Distinctio XXXIV — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XXXIV
Post praedicta de peccato actuali etc.
DIVISIO TEXTUS.
Ista totalis pars secundi libri, in qua Magister agit de lapsu hominis, divisa fuit in tres partes, secundum quod tripliciter contingit considerare corruptionem peccati. Duabus partibus terminatis, in quibus Magister egit de peccato quo persona corrumpit naturam, et iterum de peccato quo natura corrumpit personam, utpote de originali, sequitur hic tertia pars, in qua agitur de peccato in quo persona corrumpit se, hoc est de peccato actuali, et haec durat usque in finem libri.
Dividitur autem haec pars in duas, in prima determinat de peccato sive de malo secundum id quod est.
Secundo vero, qualiter a voluntate habeat malum ; sive peccatum committi, infra distinctione trigesima octava : Post praedicta de voluntate etc.
Prima pars habet duas.
In prima determinat de peccato sive malo secundum eius causalitatem.
Secundo vero, secundum eius quidditatem, infra distinctione trigesima quinta : Post haec videndum est, quid sit peccatum.
Prima pars continet praesentem distinctionem et dividitur in duas.
In prima agit Magister de malo quantum ad causam originalem.
In secunda de malo quantum ad sublectum sive causam efficientem, ibi : Ostensa origine mali etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima aperit suam intentionem in generali.
In secunda vero ostendit quod malum ortum habet a causa bona, ibi : Causa et origo etc.
In tertia vero quod est a voluntate libera, ibi : Mala autem voluntas etc.
Similiter secunda pars principalis habet tres.
In prima ostendit quod malum est in bono, confirmans hoc auctoritate Augustini.
Secundo vero elicit quoddam corollarium, scilicet quod in his contrariis fallit regula dialecticorum, ibi : Ideoque in his contrariis etc.
In tertia vero et ultima removet quoddam dubium, ibi : Ad hoc autem, quod dictum est etc.
Et sic supposito quod malum sit, duo manifestat Magister de malo, scilicet a quo sit et in quo.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis secundum duo, quae Magister determinat in littera, incidit hic quaestio circa duo principaliter.
Primo quaeritur, a quo sit malum tamquam ab originali principio.
Secundo, in quo sit tamquam in subiecto.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum malum sit a bono vel a malo.
Secundo, utrum sit a bono ut efficiente vel deficiente.
Tertio, utrum sit ab intentione vel praeter intentionem.
ARTICULUS I.
De originali principio mali.
QUAESTIO I.
Utram malam sit a bono ut ab origine.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum malum sit a bono ut ab origine. Et quod sic, videtur :
1. Primo, auctoritate Augustini, De libero arbitrio, ubi sic ait : Malum est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adhaerere, quod facimus libero voluntatis arbitrio. Si ergo liberum arbitrium est bonum, cum peccatum sit a libero arbitrio, peccatum sive malum est a bono.
2. Item, hoc ipsum videtur exemplo. Esto quod nihil esset nisi libera voluntas, constat quod ipsa amaret se ipsam et posset se amare immoderate et vitiose ; sed talis amor non est sine malitia : ergo tunc peccatum fieret, et non nisi a bono : ergo etc.
3. Item, ratione. Malum est vituperabile in se et vituperabilem reddit actorem ; sed nihil est vituperandum in sua actione, nisi aliquo modo possit facere bene vel nisi habeat naturalem aptitudinem ad hoc ; omne autem tale est bonum : ergo nihil potest malum facere nisi bonum.
4. Item, nullus dicitur facere malum, nisi quia facit quod non debet aut quia non facit quod debet : ergo malum omrie suo actori est indebitum et eius oppositum conveniens et debitum ; sed omne illud, cui malum est indebitum et oppositum mali conveniens, est bonum : ergo omne illud, a quo fit malum, necesse est esse bonum.
5. Item, si malum est ab aliquo, aut illud est bonum aut malum. Si bonum, habeo propositum. Si malum, aut illud est ab alio aut a se ipso. Si ab alio, similiter erit quaerere de illo : ergo, si non est abire in infinitum, stare est in aliquo malo quod sit a se ipso. Sed contra : omne quod est a se ipso, nullo alio indiget ut sit ; et omne tale est sibi sufficiens ; et omne quod sibi sufficiens est, omnino habet perfectionem et beatitudinem et in se et a se ; et omne tale est perfecte bonum : ergo impossibile est quod aliquid sit malum et non sit ab alio. Restat igitur, cum sit stare et non abire in infinitum, quod malum est a bono.
6. Item, si malum est ab aliquo, aut illud, a quo est malum culpae, habet usum rationis aut non. Si non habet usum rationis, ergo nullo modo potest culpari nec debet ; hoc enim patet tam secundum legem naturalem quam secundum legem civilem quam etiam legem divinam : habet igitur necessario usum rationis. Sed ratio et eius usus magnum bonum est et nobile : necesse est igitur malum a bono esse, si ab aliquo est.
Contra :
- Matthaei 7, 18 : Non potest arbor bona fractas malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Ex hac auctoritate necessario arguitur quod bonum non potest esse causa mali : ergo, si malum est ab aliquo, necesse est quod sit a malo.
Item, expressius in Glossa : Nihil medium, quin causa boni sit bona, et mali mala . Non est ergo malum a bono.
- Item, hoc videtur per maximam dialecticorum, quae est : Cuius causa bona, ipsum bonum. Si ergo mali causa est bona, ipsum malum est bonum : si igitur hoc est falsum, manifeste patet etc.
- Item, hoc videtur per propositionem satis probabilem : Contrariorum contrariae sunt causae. Si ergo causa boni est bona, et nullo modo malum causat bonum, ergo videtur quod nullo modo bonum causet malum nec quod malum sit a bono.
- Item, hoc ipsum videtur per propositionem necessariam et probatam : Quidquid enim est causa causae, est causa causati. Si ergo omne bonum causatur a summo bono, si malum est ab aliquo bono, malum est a summo bono ; ergo summum bonum facit malum. Sed nihil est perfecte bonum quod facit malum : si igitur malum est a summo bono, summum bonum non est summum ; et hoc est impossibile : ergo etc.
- Item, aut est ponere primum malum aut non. Si non, est abire in infinitum in malis : si ergo hoc est impossibile, quia necesse est stare in ordine causarum, necesse ast ergo ponere primum malum. Sed primum bonum non est ab alio, immo causa omnium bonorum, eo ipso quod primum : ergo pari ratione, si est ponere primum malum, videtur quod illud non sit ab alio, sed causa omnium. Restat igitur quod malum non sit a bono.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc fuit et est etiam haeresis impiissimi Manichaei. Erravit enim in hoc quod posuit quod prima causa mali est malum, non bonum ; unde posuit quod, cum homo possit bene facere, possit etiam peccare, duplex est in uno homine anima, quarum una est a Deo bono et semper cupit bona, altera vero a Deo malo et semper cupit mala. Et hinc est quod in nobis est continua pugna ; et omnia mala, quae facimus, oriuntur a principio malo sicut bona a bono.
Hanc haeresim pessimam valde efficaciter improbat Augustinus, in libro De duabus animabus, primo per ipsam peccati culpam, secundo per eius oppositum, scilicet poenitentiam.
Peccatum enim, ut ibidem dicit, est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat et unde liberum est abstinere. Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non amittendum vel adipiscendum. Has duas notificationes manifestat, et post ex ipsis, tamquam ex ma nifestis, praedictum errorem ipse destruit, immo ostendit quomodo error se ipsum destruit, dum ponit animam malam non posse bene facere et tamen principium peccati esse per propriam originem et naturam. Ponit enim quod peccando non peccet, et ideo subiungit ibidem : Quisquis has duas definitiones voluntatis atque peccati veras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim brevissimis et paucissimis, sed plane invictissimis ratiunculis sine cunctatione condemnat.
Postremo, in fine libri improbat per oppositum peccati, scilicet ipsam poenitentiam, sic arguens : planum est quod poenitere de culpa bonum et iustum est ; planum etiam quod est possibile homini : nam ipsi Manichaei hoc suadent ; certum est etiam quod eius est poenitere qui fecit malum : ergo idem ipsum, quod fuit principium mali, potest esse principium boni. Restat igitur, cum principium boni sit bonum, quod si idem est principium mali quod potest esse principium boni, malum esse a bono. Haec est deductio Augustini, quamvis non sit series verborum.
Propter has igitur deductiones et consimiles, quae in obiciendo adductae sunt, reicienda est procul haeresis prefata, quia non tantum est contra fidem, verum etiam contra rectum iudicium rationis. Dicendum est igitur, sicut dicit fides sana et Magister in littera Sanctorum auctoritatibus manifestat, quod malum a bono habet originem.
Ad obiectorum autem manifestationem intelligendum est quod malum culpae, de quo est hic sermo, quod quidem consistit circa rationalem creaturam, tripliciter potest circa ipsam consistere et considerari : aut quantum ad exteriorem effectum aut quantum ad interiorem aut quantum ad habitum. Malum enim sive peccatum dicitur aliquando actus exterior, aliquando habitus interior, aliquando actus interior. Unde actus furandi est malus et voluntas furandi in actu est mala et habilitatio sive habitualis affectio ad furandum est mala. Secundum igitur quod malum dicitur opus exterius, sic nec est primum in genere entis nec in genere mali, quoniam actus exterior causatur ab actu interiori et malitia actus exterioris a malitia voluntatis interioris.
Secundum autem quod malum dicitur malus habitus, similiter nec est primum in genere entis nec in genere mali. Nam malus habitus a malo actu causatur : quia enim mala facimus, mali sumus.
Secundum autem quod malum dicitur malus actus interior, sic potest esse primum in genere mali, sed non in genere entis. In genere mali potest esse primum, sicut patet in prima deordinatione voluntatis Luciferi, ante quam nulla praecesserat malitia ; nec tamen potest esse principium in genere entis. Actus enim omnis a potentia procedit, et illa est posterior tamquam effectus posterior est causa. Et quoniam potentia illa bona est et de genere bonorum, patet quod malum originem habet a bono. Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Domini in Matthaeo, et de Glossa, dicendum quod tam textus quam Glossa intelligitur de malo secundum quod consideratur circa actum exteriorem ; et hoc quidem manifestum est per ipsum textum consequentem.
- Ad, illud quod obicitur de maxima illa : Cuius causa bona etc., dicendum quod illa maxima intelligenda est per se sive secundum se, videlicet si causat in quanlum bona, et est bona secundum quod Hoc non est verum in proposito, quia, si concedatur quod bonum sit principium mali, non tamen conceditur quod sit principium mali secundum quod bonum. Quomodo autem debeat ipsum dici origo sive principium, patebit in sequenti problemate.
- Ad illud quod obicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae, dicendum quod ista propositio liabet veritatem secundum quod intelligitur de contrariis, quorum utrumque est aliqua natura, et in causis agentibus naturaliter et quae sunt ad unum effectum determinatae ; aliter manifestum est esse falsum. Nam idem Deus, etiam secundum Manichaeos, fecit calidum et frigidum ; et eadem rationalis potentia, secundum Philosophum, est causa oppositorum. Et ideo non habet locum in malis, quia malum non dicit naturam aliquam secundum quod malum, et quia est a voluntate secundum quod libera, quae non est determinata ad alterum contrariorum.
- Ad illud quod obicitur, quod quidquid est causa causae etc., dicendum quod contra istam propositionem peccat locus sophisticus secundum accidens sicut et contra illam qua dicitur : Quando alterum de altero praedicatur, de quocumque praedicatur subiectum et praedicatum Utraque enim propositio habet intelligi de praedicato et effectu, qui ita convenit uni quod non est extraneum alteri. Non autem sic est in proposito. Nam, etsi bonum est causa mali, hoc non est secundum id quod habet a summo bono, sed ratione defectibilitatls quam habet de nihilo.
- Ad illud quod ultimo quaeritur, utrum sit ponere primum malum, patet responsio. Dico enim quod est ponere malum, ante quod non est aliud malum ; sed ex hoc non sequitur quod sit primum ens, immo est ibi consequens. Arguitur enim cum superlativo, qui habet in se vim distributionis, ab eo quod est in minus ad illud quod est in plus. Unde sicut non sequitur : est primus homo, ergo est primum ens ; sic nec in proposito. Non sic autem est de bono, quia bonum et ens convertuntur. Quia ergo est ponere primum malum in genere mali, ideo non est procedere in infinitum ; quia vero non est primum in genere entis, ideo non habet esse a se, sed aliunde ; et ita a bono.
QUAESTIO II.
Utrum peccatum sit a voluntate ut efficiente vel deficiente.
Secundo quaeritur, utrum malum sit a bona causa, utpote a voluntate ut efficiente vel deficiente. Et quod sic, videtur :
- Primo, per Augustinum, in Enchiridio, ubi ait sic : Nemo quaerat causam malae voluntatis ; non enim habet causam efficientem, sed deficientem.
- Item, hoc videtur per illud quod dicitur a Dionysio, De divinis nominibus : Malum est praeter naturam et causam. Sed constat quod non vult dicere quod malum non sit ab aliquo : vult ergo dicere quod non est ab alio tamquam a vere causante et efficiente : ergo, si aliquo modo est, restat quod sit tamquam a deficiente.
- Item, ratione videtur. Sicut se habet effectus ad actum efficientem, ita defectus ad ipsum deficere ; sed verus effectus non potest educi in esse nisi a causa ut efficiente : ergo nec defectus nisi a deficiente ; sed malum est defectus circa naturam, sicut dicit Augustinus : ergo etc.
- Item, omne perfectum est a causa perfecta, ergo omne deficiens a causa deficiente ; sed malum opus dicitur malum propter defectum alicuius debitae circumstantiae : ergo malum est a causa deficiente.
- Item, facere et deficere opponuntur, similiter construere et destruere opponuntur : ergo sicut construere est facere, ita destruere est deficere. Sed in malum exire est aliquod bonum corrumpere, quia non dicitur malum nisi quod nocet vel adimit aliquid de bono : igitur in malum exire est deficere.
- Item, omnis efficientia est a primo et summo efficiente ; sed malum nullo modo est a Deo : ergo nullo modo procedit ab aliquo ut principio effectivo.
Contra :
- Dionysius, De divinis nominibus : Anima est causa mali, sicut ignis calefieri ; sed ignis est causa calefieri per modum efficientis : ergo etc.
- Item, omne illud quod prius potest esse quam sit, habet causam efficientem ; sed malum prius potest esse quam sit : ergo etc. Maior et minor manifestae sunt.
- Item, respectu illius res magis iudicatur causa efficiens respectu cuius est magis sufficiens ; sed voluntas nostra magis sufficit ad malum quam ad bonum : ergo magis debet dici causa efficiens mali quam boni. Si ergo bonum est a voluntate ut efficiente, malum consimiliter erit.
- Item, si voluntas est causa mali secundum quod deficiens, aut defectus ille est poena aut culpa. Si poena, ergo poena ante culpam. Si culpa - loquamur igitur de prima culpa - aut igitur est a voluntate secundum quod deficiens aut non. Si sic, ergo ante primam culpam est culpa. Si non, ergo, si primum malum non est a voluntate ut deficiente, videtur quod nullum malum.
- Item, si malum primum est a voluntate ut deficiente, aut ergo defectu naturali aut praeternaturali. Si defectu naturali, ergo naturaliter et semper est principium mali, cum semper habeat hunc defectum in se. Si defectu praeternaturali, aut est contractus aut inflictus aut voluntarie acquisitus. Nullo istorum modorum potest poni in voluntate Luciferi et hominis primi : ergo etc.
- Item, si malum est a voluntate deficiente, aut in quantum deficit a summo bono aut in quantum deficit a bono quod debet habere. Si in quantum deficit a summo bono, ergo, cum talis defectus est in omni creatura, in omni reperietur peccatum. Si in quantum deficit a bono quod debet habere, sed nullus a tali bono deficit, nisi privetur merito alicuius culpae : ergo nullo modo prima culpa a voluntate deficiente esse potest.
Est igitur quaestio : quae est ratio sive dispositio circa voluntatem, ratione cuius sit causa proxima et immediata ipsius mali ? Non enim videtur esse causa quia est ens : nam hoc convenit omni enti ; nec quia de nihilo, quia hoc convenit tam voluntati bonae quam malae ; nec etiam quia volens, per eamdem rationem ; nec quia volens malum, quoniam velle malum est primum peccatum et velle malum est primum malum. Si ergo idem non est ratio sui vel causa, voluntas non dicetur causa mali, quia volens malum.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio malum sive peccatum est a voluntate ut deficiente, sicut expresse dicit Augustinus, et concordat Dionysius.
Ad cuius intelligentiam notandum est quod, cum aliquis effectus dicitur esse a causa aliqua sub dispositione vel conditione superadiecta, hoc potest intelligi tripliciter : aut ita quod illa dispositio dicit aliquid praeambuium ad illum effectum aut quia dicit aliquid annexum aut quia dicit illum eumdem effectum ut informans et denominans suum principium effectivum. Primo modo lumen dicitur esse a sole lucente : lucere enim est actus praeambulus ad illuminare. Secundo modo dicitur lumen esse a sole calefaciente : calor enim concomitatur lumen. Tertio modo dicitur lumen esse a sole illuminante : cum enim dico solem illuminare et lumen esse a sole, idem influxus dicitur, aliter tamen et aliter importatus secundum diversam comparationem.
Per hunc modum intelligendum est in proposito, quod cum dicitur quod malum est a voluntate deficiente, hoc potest Intelligi tripliciter.
Propter quod notandum quod triplex defectus reperitur circa voluntatem : unus quidem naturalis, alius culpabilis et tertius poenalis. Naturalem defectum voco ipsam defectibilitatem, quae inest voluntati hoc ipso quod ex nihilo : defectum culpabilem voco ipsum peccatum ; defectum poenalem, illud damnum sive nocumentum sive laesionem quae consequitur ad illud.
De quolibet horum defectuum praedictus sermo veritatem habet. Nam malum culpae est a voluntate deficiente defectu naturali, ita quod ille defectus praeambulus est ad culpam ; nunquam enim voluntas posset in volendo bonum deficere, nisi vanitatem et defectibilitatem in se haberet. Similiter malum est a voluntate deficiente defectu poenali, ita quod ille defectus est culpae annexus ; nunquam enim est dedecus peccati sine decore justitiae. Verum est etiam quod malum culpae est a voluntate deficiente defectu culpabili, non tamen alia culpa, sed eadem diversimode comparata ; eadem enim est culpa, qua deformatur voluntas et eius interior actio. Unde sic conceditur malum esse a voluntate deficiente sicut actus a substantia agente.
Cum igitur triplex sit defectus circa voluntatem, ratione cuius malum dici potest a voluntate deficiente, quorum unus, scilicet naturalis, est praeambulus ad defectum culpae, alter vero, id est poenalis, est consequens et annexus ; defectus poenalis inseparabiliter consequitur defectum culpabilem : impossibile enim est, esse dedecus peccati, sicut dicit Augustinus sine decore vindictae. Defectus autem culpabilis non sequitur necessario nec inseparabiliter ad defectum naturalem. Unde non necessario sequitur, si alicubi sit defectus naturalis, quod ibi sit culpa ; voluntas enim non hoc ipso peccat, quia ex nihilo, sed hoc ipso quod est ex nihilo, est potens deficere ; hoc ipso quod voluntas est, potens est servare rectitudinem iustitiae ; hoc ipso vero quod voluntas est ex nihilo, potens est, quantum est de se, illam deserere ; et ita defectus ille circa voluntatem reddit eam ad peccandum possibilem.
Si autem tu quaeras, quid faciat ipsam voluntatem exire in peccatum et quae sit dispositio ipsius immediata respectu culpae, dicendum quod nulla superadditur dispositio ; sed ipsa voluntas, quae est domina sui actus et libera, potest se ipsam convertere ad illud ad quod vult et sicut vult ; et si indebite se convertat, tunc peccat, nulla superinducta nova dispositione a parte voluntatis, quae sit praearnbula ad ipsam culpam. Unde sicut ille qui stat rectus, posset statim, si vellet, sine nova dispositione adveniente dimittere se cadere, sic voluntas, recta consistens et in ordine ad ultimum finem, potest illum exire ; et exitus ille peccatum est.
Ex dictis igitur patet qualiter malum est a voluntate deficiente ; et ex his manifesta est responsio ad omnia quae in contrarium obiecta sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur, quod anima est causa mali, sicut ignis calefieri, dicendum quod non est similitudo quantum ad modum causandi specialem, sed generalem. In generali modo causandi est convenientia, quia utrumque se habet in ratione causae efficientis ; sed in speciali est differentia, quia ignis est causa per modum naturae et necessitatis, anima vero per modum libertatis ; ille per modum positionis et vere efficientis, ista per modum privationis et deficientis.
- Ad illud quod obicitur, quod malum potest prius esse quam sit etc., dicendum quod malum eo modo quo habet esse, eo modo habet et fieri ; et quoniam malum privatio est et defectus, sicut patebit inferius, hinc est quod, sicut malum esse non est aliquid vere esse, sic nec malum effici est vere ab aliquo fieri ut efficiente, sed ut deficiente.
- Ad illud quod obicitur, quod anima magis potest in malum, dicendum quod sufficientia in deficiendo non est sufficientia simpliciter, sed secundum quid sufficientia et simpliciter insufficientia ; et ideo ex tali sufficientia inferre veram efficientiam est paralogismus secundum quid et simpliciter. Prima enim propositio intelligitur de sufficientia simpliciter, sicut patet inspicienti.
4-6. Ad illud quod quaeritur, utrum ille defectus sit culpa, vel poena et utrum sit naturalis vel praeternaturalis et iterum respectu cuius, iam patet responsio. Omnibus enim his modis, ut dictum est, potest accipi. Prout autem accipitur pro defectu naturali, qui inest creaturae ex hoc quod de nihilo, non notatur ibi conditio defectus tamquam causa proxima et immediata ipsius peccati, et prius dictum est. Prout autem accipitur pro culpa, non notatur quod antecedat, sed quod voluntatem denominat. Nunquam enim est deformis actus a voluntate quin voluntas deformetur. Prout accipitur pro poena, non notatur praecedere, sed concomitari.
Et per hoc illa tria patent et alia, quae quaeruntur consequenter.
QUAESTIO III.
Utrum malum sit a bono secundum intentionem, vel praeter intentionem.
Tertio quaeritur, utrum malum sit a bono secundum intentionem, vel praeter. Et quod praeter intentionem, videtur :
- Primo per Dionysium, in IV De divinis nominibus : Malum est praeter intentionem, naturam et causam. Si praeter intentionem, habeo propositum.
- Item, Dionysius : Nemo operatur ad malum aspiciens ; sed qui operatur aliquid per intentionem, ad illud aspicit, quod intendit : nam intentio est quidam mentis intuitus. Si ergo nullus operans ad malum aspicit, videtur quod nullus malum intendit.
- Item, malum dicit deordinationem ad finem ; sed intentio dicit voluntatem ad finem directam : ergo malum non cadit sub intentione : ergo etc.
- Item, omne malum quod est in natura, est praeter intentionem naturae : ergo pari ratione omne malum quod est in moribus, est praeter intentionem voluntatis rationalis.
- Item, bonum et finis idem ; sed intentio est respectu finis : ergo respectu boni : ergo non videtur quod sit respectu mali : ergo nullo modo malum ab operante per voluntatem intenditur ; redit igitur idem quod prius.
Sed contra :
- Voluntas rationalis est agens per intentionem et deliberationem : ergo, si omne malum culpae actualis est voluntarium, omne est per intentionem factum.
- Item, nullus peccat nisi habens usum rationis ; et omnis talis est operans per intentionem : ergo peccatum, ut peccatum est, habet esse per intentionem.
- Item, quod fit ab agente voluntario praeter intentionem, fit a casu et fortuna ; sed malum culpae non est a casu et fortuna : ergo non est ab agente praeter intentionem.
- Item, nullus iudicatur malus a facto, sed ab intentione : haec enim est quae nomen imponit operi ; sed ab eo res proprie et principaliter procedit a quo recipit complementum et denominationem : ergo etc.
- Item, qui peccat ex malitia, peccat ex certa scientia, et nullus agens aliquid ex certa scientia et malitia agit illud praeter intentionem : ergo, si contingit sic malum facere, utpote cum peccatur peccato in Spiritum sanctum, videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod de malo est loqui dupliciter : aut de eo quod est malum aut de malo sub ratione mali.
Cum ergo quaeritur, utrum fiat per intentionem vel praeter, dicendum quod, si intentio comparetur ad id quod est malum, sic bene contingit malum intendere et tamquam finem et tamquam id quod est ad finem : tamquam finem, sicut aliquis intendit finaliter luxuriari vel vane glo riari ; tamquam id quod est ad finem, sicut facere furtum intendit, ut inde possit vivere voluptuose, et intendit mentiri, ut possit falso laudari.
Si vero intentio comparetur ad malum sub ratione mali, potest esse dupliciter : aut ita quod intendat hoc facere tamquam malum simpliciter et malum sibi ; et hoc modo nullus intendit, quia nihil appetitur a vuluntate nisi sub ratione boni simpliciter vel boni sibi. Aut ita quod intendat hoc tamquam malum simpliciter, verumtamen ut bonum sibi ; et sic malum potest fieri per intentionem et fit aliquando, licet non ab omnibus, sed a malitiosis, quibus propter corruptionem palati interioris male sapiunt ut bona.
Quoniam igitur id quod est malum, cadit sub intentione, et aliqua sunt quae habent malitiam coniunctam inseparabiliter, et qui intendit aliquid, per consequens iudicatur intendere quod est illi unitum inseparabiliter, hinc est quod malum iudicatur et punitur ut factum per intentionem.
Ex his patet responsio ad quaestionem, ad quam respondendum est non simpliciter, sed distinguendo. Patet etiam responsio ad rationes ad utramque partem adductas.
[Ad obiecta] :
1-5. Nam primae rationes procedunt de intentione et de malo sub ratione mali. Nam intentio, quidquid principaliter considerat, induit ipsum ratione boni et appetibilis.
Illa tamen ratio de simili in natura non valet, quia natura est agens determinatum ; unde semper intendit quod melius est, operatur autem secundum leges sibi inditas a Deo. Unde, si quid fit ibi malum, hoc est praeter intentionem ; non sic autem est de voluntate deliberativa : ipsa enim non semper desiderat quod melius est.
1-5. Ad rationes ad oppositum patet responsio. Loquuntur enim de malo secundum id quod est ; et sic bene intenditur ab agente per voluntatem, verumtamen vel in quantum consideratur ut habens intentionem boni simpliciter vel boni ut nun sive boni ipsi facienti, sicut est in illis qui lateantur, cum malefecerint. Et sic procedunt omnes illae rationes.
ARTICULUS II.
De malo in comparatione ad subiectam in quo est.
Consequenter quaeritur de secundo principali, scilicet de malo in comparatione ad illud in quo est. Et circa hoc quaeruntur tria.
Primum est, utrum contingat reperire malum sequestratum ab omni bono.
Secundum est, utrum malum habeat esse in bono sibi opposito.
Tertio quaeritur, utrum malum sit in eo, in quo est, tamquam aliquis habitus aut pura privatio.
QUAESTIO I.
Utrum aliquid sit ita malum quod nihil habeat de bono.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum aliquod malum sit ab omni bono sequestratum, et hoc est quaerere, utrum aliquid sit ita malum quod nihii habeat de bono, sed sit malum in summo. Et quod sic, videtur :
- In his quae per se dicuntur, si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis, et maxime ad maxime per considerationem Philosophi : sed haec est vera per se : bono opponitur malum ; ergo magis bono magis malum et maxime bono maxime malum. Si ergo contingit reperire summe bonum, ergo et summe malum : nam si unum oppositorum ponitur in natura, per consequens ponitur et reliquum.
- Item, magis et minus dicitur per accessum ad terminum : ergo, ubi est reperire magis et minus, contingit reperire summum ; sed In malo contigit reperire magis et minus : ergo etc.
- Item, aut est status in malis aut non ; constat, quod necesse est statum ponere : nam ille ponitur in omni eo quod actu est ; sed status non est citra summum : ergo necesse est ponere summe malum. Sed hoc est quod nihil habet de bono : ergo etc.
- Item, omne per accidens reducitur ad per se. Ergo, si est ponere malum per accidens, est ponere malum per se ; sed illud per se inest alicui, quod habet ortum ex propriis principiis illius : si ergo aliquid est malum per se, videtur quod eius principia sint mala ; et si principia eius sunt mala, totum est malum ; et si totum est malum, nihil est ibi de bono : ergo a primo, si est ponere malum per accidens, est ponere aliquid quod sit simpliciter et totaliter malum. Constat autem quod primum est ponere : ergo et alterum.
- Item, omne dictum per participationem reducibile est ad dictum per essentiam : cum ergo dicitur aliquid esse malum, aut dicitur per participationem aut per essentiam. Si per essentiam, sed bonum per essentiam est summe bonum, quod nihil habet de malo : ergo similiter erit aliquid ita malum quod nihil habebit de bono. Si dicitur per participationem, et omne tale reducitur ad dictum per essentiam, ergo redit necessario quod aliquid sit malum essentialiter : et ita idem quod prius.
- Item, in quolibet genere est reperire unum primum, quo mensurantur omnia, quae sunt illius generis. Hoc planum est et patet per Philosophum, qui hanc proponit in X Primae Philosophiae ; hoc etiam patet inducendo. Ergo in genere malorum est reperire aliquod unum, quod sit mensura omnium malorum ; sed illud non potest esse nisi summum inter omnia mala : ergo etc.
Contra :
1. Si est ponere summum malum, quod nihil habeat de bono, et esse aliquod bonum est, tunc est ponere summe malum esse et tamen non habere esse ; sed haec sunt duo incompossibilla : ergo etc.
2. Item, omnis potentia, ut dicit Philosophus, est de genere bonorum. Ergo, si aliquid est summe malum, illud omnino nihil potest ; sed summum in omni genere plus potest quam illud quod est citra summum : si ergo illud quod non est summe malum, aliquid potest, illud quod est summe malum.multa potest : ergo eo ipso quod est summum,multa potest et nihil potest. Sed haec duo sunt incompossibilla : ergo etc.
3. Item, omnis scientia de genere bonorum est non tantum scientia boni, verum etiam scientia mali : scire enim malum bonum est. Si ergo aliquid est summe malum, caret notitia boni et mali : ergo nec scit facere malum nec laedere ; sed hoc ipso quod malum est, scit laedere bonum : ergo hoc ipso quod summe malum est, scit et nescit bona et mala. Sed ista sunt incompossibilia : ergo etc.
4. Item, si aliquid est summe malum, est malum per essentiam et necessario ; sed, si malum est per essentiam et naturam, naturale est ei facere malum. Sed unumquodque, dum facit quod est sibi naturale, bene facit ; et quod bene facit est bonum : ergo, si aliquid est summe malum, ipsum est bonum, et dum male facit, bene facit. Sed hoc est impossibile : ergo etc.
5. Item, si aliquid est summe malum, illud est vilissimum : quanto enim aliquid magis malum est, tanto vilius est ; et si vilissimum Inter mala, ergo inter illa est infirmum. Sed quod est infimum inter mala non est summum caput malorum : ergo quod est summe malum non est summe malum. Si dicas quod non sequitur : est vilissimum, ergo non est summe malum, quia hoc est esse summe malum quod infimum est respectu bonorum ; obicitur, quia si aliquid ponitur summe malum, non debet poni super alia, sed infra secundum rectum ordinem : ergo non est deus tenebrarum, sed servus ; quod est contra errorem istum.
6. Item, si est summe malum, ergo illud erit ita omnipotens in malo sicut summe bonum in bono : ergo omne malum subiacet eius potentiae ; sed cuiuscumque boni corruptio est malum : ergo cuiuslibet boni corruptio subiacet potentiae summe mali : ergo, si summe malum est, potest corrumpere omne bonum. Sed bonum, quod potest corrumpi, non est summum : ergo, si est ponere summe malum, nihil est summe bonumet, si non est summe bonum, nihil est bonum. Ergo a primo, si est ponere summe malum, nihil est bonum ; quodsi hoc est omnino falsum et impium, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod ponere malum aliquod esse, quod nihil habeat de bono, non solum est perversitatis haereticae, sed etiam manifestae caecitatis et stultitiae. Sicut enim in opponendo monstratum est, ipsa positio implicat in se opposita. Implicat enim quod illud, scilicet summe malum, sit et non sit ; quod idem possit et non possit ; et quod idem sciat et nesciat. Et dum implicat in se opposita, destruit se ipsam. Nam in ponendo summe malum esse quod nihil de bono habeat, ponit quod illud non sit summum ; ponit quod non sit malum ; ponit etiam quod nullum bonum habeat oppositum. Et haec omnia in opponendo monstrata sunt, quae manifeste convincunt errorem istum esse fatuum et caecum ; et auctorem sive inventorem, suum ostendunt fuisse excaecatum et impium. Nunquam enim in tantam tenebrositatem detrusus esset impius Manichaeus, nisi longe ante fuisset servus dei tenebrarum, qui excaecavit mentem eius, ut non fulgeret in eo illuminatio veritatis, quae super omnem irradiat intellectum. Et usque hodie viget hic error pessimus, quamvis sit irrationabilissimus. Et huius ratio est potissima ipsa mater caecitatis superbia, quae regnat in quibusdam laicis quantum ad ea quae sunt fidei et morum. Cum enim sint idiotae, praesumunt sacram Scripturam exponere, quae est profundissima omnium scripturarum ; cum iterum habeant quamdam honestatem exteriorem, contemnunt vitam omnium aliorum ; et merito huius duplicis superbiae excaecantur, ut incidant in errorem istum pessimum, per quem excaecantur adeo ut nesciant discernere quid bonum et quid malum, dum multa genera bonorum ponunt esse a deo malo. Quos Isaias praemonstrat 5 capitulo, 20 : Vae, qui dicitis malum bonam, et bonum malum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem. Et propter nimiam excaecationem, in qua sunt, amisso quasi rationis usu, nullam habent in eis efficaciam argumenta ad persuadendum nec tormenta ati retrahendum nec orationum suffragia ad relevandum, nisi hoc fiat de gratia specialissima.
Hanc positionem haereticam, immo stultissimam et blasphemam, repudiando dicamus, sicut dicit fides catholica et ratio recta, nihil esse ita malum quin habeat aliquid de bono.
Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod summum in aliquo genere dupliciter potest dici. Uno modo dicitur summum, quo nihil potest esse maius ; et hoc modo non contingit reperire neque ponere summe malum : nihil enim est adeo malum quin posset esse peius, pro eo quod aliquid habet de bono, quo posset magis privari, et ita adhuc peius esset. Et pro tanto dicit Dionysius quod malum est infinitum . Alio modo dicitur summum, quo nihil est maius secundum actum, sed ipsum excedit inter omnia alia ; et sic contingit reperire summum in malis. Nam Lucifer, qui est rex super omnes filios superbiae, pessimus est super omnes.
His visis, facile est respondere ad obiecta.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur de oppositione mali, dicendum quod consideratio intelligitur ita quod terminus eodem modo accipiatur, cum dicitur simpliciter et cum dicitur cum excessu ; non sic autem est in proposito. Nam cum dicitur quod bonum opponitur malo, accipitur hic bonum per participationem ; cum vero infertur de summo bono, accipitur ibi bonum pro bono per essentiam, quod solum est summe bonum et illi nihil opponitur.
- Ad illud quod obicitur, quod magis et minus accipitur secundum maiorem et minorem accessum ad terminum, dicendum quod verum est in his quae dicunt positionem ; non autem est verum in his quae dicunt privationem, immo accipiuntur per recessum. Unde magis malum dicitur quod magis recedit a bono ; et quia nunquam tantum recedit quin adhuc possit magis, hinc est quod nunquam est ibi ponere summum.
- Ad illud quod obicitur de statu, dicendum quod status est sesecundum actum ; sed non oportet quod sit status secundum potentiam, ut non possit esse ultra progressus. Nam, etsi in rebus creatis non contingat invenire actu infinitum, contingit tamen reperire infinitum in potentia, sicut patet in numero per appositionem et in continuo per divisionem. Sic et in proposito intelligendum ; et hoc infra manifestabitur, cum agetur de corruptione mali.
4-6. Ad illud quod obicitur, quod per accidens reducitur ad per se, et similiter dictum per participationem ad dictum per essentiam, et similiter quod in quolibet genere est reperlre unum primum etc., dicendum quod haec habent locum in his quae dicunt positionem et naturam, quae possit causari ex principiis subiecti et quae possit essentialiter dici et secundum quam possint alia mensurari secundum eius participationem maiorem et minorem. Malum autem privationem dicit in quantum malum ; et ideo illae tres rationes non habent hic locum.
Et hoc fuit quod decepit Manichaeum, ut dicit Augustinus, quia nescivit quid esset malum. Et quia voluit de malo disputare nesciens quid hoc esset, ideo se et multos praecipitavit in errorem. Superbia enim sua fecit ipsum ignorare modum addiscendi. In omni enim inquisitione prius oportet intelligere quid est quod per nomen dicitur, et hoc tamquam praecognitionem afferre secum ad rei proprietates posterius cognoscendas.
QUAESTIO II.
Utrum malum sit in bono sibi opposito.
Secundo quaeritur, utrum malum sive malitia sit in bono sibi opposito. Et quod sic, videtur :
- Augustinus, in Enchiridio : Cum mala et bona nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt. Hic expresse habetur quod mala sunt in bonis sibi oppositis.
- Item, Augustinus : In his contrariis, quae bona et mala vocantur, deficit regula dialecticorum, qua dicunt nulli rei simul inesse contraria. Sed constat quod non deficeret, nisi mala essent in bonis sibi oppositis : ergo etc.
- Item, malum dicitur quod corrumpit ; sed non corrumpit nisi illud in quo est et ei bono opponitur quod corrumpit : ergo videtur quod malum sit in bono sibi opposito.
- Item, servitus opponitur libertati ; sed peccatum, quod facit hominem servum, proprie inest homini secundum voluntatem et liberi arbitrii libertatem : ergo videtur quod malum substantificari habeat in bono sibi opposito.
Contra :
- Dionysius, in libro De divinis nominibus : Malum non est existens neque in existentibus . Sed omne bonum est de genere existentium : ergo malum non est In bono : ergo nec in bono sibi opposito.
- Item, virtus et vitium opponuntur, et tantum unum uni opponitur. Si ergo vitium non est in virtute, ergo nec est in bono sibi opposito nec etiam cum illo.
- Item, regula dialecticorum est vera et necessaria, ergo non fallit in aliqua materia ; nam si falleret in una sola materia, repudianda esset tamquam falsa. Si igitur ars dicit quod unum oppositum non est in altero nec cum altero circa idem, et bonum malo opponitur, ergo malum non est in bono sibi opposito.
- Item, si malum potest esse in bono sibi opposito, ergo ab ipso non expellitur ; et si non expellitur a suo opposito, videtur quod non expellatur ab aliquo ; et si a nullo expellitur, semper manet : ergo, si aliquis semel est malus, semper est Quodsi hoc est falsum, restat quod et primum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod bonum in creatura dicitur per ordinationem ad summum ; unde bonum dicitur quod est ordinatum in finem. Ordinatio autem tria respicit : aut ipsum ordinabile aut illud secundum quod est ordinabile aut illud per quod ordinatur. Et secundum hoc triplex reperitur in nobis bonum, scilicet bonum quod est ordinabile, et hoc est naturale ; et bonum per quod ordinatur, et hoc est virtus vel gratia ; et bonum secundum quod natura ordinabilis est a gratia, et hoc est habilitas media.
Intelligendum est ergo quod malum culpae ei bono, quod est ipsa natura vel substantia, non opponitur, quia ipsam substantiam non corrumpit, ut dicit Dionysius : Nihil existentium corrumpitur in eo quod est essentia vel natura. Ei autem bono, quod est virtus et gratia, simpliciter et directe opponitur ; unde mutuo se expellunt et simul esse non possunt. Ei autem bono, quod est habilitas media, quodam modo opponitur et quodam modo non. Nam illa habilitas media habet comparari ad naturam cuius est et ad gratiam ad quam est. Secundum quod comparatur ad naturam cuius est, sic non habet oppositionem ad malum, quoniam habilitas illa, ut erat talis naturae, indifferens erat ad bonum et ad malum ; et sic est subiectum mali. Ut autem comparatur ad gratiam sive virtutem vel etiam ad finem ad quem est, sic habet oppositionem ad malum. Nam malum tollit ei rectam ordinationem ad illud ad quod est el reddit minus et minus habilem. Quoniam igitur malum culpae primo et principaliter circa habilitatem consistit et habilitas potentiae opponitur ipsi malo, cum malum reddat ipsam potentiam inhabilem, hinc est quod Augustinus dicit quod malum habet esse in bono sibi opposito ; et quod in huiusmodi oppositis regula dialecticorum deficit, hoc est dicere quod ad talia opposita non se extendit. Unde ex hoc non sequitur quod regula dialecticorum falsificetur. Sed quoniam mos est Philosophi, positis considerationibus, instantias subinferre, non quae falsificent ipsas, sed quae intellectum considerationum rectificent et manifestent, sic beatus Augustinus, tamquam vir prudens ingenio, in hac instantia manifestat illam maximam dialecticorum in his oppositis tenere quae opponuntur oppositione formali, sicut opponitur virtus et vitium, gratia et culpa. In aliis autem oppositis, quae non opponuntur ratione eius quod sunt, sed ratione eius ad quod sunt, non est intelligenda illa regula ; nam illa possunt simul stare, sicut stat gratia cum concupiscentia ; et iterum, unum potest esse in altero, sicut culpa in habilitate.
Ex his, quae dicta sunt, manifesta est responsio ad quaestionem propositam. Dico enim quod malum substantificatur in bono, et non solum in bono, sed etiam in bono quodam modo sibi opposito, sicut ostendunt rationes quae ad primam partem inducuntur. In bono autem, quod directe et formaliter opponitur sibi, substantificari non habet, sicut duae ultimae rationes, quae ad secundam partem inducuntur, ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de verbo Dionysii, quod malum non est in existentibus etc., dicendum quod ipse loquitur per se, quod scilicet non est in existentibus, secundum quod existentia, sed potius secundum quod deficientia, cum sit privatio et defectus, ut iam patebit melius.
2-4. Ad illud quod obicitur, quod tantum unum uni opponitur, dicendum quod illud intelligendum est de uno genere oppositionis et intelligendo secundum idem et per se loquendo. Habilitas autem potentiae non opponitur ipsi, nisi ratione virtutis : virtus enim directe opponitur vitio ; et quia naturalis habilitas quodam modo inclinat ad virtutem, hinc est quod vitio opponitur quodam modo, licet non omnino ut virtus ; et sic patet totum.
QUAESTIO III.
Utrum malum sit in bono tamquam aliquis habitus an sit pura privatio.
Utrum malum sit in bono tamquam aliquis habitus an sit pura privatio. Et quod non sit ibi tamquam habitus et potentia aliqua, sed ut pura privatio, videtur :
1. Primo per illud Ioannis 1, 3 : Sine ipso factum est nihil, Glossa : Nihil, id est peccatum. Ergo peccatum nihil est.
2. Item, Augustinus : Malum non est natura aliqua, sed defectus circa naturam mali nomen accepit. Ergo malum non est aliqua potentia, sed defectus et privatio.
3. Item, Anselmus, De conceptu virginali, capitulo 5 : Iniustitia omnino nihil est, sicut caecitas. Non enim aliud est caecitas quam absentia visus, ubi debet esse, quae non magis est quid in oculo, ubi debet esse visus, quam in ligno, ubi non debet esse .
4. Item, hoc ipsum videtur ratione : Bonum et ens convertuntur : ergo de quocumque praedicatur ens, praedicatur et bonum. Si igitur peccatum vel malitia esset ens, malitia, secundum quod huiusmodi, haberet aliquid de bonitate : si ergo non habet aliquid de bonitate, non habet igitur aliquid de entitate.
5. Item, omne ens a summo ente procedit, nec est aliqua essentia quae non sit in Dei potentia ut illam producat ; sed Deus non potest peccare nec facere culpam : ergo peccatum, in quantum huiusmodi, non habet aliquid de entitate : ergo nihil est et privatio pura.
6. Item, omne quod est ens habet aliquam formam ; omne autem quod habet aliquam formam, habet pulcritudinem ; sed peccatum non habet pulcritudinem, cum sit deformitas animae : ergo nihil habet de entitate : ergo puram dicit privationem.
Sed contra :
- Augustinus : Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Sed omne dictum vel factum est aliquid : ergo peccatum sive malum est aliquid, non ergo privatio pura.
- Item, virtus et vitium sunt contraria ; sed contraria sunt in eodem genere ; et quaecumque sub eodem genere sunt, utrumque eorum est aliquid et non privatio pura : ergo vitium aliquid est : igitur malum sive peccatum non est omnino nihil.
- Item, sive accipiatur concrete, sive abstracte, verum est dicere quod peccatum est in aliquo ; et omne quod est in aliquo, est ens, sicut omne quod legit est legens, et omne quod amat est amans ; et omne quod est ens, est aliquid et non est privatio pura : ergo peccatum sive malum, sive accipiatur concrete sive abstracte, non est omnino nihil.
- Item, nihil quod est pura privatio intenditur et remittitur ; sed malum vel peccatum intenditur et remittitur, quia unum peccatum est maius alio et una malitia est maior altera : ergo peccatum sive malitia non est privatio pura.
- Item, omne ordinatum praesupponit esse ; sed malum culpae, secundum quod malum, ordinatur ad malum poenae : si igitur, secundum quod malum, est ordinatum in poena, videtur quod, secundum quod malum, habeat aliquod esse.
- Item, aut peccatum est aliquid secundum quod peccatum aut nihil. Si aliquid, habeo propositum ; si nihil, et Deus punit hominem pro peccato, ergo Deus punit hominem pro nihilo ; sed qui punit alium pro nihilo iniuste punit : ergo, si Deus punit hominem pro culpa, videtur quod in puniendo iniuste faciat.
Respondeo : Dicendum quod malum sive peccatum dupliciter potest accipi : uno modo abstractive, alio modo concretive.
Secundum autem quod malum dicitur concretive, sic concernit illud quod deformat, vel aliquam actionem vel aliquam substantiam ; et sic dicitur malum res mala, utpote actio mala vel anima mala. Et hoc modo malum aliquid est et habet esse naturae. Si autem aliquando dicatur ipsa res mala sive peccator nihil esse, hoc dicitur quantum ad bene esse, quod quidem est esse ordinatum. Unde, cum dicuntur homines nihil fieri, cum peccant, hoc non dicitur quia omni esse priventur, sed quia privantur esse ordinato, quod quidem est esse completum et de quo dicit Boethius quod esse est quod ordinem retinet servatque naturam.
Contingit iterum loqui de malo sive de peccato abstractive ; et hoc modo malum sive peccatum in recto sive praedicatione formali non est aliquid, sed nihil, quia non est ens nec bonum, sed privatio boni. Quamvis autem malitia vel peccatum nihil sit in recto, in obliquo tamen alicuius est : et alicuius ut oppositi et alicuius ut subiecti.
Alicuius ut oppositi, utpote boni : malum enim est privatio boni ; et quia sic est privatio boni, ut tamen non sit omnimoda boni annihilatio, sic privat bonum quod relinquit bonum. Unde sic privat bonum gratiae quod relinquit bonum naturae ; sic privat actum ut relinquat aptitudinem ; sic privat bonum quantum ad effectum, ut tamen in subiecto relinquat debitum ; et ideo malum, abstractive sumtum, formaliter loquendo, privatio est ; et ideo nihil est.
Est etiam alicuius entis ut subiecti, quia est in aliquo ente ; non enim est omnimoda privatio sive annihilatio.
Et quia secundum hanc viam auctoritates et rationes ad primam partem induciae ostendunt malum sive peccatum nihil esse, ideo concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod peccatum est dictum vel factum etc., dicendum quod ibi accipitur peccatum sive malum concretive, prout concernit actionem substratam ; et hoc modo aliquid est, nec hoc repugnat, sed consonat eis quae dicta sunt.
- Ad illud quod obicitur, quod virtus et vitium sunt contraria, dicendum quod vitium, secundum quod contrariatur virtuti, utpote luxuria castitati, non tantum dicit privationem, sed etiam dicit aliquem habitum substratum, quo quis redditur facilis ad perpetrandum illud peccati genus ; et hoc modo accipiendo vitium, vitium non omnino nihil est. Alio modo accipiendo vitium, prout est privatio boni tantum, sic non contrariatur virtuti secundum rem, immo opponitur sicut privatio et habitus.
Si autem dicatur alicubi hoc modo vitium contrariari virtuti, accipitur largo modo contrarium pro qualibet oppositione et repugnantia. Vel hoc dicitur, quia, etsi secundum veritatem vitium opponatur virtuti ut privatio, habent tamen virtus et vitium quodam modo legem contrariorum in hoc quod mutuo se expellunt et ab uno fit regressus ad alterum ; in qua conditione opposita, ut privatio et habitus, ab his quae opponuntur sicut contraria, distinguuntur. Et pro tanto dicit Augustinus, in Enchiridio, quod in hoc fallit regula dialecticorum, vocans bonum et malum contraria ; et hoc ex causa praedicta. Nihilominus tamen dicendum est quod malum est in eodem genere cum bono, sed hoc non proprie et secundum rectam ordinationem, sed hoc est per quamdam reductionem. Et ex hoc non sequitur quod malum sit aliquid. Nam privationes ad idem genus cum suis habitibus reducuntur, et tamen ipsae, formaliter loquendo, nihil sunt.
- Ad illud quod obicitur, quod malum est in aliquo, ergo est, dicendum quod illud non sequitur. Nam, sicut dicit Philosophus, quaedam sunt entia, quaedam sunt entium ; et quamvis privationes possint dici entium, hon tamen dicuntur entia. Cum autem dico malitiam esse in aliquo, dico eam esse entis ; sed cum dico malitiam esse ens, attribuo ei entitatem in se ; et primum esse est esse secundum quid, secundum est esse simpliciter ; et ideo est ibi sophisma secundum quid et simpliciter.
Si vero quaeratur de hac : malitia est, utrum sit concedenda vel non, dicendum quod hoc verbum est sicut vult Philosophus, dupliciter potest praedicari. Aliquando accipitur ut compositio media inter duo extrema, et sic dicitur tertium adiacens, ut cum dicitur : homo est albus. Aliquando vero sic praedicatur ut res importata per ipsum sit attributum sive alterum extremorum. Quando ergo sic dicitur : malitia est, si hoc verbum est accipiatur ut praedicatum, sicut accipiuntur alia verba, ut legit et huiusmodi, tunc locutio est falsa. Est enim sensus : malitia est, id est, malitia est ens, id est essentia aliqua ; hoc enim verbum est significat essentiam velsubstantiam uniuscuiusque. Alio modo potest intelligi praedicari vel accipi in huiusmodi locutione sicut copula et est oratio quodam modo defectiva ; et tunc est sensus : malitia est, id est, malitia alicui inest, ita quod ipsa malitia potius intelligitur ut alteri inhaerens quam alteri substans, sicut cum dicitur malum, et intelligitur aliquid esse malum. Et hoc modo accipiendo non valet : malitia est : ergo est ens.
- Ad illud quod obicitur, quod pura privatio non intenditur nec remittitur, dicendum quod, si dicatur pura privatio, hoc est privatio nihil ponens nec in recto nec in obliquo, hoc modo verum est dicere quod non recipit magis et minus, sicut chimaera nihil est et hircocervus nihil est, nec est unum magis nihil quam reliquum. Alio modo dicitur pura privatio, quia nihil ponit in recto, ponit tamen in obliquo ; et hoc modo malitia posset dici pura privatio ; sed de hac non est verum quod non recipiat magis et minus. Potest enim magis et minus recipere ratione eius entis, quod respicit quasi in obliquo. Unde dicitur maior privatio, in qua est maioris boni corruptio et in qua minus de bono relinquitur ; minor vero, in qua minus de bono corrumpitur et plus relinquitur. Et sic patet quod ex hoc non sequitur quod peccatum, abstractive loquendo, sit aliqua positio.
- Ad illud quod obicitur, quod esse ordinatum praesupponit esse, dicendum quod verum est quod in his quae per se ordinantur, ordinatum praesupponit esse ; in his autem quae ordinantur per accidens non praesupponit.esse in se, sed ratione illius in quo vel per quod ordinantur. Et hoc modo malum dicitur ordinari, non quia sit in se ordinatum, cum sit privatio modi, speciei et ordinis, sed quia ordinabilitatem habet in poena ratione ipsius punibilis. Hoc autem melius determinatum est in libro primo, distinctione quadragesima sexta.
- Ad illud quod obicitur, quodsi peccatum nihil est, quod Deus punit hominem pro nihilo, dicendum quod, sicut praetactum est, etsi peccatum nihil sit in recto, nihilominus tamen in obliquo est alicuius entis ut oppositi et alicuius ut subiecti, circa quod relinquit debitum respectu boni privati. Dico igitur quod peccatum est meritum poenae, non solum ratione privationis, sed ratione debiti relicti et boni privati ; unde non est homo dignus puniri solum, quia bono caret, sed quia caret et debet habere. Et licet carentia ilia nihil sit, debitum tamen habendi aliquid est ; et ideo ex hoc non sequitur quod Deus puniat hominem pro nihilo, quamvis peccatum nihil sit. Hoc autem apertum est, si quis consideret in sensibili exemplo, scilicet cum rex incarcerat servum, quia non reddidit tributum, vel cum aliquis creditor incarcerat aliquem, quia non solvit sibi pecuniam mutuatam ; privatio enim non per se, sed cum debito est in causa.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod mala voluntas angeli vel hominis causa est malorum subsequendum. Sed contra : Augustinus, in libro Quaestionum, dicit quod nullo alio auctore potest homo fieri deterior. Ergo mala voluntas angeli vel hominis non potest malas voluntates in aliis causare.
Item, si omne malum debet imputari ei qui est causa prima, et mala voluntas angeli vel hominis est causa omnium malorum, ergo omnia mala sunt eis imputanda.
Respondeo : Dicendum quod est causa vere efficiens et producens et est causa quodam modo disponens et inducens. Cum ergo dicitur quod mala voluntas angeli vel hominis est causa malarum voluntatum subsequendum, dicitur per quamdam dispositionem et inductionem. Diabolus enim inducit et disponit suggerendo, homo vero corrumpendo naturam et malum exemplum praebendo. Cum autem dicit Augustinus quod nullo auctore fit homo deterior, hoc intelligitur tamquam auctore principali.
Posset tamen dici quod littera ista intelligitur de malis subsequentibus primam malam voluntatem hominis et angeli, non respectu diversarum personarum, sed respectu eiusdem, ita quod prima mala voluntas eius est causa omnium malorum quae ipse facit.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit in eodem capitulo : Voluntas hominis causa est tam peccatorum quam poenarum : quia poena est passio involuntaria ; sed quod causatur a voluntate est voluntarium : ergo poena non causatur a voluntate.
Item, si causatur a voluntate, aut a bona aut a mala. A bona non, hoc constat, quia nemo punitur pro bona voluntate. A mala non, quia mala voluntas non est causa iusti, in quantum huiusmodi ; sed omnis poena iusta est : ergo nulla poena est causata a voluntate.
Respondeo : Dicendum quod voluntas dupliciter dicitur esse causa alicuius : vel per modum merentis vel per modum efficientis. Cum ergo dicitur voluntas esse causa poenae, hoc non dicitur per modum efficientis, sed potius dicitur per modum merentis. Voluntas enim, causando culpam efficiendo sive deficiendo, meretur poenam, et ita dicitur esse causa poenarum et peccatorum, licet aliter et aliter. Et per hoc patet solutio obiectorum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Bonum, omnino carens malo, integrum bonum est. Hoc enim videtur falsum, quia integrum bonum est illud cui nihil deest de bono, et hoc est bonum in quo est omne bonum : ergo solum illud est integrum bonum quod est summum bonum. Sed multa creata sunt carentia omni malo, ut beati angeli et animae beatae : ergo, si hoc verum esset quod dicit, multa essent summe bona.
Propter hoc est quaestio, utrum aliquod creatum mereatur dici bonum integrum.
Respondeo : Dicendum quod sicut perfectum dicitur multipliciter, et quantum ad perfectionem sufficientiae et quantum ad perfectionem superabundantiae, sic etiam et integrum bonum potest dici multipliciter : et quantum ad integritatem sufficientiae, et sic dicitur integrum bonum, quod caret omni malo culpae et poenae ; et quantum ad integritatem superabundantiae, et sic dicitur integrum bonum, in quo est omne bonum. Et primo modo bonum integrum non dicitur esse summum bonum, sed bonum purum, quia nihil habet de malo admixtum. Secundo vero modo dicitur esse summum bonum, et est in solo Deo per essentiam, in creatura autem per participationem, quae bona dicitur in hoc quod participat summum bonum, ex cuius participatione habere dicitur omne bonum. Et si tu obicias quod summum dicitur per impermixtionem cum contrario, et ita bonum, quod omnino est impermixtum malo, est summum bonum, dicendum quod illud verum est in his contrariis quorum utrumque est natura aliqua ; in his autem quorum unum est natura et alterum privatio, sicut est in bono et malo, luce et tenebra, non habet veritatem. Unde sicut non dicitur magis luminosum, quia minus habeat de tenebra, sic non dicitur magis bonum, quia minus habeat de malo ; sed quemadmodum una stella dicitur maior altera, quia magis accedit ad perfectionem lucis, sic magis bonum dicitur quod magis accedit ad perfectionem bonitatis. Nihilominus tamen omnino carens malo non potest dici nisi solus Deus, ut fiat vis in hoc quod dico omnino, ut careat omni malo secundum actum et secundum potentiam et secundum aptitudinem sive secundum primam naturae possibilitatem .
Dub. IV.
Item quaeritur de verbo illo Augustini, quod dicit in expositione illius verbi : Vae his qui dicunt malum bonum etc. ; id quod dictum est in prophetia, infelligendum est de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, non de hominibus. Hoc enim videtur falsum, quia, sibut peccat ille qui dicit adulterium esse bonum vel homicidium, ita peccat qui dicit impium esse iustum. Unde et maledicitur ille qui iustificat impium pro muneribus : ergo non tantum de rebus, sed etiam de hominibus habet intelligi.
Respondeo : Dicendum quod, cum dico hominem malum, et dico hominem et dico malitiam. Potest igitur attribui bonitas ei, aut bonitas naturae secundum quod homo aut bonitas moris ratione malitiae. Et primo quidem modo attribuere ei bonitatem veritatis est, non detestationis propheticae. Secundo modo meretur maledictionem ; sed hoc est, non quia laudat hominem secundum quod homo, sed quia laudat eum secundum quod malus. Et hoc non est aliud quam laudare malitiam. Cum enim dicit Augustinus quod hoc non intelligitur de hominibus, sed de rebus, non negat quin peccatum sit in commendando hominem malum, sed hoc vult dicere quod non est peccatum, si commendetur natura, sed peccatum est, si commendetur malitia.
