item, immutabile est quod se habet eodem modo nunc et prius : ergo mutabile, quod se habet aliter, cum sit eius oppositum ; sed creatum non se habet aliter nunc quam prius, quia nullo modo se habuit prius : ergo non est mutatum : ergo creatio non est mutatio.
- Item, omnis motus et mutatio est perfectio entis in potentia ; creatio autem est nullo modo entis : ergo creatio non est motus nec mutatio. Prima patet per Philosophum, secunda vero per Magistrum.
- Item, omnis mutatio fundatur super aliquod mobile ; sed creatio non praeexigit aliquod mobile, quia omne mobile per creationem inducitur in esse : ergo creatio non est mutatio.
- Item, si creatio est mutatio, aut ergo secundum accidens aut secundum substantiam. Non, secundum accidens, quia tunc sola accidentia crearentur ; sed nec secundum substantiam, quia tunc esset generatio vel corruptio.
Si dicas, quod sub nulla harum specierum continetur ; obicitur, quod non solum secundum Philosophum sed secundum Augustinum omnis, motus aut est ad situm aut ad formam ; sed creatio est ad materiam recte ac proprie : ergo videtur quod non sit mutatio.
7. Item, ex tanta potentia creat Deus, ex quanta generat, quia utrumque facit per potentiam infinitam ; sed Deus potest generare sine mutatione sui et etiam personae genitae : ergo pari ratione potest creare sine mutatione sui et creaturae ; aut si non, quaero, quare non ?
Respondeo
Dicendum quod quaedam est productio, in qua productum se habet aliter nunc et prius, quia secundum aliquid sui fuit prius sub una dispositione, et nunc est sub alia ; et talis est productio, quae est ex materiali principio, ut naturalis generatio. Quaedam est productio, in qua productum omni modo se habet nunc et nullo modo prius ; et talis est productio, quae est ex nihilo. Tertia est productio, in qua productum aeque omnino se habet nunc et prius, si tamen est ibi dicere prius ; et talis est Filii generatio ab aeterno. Ab aeterno enim sic processit ut nunc.
Prima habet rationem motus et mutationis etproductionis : motus, ratione praeparationis materiae, quae fit per dispositiones accidentales, et haec indiget successione et tempore ; mutationis, ratione exitus in esse sive receptionis substantialis formae, quae fit in instanti ; productionis vero, ratione eius, quod illam formam non a se habet, sed ab alio effectivo.
Secunda caret ratione motus, habet tamen rationem mutationis et productionis. Ratione motus caret, quia cum non habeat materiam, nulla potest praeire dispositio ; habet tamen rationem mutationis, quia ibi est subita et nova formae inductio ; habet rationem productionis, quoniam hoc habet ab alio effectivo principio.
Tertia caret ratione motus et mutationis, habet tamen rationem productionis. Ratione motus et mutationis caret, quia nec est ex materiali principio nec ex nihilo ; sed tamen est ab aliquo, et sempiternaliter est ab ipso.
Concedendum est igitur, quod productio creaturae est mutatio ; et concedendae sunt rationes ad hoc, licet aliquae videantur sophisticae.
[Ad obiecta]
1. Quod ergo obicitur, quod est sine motu, dicendum quod illud intelligitur sine motu agentis, non tamen sine mutatione producti. Si enim, ut dicit Philosophus, anima, dum movet carpus, immobilis perseverat, quanto magis Deus, dum creat et mutat omnia, ipse stabilis manens dat cuncta mutari.
Si ergo obiciat, quod verbum activum et passivum idem significant, dicendum quod falsum est, quia actio et passio dicunt diversa genera ; tamen in coniugatione unum ponitur iuxta alterum, quia secundum vocis formationem unum venit ab alio.
2. Quod obicitur, quod mutari est aliter se habere nunc et prius, dicandum quod ista non est generalis ratio eius quod est mutari sive mutationis, sed solius mutationis naturalis.
3. Quod ergo obicitur : immutabile est quod se habet eodem modo, et mutabile quod se habet aliter, dicendum quod hic est consequens, quia si mutabile et immutabile opponuntur, ut privatio et habitus, et immutabile est quod se habet eodem modo ; tunc mutabile est sive mutatum quod non se habet eodem modo. Sed hoc habet tres causas veritatis : aut quia nullo modo se habet prius et posterius ; aut nullo modo prius et aliquo modo posterius, et ita non eodem modo ; aut quia simpliciter aliter se habet prius et aliter posterius : et ideo, cum procedit a pluribus causis veritatis ad unam, peccat secundum consequens.
4-6. Ad tres rationes sequentes patet responsio, quia omnes procedunt de mutatione naturali, quae praeexigit materiam et ens in potentia, et quae est generatio ; tali autem modo creatio non est mutatio, sed supra hanc mutationem ; unde potest dici supernaturalis mutatio. Et si quaeras, utrum sit mutatio, ad formam aut ad situm, dico quod est ad totam rei substantiam, et ita ad formam ; ac per hoc sub mutatione ad formam potest comprehendi.
7. Quod quaeritur de generatione Filii, dicendum quod non est simile : quamvis enim utraque sit ab aequali potentia, tamen creatio est ex nihilo. Sed « ex» non potest dicere identitatem nec causalitatem, ergo ordinem : ergo fieri ex nihilo habet esse post nihil ; et ita post non-esse : ergo aliquo modo se habet nunc, quo non se habebat prius ; et ideo necessario mutatio ponitur per productionem de nihilo, vel inceptio. Filius autem est de Patris substantia per identitatem, nec oportet quod habeat ordinem ad nihil sive ad non-esse : ergo potest semper esse, et ita produci sine initio et mutatione. Unde productio rei non ponit inchoationem rei necessario, sed productio ex nihilo necessario ponit ; et ideo creatio includit mutationem, generatio vero Filii minime.
QUAESTIO II
Utram creatio dicat medium inter Creatorem et creaturam.
Secundo quaeritur, utrum creatio dicat medium inter Creatorem et creaturam.
Et quod sic, videtur.
- Sicut se habet generari ad generatum esse et fieri ad factum esse, ita creari ad creatum esse ; sed fieri est medium inter facientem et factum, et generari inter generantem et generatum : ergo etc.
- Item, in omnibus creatis entibus differt « quod est » et « quo est », etiam formaliter : ergo differt similiter « quo » creatur et « quod » creatur. Sed « quod » creatur est creatura, « quo » creatur formaliter est creatio ; ergo differt creatio a creatura, et similiter a Creatore creatio-passio : ergo est inter utrumque.
- Item, quod transit non est idem cum eo quod permanet ; sed creari rei est in instanti, et non amplius : ergo cum esse creaturae duret et maneat post creationem, ergo differt creari et esse, ergo creatio et creatura.
- Item, omnis mutatio est via, et omnis via differt a termino, quia nihil terminatur ad se ipsum ; si ergo creatio est mutatio et habet creaturam pro termino, ergo differt a creatura ut via a termino. Sed via cadit media inter extrema : ergo etc.
5. Item, per impossibile : si creatio est creatura, et omnis creatura creatur, ergo creatio creatur ; sed omne quod creatur, creatur per creationem mediam : ergo creatio per aliam creationem, et sic deinceps usque in infinitum. Si ergo non est abire in infinitum, patet etc.
Contra
- Philosophus, De causis : Prima rerum creatarum est esse ; sed nihil ex parte creaturae est ante creari : ergo creari non est aliud quam esse, ergo nec creatio quam essentia : ergo nulla est differentia creationis ad creaturam.
- Item, inter ens ab alio et non ab alio nori est medium ; sed omne quod non est ab alio, est Creator, omne autem quod est ab alio essentialiter est creatura : ergo inter ea nihil est medium.
- Item, per impossibile ostenditur. Creatura refertur ad Creatorem ; aut ergo se ipsa aut per aliud. Si per aliud, quaeritur de illo, utrum referatur se ipso aut alio, et sic procedendo in infinitum. Si vero refertur se ipsa - sed refertur per creationem - ergo creatio non est aliud quam creatura.
- Item, si creatio est medium inter Creatorem et creaturam, aut ergo aeternum aut temporale. Quod si aeternum, ergo aliquid aeternum est aliud a Deo ; si temporale, ergo ante omnem creaturam est aliquod temporale. Horum autem utrumque est haereticum dicere et reprobatum in Concilio Senonensi de ideis, quae ponebantur a quibusdam mediae inter Deum et res.
- Item, a proportione videtur hoc posse ostendi. Sicut enim se habet Creator ad creaturam, ita creatio-actio ad creationem-passionem : ergo, a permutata proportione, sicut se habet Creator ad creationem activam, ita creatura ad creationem passivam ; sed Creator non differt secundum rem a creationeactione : ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod est loqui de creatione-actione, et de creatione-passione. Si de creatione-actione loquamur, sic dico quod non est medjum secundum rem, sed solum secundum rationem intelligendi, pro eo quod Deus, cum sit summe simplex, est sua actio. Si autem loquamur de creatione-passione, tunc distinguendum, quia per creaturae nomen potest significari et importari omne quod est ab alio, ita quod habet esse post omnino non-esse. Et hoc modo in nomine creaturae clauditur ipsa creatio, quoniam creatura non tantum nominat ipsa creata, sed etiam concreata ; et sic non est medium nec re nec ratione. Alio modo creatura nominat ipsam substantiam rei ab aliquo productae de nihilo : et sic creatio tenet medium non secundum rem et naturam, sed secundum rationem et habitudinem.
Illa tamen ratio non nihil dicit, sed non dicit aliquid per essentiam diversum a creatura, et hoc patet sic. Creatio enim dicitur de nihilo esse, creatio nihilominus dicitur esse a Deo ; unde habitudinem dicit ipsius ad non-esse praecedens et ad suum esse producens, de ratione sui nominis. Creari enim non significat esse principaliter, sed exire de non-esse in esse, et hoc ab aliquo.
Si ergo quaeratur, quae sit habitudo, quae importatur in comparatione ad non-esse, dicendum quod illa habitudo dicitur mutatio.
Et si quaeras, quid sit illa mutatio, dico quod non est aliud quam ipsa res.
Et hoc patet, quia est mutatio « ad esse » et mutatio « ab esse », et mutatio « in esse ». Mutatio « ad esse » nihil ponit nisi a parte termini ; mutatio « ab esse » nihil ponit nisi a parte principii ; mutatio « in esse » ponit ex parte utriusque ; et ideo mutari primo modo nihil aliud est, quam nunc primo esse. Mutatio secundo modo nihil aliud est, quam nunc ultimo esse ; et ideo non ponit aliquid aliud secundum rem, sed solum secundum intentionem. Mutatio vero « in esse » utrumque extremum habet et subiectum, quod est prius natura quam terminus. Ideo et talis mutatio aliquid potest esse natura praecedens terminum, et diversum ab illo secundum rem, quamvis non sit ens actu completum.
Et ideo non sic creatio est medium inter Creatorem et creaturam, sicut generatio inter generantem et generatum. Dicendo igitur comparationem ad non-esse, dicit medium non diversum per essentiam, sed secundum rationem.
Similiter dicendo comparationem ad Creatorem. Triplex enim est relatio : quaedam, quae fundatur super proprietatem accidentalem, sicut aliqui dicuntur similes, quia albi ; quaedam, quae fundatur super dependentiam essentialem, sicut comparatio materiae ad formam ; quaedam, quae super originem naturalem. Prima relatio addit aliud per essentiam ; tertia relatio nihil aliud nisi pure esse, sicut patet in divinis ; media relatio dicit aliquid, quod est quodam modo idem, quodam modo aliud.
Creatio autem dicit relationem secundum medium modum, quoniam ipsa creatura essentialiter et totaliter a Creatore dependet.
Et ideo concedendum quod creatio non est aliud secundum rem a creatura, nec medium inter ipsam et Deum secundum essentiam, sed secundum rationem et habitudinem ; unde est prius natura creari quam esse, non duratione. Plus tamen est idem creatio-actio cum creante quam creatio-passio cum creatura, quia ibi non est differentia nisi solum secundum modum nostrum accipiendi ; hic autem est differentia rationis et etiam habitudinis, quae non facit diversitatem per essentiam, quia habitudo illa est essentialis. Similiter iudicandum est de unitate, bonitate, veritate essentiali. His visis patent
Obiecta
Concedendae enim sunt rationes probantes, quod non est verum medium secundum rem.
- Quod obicitur de generari et generatum esse, patet responsio ex dictis, quia generatio non est secundum totum, immo aliquid praeexigitur de generando ; cuius est entelechia ipsa generatio natura praecedens ipsam formam, ac per hoc diversitatem notat. Non sic creatio, secundum quam fit tota rei substantia a virtute divina immediate, quae rem creat volendo eam primo esse, cum non sit.
2. Quod obicitur, quod differt quod et quo, dicendum quod illa non est differentia per essentiam, sed quodam modo differt, quodam modo convenit.
Vel dicendum quod non est simile, quia creatio complectitur totam rei substantiam, quae constare dicitur ex « quo est » et « quod est ».
- Quod obicitur, quod transit, dicendum quod non transit ratione eius quod significationi suae substernitur, sed solum ratione connotati ; quod patet. Si enim creari est nunc primo esse, desinit creari non ratione eius quod ponit, sed ratione immediatae collationis ad nihilum.
- Quod obicitur, quod mutatio est via, dicendum quod mutatio, quae habet duo extrema, illa est, quae necessario differt a termino, cuiusmodi est mutatio in esse ; mutatio vero, quae habet tantum ultimum extremum ens, non potest dicere medium, sed necessario oportet quod se teneat cum altero extremorum.
- Quod obicitur, quod omnis creatura creatur, dicendum quod verum est de creatura proprie dicta ; si autem large dicatur, non solum creatura dicitur quod creatur, sed quod concreatur et quod est creaturae annexum ; et hoc modo est creatio.
Si ergo quaeritur, quomodo potest esse, dicendum quod in primis est status, ut prius tactum fuit. Unde sicut unitas, quae facit subiectum unum, non est una alia unitate, sic nec creatio, qua substantia exit in esse, per aliam creationem producitur sive concreatur.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et quaeritur primo de ordine istius libri ad praecedentem. Cum enim nos cognoscamus Creatorem per creaturas, quia videmus per speculum ; et scientia debeat inchoari a notioribus nobis : ergo prius debuit agere de creaturis quam de Creatore : ergo liber iste primus, non secundus debet esse.
Respondeo
Dicendum quod supra, cum actum est de Creatore, actum est etiam de creaturis, prout sunt via ad perveniendum in cognitionem Creatoris ; nunc autem agitur de cognitione rerum, prout cognitio de Creatore adminiculatur ei, quia agitur de conditione et lapsu. Non potest autem cognosci conditio, nisi prius cognoscatur eius principium ; principium autem huius conditionis solus Deus est : ideo oportet doctrinam huius libri sequi doctrinam praecedentis ; et patet obiectum.
DUB. II
Item quaeritur de hoc, quod dicit : In uno principio a Deo creatore mundum factum refert. Quaero, pro quo supponat ille terminus principio : aut pro creato aut pro increato. Non pro increato, quia praepositiones sunt transitivae. Non pro creato, quia nihil creatum erat, in quo fieret.
Item, ab aeterno fuerunt res in principio suo, scilicet Deo : si ergo productio respicit egressum a Deo, nullo modo potest stare pro principio increato ; nec pro creato, quia nondum erat aliquid : ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod praepositio cum suo causali tripliciter potest accipi. Uno modo ut dicat pure ordinem, sicut idem est facere « in principio » quod facere ante alia, ita quod connotet privationem respectu alicuius temporalis prioris, et connotet positionem posterioris. Alio modo potest importare habitudinem mensurae ; et tunc « in principio » idem est, quod in primo instanti temporis. Tertio modo potest importare habitudinem causae ; et tunc sensus est : « in principio », id est in Filio. In Filio enim dicitur creasse, secundum quod dicitur in Psalmo : Omnia in sapientia fecisti, Domine, ut sic notetur non tantum causa efficiens, sed etiam exemplaris.
Omnes istae expositiones verae sunt et catholicae, et per eas eliduntur tres errores circa mundi productionem. Ex prima eliditur error quorumdam modernorum philosophantium, qui dixerunt mundum ex tempore factum, sed mediante intelligentia, ita quod Deus primo fecit angelos et cum illis condidit mundum ; contra quos est prima expositio. Si enim Deus « in principio » conditionis creavit mundum, non ergo post Angelos vel intelligentias, ita quod per illos condiderit mundum ; et hic error ortum habet ex illo verbo : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quasi Deus loquatur angelis.
Ex secunda expositione eliditur error Aristotelicorum, qui dixerunt mundum conditum ab aeterno. Si enim « in principio » temporis factus est ex nihilo, non ergo fuit sine principio ; et hic error ortum habuit ex hoc, quod non potuerunt videre, qualiter mundus inceperit, et quare tunc et non ante.
Ex tertia expositione eliditur error tertius Platonicorum, qui dixerunt principia mundi tria esse aeterna, scilicet Deum, materiam et exemplar. Si enim Deus in Filio sicut per exemplar aeternum condidit de nihilo mundum, non ergo requiritur secundum principium quod est exemplar, nec tertium quod sit materia ; et hic ortum habuit ex hoc, quod non potuerunt intelligere omnino, quomodo aliquid fiat ex nihilo.
Ex omnibus his eliditur error Manichaeorum, qui posuerunt principia mundi effectiva duo ; et iste eliditur per sublectum dictae locutionis : Creavit Deus caelum et terram, lucem et tenebras ; et hic error est omnibus vilior.
Et habent se gradatim.
Nam primus solum errat in eo « a quo ».
Secundus errat in eo « de quo » et « quando », quia ex aliquo et ab aeterno.
Tertius errat in eo « de quo », quia dicit factum esse de materia, non ex nihilo ; et in eo « per quod », scilicet circa exemplar, quod posuit aliud a Deo, ut apparet ; et in quando quia posuit materiam ab aeterno imperfectam. Et iste error est multo vilior quam error Aristotelis, qui posuit ab aeterno materiam fuisse perfectam sua forma.
Quartus error Manichaeorum omnibus est abominabilior, quia deficit in primo principio, in quo philosophi communiter concordaverunt ponens prima duo principia, ac per hoc auferens ordinem et decorem universi, et bonitatem et Dei potestatem. Et hunc errorem inter caeteros non humanam malitiam, sed diabolicam astutiam credo adinvenisse, ut se alterum Deum esse persuadeat mentibus peccatorum.
Ex dictis igitur patet, pro quo supponat hoc nomen « principium ». Potest enim supponere pro Filio, et Deus pro Patre ; et ex modo construendi fit talis appropriatio. Potest etiam supponere pro creatura, utpote pro principio temporis ; sed non dicit tunc ordinem, sed concomitantiam mensurae ad mensuratum, scilicet, quod caelum et terra eum principio temporis esse coeperunt. Et sic patet illud.
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit : Aristoteles tria posuit esse principia, duo etc., quare distinguit illa duo a tertio ? Et iterum, videtur illud non esse verum perscrutanti libros Philosophi, quia ipse non ponit nisi ista tria : materiam, formam et privationem, in principio novae Metaphysicae et in libro I Physicorum : non ergo ista quae ponit Magister.
Respondeo
Dicendum quod ideo duo distinguit a tertio, quia duo sunt intrinseca tamquam elementa, et unum est extrinsecum. Ubi autem Philosophus ista tria ponit, si quaeratur, expresse invenitur in II De generatione circa finem.
Sed tunc est quaestio, quia videtur non sufficienter principia in Physicis assignasse ; immo si ibi assignavit tria praeter operatorium, tunc ergo sunt quatuor.
Et dicendum ad hoc quod privatio non differt a forma vel a materia. Sive enim privatio nominet appetitum formae cum eius carentia, sive nominet ipsam formae essentiam, prout est in materia in potentia, non differt ab his duobus, scilicet materia et specie. Nam appetitus ad materiam reducitur nec est aliud ; et essentia formae ad speciem secundum rem. Et haec duo principia determinat in I [Physicorum]. Postmodum adiungit tertium, operatorium, dum omnia reducit ad motorem primum, in VIII. Et sic patet, quod Magister vere et proprie loquitur.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : In principio temporum mundum creasse. Si enim tempus coepit cum primo mobili, et illud coepit in secundo die : non ergo in principio temporis, sed ante.
Respondeo
Dicendum quod tempus dicitur tripliciter : communissime, communiter et proprie. Communissime dicitur mensura exitus de non-esse in esse. Communiter dicitur tempus mensura cuiuslibet mutationis, maxime illius quae fuit ante primum mobile. Tertio modo dicitur proprie mensura motus primi mobilis, ut communiter consuevit distingui. Et quia primo modo dictum est primum omnium, et in illo conditum est saeculum : ideo dicit : in principio temporum
DUB. V
Item quaeritur de hoc quod dicit : Omnipotentissimi est nocere non posse. Contra : Omnis poena affligit et laedit, et si laedit, nocet : ergo si Deus non potest nocere, non potest punire.
Respondeo
Dicendum quod sicut duplex est malum, scilicet culpae et poenae, sic etiam duplex est nocumentum. Cum ergo dicitur quod non potest nocere, non intelligitur quantum ad nocumentum, quod facit malum poenae, sed quod facit malum culpae.
PARS II
De multitudine, fine et distinctione creaturarum.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de conditione rerum a parte principii, hic agit a parte finis. Et quoniam res a fine et secundum illum respectum accipiunt distinctionem formarum, ideo pars ista habet tres particulas.
In prima ex comparatione rerum ad finem ostendit rerum distinctionem.
In secunda vero secundum illam distinctionem assignat diversam comparationem ad finem, ibi : Ideoque, si quaeratur, quare sit creatus homo etc.
Tertio vero breviter epilogat determinata, ex ipsis faciens sibi viam ad caetera sequentia determinanda, ibi : Ex praemissis apparet.
Prima et ultima parte remanentibus indivisis, media dividitur in tres.
In prima determinat finem intellectualis substantiae ;
in secunda finem substantiae pure corporalis, ibi : Et sicut factus est homo propter Deum etc. ;
in tertia vero determinat finem compositi ex utroque, in quantum est tale, ibi : De homine quoque in Scriptura etc.
Et ibi primo determinat veritatem ;
secundo dissolvit dubitationem, ibi : Solet etiam quaeri, cum maioris etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis, in qua agitur de rebus productis in comparatione ad finem, secundum, ordinem et distinctionem, quaeruntur principaliter tria.
Primum est de rerum distinctione.
Secundum de ordine.
Tertium de differentia angeli et animae.
Circa primum quaeruntur duo.
Primum est de multiplicatione rerum quantum ad principium.
Secundum quantum ad differentias, secundum quas distinguuntur.
ARTICULUS I
De rerum distinctione.
QUAESTIO I.
Utrum a primo efficiente debuerit, vel potuerit esse rerum multitudo.
Quaeritur ergo primo, utrum a primo efficiente debuerit, vel potuerit esse rerum multitudo.
Et quod non, videtur primo sic :
- Per Philosophum : Idem, uniformiter se habens, natum est efficere idem ; sed efficiens primum unum est omnino uniformiter se habens : ergo videtur quod nunquam multa facere potuerit, ergo unum solum.
2. Item, a summe bono nunquam possunt esse mala, a summe vero non possunt esse falsa : ergo a summe uno non possunt esse multa.
- Item, mundus sensibilis dicitur assimilari mundo archetypo qui est in mente divina - ad illius enim expressionem factus est - sed in illo omnia sunt unum : ergo et in hoc mundo : ergo videtur quod ab illo non potuerit esse multitudo.
4. Item, a Deo exitus est per generationem, per spirationem et per creationem ; sed per generationem non emanat nisi una sola persona, et similiter per spirationem : ergo per creationem non egreditur nisi una sola creatura.
Contra :
- Quanto substantia producens est melior, tanto magis est sui diffusiva, et quanto magis est sui diffusiva, tanto pluribus nata est se communicare ; sed primum efficiens est optimum inter omnia : ergo etc.
- Item, quanto substantia spiritualior, tanto plurium est cognitiva ; sed suprema substantia est spiritualissima : ergo multorum est cognitiva. Sed non est cognitiva multorum praecedentium se vel comitantium : ergo multorum ab ipsa exeuntium.
- Item, quanto substantia simplicior, tanto potentior, quia virtus quanto magis unita, tanto magis infinita ; sed quanto potentior, tanto in plura potest : ergo si substantia primi principii est simplicissima, ergo potest et debet ad sui manifestationem producere multa, cnm ipsa sit unica.
- Item, quanto causa prior, tanto universalior, unde prima est universalissima ; et quanto universalior, tanto plurium principium : ergo cum principium productivum universi sit simpliciter primum, debuit ergo et potuit exire ab ipso multitudo rerum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod si de principio intrinseco quaeratur, unde veniat multitudo rerum, maxime secundum speciem, patet quod a forma. Sed unde veniat multitudo formarum tamquam a principio effectivo extrinseco, patet quod ab efficiente uno.
Sed qualiter potest venire multitudo a principio summe et perfectissime uno, difficile est intelligere. Et aliqui circa hoc erraverunt.
Quidam enim dixerunt quod, quamvis unus esset rerum Conditor, tamen multa et varia facit propter multitudinem formarum idealium.
Sed illud improbatum est in primo libro ubi ostenditur, quod omnes illae unum sunt ; nec est in Deo secundum rem alius numerus quam personarum.
Aliqui vero dicere voluerunt quod hoc erat propter multitudinem mediorum. Deus enim, cum sit unus et summe simplex, intellexit se ; et se intelligendo et nihil aliud, produxit primam intelligentiam ; et illa intelligentia intellexit se et Deum, et ideo produxit duo, scilicet aliam intelligentiam et orbem suum ; et sic descendendo et multiplicando.
Et ista opinio in lectione praecedenti est improbata, ubi ostenditur quod Deus immediate producit omnia.
Tertii dixerunt quod multitudo rerum erat a principio unico propter multitudinem et infinitatem reflexionum quibus divinus intellectus supra se reflectitur et intelligit se, et intelligit se intelligere, et sic usque in infinitum.
Sed illud nihil est. Primum, quia falsum est quod in Deo sit multitudo reflexionum, cum Deus sit suum intelligere.
Item, ex hoc nunquam proveniret nisi diversitas secundum numerum.
Et ideo est positio recta, quod multitudo in rebus est a principio uno, quia est primum principium et unice unum. Quia enim est principium simpliciter primum, ideo fecundum et potens est fecunditate infinita et immensa. Si enim unitas, quae est prima in genere numeri, est principium a quo possunt infiniti numeri egredi, et punctus a quo infinitae lineae ; quod est simpliciter primum est ita potens, quod omnino immensum. Propter ergo immensitatem infinita potest, sed propter immensitatis manifestationem multa de suis thesauris profert, non omnia, quia effectus non potest aequari virtuti ipsius primae causae. Quia vero unice unum, ideo simplicissimum et spiritualissimum et perfectissimum : quia simplicissimum, maximae potentiae ; quia spiritualissimum, maximae sapientiae ; quia perfectissimum est, bonitatis summae ; quia maximae potentiae, multa potest ; quia maximae sapientiae, multa novit ; quia summae bonitatis, multa vult producere et se communicare.
Et ideo a principio uno, quia primum et unum, exit multitudo.
[Ad obiecta] :
1. Quod ergo obicitur, quod idem similiter se habens etc., dicendum quod intelligitur in his agentibus, quorum virtus est arctata et limitata ; et hoc non habet locum in Deo.
2. Quod obicitur, quod a bono non sunt mala, dicendum quod non est simile, quia mala et falsa dicunt privationes et defectus, et ideo non habent causam efficientem, sed deficientem, qualem non decet esse Deum ; sed multitudo est positio, et ideo causam habet effectivam.
3. Quod obicitur de archetypo et sensibili mundo, dicendum quod iste imitatur illum in quantum potest, sed deficit. In illo enim est summa pulcritudo per omnimodam unitatem ; hic autem, si esset unitas, non esset pulcritudo, quia non esset ordo nec perfectio. Et ideo, ut mundus hic imitaretur in perfectione et pulcritudine, oportuit quod haberet multitudinem, ut multa facerent quod unum facere per se non posset.
4. Quod ultimo obicitur de generatione et spiratione, iam patet : quia genitus aequalis generanti per omnia implet et imitatur ipsum, similiter et Spiritus sanctus ; et ideo superflueret aliam ponere personam. Sed non sic est in creatura, quae est bonitatis finitae ; ideo quod non potuit capere creatura in se, accepit quodam modo in sibi socia, ut sic ex multis una perficeretur mundialis machina.
QUAESTIO II.
Utrum rerum universitas triplici differentia distinguatur, scilicet substantia spirituali, corporati et ex utraque composita.
Secundo quaeritur circa hoc de differentiis, secundum quas res multiplicatae sunt, quas Magister ponit in littera, scilicet substantiam spiritualem et corporalem et ex utraque compositam.
Quaeritur ergo, utrum haec distinctio debeat esse in universo.
Et videtur, quod non.
1. Primo de Nam, sicut tactum est, omne quod Deus facit, facit salva ordinatione, ergo propter suam bonitatem, sed non facit propter bonitatem suam augendam, sed participandam ; sed sola creatura spiritualis Dei capax est et eius particeps esse potest : ergo solam spiritualem debuit facere, non corporalem.
Si tu dicas, quod corporalis est particeps in effectu, quamvis non in se ; hoc nihil est, quia aliquid participare bonitatem divinam in effectu, non est aliud quam esse - hoc enim ipso quod est, participat effectum bonitatis - ergo idem est dicere, creaturam esse factam propter participationem divinae bonitatis, quod dicere, creaturam esse factam, ut sit ; sed hoc nihil est : ergo etc.
2. Item, de composito videtur. Omne enim compositum, quod Deus facit, facit salva proportione - semper enim formam coniungit materiae summe proportionabili - sed creaturae spiritualis ad corporalem nulla aut valde modica et longinqua est proportio : ergo nullo modo deberet Deus haec unire ut perfectionem perfectibili. Quod non sit proportio, patet : spirituale enim est simplex, corporale habet partium infinitatem.
3. Item, corporale est corruptibile, et ita habet durationem finitam, spirituale autem incorruptibile, et ita habet durationem infinitam ; si ergo finiti ad infinitum nulla est proportio, patet etc.
Si tu dicas, quod corpus fuit incorruptibile a conditione prima ; tunc ergo saltem, postquam corruptibile fuit, debet cessare unio.
4. Item, de pure spirituali videtur. Omne quod Deus facit, debet facere salva connexione naturarum ; sed natura generis essentialiter est connexa differentiae : ergo si animatum et sensibile est connexum rationali, ergo impossibile est quod aliquid fiat habens rationem, quin habeat vegetationem et sensum, sive quin sit animal. Sed animal.est substantia composita ex spirituali et corporali : ergo etc. Et hoc videtur dicere Philosophus, quod vegetativum est in sensitivo, sicut trigonum in tetragono, et hoc in rationali, sicut tetragonum in pentagono ; sed nunquam Deus facit tetragonum sine trigono, nec pentagonum sine tetragono et trigono : ergo etc.
5. Item, nihil facit Deus nisi ex magna dilectione, ergo quod melius est naturae unicuique. Aut ergo naturae spirituali melius est esse separatum aut melius est esse coniunctum ; quocumque dato, altera differentia tollitur.
Sed contra :
- Decuit Deum ita res facere, ut essent in manifestationem suae potentiae ; sed potentia manifestatur in productione, rerum multum distantium et in earum coniunctione - nam potentia tanto virtuosior ostenditur, quanto potest super magis distantia - sed prima et summa distantia substantiarum est inter corporeum et incorporeum, quia primae differentiae generis sunt : ergo ad hoc, quod divina potentia manifestetur plene, necesse fuit substantiam spiritualem et corporalem producere, rursus productas unire.
- Item, decuit Deum sic res producere, ut manifestaretur eius sapientia ; sed sapientia artificis manifestatur in ordinis perfectione, omnis autem ordo habet de necessitate infimum et summum et medium. Si ergo infimum est natura pure corporalis, summum natura spiritualis, medium composita ex utraque ; nisi haec omnia fecisset, non ostenderetur perfecte Dei sapientia : oportuit igitur haec omnia fieri. Unde Augustinus, XII Confessionum : Duo fecisti Domine, unum prope te et aliud prope nihil.
- Item, Deum decuit sic res producere, ut manifestaretur eius bonitas ; sed bonitas consistit in diffusione et communicatione sui in alterum : si ergo sua bonitas consistit in communicatione actus nobilissimi, qui est vivere et intelligere, decuit, ut non tantum daret alii potentiam vivendi et intelligendi, sed etiam potentiam alii communicandi. Si ergo vivens et intelligens est substantia spiritualis, quod autem vivificatur et per intellectum perficitur est corpus ; ergo ad perfectam bonitatis manifestationem necesse fuit fieri substantiam spiritualem et corporalem. Sed hoc non perfecte manifestarent, nisi una alteri communicaret, et hoc non potest esse nisi per unionem ; ergo necesse fuit facere compositam ex utraque.
- Item, hoc non solum videtur ratione theologica, sed etiam philosophica : quia si est ponere unam differentiam contrarietatis, et alteram ; si ergo corporale, et spirituale ; et si ponere est extrema componibilia, ergo et medium ; ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod ad perfectionem universi hoc triplex genus substantiae requiritur ; et hoc propter triplicem perfectionem universi, quae attenditur in amplitudine ambitus, sufficientia ordinis, influentia bonitatis, in quibus tribus exprimit in causa triplicem perfectionem, videlicet potentiae, sapientiae et bonitatis. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad oppositas respondendum est.
1. Quod obicitur, quod in operibus salva debet esse ordinatio, ut omnia fiant propter divinam bonitatem participandam, dicendum quod fieri propter divinam bonitatem est dupliciter : aut ostendendam, et sic facta sunt cuncta ; omnia enim exprimunt divinam bonitatem ; aut participandam, et hoc dupliciter : aut quia sunt nata participare aut quia serviunt participantibus. Primo modo conditae sunt creaturae spirituales, secundo modo corporales ; ipsae tamen aliquo modo participant ; sed in earum participatione status, non est, sed ordinantur ad ulteriorem.
2-3. Quod obicitur, quod in omni coniunctione debet esse salva proportio, dicendum est quod in coniunctione animae ad corpus salva est proportio, et absolute, et in relatione ad finem : absolute, nam quamvis supremum spiritus et infimum corporis multam habeant elongationem, tamen supremum corporis et infimum spiritus summam habent vicinitatem. Spiritus enim animalis sive rationalis habet potentiam vivificandi, potentiam vegetandi et sentiendi ; corpus autem humanum habet complexionis aequalitatem, habet organorum multiplicitatem, habet rursus spirituum subtilitatem, et secundum triplicem differentiam : habet enim spiritum vitalem, spiritum naturalem et spiritum animalem. Comparando igitur complexionem aequalem ad vim vivificativam per medium et vinculum spiritus vitalis, optimus est nexus. Similiter comparando non solum complexionis aequalitatem, sed et organizationem et organizationis perfectionem ad vim vegetandi et sentiendi mediante spiritu naturali et animali, optima est proportio et mirabilis nexus. Unde sicut terra et ignis, quae multum distant, nectuntur duplici medio : uno, quod magis communicat cum terra, et reliquo, quod magis cum igne ; similiter est in proposito.
Attenditur etiam perfecta proportio in relatione ad finem. Cum enim animae humanae data sit libertas arbitrii vertibilis et revertibilis, id est potens stare et cadere et resurgere ; datum est ei corpus potens mori, et potens non mori, et deinde potens in sempiternum vivificari. Rursus, cum anima creata sit veluti tabula rasa, datum est ei corpus habens organa multiplicia, ut in illo posset perfici scientiis.
Similiter ex parte corporis optima proportio est in relatione ad finem. Cum enim sit ordo in formis corporalibus - quod patet, quia forma elementi ad formam mixti, et forma mixtionis, ad formam complexionis, et rursus vegetabilis ad sensibilem - et non sit status in re corporali et imperfecta ; non est status ibi, sed ultimo disponunt huiusmodi formae ad animam rationalem, per quam etiam corpus et natura corporalis efficitur particeps aeternae beatitudinis. Aut ergo omnis intentio naturae corporalis solvitur, aut necesse est pervenire mediante anima rationali in ultimum finem.
4. Quod obicitur, quod in opere Dei debet salvari naturarum colligatio, dicendum quod verum est ; sed sensibile et vegetabile non sunt de necessitate rationalis, nisi quod est rationale per unionem. Anima enim, ut prius tactum est, cum sit spiritus simplex et purus, non potest uniri carni nisi duplici medio ex parte sui ; similiter nec corpus complexionatum. Et ideo necesse est quod interveniat natura vivificandi, sive vegetandi, et natura ulterius sentiendi ; et ideo in omni homine haec cadunt. Sed quia angelus est spiritus purus, ideo istis non indiget.
Patet igitur quod contra veritatem et fidem errant Sadducaei, qui negant esse spiritum. Patet nihilominus, quod errant Manichaei, qui negant animam uniri corpori ut perfectibili, sed ut carceri.
5. Quod obicitur ultimo, quod Deus dat unicuique quod melius est, dicendum quod Deus non dat unicuique quod simpliciter melius, quia tunc non faceret res ordinatas, sed aequaliter perfectas ; et hoc repugnaret perfectioni, quia, si essent aequalia, non essent omnia, ut dicit Augustinus Cum ergo dicitur, quod Deus dat unicuique quod sibi melius est, hoc intelligitur secundum exigentiam ordinis et naturae. Naturae autem animae competit uniri corpori, naturae autem angelicae, separatam esse a corpore. Et ideo illa ratio non valet, quia dilectio Dei non excludit ordinem.
ARTICULUS II
De rerum ordine ad finem et ad invicem.
Consequenter secundo loco quaeritur de rebus productis quantum ad ordinem. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primum est de ordine rerum in comparatione ad finem.
Secundum est de ordine earum, quem habent ad invicem.
QUAESTIO I.
Quis sit finis principalior rerum conditarum, utrum divina gloria, an utilitas nostra.
Circa primum sic proceditur : cum omnes creaturae conditae sint propter divinam gloriam et utilitatem propriam, sicut dicit Magister et accipi potest ex Scriptura, et Augustinus dicit in libro De doctrina Christiana, quod Deus nos fecit et diligit non propter utilitatem suam, sed propter bonitatem suam et utilitatem nostram ; quaeritur ergo, quis sit finis principalior conditionis rerum, utrum divina gloria, vel utilitas nostra.
Et quod gloria Dei, videtur.
- Ille est finis principalior, qui est ulterior - finis enim ultimus est potissimus - sed ulterior finis est Dei gloria quam utilitas nostra - nam non gloria Dei propter utilitatem, sed utilitas ad gloriam ordinatur - ergo videtur quod gloria Dei sit principalior.
- Item, ille finis est principalior, qui est perfectior ; sed gloria Dei est perfectior : ergo etc. Probatio mediae : perfectior finis est, qui perfectiorem reddit operationem ordinatam ad ipsum ; sed multo melius est opus, quod quis facit propter gloriam Dei quam propter utilitatem suam. Unde Apostolus, I ad Corinthios 10, 31 ; Omnia in gloriam Dei facite : ergo etc.
- Item, ille finis est principalior, qui est essentialior ; sed gloria Dei est essentialior unicuique rei conditae, maxime rationali, quam utilitas sua. Nam res propter malitiam potest privari sua utilitate, sed non potest unquam privari, quin sit ad Dei gloriam.
- Item, ille finis est principalior, qui est universalior, propter hoc quod principalis finis totum debet complecti ; sed gloria Dei est finis, quem assequitur omnis natura, sive humana sive angelica, sive bona sive mala : ergo etc.
Contra :
- Ille est finis principalior rei conditae, quem efficiens magis intendit ; sed Deus magis intendit in conditione creaturae eius utilitatem quam gloriam suam : ergo etc. Probatio mediae : sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios 13, 5 : Caritas non quaerit quae sua sunt, sed quod alterius ; sed Deus quae agit facit ex perfectissima caritate : ergo nec quaerit nec intendit quod suum est, ergo non suam gloriam, sed utilitatem alienam.
- Item, ille finis est principalior conditionis rei, quem res condita magis appetit ; sed unaquaeque res ita appetit suum commodum vel utilitatem, quod nullo modo potest velle oppositum, sed oppositum gloriae divinae potest velle, sicut patet in blasphemis : ergo utilitas etc.
- Item, ille finis est potior conditionis rei, ad quem efficiens non pervenit nisi per effectum ; hoc patet, quia, si aeque bene defenderer a pluviis absque domo sicut cum domo, si facerem domum propter talem defensionem, facerem frustra. Si ergo Deus non est magis gloriosus post conditionem rerum quam ante, si faceret res principaliter propter gloriam suam, faceret frustra : quodsi non frustra facit, non producit ergo principaliter propter gloriam suam, sed propter utilitatem alienam.
- 4. Item, ille finis principalior est, qui effectum magis perficit, cum ad ipsum pervenit ; sed Dei fruitio magis animam perficit quam Dei laudatio : ergo principalius facta est anima propter fruitionem quam propter Dei gloriam et laudem.
Respondeo : Dicendum quod finis conditionis rei sive rerum conditarum principalior est Dei gloria sive bonitas, quam creaturae utilitas.
Sicut enim patet, Proverbiorum 16, 4 : Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; sed non propter suam utilitatem vel indigentiam, quia Psalmus : Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges : ergo propter suam gloriam, non, inquam, propter gloriam augendam, sed propter gloriam manifestandam et propter gloriam suam communicandam ; in cuius manifestatione et participatione attenditur summa utilitas creaturae, videlicet eius glorificatio sive beatificatio.
[Ad obiecta]
1. Quod ergo obicitur, quod caritas alienum commodum quaerit, dicendum quod secus est in nobis et in Deo. Nam in nobis bonum proprium differt a bono communi ; sed in Deo bonum suum est bonum commune, nam ipse est bonum omnis boni. Si ergo effectum non ordinaret ad se vel non faceret propter se, cum ipse sit bonum a quo omne bonum, iam effectus non esset bonus. Quoniam ergo utilitas creaturae tota attenditur in ordinatione ad bonum, quod Deus est ; ideo caritas Dei omnia rectissime fecit et convertit ad se. Non sic est in nobis.
2. Quod obicitur, quod ille finis est principalior, quem natura magis appetit, dicendum quod est loqui de natura dupliciter : aut de natura ut deficiente vel ut perfecta. Dico ergo quod natura deficiens in se recurvatur ; ideo proprium bonum desiderat, et ideo suum commodum. Natura vero perfecta amore caritatis sursum elevatur, et multo magis improportionaliter Dei gloriam desiderat quam utilitatem propriam ; ut patet in habentibus caritatem.
Quod ergo dicitur, quod ille finis est principalior, quem natura magis desiderat, verum est de natura recta et perfecta.
3. Quod obicitur, quod ille est principalior finis conditionis rei, ad quem res facta pertingit, responderi potest dupliciter. Primo, quod hoc habet veritatem, quando operans operatur propter indigentiam alicuius finis, ad quem non potest pervenire nisi per opus, quod producit ; sed talis operans non est Deus, sicut patet : et ideo non habet locum hic.
Vel aliter dicendum quod res factae sunt propter Dei gloriam, non, inquam, acquirendam vel ampliandam, sed ostendendam et communicandam. Et quamvis gloria Dei sit sine rebus factis, non tamen communicatur vel manifestatur nisi per res productas.
4. Quod obicitur, quod fruitio magis perficit, dicendum quod laus dupliciter est, scilicet perfecta et imperfecta. Laus imperfecta minus perficit animam quam fruitio ; sed non sic laus perfecta, quia anima magis laetatur in gloria et plus gaudebit de Dei gloria et honore quam de sua glorificatione, et plus iucundabitur in laudando quam in considerando proprium bonum. Et ideo patet quod ille finis est ulterior.
QUAESTIO II.
Utrum natura spiritualis dignitate naturae praecellat compositam ex spirituali et corporali.
Secundo quaeritur de ordine rerum ad invicem - nam hunc tangit Magister in littera - utrum videlicet natura spiritualis dignitate naturae praecellat compositam ex spirituali et corporali. Certum enim est, quod utraque praecellit corporalem.
Et quod sic, videtur.
- In omni genere nobilius est illud propter quod est alterum, sicut finis eo quod est ad finem ; sed homo est propter angelum - nam, sicut dicunt Sancti et Magister recitat in littera, homo factus est ad reparationem angelicae ruinae - ergo etc.
- Item, spirituale, simpliciter loquendo, nobilius est corporali : ergo nobilius est illud quod pure est spiritus, nihil habens de corpore, quam quod est spirituale et coniunctum corpori : ergo nobilior angelica natura quam humana.
- Item, in quolibet genere immortale et incorruptibile nobilius est mortali et corruptibili ; sed angelus per naturam est immortalis et incorruptibilis, homo vero e contrario : ergo etc.
- Item, quod similius est meliori est melius, si non sit similius in ridiculosioribus, ut simia homini quam equus ; sed angelus est Deo similior et deiformior quam homo ; hoc manifestum est ; et non in ridiculosis, sed in optimis : ergo simpliciter melior est natura spiritualis quam composita.
Contra :
- Augustinus : Mente humana solus Deus est maior. Unde in libro De Trinilate, XI, et in libro 83 Quaestionum dicit quod immediate ipsa mens a prima veritate formatur, et inter ipsam et Deum nihil cadit medium : ergo angelus non est supra mentem humanam : ergo per se adeo bona est, ut angelus. Sed anima propter coniunctionem sui cum corpore non deterioratur, immo maius bonum est, cum corpus sit bonum : ergo simpliciter totus homo est angelo melior.
2. Item, in omni genere quod tenet rationem finis, illud est melius ; sed in genere creaturarum homo tenet rationem finis, non angelus. Unde Remigius dicit et Philosophus, quod nos sumus finis quodammodo omnium quae sunt ; hoc non dicitur de angelo : ergo etc.
3. Item, si optimum in uno genere est melius optimo in alio, et simpliciter hoc illo melius ; sed optimus in genere hominum est melior optimo in genere angelorum, ut patet, quia Christus : ergo etc.
Si tu dicas, quod non in quantum homo, sed in quantum Deus ; obicitur de beata Virgine, quae est pure femina, et tamen domina angelorum.
4. Item, maior est qui recumbit, quam qui ministrat, teste Domino, Lucae 22, 27 ; sed angelus ministrat homini, ad Hebraeos 1, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur de ordine spiritus rationalis sive uniti ad spiritum angelicum vel separatum, de duplici ordine potest intelligi : aut de ordine quantum ad finem aut quantum ad naturae dignitatem.
Si quantum ad finem ; sic dico quod sunt pares. Nam ad eumdem finem, scilicet ad aeternam beatitudinem, immediate ordinantur ; et eadem est mensura hominis, quae et angeli, nec homo propter angelum, nec angelus propter hominem. Tamen sicut lex caritatis facit in membris corporalibus et concivibus civitatis, quod unum membrum supplet indigentiam alterius - ut patet, quia oculus videt viam sibi et pedi, et pes fert se ipsum et oculum, et in civibus terrenae civitatis similiter contingit - similiter intelligendum est in homine et angelo, qui sunt cives civitatis supernae. Nam homo habet habilitatem ad labendum frequenter et possibilitatem ad resurgendum ; angelus vero stans perpetuitatem in stando, et cadens impossibilitatem in resurgendo : ideo angelus stans sustentat hominem sive infirmitatem humanam, et homo resurgens reparat ruinam angelicam ; ideo quodam modo angelus propter hominem, et quodam modo homo propter angelum : et ideo in hoc ordine pares sunt.
Si autem loquamur de ordine quantum ad naturae dignitatem, dicendum quod, simpliciter loquendo, angelus est creatura superior homine. Natura enim angelica, sicut patet ex multis locis Scripturae, nobilior est humana et in superiori gradu consistit.
Concedendae igitur sunt rationes manifestantes, quod angelus naturae dignitate praecellit hominem, praeter primam, ad quam solutum est.
[Ad obiecta] :
- Quod ergo obicitur in contrarium, quod nihil cadit medium inter mentem et Deum, dicendum quod est medium secundum dignitatem naturae vel secundum causalitatem influentiae. Primo modo cadit medium, secundo modo non. Nam Deus immediate influit in mentem, et ipsa mens immediate a prima veritate formatur.
- Quod obicitur secundo, quod homo tenet rationem finis, dicendum quod aliquid, propter quod res est, aut est ad supplendum indigentiam, sicut domus propter hominem, et calceus propter pedem ; aut ad suscipiendum, eius influentiam, sicut homo propter Deum. Quod ultimo modo habet rationem finis, nobilius est ; quod primo modo non. Quia enim homo omnibus indiget, angelus nullo nisi Deo, ideo omnia propter hominem, non omnia propter angelum. In cuius rei signum angelus conditus est in principio, homo vero in die sexto.
3. Quod obicitur de optimo, intelligendum est per se et praecise. Sed nec beata Virgo nec Christus excedunt angelos pure ratione naturae, sed ratione multiplicis gratiae.
- Quod ultimo obicitur de ministerio, infra melius patebit ; ad praesens tantum sufficiat dicere, quod alicui ministratur dupliciter : aut propter se, sicut regi et domino, et talis est nobilior ; aut propter alium, sicut ministrat miles garcioni regis ; et per hoc solvendum. Angelus enim ministrat homini propter Deum, sicut dives pauperi, et fortis aegrotanti.
ARTICULUS III.
De modo distinguendi spiritum angelicum ab anima rationali.
Consequenter tertio loco quaeritur de modo distinguendi spiritum angelicum ab anima rationali. Et quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum differant specie, an tantum numero.
Secundo, quae sit illa differentia, per quam differunt.
QUAESTIO I.
Utrum angelus et anima differant specie.
Quod autem differant specie, videtur.
- Quae differunt specie habent diversas perfectiones secundum speciem ; sed homo et angelus differunt specie, constat, et anima dat speciem homini et actum specificum : ergo et anima et angelus.
- Item, quae sunt similia specie, vel simul producuntur, vel unum facit ad productionem alterius, ubi producuntur per propagationem ; sed animae non simul cum angelis sunt productae, nec angeli faciunt ad animarum productionem : ergo etc.
Si tu dicas, quod similiter potest argui de animabus ; hoc falsum est, quia pater facit ad generationem prolis.
- Item, plus convenit sensibile et vegetabile cum sensibili et vegetabili, quam sensibile et vegetabile cum non-sensibili et non-vegetabili ; sed anima humana per essentiam est sensibilis et vegetabilis, alioquin noti faceret animal : ergo cum differat specie ab anima sensibili tantum et vegetabili, multo plus differt a spiritu angelico, qui nec est sensibilis nec vegetabilis.
Contra :
1. Quorum perfectio et complementum ultimum est unum specie, ipsa sunt unum ; sed ad eamdem beatitudinem ordinatur homo et angelus, quae est visio et fruitio Dei : ergo homo et angelus sive anima et angelus sunt specie unum.
2. Item, quorum differentia ultimo completiva est specie una, ipsa sunt specie unum ; sed differentia ultimo completiva animae rationalis et angeli est hoc quod est rationale sive intellectuale, et in hoc communicant, sicut dicit Gregorius, quod homo communicat esse cum lapidibus, intelligere cum angelis : ergo etc.
- Item, quorum optimum naturale est unum, ipsa sunt specie unum ; sed optimum naturale hominis ei Angeli est unum, sicut dicit Bernardus, Ad Eugenium : Optimum, inquit, tui et angeli ratio est : ergo cum species accipiatur ab optimo, patet etc.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc fuit triplex opinio.
Quidam namque dicere voluerunt quod quaestio ista nulla est. Cum enim quaeritur, utrum aliqua differant specie, supponitur quod utrumque sit in genere ut species ; et quoniam anima non est species, sed speciei pars, nec est in genere secundum rectam lineam ut species vel individuum, sed a latere, vel magis per reductionem sicut principium : ideo dicunt quod quaestio ista nulla est, cum anima non sit Species.
Sed haec responsio potius est evasio ad hominem quam solutio ad orationem. Nam adhuc restat quaestio : cum anima sit substantia et forma substantialis, vel habens formam substantialem, in qua omnes animae conveniunt, utrum in eadem conveniant anima et angelus, an sit ibi solum differentia accidentalis. Praeterea, anima separata spiritus est et substantia, prout est res per se existens, et per se substans accidentibus, et secundum sui mutationem susceptibilis contrariorum : ergo proprie est substantia et recte in genere substantiae sicut substantia prima, et angelus similiter ; constat. Si ergo de omnibus primis substantiis rationabiliter contingit quaerere, utrum specie conveniant vel differant ; patet quod quaestio est bona et recta, et responsio est fuga.
Secunda vero positio est, quodsi consideratur anima ut spiritus, est eadem specie cum angelo, sed differt in hoc, quod animarum ad animas est aliqua validior similitudo, sicut aqua eadem aquae dicitur esse. Et ratio, quae movet eos, est propter convenientiam in optimo et nobilissimo suo, sicut ostensum est in obiciendo.
Sed haec positio communiter non tenetur, quia planum est hominem et angelum non solum specie, sed etiam genere differe : ergo et perfectio sive forma dans speciem homini ab angelo differt ; haec autem est anima : ergo differt specie ab angelo. Et hoc melius patebit infra.
Tertia positio est, quod angelus et anima specie differunt ; quae sit autem illa differentia, quaeretur iam. Nunc autem iuxta communem positionem tenendum est quod essentialiter differant et in genere substantiae.
Unde concedendae sunt rationes probantes angelum et animam esse specie differentes, eo modo quo licet dicere animam rationalem esse speciem. Nam, proprie loquendo, potius est forma speciei sive pars formalis, quam species ; extenso tamen nomine potest species appellari.
[Ad obiecta]
- Quod obicitur, quod perfectio angeli et hominis eadem sunt specie, dicendum quod est perfectio in esse primo et in esse secundo : quorum perfectio in esse secundo est eadem, ipsa propter hoc non sunt eadem - nam cygnus et nix sunt alba eadem albedine secundum speciem - sed illud habet veritatem in perfectione quantum ad primum esse ; hoc autem modo non est gloria vel gratia perfectio.
2-3. Quod obicitur : quorum differentia ultimo completiva est eadem etc., dicendum quod rationale, secundum quod est differentia animae et angeli, differt. Nam rationale angeli est intellectuale : sed rationale animae proprie est rationale. Nam angelus natus est intelligere secundum intellectum simplicem et deiformem, anima secundum intellectum inquisitivum et possibilem.
Et per hoc patet solutio ad sequens. Nam quamvis ratio sit optimum mei et angeli, tamen ratio mea et ratio angeli est alia et alia, non tantum secundum accidens, sed etiam secundum speciem et essentiam, ut patet.
QUAESTIO II.
Quae sit differentia, per quam angelus et anima differunt.
Secundo circa hoc quaeritur, quae sit illa differentia, per quam angelus et anima differunt.
Quod autem differant essentialiter per hoc quod est unibile, videtur primo sic.
- Sicut se habet corpus humanum ad corpus non unibile, sic se habet spiritus humanus ad spiritum non unibilem ; sed corpus humanum differt specie, immo etiam genere, ut videtur, a corpore non unibili, utpote a lapide, per hoc quod est unibile animae vivificanti : ergo etc.
- Item, esse unibile convenit animae rationali : aut ergo essentialiter aut accidentaliter ; sed non accldentaliter, constat ; quia tunc ex corpore et anima hon fieret unum per essentiam ; ergo essentialiter hoc convenit animae. Sed quaecumque differunt in aliquo essentiali, differunt specie : ergo anima et angelus etc.
- Item, pars suum esse completum non habet, nisi secundum quod est in toto ; ergo cum anima rationalis sit pars hominis, suum esse completum non habet, nisi secundum quod est in suo toto, scilicet in homine, ut pars. Sed non est pars hominis, nisi secundum quod est unibilis : ergo in unibilitate ad corpus consistit complementum animae. Sed per illud habet unumquodque essentialiter differre sive distingui ab aliquo, in quo consistit eius complementum : ergo etc.
- Item, vivificare est actus animae rationalis, quem habet in corpus ; aut ergo actus accidentalis aut essentialis. Si accidentalis, ergo vita accidit homini ; quod manifeste falsum est, quia tunc accideret ei esse animal. Si est actus substantialis sive essentialis, ergo inest animae ratione sui quo est, sive formalis et completivi. Ergo si penes illud accipitur differentia formalis et completiva uniuscuiusque, quod est formale et completivum, penes illud, quo anima nata est vivificare corpus, sumitur illa differentia ; sed eo ipso nata est anima uniri corpori, quo nata est corpus vivificare : ergo penes unibilitatem sumitur animae ad angelum differentia essentialis specifica.
Contra :
- Omnis differentia prior est per naturam quam illud cuius est differentia ; sed unio sive unibilitas ad corpus consequitur animam, quia dicit relationem ad alterum, sine quo potest anima esse et intelligi : ergo unibilitas sive unibile, non est illud, per quod differunt angelus et anima.
2. Item, differentia completiva debet esse propria eius cuius est differentia ; sed esse unibile non solum rationali animae convenit, sed etiam vegetabili et sensibili : ergo non est animae rationalis completiva differentia.
3. Item, differentia specifica debet accipi penes id quod in re est optimum, quia unumquodque debet definiri per id quod est optimum in ipso ; sed esse unibile convenit animae penes suum infimum : ergo penes illud differentia completiva non potest accipi.
- Item, differentia completiva ita essentialiter adhaeret, quod eius oppositum non potest inesse, vel si inest actu, non tamen naturaliter ; sed anima rationalis sic est unibilis, quod separabilis ; et praeterea, separabile esse convenit animae per naturam, et per hoc differt a vegetabili et sensibili : ergo esse unibile corpori nullo modo potest esse specifica differentia, per quam differunt angelus et anima.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc triplex est modus dicendi.
Quidam enim conati sunt assignare differentiam specificam angeli et animae per comparationem ad Deum. Et ratio, quae movit eos, haec fuit, quia differentia ultimo completiva penes id quod nobilius est in re, debet accipi ; et ideo voluerunt dicere, quod anima et angelus differunt, quia angelus habet intellectum deiformem, ut vult Dionysius ; unde habet sibi species innatas et videt aspectu simplici. Sed anima habet intellectum potentialem sive collativum et inquisitivum, et hoc per naturam, quidquid sit de gloria.
Sed iste modus assignandi differentiam non videtur esse omnino conveniens. Primo, quia differentiae rerum accipiuntur secundum comparationem, quam habent ad se, non in relatione ad Deum, respectu cuius potius conveniunt. Amplius, deiformitas intellectus respicit potentiam intellectivam ; nos autem quaerimus de differentia essentiarum, non de differentia potentiarum. Postremo, quod obtinetur per gratiam non est contra naturam institutam, sed deiformitatem acquirit intellectus per gloriam : ergo haec intellectui humano non est aliena : ergo per hanc non differt angelus ab anima. Et quod plus est, anima separata modum intelligendi habet, quem habet angelus ; et anima Adae habuit species innatas, ut etiam angelus ; et hoc totum quid accidentale videtur dicere : ergo penes hoc essentialis differentia non debet sumi.
Alii vero fuerunt, qui conati sunt differentiam invenire secundum comparationem rerum ad invicem, et quia non potuerunt invenire actus differentes formallter, per quos venirent in cognitionem diversarum differentiarum, sed invenerunt actus differentes gradu et dignitate, dixerunt quod anima et angelus differunt specie propter maiorem excessum in simplicitate et bonitate naturae. Et iste excessus in essentialibus variat speciem, quando excessus ille exit limitem speciei debitum, sicut calidum in quarto gradu est alterius speciei, quam calidum in primo ; sic dicunt esse in proposito.
Sed hoc valde dubium est, quod angelus tantum excedat animam quod ex ipso excessu differentia specierum fiat, cum optima anima, scilicet Christi, nobilissima sit creatura nec exeat speciem humanam. Et praeterea, esto quod esset ibi excessus, penes ipsum non debet sumi differentia specifica, quia potius videtur consequi differentiam specificam quam e converso. Potius enim res diversarum bonitatum gradus habent in nobilitate propter naturas diversas specierum, quae sunt natae capere plus et minus, quam e converso. Et iterum, haec differentia valde generalis et transcendens esse videtur, quia, si ita potest accipi hic, pari ratione ubique.
Et ideo tertius est hic modus dicendi, quem probabiliorem aestimo, qui sumitur per comparationem animae rationalis ad corpus humanum, ex qua parte innotescit nobis anima non solum secundum accidentia, sed etiam secundum substantiam et naturam, et non solum secundum id quod indignitatis est, sed etiam secundum id quod nobilitatis. Hoc enim quod est animam uniri corpori humano sive vivificare corpus humanum, non dicit actum accidentalem nec dicit actum ignobilem : non accidentalem, quia ratione illius est anima forma substantialis ; non ignobilem, quia ratione illius est anima nobilissima formarum omnium, et in anima stat appetitus totius naturae. Corpus enim humanum nobilissima complexione et organizatione, quae sit in natura, est organizatum et complexionatum ; ideo non completur nec natum est compleri nisi nobilissima forma sive natura. Illud ergo, quo anima est unibilis corpori, tale dicit quid essentiale respiciens quod est nobilissimum in anima ; et ita penes illud recte sumitur specifica differentia, secundum quam differt anima a natura angelica.
Unde rationes ad hoc inductae concedendae sunt. Ad illa quae obiciuntur in contrarium, ex praedictis patet responsio.
[Ad obiecta] :
- Quod enim dicit primo, quod differentia debet esse prior, dicendum quod verum est ; et differentia illa, quae est esse unibile, non dicit puram relationem, sed naturalem aptitudinem, quae inest animae secundum principia intrinseca, quae priora sunt anima per naturam, sicut rationale respectu hominis.
2-3. Quod obicitur, quod differentia completiva debet esse propria, dicendum quod uniri corpori non est proprium animae rationalis ; sed tamen uniri corpori humano, sicut dicit illud quod est animae essentiale et nobile, sic etiam importat quod est proprium.
Et per hoc patet aliud. Nam illud quo mediante anima perficit corpus humanum, est illud quo anima est anima rationalis, et quod etiam est principium aliarum nobilium operationum ; sed perficit se ipsa ; se ipsa enim anima perficit corpus, sicut forma se ipsa unitur materiae.
- Quod obicitur ultimo, quod differentia essentialiter adhaeret, dicendum quod esse unibile adhaeret inseparabiliter, quia aptitudo semper inest, quamvis non semper insit actus, sicut patet in rationabilitate et gressibilitate. Et sicut gressibilis truncatur, et rationalis anima stulta efficitur non natura, sed propter defectum naturae ; ita quod anima separatur, hoc est in poenam peccati. Et ideo esse separabile non sic assignatur differentia animae, sicut esse unibile.
Amplius, anima rationalis eo ipso quod nata est perficere corpus sic perfectum et ordinatum per naturam ad immortalitatem, est immortalis ; et eo ipso nata est separari ab hoc corpore iam mortuo propter peccatum ; et ita nunc non dicit aliam differentiam, quam hoc quod est esse unibile, sed consequitur illam, quid, sicut non est separatio nisi prioris uniti, sic non est separabilitas in aliquo, nisi prius fuerit unibilitas per naturam. Et ideo, si aliquid potest esse differentia animae, videtur quod hoc maxime sit, id est illud quod per hoc nomen significatur. Intellectus enim noster rarissime pervenit ad cognitionem formae substantialis nisi a posteriori ; et quia sicut cognoscit, sic nominat, ideo differentias per naturam priores ut plurimum nominat a posteriori. Et sic patent quaesita.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
DUB. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et quaeritur primo de hoc quod dicit Augustinus et habetur in littera : Quia bonus est Deus, sumus.
Videtur enim falsum dicere. Nam si consequentia est bona : ergo, si non essemus, Deus non esset bonus.
Si dicas, quod non est consequentia necessaria, et quia non dicit ibi consequentiam, sed causam : obicitur contra hoc, quia bonitas Dei aut est causa sufficiens aut non. Si sufficiens, ergo ponit effectum eo modo quo inest ; sed necessarium est Deum esse bonum : ergo necessarium fuit creaturas exire in esse, ergo non voluntarium ; cuius oppositum monstratum est in libro primo in tractatu de voluntate.
Item, videtur male appropriare. In vestigio enim est correspondentia causae ad effectum, ita quod essentia creaturae repraesentat essentiam Creatoris, potentia potentiam, veritas veritatem et bonitas bonitatem ; ergo deberet dicere : quia Deus est, sumus. Propter hoc est quaestio : cum ad nostrum esse concurrat potentia, sapientia, bonitas, quare causalitas nostri esse potius attribuitur bonitati quam aliis ?
Respondeo : Dicendum quod causa in actu est ex concursu efficientis et finis, quia finis movet efficientem in his inferioribus. Et quoniam voluntas dicit illud quo efficiens iungitur fini in habentibus intellectum, hinc est quod voluntas est causa immediata ; et ita dictum est et ostensum in primo libro. Quoniam ergo bonum dicit rationem duplicis causae, scilicet efficientis et finis, hinc est quod bonum est ratio, quare voluntas est in actu, et ita potissima ratio productionis effectuum. Et ideo nostrum esse attribuitur bonitati, non per modum repraesentandi vel appropriationis in repraesentando, sed rationis in causando. Unde prima consequentia includit hanc, scilicet : quia bonus est Deus, vult se diffundere ; et quia vult se diffundere, vult creaturam producere ; et quia Deus vult creaturam producere, vult creaturam esse ; et ita, quia bonus est, sumus.
DUB. II.
Item quaeritur de hac propositione : in quantum sumus, boni furnus. Ergo videtur quod nos boni simus per essentiam, quod est contra Boethium, in libro De hebdomadibus, qui dicit quod sumus boni participatione.
Item, si in quantum sumus, boni sumus : ergo non est intelligere esse, abstracta bonitate ; quod falsum est, cum intelligatur veritas, bonitate abstracta.
Respondeo : Dicendum quod bonitas est duplex in creatura : una quae est ex forma dante esse, alia quae est ex forma dante bene esse. Prima est bonitas substantialis, quae non addit supra formam novam essentiam, sed solum relationem ad finalem causam, ex qua comparatione omne aliud a Deo habet esse bonum. Et quia illa comparatio ad causam essentialem sive finalem est essentialis, nec unquam esse relinquit nec potest relinquere ; hinc est quod Augustinus dicit : In quantum sumus, boni sumus.
Ad illud ergo quod obicitur de Boethio, dicendum quod ipse vocat bonum per essentiam illud bonum, quod est absolute bonum, non ex dependentia ad aliud. Hoc autem modo nulla creatura bona est, immo ex comparatione, et ideo participatione. Nec sequitur, quod accidentaliter ; quia participatio non est accidentalis respectu primae bonitatis, quae est ex forma dante esse, quamvis sit accidentalis secundum quod est ex forma dante bene esse.
Ad illud quod obicitur, quod non est intelligere esse etc., dicendum quod illud quod attribuitur alicui secundum quod ipsum, potest dupliciter attribui : aut enim consequitur aut praecedit. Si praecedit, sic est ita essentiale, quod sine ipso nec est nec potest intelligi. Sed si aliquo modo consequitur, non tamen cadit in aliud genus, potest quidem intelligi intellectu apprehendente et intellectu semiplene resolvente ; sed intellectu plene ad causas comparante non potest intelligi, non intellecto illo, maxime cum illud dicit habitudinem necessariam et relationem ad causam, sicut verum et bonum.
DUB. III.
Item quaeritur de his causis, quas assignat Magister circa unionem animae rationalis. Dicit enim primo, quod causa est Dei voluntas ; secundo, quod est causa instructio nostra.
Et videtur quod utraque sit inartificialis. Prima enim responsio potest ad omnia dari ; in secunda videtur principium peti, quia, si non esset unita, limpide videret Deum nec indigeret exemplo : ergo si exemplo indiguit, non fuit nisi propter minorationem suae cognitionis.
Respondeo : Dicendum, quod Magister respondet sufficienter et bene. Sufficienter quidem, quia cum sit duplex via cognoscendi opera Dei, scilicet fide et intelligentia, ad soliditatem fidei sufficit scire, quod Deus voluit, quem credit nihil velle nisi rationabile ; unde in prima responsione satisfacit fidei, et haec responsio in omnibus fideli, ut fidelis est, plene sufficit.
Ad soliditatem intelligentiae redditur ratio ; et cum non possit reddi ratio vel causa ex parte Dei, redditur ex parte creaturae. Et haec est manifestatio divinae bonitatis in suo opere, in quo debet se manifestare non solum propter nostram indigentiam, verum etiam ad suam gloriam ; et sic patent obiecta. Respondetur etiam hic causa efficiens et finalis, et sic sufficienter et plene.
