Distinctio XI — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

Illud quoque sciendum est, quod angeli boni etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra determinavit Magister de angelorum ministerio quantum ad ipsos angelos ministrantes. In hac parte determinat de angelorum ministerio per comparationem ad hominem cui ministrant. Et quoniam omne officium sive ministerium laudabile et bonum debet habere praemium, ideo pars ista habet duas partes.

In prima determinat, qualiter angeli, hominibus ministrando eos custodiunt.

In secunda vero quaerit, utrum angeli ex ipso actu ministrandi in merito vel in praemio proficiant, et incipit illa secunda pars ibi : Praeterea illud considerari oportet etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima ostendit, quod angeli deputantur ad custodiam hominum.

In secunda quaerit et determinat, utrum singuli deputentur ad custodiam singulorum, ibi : Solet autem quaeri, utrum singuli etc.

Similiter secunda pars principalis duas habet secundum duas opiniones, secundum quas dupliciter determinat quaestionem propositam.

In prima parte ponit primam opinionem quae incipit ibi : Praeterea illud considerari oportet etc.

In secunda secundam, ibi : Alii autem dicunt, angelos in confirmatione etc.

Subdivisiones autem partium et intellectus Magistri patent in littera. Nam totalis intentio distinctionis versatur circa duo, videlicet circa custodiam et eius consequentia vel annexa.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis circa duo incidit hic dubitatio.

Primo circa angelorum custodiam.

Secundo circa eius annexa.

Quantum ad primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum angeli deputari debuerint ad custodiam hominis lapsi.

Secundo, utrum, si homo stetisset, deputati fuissent ad custodiam hominis instituti.

Tertio, utrum aliquis angelus deputatus sit ad custodiam Christi.

 

 

ARTICULUS I.

Circa angelorum custodiam.

 

QUAESTIO I.

Utrum angeli debuerint deputari ad custodiam hominis lapsi.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod angeli non debuerunt deputari ad custodiam hominis.

1. Et primo ostenditur ratione sumta ex parte hominis sic. Cui nulla potest fieri violentia, nulla indiget custodia ; sed liberum arbitrium humanum ad peccatum non potest violentari : ergo non indiget ab angelo custodiri : frustra ergo sunt angeli ad eius custodiam deputati. Sed Deus nihil facit frustra : ergo etc.

2. Item, quanto aliquis paucioribus auxiliis extrinsecis triumphat de adversario tanto gloriosior est victoria : ergo gloriosius esset homini vincere diabolum per se ipsum quam per angelicum suffragium : ergo carentia angelici praesidii auget gloriam. Igitur ab oppositis, custodia angelica minuit nostram gloriam ; sed Deus nihil debet facere quod sit nostrae gloriae detrimentum : ergo etc.

3. Item, hoc ipsum ostenditur rationibus sumtis a parte angeli. Maior est qui recumbit, quam qui ministrat : ergo si angelus qui custodit hominem ei ministrat, homo viator est maior angelo beato ; quodsi hoc falsum est, ergo angelus non ministrat homini : ergo angelus non custodit hominem, aut in custodia pervertitur ordo.

4. Item, si angelus custodit hominem, aut hoc habet a natura aut a gratia. Si a natura : cum eadem sit natura in bonis et in malis, videtur quod mali sint custodes hominum. Si a gratia : ergo cum una anima excedat aliam in gratia, videtur quod una anima debeat ad custodiam alterius deputari.

5. Item, hoc ostenditur a parte ipsius Dei. Deus enim custos perfectus est, secundum quod legitur in Psalmo [120, 4] : Ecce non dormitabit neque dormiet : ergo si sufficiens est divina custodia, videtur quod superfluat angelica ; aut si angelica est necessaria, videtur divina custodia esse diminuta.

6. Item, custodia est ad conservandum in bonum ; sed non minus est conservare in bono quam liberare a malo ; nam

Non minor est virtus quam quaerere, partatueri.

Si ergo non decuit hominem liberari nec erui de potestate diaboli nisi per Deum, videtur quod non debeat custodiri ; aut honor divinus transfertur in angelum.

 

Sed contra :

  1. Isaiae 62, 6 : Super muros tuos, Ierusalem etc., Glossa : Muri sunt Apostoli, custodes sunt angeli.

Item, Ecclesiastici 17, 14 : In unamcumque gentem praeposuit rectorem, Glossa : Id est angelos.

Item, Matthaei 18, 10 : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, Glossa : Non sunt contemnendi ad quorum custodiam mittuntur angeli.

Ex his auctoritatibus colligitur quod angeli deputati sunt ad custodiam hominum.

2. Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Ordo universi hoc exigit, ut omne malum habeat bonum sibi oppositum ; quod confirmatur per illud quod dicitur Ecclesiastici 33, 15 : Contra malum bonum. Si ergo tentamur per angelos malos, videtur quod defendi debeamus per bonos.

3. Item, lex universitatis hoc exigit, ut media reducantur per prima et postrema per media ad suum primum principium ; et hoc confirmatur per illud quod dicit Dionysius, in libro De angelica hierarchia : Lex divinitatis est in nullo negligere ordinem, sed per prima media, et per media postrema reducere : ergo si angelus beatus superior est homine viatore, videtur quod homo mediante auxilio angeli ad beatitudinem debeat pervenire ; auxilium autem illud maxime est in custodiendo : ergo etc.

4. Item, lex pietatis hoc exigit, ut sustentetur indigens a potente : si ergo homo viator fragilis est et indigens sustentante et custodiente, et angelus beatus fortis est et potens, videtur quod homo committi debeat angelicae custodiae.

 

Respondeo : Dicendum quod conveniens est hominem lapsum deputari angelicae custodiae, et angelum deputari ad custodiendum hominem, tum quia decet altitudinem divinae potentiae, tum quia decet ordinem sapientiae, tum etiam quia decet dulcedinem misericordiae.

Altitudinem namque decet divinae potentiae duplici ex causa. Una est, quia Deus non solummodo vult honorari in se, sed etiam in suis servis. Unde non sufficit altitudini divinae potentiae, quod angeli ministrent sibi, sed etiam ad ostensionem excellentis suae potentiae hoc ab eis exigit, ut ministrent etiam creaturae suae.

Alia est etiam ratio, quia cum Deus habeat diabolum et eius daemones adversarios, magis decens est quod ipse eos vincat per suos ministros, ut per hoc ostendatur potentia manus Dei, qua non solum potens est in se, sed etiam in servis suis, et ut non indebite possit Dominus exercituum appellari.

Ordinem vero sapientiae similiter decet. Nam hic est ordo quem divina lex in suis operibus exsequitur et conservat, ut postrema per media deducat ad summa. Quoniam igitur angelus tum ratione immortalis naturae, tum etiam ratione gratiae consummatae medium tenet inter Deum et hominem lapsum ; decens fuit ut Deus hominem adiuvaret et custodiret per angelum.

Dulcedinem etiam decet divinae misericordiae, quae aperuit sinum homini lapso, nec in aliquo ei deficit quod spectet ad salutis suae promotionem. Et ideo, cum homo lapsus esset venumdatus ut faceret malum, ei ministravit pretium sanguinis Filii sui, per quod est redemptus ut faciat bonum. Et quia habet adversarium impugnantem, dedit ei ministrum custodientem vel custodem auxiliantem, ut sic ex nulla parte miseria remaneret humana sine divinae misericordiae subsidio et beneficio.

Competebat igitur homini lapso dari ex hac triplici ratione angelicam custodiam. Sunt et aliae rationes quae in obiciendo tactae sunt. Rationes igitur ad hanc partem inductae concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud quod obicilur primo, quod homini non potest fieri violentia, dicendum quod, etsi non possit fieri violentia quantum est ex parte liberi arbitrii, posset tamen fieri quantum est ex parte sui corporis. Et iterum, quamvis angelus non possit sufficienter liberum arbitrium violentare, tamen nisi haberet contrariam potestatem arcentem, adeo posset inducere et circumvenire, quod valde pauci essent, quos non deiceret ; et ideo pernecessaria est custodia angelica, quae comprimat potestatem diabolicam.

2. Ad illud quod obicitur quod carentia angelici praesidii auget gloriam et triumphum, dicendum quod verum esset, si ita bene triumpharet homo absque angelo, sicut cum adiutorio angelico. Nunc autem non est ita. Si enim ei deesset angelicum subsidium, multo frequentius vinceretur quam vinceret ; et multo melius est cum angelico praesidio vincere quam sine praesidio perdere. Et iterum, praesidium angeli non excludit libertatem arbitrii nec minuit dignitatem gratiae Dei, et ideo nihil minuit de substantia meriti vel praemii vel de nobilitate triumphi, quantum ad id quod est substantiale.

3. Ad illud quod obicitur, quod non convenit ex parte angeli, quia maior est qui recumbit quam qui ministrat, dicendum quod verum est, quando minister recumbenti ministrat propter se ipsum, sicut servus regis ministrat regi propter eius dignitatem et imperium ; sed non habet veritatem, quando aliquis ministrat alicui, habendo respectum ad alium, sicut aliquando aliquis magnus miles deservit non tantum regi, sed etiam toti familiae, nec aliquem abicit nec despicit, ut ei non ministret propter vilitatem personae ; non enim considerat, quis est, sed cuius servus est. Sic et in proposito intelligendum est se habere. Angelus enim homini non propter se ministrat, sed propter Deum cuius gerit imaginem.

Vel aliter dici potest, quod verbum illud intelligitur de ministerio subiectionis, non praesidentiae ; custodire autem hominem, etsi ministerium dicat, magis tamen importat angelum praesidere homini quam esse sublectum.

4. Ad illud quod quaeritur, utrum habeat a gratia vel a natura, dlcendum quod ab utroque habet. Quia enim de natura sua fortior est homine et potentior, et similiter in gratia est excellentior et stabilior, adeo ut plus excedat hominem quam excedat paedagogus parvulum ; ideo convenit angelo et ex natura et gratia, ut homo committatur eius custodiae et tutelae.

5. Ad illud quod obicitur ex parte Dei, quod Dominus est custos perfectus, dicendum quod perfectio divinae custodiae non excludit utilitatem angelicae. Sicut enim Deus operatur in omnibus rebus, et tamen eius operatio operationes creaturarum non excludit sed conservat et adiuvat, nec tamen eius operatio est imperfecta nec operatio creaturae superflua : sic intelligendum est de custodia. Sicut enim Deus propter suae bonitatis manifestationem et ordinis sapientiae ostensionem creaturis communicavit posse operari et in alias creaturas effectum suum imprimere, ipso tamen non deserente, sed cooperante ; sic dedit angelis posse hominem custodire, cum tamen a servorum suorum custodia ipse nunquam desistat, quia tale posse competebat angelicae naturae et gratiae. Et una istarum custodiarum alteri non praeiudicat, immo divina facit ad angelicae custodiae perfectionem, angelica vero ad perfectionis divinae custodiae manifestationem.

6. Ad illud quod obicitur, quod Deus per se ipsum debuit redimere, ergo per se ipsum debuit custodire, dicendum quod non est simile. Redimere enim aeque magnum est sicut condere ; et ideo sicut nullus debuit esse conditor nisi solus Deus, sic nullus alius debuit esse redemptor ; custodire nutem dicit aliquem effectum beneficentiae, qui magis est exterius, quam interius, et ideo non est tantus.

Nec valet illud quod obicitur, quod non minor est virtus tueri bona quam acquirere ; dicendum enim quod illud tunc verum est, quando conservatio et acquisitio est in potestate eiusdem virtutis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum competens fuerit angelum deputari ad custodiam hominis conditi ante lapsum.

 

Secundo quaeritur, utrum competens fuerit angelum deputari ad custodiam hominis conditi.

Et quod non, videtur.

  1. Angelus deputatur ad custodiam hominis propter supplendos eius defectus ; sed in homine secundum statum naturae institutae nulli erant defectus : ergo ad eius custodiam non debebat deputari aliquis angelus.
  2. Item, homo secundum statum naturae institutae non erat magis pronus ad malum quam unus angelus in suis naturalibus constitutus : ergo si angelus conditus nullius custodiae est commissus nisi soli divinae, videtur similiter quod nec homo in statu innocentiae constitutus.

3. Item, custodia dicit quamdam praesidentiam in custodiente respectu custoditi ; sed anima humana solus Deus maior est, nisi depravetur per culpam : ergo si homo in statu innocentiae nulla culpa erat depravatus, non debuit ei per officium custodiae praesidere aliquis angelus.

4. Item, si ad custodiam hominis instituti deputatur angelicus spiritus : ergo cum virtus hominis sit modo per peccatum multipliciter deiecta, videtur quod uni homini non sufficiat unius angeli custodia : ergo si nunc uni homini lapso sufficit unus, videtur, quod tunc non indigebat custodia alicuius.

 

Contra :

  1. Super illud Matthaei 18, 10 : Angeli eorum etc., Glossa Hieronymi : Magna dignitas est animarum, ut unaquaeque ab ortu nativitatis suae habeat ad sui custodiam angelum deputatum. Si ergo deputatio custodiae angelicae pertinet ad dignitatem animae, cum anima secundum statum naturae institutae dignior esset quam secundum statum naturae lapsae : videtur quodsi nunc habet angelum ad sui custodiam deputatum, quod multo magis tunc.

2. Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum : ergo si homo in statu naturae institutae habuit angelum malum tentantem, ergo multo fortius divina misericordia debuit sibi dare angelum custodientem.

3. Item, angeli deputati sunt nobis custodes, ut per eorum operationem retrahamur a malo ; sed homo in statu innocentiae indigebat a malo retrahi, cum posset peccare : ergo debebat ab angelo custodiri.

4. Item, homo viator committitur angelicae custodiae, ut per sustentationem et auxilium angelicum et per subsidium eius operationis possit de bono in melius ascendere : sed homo in statu innocentiae proficere poterat : ergo videtur quod ad ipsius custodiam angelus deputari debebat.

 

Respondeo : Dicendum quod, etsi angelus deputatur ad custodiam hominis ut in multis prosit ei et subveniat, specialiter tamen ad hoc deputatur ut ab invisibili adversario defendat. Quia enim homo non habet colluctationem adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores. et adversus spiritualia nequitiae in caelestibus, qui sunt hostes invisibiles : debet per oppositum habere invisibiles adiutores ad sui ipsius defensionem. Et quia adversarius undique nos impugnat - nam rationem seducit per astutias, voluntatem allicit per blanditias, virtutes opprimit per violentiam - ideo bonus angelus specialiter ad hoc nobis datur ut hominem defendat ab oppressione contra violentiam, ut hominem erudiat et dirigat contra fallaciam, ut hominem exhortetur et incitet ad bonum contra blanditias.

Quia igitur adversarius noster diabolus etiam homine instituto erat fortior et astutior et in proposito malitiae pertinacior, ideo competebat homini dari angelicam custodiam, quae comprimeret potestatem adversariam non solum secundum statum naturae lapsae sed etiam institutae, licet magis nunc quam tunc indigeret. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud vero quod primo obicitur, quod angelus datur homini ad custodiam propter supplendos defectus, dicendum quod illa non est tota causa, nisi large vocetur suppletio defectus, sive quantum ad defectum qui inest, sive etiam quantum ad defectum qui potest inesse, ut non insit. Et licet in primo homine non esset defectus actualis, erat tamen in eo defectibilitas ; et si ex se non haberet defectum, in defectum tamen praecipitari poterat per suum adversarium.

2. Ad illud quod obicitur, quod angelus non deputatur ad custodiam alterius angeli, dicendum quod, etsi angelus possit alteri angelo praesidere, tamen proprie non dicitur ipsum custodire. Nam ille solus indiget custodia qui potest impugnari et per custodiam superare vel absque custodia perdere ; et ille solus debet custodire qui nec potest expugnari nec perdere. Et hinc est quod angelus potest deputari ad custodiam hominis instituti, et non alterius angeli : nam angeli simul conditi sunt, et simul etiam qui beatificantur beatificat sunt, et simul etiam qui peccaverunt irrecuperabiliter lapsi sunt. Et ideo angelus non potest deputari ad custodiam alterius angeli, quia bonus post confirmationem non indiget, malo post obstinationem non prodest ; ante vero confirmationem et obstinationem nec erat qui posset defendere, nec erat qui posset impugnare cum omnes essent aequaliter vertibiles. In homine vero viatore secus est. Nam homine existente in statu vertibilitatis et pugnae, in qua poterat amittere vel lucrari, angelus in statu beatitudinis erat, a quo non poterat commoveri.

3. Ad illud quod obicitur, quod menti humanae, quae non est per peccatum corrupta, solus Deus debet praefici, dicendum quod verum est de ea praelatione quae habet oppositam servitutem ; sic enim homo conditus soli Deo dicebatur esse subiectus, et solius Dei erat servus non alterius. De praelatione vero quae attenditur secundum excellentiam status et secundum praesidendam respectu alicuius actus, non habet veritatem ; sic enim angelus praeest angelo, in quibus nunquam fuit peccatum.

4. Ad illud quod obicitur, quodsi homo habuit angelum ad custodiam deputatum, quod nunc unus homo debet habere multos, dicendum quod illud argumentum non cogit ; quia effectus angelicae custodiae dupliciter potest crescere : vel propter multiplicationem custodientium, vel propter maiorem succursum custodientis. Et ideo licet homo lapsus maiori indigeat officio custodiae quam institutus, tamen, quia idem angelus secundum diversas opportunitates, potest magis et magis succurrere et indigentias relevare ; ideo non oportet pro augmentatione indigentiae in custodito numerum custodum multiplicare.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Christus habuerit angelum custodem.

 

Tertio quaeritur, utrum aliquis angelus deputatus fuerit ad custodiam Christi. Et quod sic, videtur :

1. Per illud Psalmi [90, 11] : Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis ; ergo si hoc inteliigitur de capite, sicut Glossa exponit ibidem, patet etc.

2. Item, super illud Lucae 22, 43 : Ecce apparuit ei angelus Domini confortans eum, Beda : In testimonium utriusque naturae et angelus eum confortasse et angelus ei ministrasse describitur ; si ergo actus confortandi pertinet ad officium angeli custodientis, videtur etc.

3. Item, hoc videtur ratione. Quia Christus secundum humanam naturam, maxime secundum statum passibilitatis, minoratus est paulo minus ab angelis : ergo si erat mortalis et passibilis et etiam minoralus ab angelis, et indigebat et competebat, ut videtur, ab angelis praesidentibus et immortalibus custodiri.

4. Item, ordo universitatis hoc exigit, ut contra malum sit bonum. Cum igitur Christus habuerit malum angelum ad exercitium et pugnam, sicut legitur Matthaei 4, 1, quod tentatus est a diabolo : ergo debuit habere bonum angelum ad custodiam.

5. Item, ad dignitatem spectat animae humanae quod committatur tam nobili custodiae, sicut angelicae : ergo si anima Christi fuit nobilissima omnium, videtur quod sibi maxime competat custodia angelorum.

6. Item, sapiens dominus illud quod habet carius facit custodiri diligentius ; sed Deus cariorem habebat Christum quam aliquem alium : ergo videtur quodsi aliis non deest angelorum custodia, quod nec animae Christi quae inter omnes et super omnia erat Deo carissima.

 

Contra :

  1. Christus ab instanti suae conceptionis fuit beatus et perfectissime beatus : si ergo beati potius est custodire quam custodiri, videtur quod Christo nullo modo competat custodia angelica.
  2. Item, Christus ab instanti suae conceptionis et secundum animam et secundum corpus fuit divinitati unitus tanta unione qua maior nequit intelligi : ergo si divina virtus omnipotentissima est per omnia ad nutum suae voluntatis prompta erat, ergo videtur quod nulla indigeret aliena custodia.
  3. Item, qui custoditur ab alio, ex hoc quod custoditur est quodammodo illi obnoxius : ergo si Christus nulli debuit esse obnoxius, a nullo angelo debuit custodiri.
  4. Item, esto quod Christus non habeat angelum ad sui custodiam ; quaero, utrum ex hoc incurrat aliquod damnum vel incommodum vel peccatum vel omittat aliquod bonum ; et cum nullum horum sit, nihil tollit a Christo absentia angelicae custodiae : ergo nihil adicit praesidentia : ergo si ponitur Christus ab angelo custodiri, videtur quod aliquid circa ipsum fiat frustra ; quod est inconveniens.

 

Respondeo : Dicendum quod Christo non est datus angelus ad custodiam, tum quia Christus non indigebat, tum etiam quia non competebat. Non egebat, quia adversarius eius nec poterat opprimere per violentiam corpus divinitati unitum, nec poterat seducere per astutias intellectum a Verbo plenarie illustratum, nec poterat allicere per blanditias affectum, plenitudine gratiae confirmatum. Ideo Christus non indigebat angelo bono nec quantum ad defensionem corporis nec quantum ad eruditionem rationis nec quantum ad incitationem affectionis.

Non solum autem non indigebat angelica custodia, sed nec etiam ei competebat. Custodia enim in custodiente respectu custoditi dicit quamdam praesidentiam ; et quia angeli Christo Domino suberant, non praeerant, ideo nec aliquod officium praesidentiae ipsis angelis respectu Christi committi debebat.

Et propterea nullus angelus debuit deputari ad custodiendum Christum sed angelorum multitudo debuit deputari ad eius ministerium.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de Psalmo : Angelis suis Deus mandavit de te, dicendum quod illud intelligitur de capite ratione membrorum. Unde, sicut dicit Augustinus, diabolus male exposuit sive intellexit, dum capiti attribuit ratione sui, quod Scriptura attribuit ei ratione membrorum.

2. Ad illud quod obicitur, quod angelus eum confortabat, dicendum quod angelus non confortabat eum confortatione potestativa sicut confortat illos quos custodit, sed solum ministeriali sicut confortat armiger strenuum militem.

3. Ad illud quod obicitur, quod Christus est ab angelis minoratus, dicendum quod, etsi minoratus dicatur ratione passibilitatis, nunquam tamen sic minoratus est ut aliquis angelus auderet ei praesidere ; cum ita bene sit adorandus Christus in cruce et in sua infirmitate, sicut etiam cum in sua apparebit virtute.

4. Ad illud quod obicitur, quod habuit malum angelum ad exercitium, dicendum quod illud exercitium solum fuit exterius non interius, nec fuit ad ipsius probationem sed potius ad nostram instructionem et adversarii confutationem : ex quo Christi dignitas non minuebatur sed manifestabatur. Sed non sic est in officio custodiendi ; nam si angelus ad eius custodiam deputaretur, potius esset defectibilitatis ostensio quam virtutis et dignitatis manifestatio vel etiam alicuius instructio.

5. Ad illud quod obicitur, quod dignitatis est habere custodiam angelicam, dicendum quod quaedam sunt dignitatis simpliciter, quaedam vero sic sunt dignitatis ut etiam annexum habeant aliquid indignitatis sive infirmitatis. Custodiri autem ab angelo ita dicit dignitatem in anima respectu aliarum creaturarum, quae non committuntur angelicae custodiae, ut tamen dicat imperfectionem respectu Beatorum qui aliena custodia nunquam egent. Et quia animae Christi non est attribuendum aliquid quod deroget eius beatitudini, ideo, etsi ab angelo custodiri aliquo modo dicat dignitatem, non tamen Christo debet attribui, quia simul cum hoc in custodito quandam importat defectibilitatem.

6. Ad illud quod obicitur, quod id quod carius est, melius custoditur, dicendum quod verum est, quando illud quod magis carum est ita indiget custodiri sicut illud quod minus. Sic autem non est in proposito ; nam Christi anima non sic indigebat custodiri, quae peccare non poterat.

Vel aliter potest dici quod Deus diligentius custodit animam Christi quam animam alicuius alterius hominis ; plus enim facit ei per se ipsum, quam ulli animae faciat per se et per angelum.

 

 

ARTICULUS II.

De eis quae angelicae custodiae sunt annexa.

 

Consequenter quaeritur de secundo articulo, scilicet de annexis angelicae custodiae, et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum angelus propter nostram obstinationem subtrahat custodiae beneficium.

Secundo quaeritur, utrum ex nostra beatificatione accrescat ei novum gaudium.

Tertio quaeritur, utrum angelus custodiens ex damnatione custoditi incurrat aliquod detrimentum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum angelus subtrahat ab homine custodiae beneficium propter obstinationem.

 

Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod angelus subtrahat ab homine custodiae beneficium propter obstinationem.

1. Per illud Ieremiae 51, 9 : Curavimus Babylonem, et non est curata ; derelinquamus eam ; ibi Glossa : Medici sunt angeli quos a nobis repellimus, dum eorum consilio non acquiescimus.

2. Item, per aliam Glossam ostenditur illud idem ; ibidem Glossa: Cave, ne quando relinquat te medicus ; si enim te reliquerit, patet quod abscessio medici damnatio tua sit : ergo angelus hominem quem custodit aliquando derelinquit ; sed hoc non est, nisi quando obfirmat faciem suam per obstinationem : ergo etc.

3. Item, Damascenus dicit, quod antichristus carebit angelorum praesidio ; sed hoc non est, nisi quia ipse erit obstinatus in malo : ergo videtur quod praesidium custodiae obstinatis subtrahatur ab angelis.

4. Item, angelus neminem invitum potest compellere ad bonum ; sed obstinatus factus est invitus ad bonum ; ergo frustra circa ipsum laborat angelus : ergo si stultus est qui aliquid frustra facit, maxime qui hoc novit, videtur quod propter obstinationem perdat homo angelicum praesidium.

5. Item, maioris benignitatis et misericordiae Deus est quam sit angelus ; sed Deus propter peccati commissionem relinquit cordis humani habitaculum : ergo multo fortius videtur quod propter obstinationem angelus subtrahat ministerium.

6. Item, propter rebellionem et obstinationem excommunicatur quis et eicitur extra coetum fidelium, et subtrahitur ei orationum ecclesiasticarum beneficium ; ergo si tantus zelator iustitiae vel maior est angelus quam sit Ecclesiae praelatus, et praelatus rebelli et obstinato subtrahit beneficium communionis et orationis, videtur quod multo fortius angelus subtrahat praesidium custoditionis.

7. Item, gravius peccat ille cui suggeruntur bona et facit mala quam qui facit mala sine aliqua exhortatione bonorum, et hoc propter contemptum : ergo obstinatus in malo gravius peccat, quando, contempta exhortatione angelica, persistit in malitia, quam si esset omnino ab angelo derelictus : ergo si angelus bonus non debet aliquid facere quod vergat in malum eius quem custodit, videtur quod ex quo obstinatus est, non debeat eum amplius custodire.

 

Contra :

  1. Paratior est bonus angelus ad conservandum in bono quam sit malus angelus ad praecipitandum in malum ; sed malus angelus, quantumcumque homo sit bonus, usque ad mortem non desinit ipsum infestare : ergo videtur quod nec bonus quantumcumque malum usque ad mortem desinat custodire. Maior propositio manifesta est ; minor probatur per illud quod dicitur in Glossa in Tobiae 6, 4 super illud : Apprehende branchiam eius : Glossa : Diabolus usque ad crucem secutus est Christum
  2. Item, quanto aliquis peior est tanto pronior est ad malum ; et quanto pronior ad malum tanto magis indiget retrahente : ergo si angelus deputatus ad custodiam, ad hoc ordinatur ut retrahat a malo, videtur quod non debeat subtrahi obstinato.
  3. Item, de nemine desperandum est dum est in via : ergo quantumcumque aliquis sit obstinatus, non est de eo desperandum : ergo si medicus non relinquit aegrotum, nisi illum de quo desperat, videtur quod angelus nullum relinquat quantumcumque obstinatum.
  4. Item, in aegritudine corporali sic est quod, quamvis aliqua aegritudo sit incurabilis, tamen, si potest intendi, perutile est habere consilium medici : si ergo nullus est adeo obstinatus in hac vita, quin possit in eo malitia intendi, videtur quod cuilibet competat custodia angeli. Si ergo angelus non subtrahit custodiam ab eo qui est idoneus custodiri, videtur quod nullus quantumcumque obstinatus beneficio angelicae custodiae, quamdiu est in via, debeat destitui.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod communiter tenetur a doctoribus sacrae Scripturae, quod angelus non omnino relinquit obstinatos quamdiu sunt viatores ; nec tamen adeo diligenter custodit sicut custodit bonos aut mediocriter malos. Ideo communiter dicitur quod quodammodo semper custodit.

Explicatio autem huius potest diversimode fieri.

Nam aliquem custodiri ab angelo hoc potest dupliciter intelligi : vel secundum habitum vel secundum actum. Voluerunt ergo aliqui dicere quod angelus obstinatum secundum actum custodiendi relinquit, pro eo quod ipse custodienti angelo non obedit, immo contra eius monita faciem obfirmavit ; quantum vero ad habitum non deserit, quia semper promptus est ei subvenire, si quo modo ipsum ad viam veritatis videat inclinari.

Et hic quidem modus dicendi non sufficit, quia nullus est adeo malus et perversus quin angelus bonus possit ei aliquod beneficium custodiendo largiri : ergo si semper ei est promptus facere bonum, videtur quod nunquam subtrahat omnem actum.

 

Et ideo secundus modus dicendi est, quod duplex est custodiae angelicae actus : unus respectu corporis, alter respectu spiritus ; unus consistit in repulsione hostis ne opprimat corpora, alter in arcendo ipsum ne pervertat animas. Primi actus efficacia est in angelo, secundi vero non solum est in angelo sed etiam In nobis. Quantum ad primum actum bonus angelus hominem usque ad mortem non derelinquit, quia non patitur ipsum a daemone opprimi vel occidi, nisi quando aliter exigit fieri sententia divini iudicii. Quantum vero ad secundum actum, quia actus illius efficacia non tantum est in angelo sed etiam in nobis, subtrahit custodiae beneficium ab his, circa quos videt se frustra exerceri, utpote ab excaecatis et obstinatis qui nec recipiunt instructionem nec exhortationem.

Sed cum custodia magis respiciat animam quam corpus, adhuc non videtur omnino probabile, quod angelus omnem actum custodiae subtrahat respectu animae.

 

Et ideo est adhuc tertius modus dicendi probabilior praedictis, quod effectus angelicae custodiae et est respectu boni et respectu mali : respectu boni conservandi vel acquirendi vel augendi ; respectu vero mali deserendi vel evitandi vel minuendi. Bonus igitur angelus obstinatos non deserit quantum ad actum custodiae qui respicit malum, quia semper retrahit hominem ne labatur in peius.

Et hoc ostendunt rationes praedictae secundo inductae, et concedendae sunt.

Quantum vero ad actum, qui respicit bonum, obstinatos deserit et antichristum non custodiet.

 

[Ad obiecta] :

1-4. Et sic intelliguntur tres auctoritates ad illam partem inductae : una, quae dicit quod angeli nos relinquunt et nos eos repellimus ; alia, quae dicit quod abscessio angeli est damnatio infirmi ; et tertia Damasceni, quae dicit quod antichristus carebit angelorum praesidio. In omnibus enim his intelligitur angelus recedere vel abesse, non quia non defendat ab adversario vel non retrahat a malo, sed quia non conservat in bono nec perducit ad bonum.

Et per hoc opatet ratio sequens. Non enim prbat quod angelus simpliciter derelinquat obstinatum, sed solum quantum ad effectum custodiae, qui est in exhortando et promovendo ad bonum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Deus deserit habitaculum cordis propter peccatum, dicendum quod non est simile, quia peccatum privat gratiae habitum, per quem disponitur anima ut homo sit Dei habitaculum ; et ideo efficit cor hominis ineptum ad hoc quod in ipso habitet Deus. Habitatio enim Dei in eo in quo habitat, requirit dignitatem. Custoditio vero angeli in custodito non exigit dignitatem, sed potius respicit indigentiam, et necessitatem,
  2. Ad illud quod obicitur, quod Ecclesia subtrahit orationis beneficium ab eis quos excommunicat, dicendum quod hoc facit ad ipsorum confusionem et correctionem, sicut infra patet, cum agitur de excommunicatione ; nunquam tamen subtrahit omnino orationum beneficium. Sic et in proposito intelligendum est quod angelus aliquando iusto iudicio Dei non compescit hominem, quin ambulet in inviis et abominationibus et ignominiae passionibus secundum impetum cordis sui ; nunquam tamen sic deserit quin aliquo modo a malo retardet, licet non omnino Impediat.

7. Ad illud vero quod obicitur, quod ex hoc peccatum hominis aggravatur, dicendum quod sicut peccator ex Dei misericordia et patientia thesaurizat sibi iram et convertit misericordiam Dei ad cumulum reatus sui, et hoc non est a Deo sed ab ipso peccatore, Dei tamen iudicio permittente, sic et in proposito intelligendum est se habere.

Potest etiam dici quod nunquam sic convertitur peccator in malum, quin melius sit sibi custodiri quam deseri ; quia, etsi contemptus aggravet peccantis reatum, tamen frequentatio peccatorum quam homo incurret si angelus desereret, aggravaret multo fortius quam contemptus.

Credendum est enim quod multis modis angeli qui nos custodiunt, et studeant promovere ad bonum et studeant retrahere a malo, quamvis hoc non percipiat hebetudo spiritus nostri ; propter quod multi superbiunt, multi sunt ingrati et frequenter sibi attribuunt quod est ex beneficio angelico, et ex hoc minus efficiuntur digni ut ab angelis adiuventur. Et propter hoc perutile est effectus angelicae custodiae nosse et intelligere.

 

 

DOCTRINA SACRAE SCRIPTURAE DE EFFECTIBUS CUSTODIAE ANGELICAE.

 

Consueverunt autem a magistris duodecim effectus assignari, qui eliciuntur ex Scripturis.

Primus est pro delictis increpare, Iudicum 2, 1-2 : Ascendit angelus Domini de Galgala ad locum flentium et ait : Eduxi vos de terra Aegypti. Et post : Et non audistis vocem meam.

Secundus est a vinculis peccatorum absolvere, Actuum 12, 7 : Angelus astitit. Et post : Ceciderunt catenae de manibus eius ; hoc tamen intelligendum est dispositive.

Tertius est impedientia ad bonum auferre, quod signatur Exodi 12, 12, ubi angelus percussit primogenita Aegypti.

Quartus est daemones arcere, Tobiae ultimo : Daemonium ab uxore mea compescuit, dicit Tobias de Raphaele.

Quintus est docere, Danielis 9, 22 : Nunc egressus sum, ut docerem te, et intelligeres.

Sextus est secreta revelare, Genesis 18, 17, tres angeli mysterium Trinitatis et Unitatis expresserunt, et ibidem sequitur : Num celare possum Abraham etc.

Septimus est consolari, Tobiae 5, 13 : Forti animo esto, in proximo est, ut a Deo cureris etc.

Octavus est in via Dei confortare, III Regum 19, 7 : Surge et comede, grandis enim tibi restat via.

Nonus est in via deducere et conducere, Tobiae 5, 13 : Ego ducam, et reducam eum etc.

Decimus est hostes deicere, Isaiae 37, 36 : Egressus angelus Domini percussit in castris Assyriorum etc.

Undecimus, tentationes mitigare : et hoc signatur Genesis 32, 24-32, ubi Iacob luctatus est cum angelo, ubi benedictione accepta confortatus est post luctam, et emarcuit nervus femoris eius.

Duodecimus est orare et orationes deferre, Tobiae ultimo : Quando orabas cum lacrymis... ego obtuli etc.

Hi omnes sunt effectus custodiae angeli, ex quibus omnibus tam Deo quam angelis debemus esse obnoxii et grati.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum angelo custodienti amplificetur gaudium ex beatificatione custoditi.

 

Secundo quaeritur, utrum ex beatificatione custoditi angelo custodienti amplificetur gaudium.

Et quod sic, videtur.

1. Lucae 15, 7 : Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem iustis. Ex hoc textu patet quod ex conversione peccatoris angelis Dei accrescit gaudium : ergo multo fortius de beatificatione eiusdem.

2. Item, angelus in ministrando homini aliquid meretur ; sed non meretur illud quod habet, sicut probatum est supra : ergo meretur habendum. Sed quod retribuitur pro merito, hoc est gaudium : ergo meretur maius gaudium.

3. Item, angelus habet perfectam caritatem, ergo diligit proximum sicut se ipsum ; sed ubi est par dilectio de pari bono, est par gaudium : si ergo angelus diligit illum quem custodit sicut se ipsum, tantum gaudet de eius salvatione quantum de sua : ergo videtur eius gaudium duplicari.

4. Item, ubicumque est desiderii completio ibi est gaudium et delectatio : ergo ubi de novo completur aliquod desiderium, de novo accrescit gaudium ; sed angelus desiderat illum quem custodit salvari : ergo cum salvatur, necesse est ipsum gaudere de eius salute. Sed prius de hoc non gaudebat, quia non erat : ergo videtur quod novum gaudium sibi accrescat.

5. Item, in angelis custodientibus homines potest crescere cognitio, sicut probat Magister in littera ; sed si potest crescere cognitio, qua ratione crescit cognitio, eadem ratione et dilectio : et si dilectio, ergo gaudium et delectatio.

6. Item, in eo qui ordinate gaudet, sicut crescit materia gaudendi ita crescit et gaudium ; sed in lerusalem superna crevit et crescit materia gaudii ex Christo et eius membris, quibus ministrant angeli beati : ergo videtur quod in illis crescat gaudium. Quod autem materia gaudii creverit, patet tum propter Christi exaltationem, tum propter ruinae angelicae reparationem, tum propter hominis perditi reinventionem ; quae omnia affectui ordinato sunt materia gaudii, maxime affectui angelico, cum sit maxime ordinatus.

 

Sed contra :

  1. Beatitudo est stai tus omnium bonorum congregatione perfectus ; sed ubi est status perfectus ibi non est profectus : ergo si in angelis beatis est perfectum et plenum gaudium, ergo non videtur quod ex aliquo suscipiat incrementum.

2. Item, gaudium est de essentia beatitudinis, sicut et caritas : ergo si potest in eis crescere gaudium, potest et in eis crescere habitus caritatis ; sed si caritas potest in eis alterari : ergo potest in eis amitti.

3. Item, bonum creatum comparatum ad increatum est sicut punctus ad lineam : ergo si angelus beatus gaudet de unoquoque sicut gaudendum est, improportionaliter plus gaudet de Deo quam gaudeat de aliquo creato : ergo sicut punctus adveniens lineae non auget lineam, sic creatura cum Creatore non est maior gaudendi materia quam ipsa creatrix essentia per se ipsam : ergo cum angelus gaudeat de ipsa veritate aeterna, propter aliquod creatum non videtur quod gaudium in eo crescat.

4. Item, si crescit gaudium in angelo propter beatitudinem eius quem custodit ; sed ille qui custoditur potest impedire suam beatitudinem : ergo potest impedire gaudii angelici perfectionem ; quodsi hoc est falsum, cum sit contra rationem verae beatitudinis, ergo et primum.

 

Respondeo : Dicendum quod gaudium in angelo crescere potest intelligi dupliciter : vel extensive vel intensive. Extensive dicitur crescere quando quis de pluribus gaudet, intensive vero quando affectus eius de aliquo copiosius gaudet. Si ergo intelligamus de incremento gaudii secundum primum modum, sic absque dubio verum est, et doctores communiter hoc sentiunt quod ipsis beatis angelis accrescit gaudium, quia de pluribus gaudent secundum quod plures salvantur.

Si autem loquamur de cremento gaudii quantum ad modum secundum, scilicet quantum ad intensionem, sic distinguendum est ; nam gaudium duplex est. Est enim gaudium in quo consistit praemium substantiale, et hoc est gaudium de bono increato quod habet angelus de Deo et in Deo. Est iterum gaudium in quo consistit praemium accidentale ; et hoc est gaudium quod habet angelus de bono creato sive proprio sive alieno.

Fuerunt igitur qui dixerunt quod in angelis beatis accrescit utrumque gaudium intensive, quia nondum sunt perfecte beati, quamvis sint confirmati ; de quorum opinione videtur fuisse Magister.

Sed quia hoc non videtur probabile, sicut supra improbatum fuit distinctione quinta, ubi agitur de conversione angelorum, ideo fuerunt alii, qui dixerunt quod neutrum gaudium in eis crescit intensive sed solum extensive, sicut caritas eorum non est maior quam fuit ab initio, quamvis plures nunc diligant quam tunc.

 

Sed quia istud non videtur adhuc multum probabile quod angelis accrescat gaudii materia, quin etiam aliquo modo intendatur et gaudium ; ideo est tertius modus dicendi, quod in angelis nullo modo accrescit gaudium in quo consistit praemium essentiale, quia quantum ad illud perfecte beati sunt ; sed gaudium in quo consistit praemium accidentale, accrescere potest non solum exstensive verum etiam intensive, et ratione boni proprii et ratione boni coniuncti ; quia ministrando aliis bona opera faciunt, in quibus praemium accidentale merentur ; et etiam concives suos ad beatitudinem perducunt, super quibus absque dubio gaudent et congratulantur.

Et haec positio tertia videtur esse probabilior, et secundum hanc patet responsio ad partes oppositas. Nam rationes ostendentes quod ex nostra beatificatione angelis accrescat gaudium, concludunt solum de gaudio accidentali quod est circa bonum, in quo tamen non consistit essentialis praemii augmentatio.

 

Rationes vero ad oppositum procedunt sive concludunt de gaudio substantiali, ratione cuius est angelus perfecte beatus, et quod respondet quantitati habitus, et quod est circa bonum increatum ; et hoc quidem non crescit in eo, sicut illae rationes ostendunt.

Ultima tamen ratio non concludit, quod homo possit gaudium angelicum impedire ; quia, sicut iam melius patebit, sic angelus congratulatur de hominum salute ut tamen non tristetur de damnatione, et ita nostrae salutis impedimentum nullum in angelico gaudio vel praemio ponit defectum. Nullum tamen inconveniens esse videtur, si concedatur quod impediri possit ipsius angeli aliquod accidentale gaudium ; sed illud melius declarabitur per consequens problema.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum angelus ex damnatione custoditi incurrat aliquod detrimentum.

 

Tertio quaeritur, utrum ex damnatione custoditi incurrat angelus aliquod detrimentum.

Et quod sic, videtur.

  1. III Regum 20, 39 : Custodi virum istum ; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius ; ex quo colligitur quod Dominus eo pacto committit ad custodiendum, quod, si custoditus amittitur, de manu custodis requiratur. Si ergo homo perditur, videtur quod angelus ipsum custodiens incurrat salutis suae periculum ; et hoc videtur dicere Origenes, super illud Numerorum, : Initiati sunt Beelphegor ; Glossa : Praeest angelus bonus, qui pro delictis culpatur et pro bene gestis laudatur.

2. Item, Isaiae 33, 7 : Angeli pacis amare flebunt ; constat autem quod non flebunt nisi propter miseriam et damnationem hominum : ergo si illis maxime compatiuntur quos custodiunt, videtur quod de damnatione illorum incurrant gemitum et planctum, et ita aliquod gaudii detrimentum.

3. Item, si oppositum est causa oppositi, et propositum propositi ; sed salvatio hominum custoditorum generat in angelis custodientibus gaudium et congratulationem : ergo damnatio generabit gemitum et compassionem.

4. Item, sicut completio desiderii delectat animam, ita frustratio contristat ; sed angelus, quia cupit salvari eum quem custodit, gaudet cum ille salvatur, quia desiderium eius impletur : ergo cum ex eius damnatione frustretur, videtur etc.

5. Item, poena Arii semper crescit propter multiplicationem eorum quos per errorem suum ad damnationem trahit : ergo per oppositum ex nostra salvatione crescit angelorum praemium nos custodientium. Si ergo nos damnamur, cum ipsi gloriari debeant in nobis sive de nobis, videtur quod patiantur gloriae detrimentum.

6. Item, angeli mali gaudent dum possunt hominem pertrahere ad supplicia, et hoc est, quia homines odiunt quos exercitant et tentant : ergo si boni angeli diligunt illos quos custodiunt, videtur quod per oppositum

 

Contra :

  1. Bonus angelus est beatus ; sed beatus est cui ad nutum cuncta succedunt ; ei autem qui huiusmodi est, non potest aliquod accidere ; detrimentum : ergo videtur quod ex damnatione eorum quos custodiunt nullum detrimentum incurrant.

2. Item, angelus bonus voluntatem suam divinae voluntati conformat : ergo si Deus non vult salvare nisi praedestinatos, videtur quod nec angelus bonus : ergo si nullus praedestinatus damnatur, nullus damnatur quem angelus bonus non velit damnari : ergo videtur quod ex nullius damnatione tristetur,

3. Item, dolor et tristitia non est sine poena et poena non est sine culpa praevia ; sed in beatis angelis nunquam fuit culpa : ergo nec fuit nec potest esse tristitia.

4. Item, angelus non magis meretur in ministrando bono quam malo, cum ex voluntate aequaliter bona ministret utrique : ergo si remuneratio pensatur secundum meritum, non minus remuneratur angelus, cum custodit praescitum quam cum custodit praedestinatum : ergo videtur quod ex illius damnatione nullum incurrat angelus detrimentum.

 

Iuxta hoc quaeritur, utrum angelus velit illum quem custodit salvari, cum revelatum est sibi ipsum esse praescitum. Si non vult ipgum salvari, ergo videtur eum custodire invite ; si vult, ergo videtur quod voluntas eius voluntati divinae non conformetur nec quod etiam impleatur.

Item, cum custodit praescitum, quaero : quod praemium ei ex hoc redditur ? Substantiale non, constat ; accidentale non, ut videtur, quia illud consistit circa salvationem eorum quos custodiunt, sicut patet in praemio aureolae quod habent praedicantes.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc diversimode senserunt diversi.

Quidam enim dicere voluerunt quod angeli beati ex damnatione eorum quos custodiunt, etsi non incurrant detrimentum gloriae, concipiunt tamen gemitum misericordiae. Quamvis enim sint ex sublimitate gloriae immortales et impassibiles, non sunt tamen incompassibiles. Et hoc accipiunt ex quodam verbo Bernardi qui videtur hoc dicere ; et dicunt verbum Isaiae superius dictum sic intelligendum esse.

Sed tamen illud non videtur intelligibile, quomodo aliquis possit compati et non pati. Nec illud videtur probabile quod angeli aliqua pietate et misericordia flectantur ad reprobos, cum ipsi maxime zelent iustitiam et divinam gloriam, utpote qui iam sunt constituti in perfecto statu iustitiae. Propter quod dicit Gregorius in quadam homilia quod ad reprobos non habent compassionem iustorum animae. Ait enim sic : Iustorum animae, etsi naturae suae bonitate misericordiam habent, iam nunc auctoris sui iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur ut nulla ad reprobos compassione moveantur ; loquitur de Beatis.

Et propter hoc est alia positio, quod angeli custodientes ex damnatione eorum quos custodiunt, nec concipiunt gemitum nec incurrunt aliquod gloriae detrimentum. Gemitum non concipiunt propter plenitudinem gaudii, quod adeo perfectum est, ut nullo modo suscipiat admixtionem contrarii. Detrimentum etiam non patiuntur propter stabilitatem boni adepti ; nihil enim habent quod possint amittere, nec ex parte meriti nec ex parte praemii, cum sint in gloria et in iustitia confirmati. Et quoniam detrimentum dicit amissionem alicuius boni habiti, ideo ex nullo eventu detrimentum aliquod possunt pati.

Et concedendae sunt rationes, quae ad hoc inducuntur.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud vero quod obicitur, quod Deus requiret animam custoditi de manu custodientis, dicendum quod verum est, cum perit propter custodis negligentiam. Et quia in beatis angelis nulla cadit negligentia, ideo de manu ipsorum nullus damnatus requiritur. Et propterea verbum Origenis quod sequitur, si simpliciter intelligatur, est falsum. Nullo enim modo angeli boni culpabuntur nec in iudicium adducentur ; nisi forte quis dicat hoc debere intelligi, quod adducentur in iudicium non ad suam condemnationem sed ad manifestandum, quod reprobi ex sua sunt damnati malitia non ex suorum custodum negligentia ; vel nisi quis intelligat verbum Origenis, ut angeli dicantur ibi praelati.

Et per hunc modum verbum Isaiae quod subsequitur, potest intelligi vel exponi, ut angeli pacis dicantur ibi boni praelati. Si tamen quis intelligit de angelis beatis secundum veritatem, amaritudo fletus non indicat veritatem doloris sed aliquam conformitatem notat in signo vel effectu exteriori ; et potest illud intelligi dictum per anthropopathon, sicut dicitur Deus tactus fuisse dolore cordis intrinsecus, Genesis 6, 6.

  1. Ad illud quod obicitur, quod si oppositum est causa oppositi etc., dicendum quod ista maxima habet instantiam, ubi alterum inest per naturam sive ad modum naturae, sicut et illa, quod opposita nata sunt fieri circa idem. Et quoniam angelus beatus est susceptibilis gaudii sed non tristitiae, ideo gaudere potest de salute quamvis non tristetur ex damnatione.

4. Ad illud quod obicitur, quod frustratio desiderii contristat, dicendum quod tunc desiderium frustratur, quando quis aliquid appetit in omnem eventum sive absolute et illud non evenit ; quando vero appetit sub conditione, et illa conditio non stat, si illud quod appetit non evenit, propter hoc non dicitur desiderium frustrari. Et sic est in proposito. Nam angelus appetit eum quem custodit beatificari, si ipse voluerit fideliter adhaerere Christo ; et hoc nunquam fallit quin eveniat. Et quia ille qui damnatur recedit ab apposita conditione, ideo in desiderio angeli nullam ponit frustrationem, dum non ad id pervenit quod sibi angelus appetebat.

5. Ad illud quod obicitur, quod ex nostra salvatione crescit angelorum praemium, dicendum quod verum est quod crescit praemium accidentale ; non tamen sequitur ex hoc quod ex defectu salutis incurrant angeli detrimentum vel damnum, quia detrimentum vel damnum est respectu rei iam habitae. Si autem sit respectu rei habendae, hoc solum est quando ex impedimento aliqua remanet indigentia et imperfectio in eo qui impeditur. Hoc autem non est sic in proposito, quia quantumcumque ille qui custoditur damnetur, nihilominus tamen angelus habet suum praemium salvum et quantum ad gaudium quod habet in Deo, et quantum ad gaudium quod habet in se ipso sive de bono proprio - gaudebit enim de bonis operibus, quae circa illum fecit quem custodivit - et quantum etiam ad gaudium quod habet in alio, quia cum unus cadit, alter coronam suam accipit, sicut fuit expositum in primo libro ; et ideo, si ruina angelica non reparatur ex illo quem custodit, reparabitur ex alio. Quamvis ergo propter culpam illius, ne de eo gaudeat patiatur impedimentum, et ex tali tropo fortassis dicat Origenes ipsum esse culpandum, nullum tamen ex hoc incurrit detrimentum.

6. Ad illud quod obicitur, quod angelus malus gaudet de damnatione : ergo etc., dicendum quod non est simile, quia, sicut non est reperire malum omnino impermixtum bono, est tamen reperire bonum omnino impermixtum malo ; sic reprobatio angelorum aliquo modo admittit gaudium licet impurum, sed perfecta beatificatio nullum patitur secum tormentum vel gemitum.

Ex praedictis patent illa duo, quae ultimo quaerebantur, scilicet de voluntate et praemio angelorum custodientium malos.

Volunt enim malos, quos noverunt esse praescitos, voluntate absoluta damnari ; quantum autem in se est, vellent salvari ; et ideo non custodiunt inviti, quia, quamvis sciant, se frustra laborare ad perducendum eos ad salutem, tamen sciunt se fructuose laborare in hoc quod retrahunt, ne incurrant maiorem damnationem.

Quadruplex enim consuevit principalis effectus custodiae angelicae assignari circa animas. Unus est ut proficiat anima in bonum gratiae, alius ut non cadat in malum culpae, tertius est si cadat quod postmodum resurgat, quartus est ne toties vel in tantum malum cadat quoties vel ad quantum adversarius incitat.

Posset tamen aliter dici, quod non est angelis revelatum, qui ex eis quos custodiunt, salvari debeant vel damnari ; hoc tamen non est certum.

De praemio vero dicendum quod sicut duplex est finis artificis : unus in se et alter in alio, sicut patet in rhetore, cuius finis est loqui ornate, et hic est finis in se, et alter alii persuadere, et hic est finis in alio ; sic etiam duplex est praemium angeli accidentale : unum quo gaudet de bonis operibus quae fecit, aliud quo gaudet de salute eius, quem custodivit. Et quemadmodum artifex, si habeat finem primum et careat secundo, nihilominus perfecte dicitur habere methodum, si ex contingentibus nihil omiserit, sic Angelus qui fideliter custodivit eum qui ex culpa sua damnatur, perfectum habet meritum et praemium, dum de bonis suis operibus gloriatur. Gaudium autem illud quod est de multiplicatione bonorum operum, non est praemium substantiale, cum non sit de summo bono, sed accidentale ; nec tamen est aureola, quia non omne praemium accidentale est aureola, sed illud solum, quod habet praeexcellentiam.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dup. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, quod unaquaeque anima ab ortu nativitatis habeat angelum delegatum. Videtur enim falsum, quia cum anima parvuli in ortu suae nativitatis non possit mereri nec demereri nec sit capax disciplinae, videtur quod frustra angelus se occupet circa illum pro illo tempore ; sicut si aliquis doctor vellet erudire parvulum vagientem. Quodsi tu dicas, quod angelus custodit non erudiendo quantum ad spiritum sed defendendo quantum ad corpus, tunc videtur quod cum in pari periculo sit puer non natus et natus quantum ad corpus, quod debeat custodiri ante nativitatis ortum.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hieronymi auctoritas, intelligendum est quod ad custodiam hominis angelus deputatur ab ortu nativitatis ; et non solum intelligit de nativitate ex utero sed etiam de nativitate in utero. Ex tunc enim non ante, debet angelica custodia circa eum qui nasciturus est, deputari, quia illa custodia principalius respicit spiritum quam corpus ; et ideo non debet specialem angelum ad sui custodiam habere antequam spiritus infundatur. Non debet etiam differre, quia ex tunc defendere potest et adiuvare, magis tamen secundum tempora diversa. Dum enim est in utero parvulus potest interimi et damnari ; dum est extra uterum ante adultam aetatem, potest a baptismate impediri ; dum est in adulta aetate, ad diversa peccata potest pertrahi. Contra haec omnia in his tribus statibus debet sibi angelica custodia deputari, ut per eam ab his malis possit erui et ab adversario defendi. Et hi effectus satis sunt plani, qui sunt per liberationem a malo.

Utrum autem parvulus, quamdiu caret usu rationis, aliquem occultum effectum habeat quantum ad habilitationem et directionem in bonum, assignare est difficile sed negare non est tutum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Constat, omnes angelos in cognitionem mysteriorum secundum processum temporis profecisse. Hoc enim videtur esse contra Gregorium, qui dicit in Dialogo : Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident ? Si ergo viderunt quasi a principio temporis exemplar divinum, videtur quod in nullius cognitione defecerunt. Si tu dicas, quod intelligit de omnibus, quae sunt de necessitate salutis, sicut dicit Magister in littera.

Obicitur contra hoc, quia unum solum est illud quod est de essentia salutis : ergo non deberet dicere ratione illius, quod omnia sciant, quasi beatitudo esset in multis. Praeterea, si illud exemplar divinum est ratio omnium, et qui cognoscit rationem rei cognoscit ipsam rem, videtur quod angelus omnes res creatas cognoscat, dum illud unum cognoscit.

Et si profecerunt secundum procestum temporis, ergo videtur quod eorum cognitio subiaceat transmutationi temporali ; et ita non videntur esse beati.

Respondeo : Dicendum quod cognitio in angelis quaedam est a natura, quaedam est a gratia. Cognitio vero quae est a natura, duplex est. Quaedam enim dicitur esse a natura, quia naturaliter inserta, ut cognitio eorum quae sunt de prima mundi constitutione ; et quantum ad hanc angeli non proficiunt nec deficiunt, quia quantum ad hanc habuerunt plene species omnium. Alio modo cognitio a natura dicitur cognitio quae est per naturalem potentiam, sive sit innata sive acquisita ; et quantum ad hanc profecerunt angeli secundum processum temporis per multiplicem experientiam et conversionem super his quae de novo fiunt.

Similiter cognitio a gratia duplex est : quaedam a gratia fixa quaedam a gratia influente. Sicut enim in membris corporalibus ponuntur quaedam virtutes influentes, quaedam fixae, sive vita quaedam influens, quaedam fixa ; sic intelligendum est et in spiritualibus membris sive spiritibus angelicis. Gratia fixa dicitur esse gratia confirmationis. Cognitio procedens ab hac gratia est visio aeternae lucis, in qua nec proficiunt angeli nec decrescunt. Cognitio vero quae est a gratia influente, est cognitio revelationis, quae ideo vocatur influens, quia non semper revelat Deus mysteria sed pro loco et tempore ; et secundum hanc intelligit Magister angelos profecisse, non quia apertius viderint Verbum, sed quia revelatio aliqua facta est eis a Verbo.

Ad illud ergo quod obicitur, quod non proficiunt, quia vident omnia videndo Verbum, dicendum quod illud dictum est non per proprietatem sed per aequivalentiam et sufficientiam, quia cognitio solius Verbi adeo sufficit angelis, sicut si haberent cognitionem omnis rei, etiam in particulari.

Ad illud quod obicitur, quod vident omnium rationem, dicendum quod speculum aeternum est speculum voluntarium, et exemplar illud est voluntarie ductivum ; ideo quantumcumque quis in eo aspiciat, nihil in eo videt, nisi quantum ipsum vult revelare.

Ad illud vero quod obicitur de transmutatione temporis, dicendum quod etsi cognitio beatitudinis tempori non subiaceat, tamen cogitationes et affectiones et etiam cognitiones angelorum circa haec creata nihil impedit variari per tempora. Dicit enim Augustinus, Super Genesim ad litteram, quod Deus spiritualem creaturam movet per tempora, non per loca.

Et haec de angelis dicta sufficiant.