Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

His excursis, quae supra de hominis creatione etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Terminatis duabus primis partibus, in quibus Magister determinavit de conditione creaturae spiritualis et corporalis divisim, hic sequitur tertia pars, in qua determinat de productione creaturae compositae ex utraque, scilicet de homine. Dividitur autem pars ista in partes duas.

In prima namque determinat de homine quantum ad ipsius productionem ;

secundo, quantum ad permanentiam et durationem, infra distinctione decima nona : Solent plura quaeri de statu primi hominis.

 

Prima pars habet duas.

In prima agit de productione hominis in comparatione ad principium effectivum.

In secunda vero parte in comparatione ad principia constitutiva, infra distinctione decima septima : Hic de origine animae plura quaeri solent.

 

Prima pars spectat ad praesentem distinctionem et dividitur in partes duas.

In prima parte Magister veritatem narrat, scilicet qualiter Deus produxerit hominem ad suam imaginem, in qua similitudinem habet ad suum principium efficiens.

In secunda vero parte veritatem explanat, ibi : Filius vero proprie imago dicitur.

 

Prima pars habet tres particulas.

In prima continuat Magister dicta dicendis.

In secunda vero auctoritatem sacrae Scripturae inducit, in qua ostenditur per quem modum homo productus ad suum effectivum principium comparetur, ibi : In Genesi legitur : Faciamus etc.

In tertia parte subdit illius auctoritatis expositionem, ibi : Imago autem et similitudo in hoc loco etc.

 

Similiter secunda pars principalis habet tres partes.

In prima enim ponit explanationem inductae auctoritatis secundum aliorum opinionem.

In secunda parte secundum opinionem propriam, ibi : Verumtamen haec distinctio etc.

In tertia vero ex veritate explanata concludit quamdam conclusionem corollariam, ibi : Quocirca homo et imago dicitur et ad imaginem etc.

Et sic summa totius partis huius consistit in hoc, scilicet ostendendo quod homo factus est ad Dei imaginem et similitudinem.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis circa duo incidit hic quaestio.

Primo quaeritur, qualiter homo sit imago secundum considerationem absolutam.

Secundo, qualiter sit imago secundum considerationem relatam.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum sit imago Dei vere.

Secundo, utrum sit imago Dei naturaliter.

Tertio, utrum sit imago Dei proprie.

 

 

ARTICULUS I.

Qualiter homo sit imago secundam considerationem absolutam.

 

QUAESTIO I.

Utrum homo sit vere imago Dei.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod homo sit imago Dei vere,

  1. Genesis 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem ; hoc non est nisi verbum Trinitatis : ergo etc.
  2. Item, Ecclesiastici 17, 1 : Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum ; si igitur homo factus est secundum imaginem Dei, homo est imago Dei.
  3. Item, quod est maxime natum uniri alteri, maxime natum est ei configurari et conformari - amor enim, quia unit, transformare dicitur amantem in amatum, sicut dicit Hugo - sed creatura rationalis, ut homo, maxime nata est uniri Deo et in ipsum tendere per amorem : ergo maxime natus est ei configurari et assimilari. Si igitur imago dicit similitudinem expressam, patet etc.
  4. Item, quod vere repraesentat aliquid secundum eius nobilem actum et secundum distinctionem et ordinem, vere est eius imago ; sed homo vere repraesentat Deum secundum eius nobilissimum actum, qui est intelligere - non solum enim repraesentat Deum, in quantum est ens et vivens sed etiam in quantum est intelligens - et iterum, repraesentat distinctionem et ordinem, qui est in personis, quantum ad memoriam, intelligentiam et voluntam : ergo homo vere est Dei imago.

 

Contra :

  1. Nihil est illud ad quod fit, quia nihil fit ad se ipsum ; sed homo factus est ad imaginem Dei, sicut dicitur Genesis 1, 26 : ergo homo non est imago.
  2. Item, ubicumque est imago ibi est similitudo ; ubicumque est similitudo ibi est identitas aliqua ; ubicumque autem est identitas ibi est convenientia in aliquo tertio : si igitur Deus et creatura in aliquo tertio non conveniunt, creatura non potest esse similitudo Dei, et ita nec imago.
  3. Item, non quaecumque similitudo est imago, sed similitudo expressa ; sed nulla est similitudo expressa alicuius quae plus est disconveniens quam conveniens : cum ergo omnis creatura plus sit Deo dissimilis quam consimilis, sicut dicit Augustinus, XV De Trinitate, ergo nulla potest esse expressa Dei similitudo : ergo nulla potest esse imago.
  4. Item, ubicumqne est imago ibi est configuratio : imago enim attenditur in figura ; sed divina essentia nullo modo est figurabilis : ergo nullo modo est per aliquam imaginem repraesentabilis : ergo nulla creatura est imago Dei.
  5. Item, differt imago a vestigio, quia vestigium repraesentat secundum partem, imago aulem secundum totum ; sed nullum finitum potest repraesentare infinitum secundum totum : cum igitur Deus sit infinitus et quaelibet creatura finita, nulla creatura potest esse imago Dei.
  6. Item, quaelibet creatura distat a Deo in infinitum ; Deus enim quamlibet in infinitum excellit : ergo si infinita distantia non est maior, una creatura non distat magis quam alia ; similiter nec una magis appropinquat quam alia : ergo vel omnis creatura est imago vel nulla. Sed non omnis est imago : ergo nulla.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod imago dicit expressam similitudinem. Necesse est autem omnem creaturam quoquo modo assimilari Deo ; necesse est etiam aliquam ad complementum universi expresse assimilari Deo : et ideo omnis creatura habet rationem vestigii, sed aliqua habet rationem imaginis, illa videlicet quae assimiiatur expresse. Haec autem est rationalis creatura, ut homo ; et ideo concedendum est quod homo est imago Dei, quia est eius expressa similitudo.

 

Ad quod intelligendum notandum est quod quaedam est similitudo per convenientiam omnimodam in natura, et sic una persona in Trinitate est alteri similis ; quaedam per participationem alicuius naturae universalis, siciit homo et asinus assimilantur in animali ; quaedam vero secundum proportionalitatem, sicut nauta et auriga conveniunt secundum comparationem ad illa quae regunt ; quaedam est similitudo per convenientiam ordinis, sicut exemplatum assimiiatur exemplari.

Primis duobus modis nulla creatura potest Deo assimilari, secundis duobus modis omnis creatura assimiiatur ; sed illa quae assimiiatur magis de longinquo habet rationem vestigii, illa vero quae de proximo habet rationem imaginis ; talis autem est creatura rationalis, utpote homo.

 

Et hoc patet sic. Primo de convenientia ordinis. Deus enim universa propter semetipsum operatus est, ita quod, cum sit summa potestas et maiestas fecit omnia ad sui laudem, cum sit summa lux fecit omnia ad sui manifestationem, cum sit summa bonitas fecit omnia ad sui communicationem. Non est autem perfecta laus nisi adsit qui approbet, nec est perfecta manifestatio nisi adsit qui intelligat, nec perfecta communicatio bonorum nisi adsit qui eis uti valeat. Et quoniam laudem approbare, veritatem scire, dona in usum assumere non est nisi solummodo rationalis creaturae, ideo non habent ipsae creaturae irrationales immediate ad Deum ordinari, sed mediante creatura rationali. Ipsa autem creatura rationalis, quia de se nata est et laudare et nosse et res alias in facultatem voluntatis assumere, nata est ordinari in Deum immediate. Et quoniam quanto aliquid immediatius ordinatur ad aliquid, tanto magis convenit cum eo convenientia ordinis ; et anima rationalis et quaelibet rationalis creatura, eo quod capax Del est et particeps esse potest, immediate ordinatur in ipsum ; maxime convenit cum eo convenientia ordinis. Et quia, quanto maior est convenientia tanto expressior est similitudo, hinc est quod quantum ad hoc genus similitudinis rationalis creatura est similitudo expressa, et ideo imago est.

Et hoc est quod dicit Augustinus, De Trinitate XIV, quod eo est anima imago Dei quo capax eius est et particeps esse potest. Quia enim ei immediate ordinatur, ideo capax eius est vel e converso ; et quia capax est, nata est ei configurari ; et propter hoc fert in se a sua origine lumen vultus divini. Et ideo quantum ad similitudinem, quae attenditur ad convenientiam ordinis, perfecte dicitur imago Dei, quia in hoc ei assimiiatur expresse.

 

Similiter in similitudine, quae attenditur in convenientia proportionalitatis vel proportionis, expresse assimilatur Deo creatura rationalis, et ideo secundum eam recte dicitur imago. Quod patet sic. Convenientia enim proportionis attenditur secundum similiter se habere. Similiter autem se habere, hoc potest esse dupliciter : vel in comparatione ad extrinseca vel in comparatione ad intrinseca. Tunc autem est similitudo expressa, quando non tantum est similis modus se habendi in comparatione ad extrinseca, sed in comparatione ad intrinseca. Contingit autem comparare divinam essentiam ad creaturam, contingit etiam comparare personam ad personam. Omnis autem creatura aliquam comparationem habet, secundum quam aliquo modo conformatur Deo secundum quod est causa creaturae, sicut est comparatio ilia quae est ad effectum productum. Sicut enim Deus producit suum effectum, sic et agens creatum, licet non omnino. Creatura vero rationalis non solum sic convenit, sed etiam quantum ad intrinsecarum suarum potentiarum originem, ordinem et distinctionem, in quibus assimilatur illi distinctioni et ordini quae est in divinis personis intrinseca divinae naturae.

Et in hoc ostendit Augustinus, in libro De Trinitate, hominem esse imaginem Dei ; et hoc explanatum fuit in primo libro ubi ostensum est, quod in anima rationali est unitas essentiae cum trinitate potentiarum ad invicem ordinatarum et quasi consimili modo se habentium, sicut se habent personae in divinis. Et ideo est ibi expressa similitudo proportionis ; et propter hoc rationalis creatura, quae est homo, est imago Dei.

 

His visis, patet responsio ad quaestionem propositam et etiam ad obiecta. Concedendum est enim quod homo vere est imago Dei, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod homo est ad imaginem ; ergo etc., dicendum quod non sequitur, quia, cum dicitur factus ad imaginem, imago accipitur abstractive ; cum dicitur imago Dei, imago accipitur concretive, quia est imagine Dei insignitus ; sicut tabula in qua depicta est imago, et imago potest dici et ad imaginem. Sic et in proposito.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non est aliqua identitas Dei ad creaturam, ergo nec similitudo, dicendum quod similitudo, quae est in imagine, non attenditur per identitatem aut eiusdem naturae participationem sed per convenientiam in ordine et proportione ; quae similitudo non exigit communicantiam in tertio, quia in convenientia ordinis unum est similitudo alterius ; in convenientia proportionis non est similitudo in uno, sed in duabus comparationibus.
  3. Ad illud quod obicitur, quod imago est similitudo expressa, iam patet responsio, quia, si magna sit dissimilitudo in proprieiatibus absolutis, multum tamen magna est similitudo in immediatione ordinis et comparatione proportionis, ex quibus et in quibus duobus expressio similitudinis consistit, quae imaginem facit.
  4. Ad illud quod obicitur de configuratione, dicendum quod imago corporalis exigit configurationem corporalem, imago vero spiritualis configuratione et effigie spirituali contenta est. Haec autem consistit non in quantitate molis sed in quantitate virtutis, scilicet in potentiis, ita quod, sicut figura triangularis habet tres terminos et tres lineas, sic etiam in imagine spirituali potentiae sint ad modum teirminorum, et egressio unius ab altera quantum ad actum se habeat ad modum lineae coniungentis.
  5. Ad illud quod obicitur, quod imago repraesentat secundum totum, dicendum quod illud est verum de illa imagine quae habet omnimodam perfectionem ; et sic solus Filius Dei est imago Patris. De alia non est verum quod repraesentet secundum totum simpliciter, repraesentat autem quantum ad aliquam totalitatem. Quia enim rationalis creatura et intellectus quodam modo est omnia, et omnia sunt nata ibi scribi, et imprimi omnium similitudines et depingi, ideo, sicut totum universum repraesentat Deum in quadam totalitate sensibili, sic creatura rationalis eum repraesentat in quadam totalitate spirituali ; quaelibet autem alia creatura irrationalis repraesentat eum solum in parte, quia secundum se tantum, cum non sit nata alia iri se spiritualiter continere, ita quod nihil sit quod non sit nata cognoscere. Hoc dico propter animam sensibilem, quae, si cognoscat aliqua, non tamen nata est cognoscere omnia.
  6. Ad illud quod obicitur, quod quaelibet creatura distat in infinitum, dicendum quod verum est de ilia distantia quae opponitur participationi et adaequationi. Cum enim Deus sit infinitus, nihil potest ei adaequari ; cum sit simplex, non potest aliquam naturam tertiam cum aliqua creatura participare. Et penes has similitudines nullo modo attenditur ratio imaginis in homine, sed penes aliam duplicem, scilicet ordinis et consimilis habitudinis, secundum quam rationalis creatura non distat in infinitum a Creatore, sed valde appropinquat ei, sicut ostensum est supra.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum homo sit imago Dei naturaliter.

 

Secundo quaeritur, utrum homo sit imago Dei naturaliter.

Et quod sic, videtur.

1. Quod inest alicui a sua prima origine inest ei naturaliter ; sed esse imaginem Dei convenit homini a sua prima conditione ; ergo est ei naturale.

2. Item, quod inest omnibus communiter et inseparabiliter, inest naturaliter ; sed esse imaginem convenit homini universaliter et inseparabiliter ; ergo etc.

3. Item, quod convenit alicui secundum naturales eius proprietates convenit ei naturaliter ; sed esse imaginem convenit homini secundum intrinsecas potentias et naturales : ergo convenit ei naturaliter.

4. Item, esse imaginem Dei non est homini accidens, sed potius substantiale, sicut esse vestigium nulli accidit creaturae : si ergo homo rion est imago Dei naturalis, ergo non est res naturalis, sed artificialis. Si igitur hoc hoc est plane falsum, scilicet quod homo sit artificialis, ergo non est imago artificialis sed naturalis.

5. Item, asinus artificialis non est asinus verus, ergo imago artificialis non est imago vera ; sed homo est imago vera : ergo non est imago artificialis ; et est artificialis vel naturalis : ergo etc.

 

Contra :

  1. Hilarius, in libro De synodo, definiens naturalem imaginem dicit : Imago est eius rei, ad quam imaginatur, species indifferens ; sed homo non est species indifferens ipsius Dei : ergo non est imago naturalis.
  2. Item, Augustinus, De decem chordis : Sicut differt imago imperatoris in filio et in nummo, sic differt imago in Filio Dei et in homine : si igitur imago in filio imperatoris est naturalis, in nummo est artificialis, videtur quod solus Filius Dei sit imago naturalis, homo vero solum artificialis.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione. Sicut proprium est personae Filii esse filium, ita proprium est esse imaginem ; sed sola persona Filii est filius naturalis, et non homo : ergo pari ratione sola persona Filii est imago naturalis, et non homo.
  4. Item, quod est a voluntate non est a natura ; sed productio hominis est a voluntate Dei : ergo non est a natura. Sed ab eo habet esse imaginem a quo habet et produci : si igitur anima hominis non producitur a Deo secundum naturam sed secundum voluntatem, non erit imago Dei naturalis sed voluntaria.
  5. Item, imago dicit imitationem et similitudinem : ergo si aliquid est imago alicuius naturalis, assimilatur cum eo in natura ; sed homo cum Deo in natura assimilari non potest : ergo non potest esse eius imago naturalis.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum imago dicatur ab actu repraesentandi - nam imago refertur ad prototypum, ut dicit Damascenus - et repraesentatio dupliciter possit convenire alicui : vel per formam naturalem vel per formam artificialem, quod duplex est imago, naturalis scilicet et artificialis. Et cum homo non repraesentet per formam artificialem, sed per suam formam naturalem et potentias ei naturaliter inditas, homo non est imago artificialis sed naturalis.

Differt autem dicere imaginem naturalem et connaturalem. Nam imago naturalis est, quae repraesentat per id quod habet a natura, sive cum illo quod repraesentat conveniat in natura sive non. Imago vero connaturalis dicitur quae imitatur et refertur non solum per id quod habet a natura sed per convenientiam in eadem natura. Ideo, etsi esse imaginem conveniat homini, esse tamen imaginem connaturalem non convenit homini sed soli Filio Dei.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod homo non est imago artificialis, sed naturalis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod Hilarius definit imaginem connaturalem, non naturalem.
  2. Ad illud quod obicitur de Augustino, dicendum quod non intendit ponere similitudinem quantum ad naturale et artificiale, sed quantum ad convenientiam et discrepantiam in natura. Sicut enim nummus cum imperatore in natura non convenit, sed filius eius convenit, sic in proposito intelligendum est.
  3. Ad aliud quod obicitur, quod sola persona Filii est filius naturalis, dicendum quod non est simile. Aliter enim accipitur naturale prout adiacet Filio, aliter prout adiacet imagini ; non enim differt dicere Filium naturalem et connaturalem, sicut differt in imagine.

Et ratio huius est ista : quia Filius dicit ut « a quo », quantum est de suo principali intellectu, imago dicit ut « ad quem ». Ideo naturale, dictum de Filio, significat quod egressus Filii sit per modum naturae, et ita quod cum Patre conveniat in natura ; sed cum dicitur imago naturalis, significatur quod illa repraesentatio est a naturali principio sive proprietate ; et propter hoc non datur intelligi quod sit inter imaginem et eum cuius est imago convenientia naturae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod est a voluntate non est a natura, dicendum quod verum est ex ea parte ex qua est a voluntate ; unde, cum creatura a Deo producitur voluntarie, non dicitur ab eo exire naturaliter sed voluntarie ; ex hoc tamen non sequitur quod voluntarie repraesentet, immo est ibi accidens. Quamvis enim Deus voluntarie produxerit hominem, homo tamen habet operationes naturales, quia divina voluntas fabricavit ei fecit ipsam naturam ; non sic autem est de voluntate artificis creati, qui naturalem formam non potest producere.
  2. Ad illud quod obicitur, quod imago dicit similitudinem in natura, dicendum quod haec determinatio naturaliter, addita alicui termino, qui quidem nec dicit habitudinem ut « a quo » nec ut « ad quem », ambiguam reddit locutionem, quia potest dicere habitudinem vel in ratione causae vel in ratione formae. Unde haec est duplex iste naturaliter assimilatur illi : vel ut intelligatur causaliter, quia assimilatur in eo quod habet a natura ; vel ut intelligatur formaliter, quia assimilatur in ipsa natura. Primo modo accipiendo, haec est vera : homo naturaliter assimilatur Deo, secundo modo falsa ; et primo modo sequitur ad hanc : homo naturaliter est imago Dei, alio vero modo non.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum esse imaginem conveniat homini proprie, ita quod nulli alii.

 

Tertio quaeritur, utrum esse imaginem conveniat homini proprie, ita quod nulli alii.

Et quod sic, videtur.

  1. In solius hominis conditione dictum est : Faciamus hominem ad imaginem etc. ; sed haec est nobilissima conditio, quae si daretur aliis, nullo modo deberet praetermitti : ergo videtur quod nulli alii quam homini esse ad imaginem suam Deus dederit. Quod si praetermisit de aliis, et non de homine, tunc est quaestio : quare Scriptura fecit ?
  2. Item, Augustinus, in sermone de imagine : Ad imaginem et similitudinem suam Deus illum creavit - loquitur de homine - quod nulli alii creaturae dedit.
  3. Item, hoc videtur per rationem, quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit ; sed imago dicit similitudinem expressissimam in genere creaturae : ergo oportet quod conveniat vel uni soli speciei vel uni soli individuo.
  4. Item, eo ipso homo est imago Dei, quia immediate tendit in Deum ; si ergo universum est ordinatum secundum omnem sui partem, impossibile est quod aliquae creaturae diversarum specierum ordinentur in Deum ex aequo et immediate : ergo vel homo et angelus erunt eiusdem speciei vel esse imaginem convenit soli homini.
  5. Item, homo, eo ipso quod est imago Dei, est finis omnium aliorum ; sed hoc non potest pluribus diversis specie convenire, et planum est quod angelo non convenit : ergo videtur quod esse imaginem conveniat soli homini.
  6. Item, quia homo est imago Dei, fuit unibilis divinae naturae ; hoc autem est eius proprium : ergo proprium est homini esse Dei imaginem.

 

Contra :

  1. Dionysius, De divinis Nominibus, dicit quod Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis etc.
  2. Item, anima eo ipso est imago Dei quo capax Dei est et particeps esse potest ; sed hoc competit angelo sicut animae : ergo non soli homini competit esse imaginem.
  3. Item, ista est nobilissima omnium conditionum naturalium, videlicet esse imaginem : ergo nobilissima omnium creaturarum huiusmodi proprietatis non debuit esse expers ; si igitur creatura angelica est huiusmodi, patete etc.
  4. Item, imago inest animae secundum superiorem partem, sicut in primo libro ostensum est ; sed in illa parte homo et angelus habent convenientiam : ergo videtur similiter quod in dignitate imaginis conveniunt : ergo esse imaginem non est proprium solius hominis.

 

Respondeo : Dicendum quod proprium dicitur dupliciter. Est enim proprium simpliciter et proprium alicui. Proprium simpliciter est quod convenit omni et soli ; proprium alicui est quod convenit omni contento sub illa specie, ita quod quibusdam aliis convenit, quibusdam vero minime ; sicut esse bipedem proprie convenit homini respectu quadrupedum, non respectu volatilium.

Dicendum est igitur quod sicut esse rationale vel intellectuale non est proprium homini simpliciter, quia convenit in hoc cum angelo, sed est proprium respectu rerum corporalium, sic esse imaginem proprie convenit homini respectu brutorum, non tamen respectu angelorum, immo communiter convenit hominibus et angelis, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Scriptura non exprimit, dicendum quod Scriptura non determinat conditionem angeli expresse ; ideo non est mirum si non determinat eius modum nec dicit eam ad imaginem esse factam. Si autem quaeras, quare non determinat, hoc determinatum est supra, distinctione decima tertia.
  2. Ad illud Augustini dicendum quod Augustinus non excludit creaturas spirituales, sed creaturas corporales et visibiles, quando dicit quod nulli alii creaturae dedit. Item, hoc dicit propter aliquam proprietatem repraesentationis quam Deus dedit homini, non alii creaturae spirituali vel corporali, non propter rationem imaginis principalem quae consequitur omnem naturam rationalem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est similitudo expressissima, dicendum quod superlativum dupliciter potest exponi : uno modo per suum positivum cum « valde » adverbio, ut albissimum, id est valde album ; et sic intelligitur cum dicitur ad imaginem ; et non oportet ipsum angelum superponi. Aliquando superlativum intelligitur respective, et tunc dicit excessum respectu omnium ad quae comparatur ; et hoc modo non potest convenire pluribus ; et sic non accipitur in proposito.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod eo ipso quo est imago, est finis, dicendum quod ista non est tota ratio ; immo, quia sic est imago in anima, quod ex parte corporis cum omnibus corporalibus habet quamdam convenientiam ; et ideo solus homo dicitur omnis creatura, et omnia propter ipsum quodam modo fieri et ad ipsum etiam referri.

  1. Ad illud, quod obicitur de unione, dicendum quod, etsi ratio imaginis sit dispositio ad unionem, non tamen est dispositio sufficiens de se, nisi competat hoc personali proprietati et culpabili infirmitati ; et hoc est reperire in homine, non in angelo, sicut infra melius patebit in tertio. Ad praesens autem sufficiat quod, quidquid sit de unibilitate, imago tamen universaliter consequitur creaturam rationalem, ita quod omnis creatura rationalis est imago Dei veraciter et naturaliter. Et ratio huius est expressio similitudinis quantum ad convenientiam ordinis, quae supra in principio quaestionis explanata fuit.

 

 

ARTICULUS II.

De imagine secundum considerationem relatam.

 

Consequenter quaeritur de imagine secundum considerationem relatam.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum ratio imaginis principalius reperiatur in angelo quam in anima.

Secundo, utrum principalius in viro quam in femina.

Tertio, utrum principalius reperiatur in cognitiva quam in affectiva.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum imaginis ratio principalius reperiatur in angelo quam in anima.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum ratio imaginis principalius reperiatur in angelo quam in anima.

Et quod sic, videtur.

  1. Super illud Ezechielis 28, 12 : Tu signaculum similitudinis, Gregorius : Quanto subtilior est natura, tanto in ea imago divinitatis similius insinuatur impressa.
  2. Item, sapiens artifex in nobiliori tabula nobiliorem describit picturam : si igitur imago in creatura est quasi quaedam pictura tabulae impressa, sicut dicit Magister in littera, ergo perfectiori et nobiliori modo imago divinitatis inscribi debet in angelo quam in anima.
  3. Item, ex eo dicitur creatura rationalis imago Dei quo capax Dei est ; sed angelicus spiritus capacior est quam humanus, cum sit virtuosior et expeditior : ergo in eo imago divinitatis est eminentius impressa.
  4. Item, imago consistit in memoria, intelligentia et voluntate, sed memoria perfectiori modo habet actum suum in angelo quam in homine, similiter intelligentia et voluntas - memoria enim eius tenet sine oblivione, et intelligentia intelligit sine inquisitione, et voluntas diligit sine retardatione, quorum opposita sunt in anima - ergo etc.

 

Contra :

  1. Expressius repraesentat summam Trinitatem quod repraesentat non solum quantum ad unitatem substantiae, sed etiam quantum ad distinctionem personarum ; sed homo expressius repraesentat distinctionem personarum, quia in homine est personalis discretio per originem, in angelis autem non : ergo expressius repraesentat Trinitatem homo quam angelus. Sed in quo est expressior repraesentatio, est expressior imago : ergo etc.
  2. Item, evidentius imitatur alterum quod imitatur quantum ad substantiam et modum existendi, quam quod imitatur solum quantum ad alterum ; sed anima repraesentat Trinitatem summam et prout est in se ipsa et prout est in rebus, ut sic in qualibet parte corporis sit tota, sicut summa essentia est in creatura : ergo expressius imitatur Deum quam angelus, Sed quod expressius imitatur excellentius sua imagine insignitur : ergo etc.
  3. Item, expressius repraesentat Deum quod repraesentat ipsum non solum in se, sed secundum quod est principium aliorum, quam quod aliquo modo tantum ; sed homo repraesentat Deum non solum ut ens est in se, sed etiam ut est principium aliorum, quia sicut ex uno Deo omnia, ita ex uno homine omnes homines, sicut vult Glossa, I ad Corinthios 11, 7 : ergo, si quod expressius repraesentat, rationem imaginis participat eminentius, patet etc.
  4. Item, plenius repraesentat aliquid quod repraesentat ipsum per maiorem accessum ad suam totalitatem ; sed homo repraesentat Deum in quantum est exemplar et spiritualium et corporalium, angelus autem altero tantum modo : ergo in homine excellentiori modo reperitur imago.
  5. Item, quanto exemplum magis unitur exemplari tanto magis conformatur ei ; et quanto magis natum est uniri tanto magis natum est conformari ; sed natura humana unitur divinae in unitate personae, quod quidem non facit angelica : ergo expressior est in ea imago quam sit in angelo.
  6. Item, per considerationem Philosophi : Si optimum in uno genere est melius optimo in alio genere, et est simpliciter hoc illo melius ; sed Christus, qui est optimus inter homines, excellentiori modo insignitus est imagine Dei quam optimus angelus : ergo imago Dei in homine quam in angelo reperitur excellentius.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod quidam dicere voluerunt quod creaturam magis esse ad imaginem Dei potest dici dupliciter : vel extensive vel intensive. Si extensive, sic dixerunt quod homo magis repraesentat Deum quam angelus, quia in pluribus, ratione corporis sibi uniti, utpote in spiritualibus et corporalibus et in modo existendi in rebus et secundum etiam modum produducendi res.

Et sic dicunt procedere rationes ad secundam partem. Nam quod de Christo obicitur non valet ; illud enim est singulare privilegium nec est naturae sed potius gratiae.

Si autem dicatur una creatura magis esse ad imaginem quam alia intensive, quia expressius repraesentat, sic dicunt angelum magis esse ad imaginem Dei quam sit homo, sicut ostendunt auctoritates et rationes ad oppositum. Et hoc insinuat Gregorius, cum dicit : Quanto subtilior est natura tanto in ea imago Trinitatis similius insinuatur impressa. Et rationes etiam consequentes ostendunt quod sicut excellentior est natura angelica, sic excellentiores habet potentias et maiorem habet capacitatem et digniori modo est imagine Dei insignita.

Et secundum hanc viam plana est responsio ad quaestionem propositam et ad obiecta.

 

Sed licet iste modus dicendi probabilis videatur, non modicam tamen habet calumniam ratione utriusque partis distinctionis. Quod enim dicatur imago magis esse in homine extensive quam in angelis, hoc verbis Augustini non consonat, qui rationem imaginis dicit esse in anima praecise secundum partem supremam, sicut patet in XIV et XV De Trinitate. Similiter, quod dicatur universaliter expressior esse imago Dei in angelo quam in anima propler maiorem dignitatem naturae, hoc non videtur consonare Glossae, quae dicit super illud, 2, 9 ad Hebraeos : Eum qui modicum minoratus est ab angelis ; ibi dicit Glossa, quod natura mentis humanae, qualem Christus assumsit, solus Deus maior est. Et Augustinus hoc innuit in pluribus locis ; et pie creditur et communiter sentitur quod Virgo Maria magis inter omnes angelos accedit ad Deum.

 

Propterea est alius modus dicendi, quod, cum expressio imaginis consistat in convenientia ordinis et proportionis, intensio dignitatis imaginis consistit secundum intensionem convenientiae quantum ad proportionem vel ordinem.

 

Attendendum autem quod convenientia creaturae rationalis ad Deum secundum ordinem quaedam est de esse imaginis, et quaedam de bene esse. De esse imaginis est quod creatura immediate ordinetur ad Deum ; de bene esse vero est quod creatura, quae est imago, praeponatur aliis quae tenent rationem vestigii et quod alia ordinentur in ipsam tamquam in finem.

Et sic triplex est ordo in creatura rationali, secundum quem conformatur Deo. Primus, quod immediate nata est Deo coniungi ; et hic est essentialis imagini, et in hoc angelus et anima aequiparantur, quia utriusque mens immediate ab ipsa prima veritate formatur.

Secundus est, quo praeponitur creatura, quae est imago, aliis creaturis ; et in hoc angeli praecellunt, quia non solum bestiis, sed etiam hominibus rectores sunt deputati, secundum illud, Ecclesiastici 17, 14 : In unamquamque gentem praeposuit rectores, Glossa : id est angelos ; et iste est ordo quo creatura irrationalis regitur a Deo mediante rationali.

Tertius est ordo, quo creaturae irrationales ad rationalem ordinantur tamquam in finem propter quem sunt factae, et mediante illo in ultimum finem principalem ; et secundum hunc ordinem magis convenit homo cum Deo quam angelus ; magis enim facta sunt et corporalia et sensibilia propter homines quam propter angelos.

Et sic patet quod ratio imaginis, prout attenditur in convenientia ordinis, quantum ad id quod est de esse, in homine et angelo reperitur aequaliter, quia uterque ordinatur in Deum immediate. Quantum vero ad illud, quod est de bene esse, scilicet quantum ad ordinem respectu creaturarum, se habent per modum excedentis et excessi. Angelus enim magis convenit quantum ad ordinem sub ratione regiminis ; homo vero magis quantum ad ordinem qui attenditur in ratione finis.

 

Consimili modo reperimus et aequalitatem et mutuum excessum in expressione imaginis quae attenditur secundum convenientiam proportionis ; quia quaedam est convenientia habitudinis, quae est de esse imaginis, quaedam de bene esse. Illa est de esse, quae consistit in comparatione ad intrinseca sicut ad potentias ; et in hac homo et angelus adaequantur, quia ita bene est distinctio et origo et aequalitas et consubstantialitas in potentiis animae, in memoria scilicet, intelligentia et voluntate, sicut in potentiis angeli.

Illa vero convenientia habitudinis est de bene esse, quae attenditur in comparatione creaturae rationalis ad aliquod extrinsecum, utpote ad corpus, quod est ipsa inferius. Haec autem dupliciter potest esse expressior : vel privative vel positive. Si positive : sic anima, est imago expressior, quae in hoc quod coniungitur corpori ita quod per illud est principium aliorum, et per illud totum inhabitat, magis repraesentat Deum qui est principium omnium et qui unus est in omnibus. Si autem privative : sic angelus magis repraesentat Deum, quia Deus est spiritus purus, omnino impermixtus et independens a creaturis omnibus ; et hoc repraesentat angelicus spiritus, dum est a corpore secundum actum et aptitudinem separatus. Et pro tanto dicitur esse subtilior a Gregorio, et in eo imago divinitatis esse expressior. Et sic patet quod quantum ad convenientiam proportionis, quae est de essentia imaginis, inter hominem et angelum potest esse aequalitas ; quantum vero ad illam quae est de bene esse, se habent sicut excedentia et excessa.

 

Ex praedictis igitur patet responsio ad quaestionem propositam. Cum enim quaeritur, utrum principalius vel expressius sit imago Dei in angelo quam in anima, respondendum quod quantum ad aliquid est aeque principaliter, quantum ad aliquid magis principaliter, quantum ad aliquid minus, sicut explanatum est.

Et in hoc patet responsio ad rationes ad utramque partem, quae procedunt secundum diversas vias, secundum quas veritatem possunt concludere, quia non habent oppositionem.

 

[Ad obiecta] :

3-4. Ad illud tamen quod obicitur de maiori capacitate, dici potest quod non cogit. Angelus enim capacitatem gratiae habet in comparatione ad sursum, in qua comparatione non excedit naturam mentis humanae. Quod autem natura angelica dicatur excedere humanam, hoc est in comparatione ad corpus, ad quod non habet inclinationem secundum quod anima ; et ideo maioriias dignitatis in natura angelica respectu animae non facit ad excellentiam imaginis sive illius capacitatis quae est in natura humanae mentis, secundum quod anima est capax Dei.

Similiter nec aliud quod sequitur, cogit, quia maior vivacitas memoriae vel intelligentiae potius facit ad intensionem similitudinis quam ad imaginis maiorem expressionem. Similitudo enim consistit in proprietatibus naturalibus, imago vero in origine et habitudine ; et quamvis potentiae in angelis sint vivaciores quam in animabus, et ideo Deo similiores, eumdem tamen habent ordinem et habitudinem, sicut ostensum est supra. Unde magis proprie conceditur quod angelus sit Deo similior quam homo, quam possit concedi quod angelus sit magis Imago ; et hoc vult dicere auctoritas Gregorii.

 

1-6. Rationes vero ad oppositum procedunt et concludunt maiorem expressionem quantum ad illud quod est accidentale imagini, excepta illa quae fundatur super unionem ; ad quam dicendum quod non cogit, pro eo quod substantia, quae minus capax est gratiae per naturam, potest effici magis capax per aliquam gratiam gratis datam, quae disponit et ampliat capacitatem naturae ad susceptionem gratiae gratum facientis. Unde esto quod natura angelica esset magis capax gratiae quam humana natura secundum naturalem potentiam - sicut videtur rationabiliter esse ponendum, ut natura angelica sit excellentior et excellentiori naturae debeatur excellentior potentia et capacitas - nihilominus tamen per aliquod donum divinitus sibi gratis datum potest elevari capacitas animae usque ad capacitatem angeli et quodam modo ampliorem. Nam donum gratiae gratis datae disponit ad gratiam gratum facientem ; et sic possibile est fuisse in Christo et beata Virgine. Et sic patent obiecta ad utramque partem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum imago principalius sit in masculo quam in femina.

 

Secundo quaeritur, utrum principalius sit imago in masculo quam in femina.

Et quod sic, videtur.

  1. I ad Corinthios 11, 7 : Vir est imago et gloria Dei. Hoc autem, ut dicit Apostolus, separat virum a muliere : ergo aut mulier noti est imago aut si est imago, non est ita expressa sicut vir.
  2. Item, Glossa ibidem : Ad imaginem Dei factus est vir, non mulier ; sed hoc non est dictum quod mulier nullo modo sit ad imaginem facta : ergo dictum est quia minus est ad imaginem quam vir.
  3. Item, quia homo est ad imaginem, unibilis est naturae divinae ; sed magis fuit unibilis in sexu masculino quam feminino : ergo magis est imago vir quam mulier.
  4. Item, quia homo est imago Dei, omnibus est praelatus sive praepositus, secundum quod innuitur in textu, Genesis 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem etc., et subditur : Et praesit piscibus etc. : ergo si praesidere non convenit homini in sexu femineo sed masculino, videtur quod imago excellentiori modo sit in masculino sexu quam in feminino.

 

Contra :

  1. Genesis, : Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit illos ; si igitur mulier creata est ad imaginem Dei et ad aequalitatem viri - sicut innuit formatio eius de latere, et ratio etiam quare formata est, cum dicitur : Faciamus adiutorium simile sibi - videtur ergo quod in viro et muliere aequaliter reperiatur ratio imaginis.
  2. Item, imago attenditur in homine quantum ad supremum animae ; sed in supremo animae non est distinctio aliqua secundum sexum : ergo sive homo sit mulier sive vir, aequaliter est imago.
  3. Item, sexus non variat speciem : ergo vir et mulier sunt eiusdem speeiei ; sed imago consequitur hominem quantum ad formam speciei, non quantum ad formam individui : ergo aequaliter est in viro et muliere,
  4. Item, imago creationis ordinatur ad imaginem recreationis sive gratificationis ; sed imago recreationis, quae consistit in gratia et virtutibus, ita excellenter potest esse in muliere sicut in viro : ergo pari ratione et imago creationis in qua conditus est homo.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, sicut ex praecedentibus patet, imago quantum ad suum esse principaliter consistit in anima et eius potentiis, et in his potissime prout habent ad Deum converti ; et quantum ad hoc non est distinctio masculi et feminae, servi et liberi. Ideo imago, quantum ad id quod est de complemento eius et de eius esse, non magis reperitur in viro quam in muliere.

Quantum autem ad bene esse sive ad clariorem expressionem, consistit magis in anima, secundum quod ad corpus habet ordinem et habitudinem. Et quoniam ex parte corporis est sexuum distinctio, et secundum sexuum distinctionem maior est repraesentatio sive quantum ad rationem praesidendi sive quantum ad rationem principiandi, quia vir est caput mulieris et vir est principium mulieris, et non vir propter mulierem sed mulier propter virum : quantum ad hunc utique modum excellentiori modo reperitur imago in sexu masculino quam feminino, non ratione eius quod est de esse ipsius imaginis, sed ratione ipsius quod adiacet. Et secundum hoc satis plane potest responderi ad obiecta.

 

Rationes enim ostendentes quod non magis est imago vir quam mulier, procedunt de imagine quantum ad suum primum esse, sicut intuenti patet. Rationes vero ad oppositum procedunt de imagine quantum ad aliquam accidentalem proprietatem sive per relationem ad corpus.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud autem quod dicit Apostolus et Glossa, quod vir est imago et gloria Dei, dicendum quod vir accipitur metaphorice pro superiori parte rationis, et mulier pro inferiori, sicut exponit Augustinus, XII De Trinitate. Et si tu obicias quod Apostolus loquitur de viro et muliere ad litteram, dicendum quod loquitur de eis non secundum se, sed secundum significationem. Vir enim, quia fortis est et praesidet mulieri, superiorem portionem rationis significat, mulier vero inferiorem. Unde etiam est in matrimonio quod vir significat Deum et mulier significat Ecclesiam sive animam. Hoc autem est ratione virilitatis ex parte una et infirmitatis sive fragilitatis ex altera, quae non respiciunt imaginem secundum se sed ratione corporis annexi, et ita non essentialiter sed accidentaliter.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum imago principalius sit in cognitiva quam in affectiva.

 

Tertio quaeritur, utrum imago principalius sit in cognitiva quam in motiva sive affectiva.

Et quod principalius sit in cognitiva, videtur.

  1. Per illud quod dicit Augustinus : Imago est in potentia cognoscendi et similitudo in potentia diligendi ; sed hoc non est dictum quod omnino sit in potentia cognoscendi : ergo dictum est, quia principalius est ibi.
  2. Item, imago primo et principaliter convenit ipsi Verbo aeterno : ergo ei principaliter magis convenit quod illi Verbo aeterno respondel ; hoc autem est ipsa intelligentia, quae est in ipsa potentia cognitiva : ergo etc.
  3. Item, imago consistit in memoria, intelligentia et voluntate ; sed duae istarum potentiarum, scilicet memoria et intelligentia, tenent se ex parte cognitivae : ergo et imago plus se tenet ex parte cognitivae quam affectivae.
  4. Item, imago dicit quamdam configurationem et distinctionem ; sed affectivae est unire et cognitivae distinguere : ergo imago principalius residet penes cognitivam quam penes affectivam.

 

Contra :

  1. Imago reformationis respondet imagini creationis ; sed imago reformationis, quae quidem est gratia, principalius est in affectiva quam in cognitiva ; ergo et imago creationis.
  2. Item, in eo principaliter consistit res in quo consistit eius complementum ; sed imago completur in voluntate et voluntas se tenet ex parte affectivae : ergo etc.
  3. Item, imago est nobilissimum in anima, ergo consistit penes id quod est in anima nobilissimum ; sed liberum arbitrium sive voluntas est nobilissimum quod sit in anima : ergo principaliter consistit imago penes arbitrii libertatem sive voluntatem ; hoc autem principaliter respicit affectivam ; ergo etc.
  4. Item, similitudo est in plus quam sit imago ; non enim quaelibet similitudo est imago, sed similitudo expressa in quadam configuratione et imitatione ergo ubicumque est imago, est et similitudo : ergo ubi principaliter est imago, principaliter est et similitudo. Sed similitudo non est principaliter penes cognitionem sed penes affectionem, cum similitudo sit in gratuitis quae maxime respiciunt potentiam affectivam : ergo pari ratione imago.

 

Iuxta hoc quaeritur, quae sit differentia inter imaginem et similitudinem. Cum enim in plus sit similitudo quam imago, sicut ostendit Augustinus, in libro Quaestionum, et superius non debeat connumerari suo inferiori, videtur quod male dicitur homo factus ad imaginem et similitudinem.

Item, cum duae sint potentiae ex parte affectionis, scilicet irascibilis et concupiscibilis, sicut duae ex parte cognitionis, scilicet memoria et intelligentia, quaestio est quare in ratione imaginis potius accipiuntur duae potenliae ex parte cognitivae et una ex parte affectivae. Videtur enim quod potius deberet esse e converso, cum tres virtutes theologicae quae reformant imaginem animae, sic in ea ponantur ut duae sint ex parte affectivae, scilicet spes et caritas, quarum una est in irascibili et altera in concupiscibili, et una ex parte cognitivae, scilicet fides, quae communiter ponitur in rationali,

 

Respondeo : Dicendum quod de prima nominis impositione differt imago et similitudo. Imago enim nominat conformilatem in quantitate, similitudo vero convenientiam in qualitate. Imago enim nominat quamdam configurationem, et ita importat figuram, quae est quantitas in qualitate vel qualitas in quantitate ; similitudo vero dicitur rerum differentium eadem qualitas.

 

Ex hac autem primaria differentia triplex consuevit assignari modus distinguendi inter imaginem et similitudinem, cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem.

Primus est quem dicit Hugo quod similitudo respicit naturam et imago respicit figuram, quia similitudo dicit convenientiam in qualitate naturali, imago vero convenientiam in distinctione figurali, ad modum cuiusdam trianguli in quo sunt tres termini et tres lineae, quia tres sunt potentiae, quarum quaelibet habitudinem habet ad quamlibet, et similiter tres personae ; et potentia vel persona tenet rationem termini, habitudo vero vel emanatio tenet rationem lineae.

Secundus modus distinguendi est quod imago est in naturalibus et similitudo in gratuitis, qui similiter habet ortum ex illa prima differentia. Quia enim imago dicit configurationem, et illa attenditur ex parte naturalium potentiarum animae, scilicet memoriae, inlelligentiae et voluntatis, hinc est quod imago est in naturalibus. Quia vero similitudo dicit convenientiam, quae ortum habet a qualitate, et qualitas, in qua anima similatur Deo, haec est gratia, ideo similitudo dicitur in gratuitis esse.

Tertius modus distinguendi est quod imago est in potentia cognoscendi et similitudo in potentia diligendi ; et iste modus similiter habet ortum ex differentia prima. Quia enim imago consistit in convenientia secundum configurationem, et configuratio attenditur in origine, habitudine et potentiarum distinctione, et haec origo et habitudo principaliter residet ex parte cognitivae : ideo imago principalius ponitur in cognitiva. Similitudo vero dicit convenientiam in qualitate ; et quia qualitas, in qua principaliter assimilatur anima Deo, est in voluntate sive in affectione, hinc est quod similitudo ponitur principaliter in potentia affectiva.

 

Et inde est quod in imagine creationis duae sunt potentiae ex parte cognitivae, scilicet memoria et intelligentia, et una ex parte affectivae, scilicet voluntas. Econtra vero in imagine recreationis, quae quidem consistit in gratia, duae virtutes sunt ex parte affectivae, scilicet spes et caritas, et una ex parte cognitivae, scilicet fides. Imago enim principaliter respicit originem et habitudinem ; habitudo autem et origo attenditur inter memoriam et intelligentiam per modum parentis et prolis, et inter haec duo et voluntatem secundum modum derivationis sive processionis. Inter irascibilem vero et concupiscibilem nec est talis ordo nec origo, cum motus irascibills possit esse sine concupiscibili et e converso ; motus autem voluntatis non potest esse sine motu intelligentiae praevio, nec actus similiter intelligentiae sine actu memoriae, in his dico quae sunt de ratione imaginis. Ideo in assignatione imaginis duo sumuntur membra ex parte cognitivae et unum ex parte affectivae. Hoc enim exigit ordo et origo et distinctio, et propterea imago principalius est in cognitiva quam in affectiva.

Similitudo vero principalius consistit in unione animae ad Deum, quae quidem est per gratiam. Et quoniam unio et gratia principaliter respiciunt affectivam, hinc est quod in imagine recreationis, quae quidem est in gratuitis, duae sunt virtutes quae respiciunt affectivam, scilicet spes et caritas, penes duas vires, scilicet irascibilem et concupiscibilem ; una vero, quae respicit cognitivam, scilicet fides, quae respicit rationalem, quamvis et spes, reformans irascibilem, per consequens reformet memoriam, cum conveniant in actu, qui est tenere.

 

Secundum hoc igitur planum est respondere ad quaestionem et ad obiecta. Concedendum enim est de plano quod imago principaliter respicit cognitivam ; concedendae sunt etiam rationes quae hoc probant.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur de imagine reformationis, dicendum quod non valet, quia imago reformationis potius est similitudo quaedam quam sit imago. Si enim proprie esset imago, esset capax Dei et esset immortalis ; nunc autem non est sic. Et ideo, quia imago recreationis potius est similitudo quam imago, magis principaliter respicit potentiam affectivam quam cognitivam, quamvis reformet tam cognitivam quam affectivam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod complementum imaginis est in voluntate, dicendum quod etsi voluntas ultima sit in imagine, non tamen se habet per modum complementi in ratione imaginis. Imago enim dicit ordinem et originem in potentiis, sicut est in personis ; et quemadmodum tertia persona non ponitur aliarum completiva nec alias complere, sed potius ab eis recipere, sic voluntas, prout est pars imaginis, potius consideratur in ratione egredientis quam in ratione complentis. Et quia prima ratio originis est per modum naturae, quae quidem consistit in ortu intelligentiae ex memoria, hinc est quod imago principalius respicit cognitivam quam affectivam.
  3. Ad illud quod obicitur, quod imago consistit penes nobilissimum in anima, dicendum quod nobilius in anima dupliciter potest accipi : vel secundum distinctionem potentiarum, scilicet affectivae et cognitivae, vel secundum conditionem statuum, scilicet superioris portionis et inferioris. Cum ergo dicitur quod imago consistat penes nobilissimum, hoc inteiligitur quantum ad statum in superiori parte non quantum ad potentias, quia imago complectitur tam affectivam quam cognitivam, cum utraque nata sit immediate ferri in Deum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod similitudo est in plus quam imago, dicendum quod similitudo, si accipiatur in sua generalitate, in plus est ; si vero accipiatur proprie, sicut accipitur in proposito, non est in plus, immo distinguitur ab imagine, ita quod, etsi utraque tam affectivam quam cognitivam respiciat, imago tamen principalius respicit cognitivam et similitudo affectivam ; et ratio iam dicta est.

Et per hoc patet responsio ad illa duo quae quaerebantur.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de ratione quam reddit Magister, cum ait : In eo quod dicit : Faciamus, una operatio trium personarum ostenditur. Cum enim indivisa sint opera Trinitatis, et tres personae ita operatae sint simul omnia alia, sicut fecerunt hominem, quemadmodum in productione hominis dicitur : Faciamus, ita deberet dici in productione aliorum.

Item, quaeritur, quare in productione hominis utitur legislator verbo primae personae, scilicet faciamus, in productione aliorum verbo tertiae personae, scilicet dixit et fecit ?

Iuxta hoc etiam est quaestio, quare distinguit inter productionem hominis et bestiarum, cum eodem die producta sint ad ornatum eiusdem elementi ?

Respondeo : Dicendum quod in productione hominis non tantum erat manifestatio Trinitatis in vestigio, sed etiam secundum imaginem ; ideo tribus personis pluraliter attribuitur productio hominis ut ostendatur quod in homine Trinitas repraesentatur expresse, in aliis vero insinuatur Trinitas quoquo modo, licet non ita explicite.

Et quia ratio imaginis non convenit nisi personae quae potest loqui per se, ideo in productione eius utitur verbo primae personae.

Et iterum, quia haec creatura praecellit alias in gradu et dignitate, ideo productionem hominis distinguit a productione bestiarum, licet propter convenientiam in ornando terram in opus unius diei conveniant. Et sic patet responsio ad quaesita.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Dei et angelorum non est una et eadem imago. Contra hoc est : quia, cum angelus sit imago Dei, quod conformatur angelo, per consequens conformatur Deo : ergo quod est imago angeli est imago Dei.

Item, unum opus potest esse Dei et angeli : ergo pari ratione videtur quod eadem imago.

Respondeo : Dicendum quod quia imago dicit ordinem ad illud cuius est imago, tamquam in finem et ordinem immediatum, cum impossibile sit Deum et angelum eiusdem rei esse finem immediatum et ultimum, impossibile est eamdem imaginem esse angeli et Dei.

Quia vero Deus cooperatur angelo, et omne quod est ab angelo est a Deo, ideo possibile est unum opus simul esse et angeii et Dei.

Nec valet illud quod obicit, quod si aliquis repraesentat angelum, per consequens repraesentat Deum. Quamvis enim inferri valeat quod creatura quae repraesentat angelum, repraesentat Deum mediate, non tamen potest inferri quod repraesentet immediate.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Fuerunt nonnulli qui ita distinxerunt ut in hoc loco imaginem intelligerent Filium, quos etiam consequenter reprehendit. Videtur enim quod convenienter dixerint, per illud quod dicitur ad Romanos 8, 29 : Quos praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui.

Item, quod ita oporteat intelligi, videtur. Aut enim Imago stat ibi pro re creata aut pro re increata. Si pro creata, ergo idem est dicere : Faciamus hominem ad imaginem, quod : faciamus hominem ad se ipsum. Si pro increata ; sed illa non est nisi Filius : ergo videtur quod expositio illa sit recta.

Propter hoc quaeritur quae istarum expositionum, quas Magister assignat in littera, sit tenenda.

Respondeo : Dicendum quod duplex est modus exponendi istam auctoritatem : Faciamus hominem etc. : unus intelligendo de imagine increata, alter vero intelligendo de imagine creata.

Primus modus triplicatur. Unus est, ut imago et similitudo referantur ad idem, scilicet ad essentiam in tribus personis. Secundus modus est, ut imago et similitudo referantur ad idem, scilicet ad personam Filii. Tertius modus exponendi est, ut imago referatur ad Filium et similitudo ad Spiritum sanctum. Ita hos omnes modos ponit Magister, quos tamen non approbat, licet sustineri possint. Primum enim arguit de improprietate, quia divina essentia non est proprie imago. Secundum de falsitate, quia Filius non est imago nostra ; et de hoc etiam quod dicit quod homo non est imago sed ad imaginem. Tertium arguit de incertitudlne, quia auctoritatem ex Scriptura non habet.

 

Alius modus exponendi est de imagine creata, et iste triplex est.

Unus, qui sic exponit, ut imago praecedat similitudinem et dicit quod imago est in naturalibus et similitudo in gratuitis. Secundus, qui sic exponit, ut similitudo concomitetur imaginem ; et iste est quod imago sit in potentia cognoscendi, similitudo in potentia diligendi. Tertius modus, qui sic exponit, ut imago sequatur similitudinem secundum rem ; et iste dicit quod similitudo est in natura et imago in forma.

Omnes hos modos approbat Magister et sustinet ; et satis videtur probabile quod Scriptura de imagine creata intelligat, quamvis etiam possit intelligi de increata. Verum est enim quod homo praedestinatus est ut conformetur imagini Filii Dei ; nec ideo Magister illam positionem redarguit quod hoc non sit verum, sed quia illa imago non potest proprie dici nosira ; vel etiam, quia non solummodo Filius est imago, sed etiam homo, cuius contrarium dicebatur in illo modo exponendi.

Ad illud vero quod obicitur, quod imago non potest stare pro creata imagine, dicendum quod immo, quia imago accipitur in abstractione ; et sic potest dici homo fieri ad imaginem, sicut tabula dicitur fieri ad imaginem, quando sibi imprimitur imago Herculis. Hinc est quod homo non tantum est imago sed etiam ad imaginem, quia non secundum omne quod est, est imago, immo differt ab imagine ; Filius vero secundum omne quod est, est imago Patris, et ideo solum est imago non ad imaginem.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non omnino aequalis fiebat illa imago, tamquam non ab illo nata, sed ab eo creata. Quod enim creatur non est per naturam sed per artem ; sed quod est per artem non univocatur cum eo quod est per naturam, immo aequivocatur : ergo aequivoce dicitur imago de Filio Dei et de homine.

Respondeo : Dicendum est quod imago de Filio Dei et homine nec dicitur aequivoce nec dicitur univoce, sed analogice secundum prius et posterius.

Quod ergo obicitur, quod illud quod creatur est ab arte, dicendum quod quaedam est ars cuius operatio consequitur naturam, et opus istius artis sic est artificiale quod non est naturale ; et ideo opus istius artis cum opere naturae in eodem nomine faciunt aequivocationem, sicut homo pictus et homo verus. Quaedam est ars quae est fundamentum naturae, et opus istius artis bene est naturale, quia fabricat ipsam naturam, et talis est ars cuius opus est creare ; et ideo non oportebit esse aequivocationem.

Vel dicendum quod ideo est aequivocatio, quando dicitur homo pictus et homo verus, quia hoc nomen homo primo et principaliter imponitur homini vero ; et ideo, cum dicitur de homine picto, alia est acceptio et alia significatio. Non sic imago primo et principaliter imponitur Dei Filio, sed omni ei quod expresse repraesentat alterum.

Section 1 of 46
Next section