Distinctio II — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO II
De angelica itaque natura etc.
PARS I
Quando creati sunt angeli et de mensura durationis eorum.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de rerum productione in generali. In hac parte agit de productione rerum in speciali. Et quoniam triplex est differentia creaturae, scilicet spiritualis et corporalis et composita ex utraque, ideo haec pars habet tres.
In prima agit de conditione spiritualis creaturae.
In secunda de conditione corporalis creaturae, infra distinctione duodecima : Haec de angelicae naturae etc.
In tertia de conditione naturae ex utrisque compositae, scilicet humanae, infra distinctione decima sexta : His excursis, quae supra de homine.
Prima pars habet duas.
In prima determinat, quales facti sunt angeli ex prima conditione.
In secunda determinat, quales facti sunt ex aversione et conversione, infra distinctione quinta : Post haec consideratio adducit etc.
Prima pars habet duas.
In prima determinat, quando et ubi creati sunt angeli.
In secunda vero, quales creati sunt, infra, distinctione tertia : Ecce ostensum est, ubi angeli etc.
Prima pars habet duas.
Primo enim determinat, quando Angeli creati fuerunt ;
in secunda, ubi, infra distinctione eadem : Iam ostensum est etc.
Prima pars habet quatuor particulas.
In prima praemittit prooemium, in quo aperit suam intentionem.
In secunda vero movet dubitationem circa durationem sive initium vel mensuram angelicae conditionis, ibi : Quaedam auctoritates videntur.
In tertia determinat veritatem et confirmat, ibi : Videtur itaque, hoc esse tenendum.
Quarto vero et ultimo veritatem praedeterminatam et probatam concludit, et auctoritatem in oppositum determinat, ibi : Simul ergo cum tempore etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis, in qua quaeritur de mensura conditionis angelicae naturae, duo principaliter quaeruntur.
Primo de mensura eius in se.
Secundo per comparationem ad mensuram esse corporalis naturae.
Circa primum tria quaeruntur.
Primo, utrum spiritualia habeant mensuram propriam.
Secundo, utrum habeant mensuram unicam.
Tertio, utrum habeant mensuram simplicem aut compositam, sive stantem vel successivam.
ARTICULUS I
De mensura angelicae naturae in se.
QUAESTIO I
Utrum spiritualia habeant propriam mensuram
Circa primum sic proceditur.
Quod habeant propriam mensuram, primo videtur.
- Per Philosophum, in libro De causis, in penultima propositione : Inter rem cuius substantia et operatio est in aeternitate, et rem cuius substantia et operatio est in tempore, est res media cuius substantia est in aeternitate et actio in tempore ; sed hoc non potest intelligi de aeternitate increata : ergo de creata ; et hanc distinguit a tempore et ponit mensuram substantiarum spiritualium et incorruptibilium : ergo videtur etc.
- Item, Ecclesiastici 1, 1 : Omnis sapientia a Domino Deo est, usque ibi, ante aevum : ergo si ante aevum dicit quid increatum, aevum dicit quid creatum ; non substantiam : ergo mensuram ; non rerum materialium, sed spiritualium ; et haec differt a tempore, unde Boethius, De consolatione :
Qui tempus ab aevo
Ire iubes ;
ergo etc. Omne enim quod exit ab alio, differt ab eo.
3. Item, Dionysius, De divinis nominibus in capitulo de aevo : Proprietas aevi est antiquum, inveteratum, secundum totum esse mensurans, temporis vero in alteratione aliter et aliter se habens : ergo si idem non se habet sic et aliter simul et semel, non est eadem mensura tempus et aevum. Sed aevum est mensura durantium perpetuo, et talis est natura angelica : ergo.
4. Item, sicut se habet unitas ad distinctionem, ita nunc ad durationem ; sed in spiritualibus non solum est reperire distinctionem secundum substantiam, verum etiam eius mensuram : ergo pari ratione et esse angeli mensuram durationis habet ; sed non tempus, cum non varietur nec mutetur : ergo aliam mensuram propriam.
5. Item, omne quod habet esse limitatum actu, habet mensuram, per quam potest cognosci eius limitatio ; sed tale est esse omnis creati : ergo etc. ; arguatur ut prius.
6. Item, mensura durationis respicit modum durandi ; sed spiritualia habent modum suae durationis differentem a corporalibus, maxime a mutabilibus, cum durent perpetualiter et immutabiliter : ergo per istam mensuram habent mensurari.
Contra :
- Augustinus, Ad Orosium : Deus movet spiritualem naturam per tempora, corporalem vero per loca et tempora : ergo spiritualis naturae mensura est tempus.
- Item, Beda : Quatuor fuerunt primo creata : angelica natura, materia prima, caelum empyreum et tempus. Si ergo tempus stat pro mensura, ergo aut spiritualia in principio non habuerunt mensuram, aut non habuerunt aliam a corporalibus, aut Beda fuit insufficiens in illa enumeratione.
- Item, ratione videtur. Unus est locus, qui est continentia visibilium et invisibilium, ut empyreum : ergo si mensura, quae est tempus, non est minoris appropriationis quam locus, ergo videtur quod unum sit tempus, in quo sint spiritualia et corporalia : non ergo habent mensuram propriam.
- Item, sicut idem est numerus, quo mensurantur decem canes et decem homines, sic idem est numerus, quo numerantur decem angeli et decem homines : si ergo spiritualia non habent aliam, mensuram distinctionis quam corporalia, ergo nec aliam mensuram durationis.
- Item, homo beatus et angelus mensurantur eadem mensura., quia omnes beati ; sed homo beatus habet idem esse cum se non beato, ergo et eamdem mensuram : ergo eadem mensura mensuratur homo viator, qua angelus, ergo et quaelibet natura corporalis : non ergo habet mensuram propriam.
- Item, per impossibile : si habet mensuram, aut est substantia aut est accidens ; non substantia : ergo accidens. Si accidens, in quo genere ? Non nisi in genere quantitatis ; non discretae : grgo continuae. Sed non est linea neque superficies, nec corpus nec locus : ergo vel est tempus, vel nihil : aut ergo angelica natura nullam habet mensuram, aut si habet, non habet propriam.
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum angelica natura habeat mensuram propriam, diversam a tempore, distinguendum est ; quia aut loquimur de mensura spiritualium secundum esse, quod non mutatur, aut secundum affectiones. Si ergo de mensura loquimur, quae respicit esse et. quae dicitur aevum, hoc modo consuevit ab antiquis doctoribus responderi : aut loqueris de diversitate in genere mensurae aut in genere entis. Si in genere mensurae, sic oportet ponere differentiam, sicut ostendunt auctoritates et rationes ad primam partem inductae. Si vero loqueris de diversitate in genere entis, sic triplex fuit opinio.
Nam quidam dixerunt quod, sicut locus et superficies idem sunt per essentiam, differentia secundum comparationem, sic idem est « nunc » aevi et temporis, sola comparatione differens. « Nunc » enim respicit substantiam rei ; substantia autem primi mobilis quantum ad esse omnino est immobilis ; comparata autem ad situm, est mobilis. Et primo modo mensuratur « nunc » aevi, secundo modo « nunc » temporis, ita quod idem est nunc, diversimode comparatum, sicut idem ultimum comparatum ad corpus ambiens est superficies, comparatum ad corpus ambitum est locus.
Sed illud non potest stare, quia circa ultimum corporis illae duae comparationes non sunt incompossibiles ; sed « nunc » temporis et aevi habent proprietates incompossibiles circa idem. Nam, sicut dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, hoc, scilicet « nunc » aevi, est stabile, illud, scilicet « nunc » temporis, est fluxibile ; sed impossibile est quod unum et idem et secundum idem simul moveatur et stet.
Et ideo est secunda positio, quod ipsunt nunc sequitur essentiam materiae primae. Sicut igitur materia in omnibus est eadem per essentiam, differens per esse : sic nunc temporis et aevi idem est per essentiam, non sicut individuum, sed ad modum materiae idem per essentiam, differens autem solum quantum ad esse. Et hi posuerunt quod omnis rei quidditas mensura eadem per essentiam mensuratur.
Sed nec illud multum est intelligibile. Cum enim aevum esse stabile et quietum respiciat, quod quidem habet materia a forma perfecta, et haec mensura non respiciat nisi esse actuale et modum essendi completum ; videtur quod aevum non possit sic accipi ex parte materiae, quidquid sit de tempore. Cum ergo modus durandi essentialiter et formaliter differat hinc inde, patet etiam quod mensura propria.
Et ideo est tertia positio, quod spiritualia habent mensuram diversam a tempore, non solum in genere mensurae, verum etiam in genere entis ; et hoc non solum comparatione, sed etiam secundum substantiam et formam. Quidquid autem sit de diversitate in genere entis, diversitatem tamen secundum modum mensurandi nemo est qui negare possit. Et hoc sufficit quaestioni praesenti, qua quaeritur, utrum spiritualia habeant mensuram diversam a corporalibus. Dicendum enim quod sic.
Quod si quaeras, quae sit illa, respondendum secundum Sanctos et philosophos quod dicitur aeternitas creata aut aevum ; sed quoniam aeternitas proprie accipitur pro increato, et aevum frequenter accipitur pro tempore, ideo proprio nomine potest aeviternitas appellari. Sic respondendum est, si quaeratur de mensura quae respicit ipsum esse spiritualis creaturae, esse, inquam, immutabile et perpetuum.
Si autem quaeratur de mensura angelicarum affectionum, utrum illa sit a tempore diversa ; hoc habebit quaestionem infra. Nunc autem planum est, quod illa mensura, quae dicitur aeviternitas, variationem affectionum non mensurat, ut dicit Augustinus, Ad Orosium. Aevum enim solius esse incommutabilis est mensura.
Concedendum igitur, sicut ostendunt rationes, quod aliquo modo spiritualia habent mensuram propriam respectu temporis et temporalium.
[Ad obiecta] :
- Quod ergo obicitur, quod spiritualis natura movetur per tempora, iam patet responsio : hoc enim dicit quantum ad affectiones, non quantum ad esse.
- Quod obicitur de quatuor primo creatis, dicendum quod nomen temporis extenditur ibi ad omnis durationis mensuram, cuius est ponere principium ; unde valde large accipitur et comprehendit aevum, ut melius infra patebit.
- Quod obicitur de loco, non valet, quia locus corporalis non est mensura spiritualium, quamvis contineat ; aevum autem mensurat et conformatur ; ideo non valet : est unus locus non mensurans, ergo unum tempus mensurans.
Si quaeras a me, unde hoc, dicendum quod angelus vere habet durationem, sed non habet extensionem ; et ideo habet mensuram durationis ; non extensionis.
- Quod obicitur de numero, dicendum quod non est simile, quia idem est modus distinctionis in spiritualibus et corporalibus ; sed non est idem modus durationis. Ideo eadem est secundum speciem mensura distinctionis, non, sic eadem mensura durationis.
- Quod obicitur de homine beato et angelo, dicendum quod mensura consimili mensurantur, scilicet aevo, quia consimilem habent modum durandi ; sed homo viator non mensuratur consimili mensura, quia, quamvis habeat idem esse, habet tamen modum essendi et durandi alium ; et mensura non tantum esse, sed etiam modum durandi respicit.
- Quod quaeritur : in quo genere sit mensura angelicae durationis ; aliqui dicunt quod non est quantitas nisi quantitas virtutis, et ideo non est in genere quantitatis proprie.
Sed si vere mensura est, quomodo non est quantitas vera ?
Ideo dicunt alii quod est in genere quantitatis sicut principium.
Si tamen quaeratur, cuius sit principium, cum dicat mensuram diversam a tempore, ut ostensum est, difficile erit assignare.
Et ideo sanius potest dici quod sicut tempus ponitur in substantiis spiritualibus quantum ad affectiones, secundum Augustinum, licet consideratio Philosophi ad illud non conscenderit ; sic et mensura ponitur differens specie ab aliis quantitatibus, licet de illa non loquatur Philosophus, quia mensuras rerum inferiorum determinare intendebat. Nec ponitur ex hoc in ipso insufficientia ; et si etiam poneretur, non esset propter hoc a veritatis tramite aliquatenus discedendum.
QUAESTIO II
Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum.
Secundo quaeritur, utrum spiritualia habeant mensuram unam per essentiam ; et hoc est quaerere, utrum sit unum aevum omnium aeviternorum.
Et quod non, videtur.
- Dionysius, De divinis nominibus : Ipse est aevum aevorum : ergo plura sunt aeva ; non per interruptionem, ita quod unum post aliud : ergo per diversitatem simul existentium.
- Item, unitas accidentis venit ab unitate subiecti ; sed non est ponere unum subiectum omnium aeviternorum, cum quaedam spiritualia non habeant aliquod commune, ad cuius aspectum mensurentur : ergo non est ponere aevum esse unum. Quod autem nullum habeant tale subiectum, quod sit contentivum spiritualium, hoc apparet, quia illud haberet excellentiam et influentiam et continentiam respectu aeviternorum, sicut primum mobile respectu temporalium ; sed tale respectu substantiarum spiritualium inveniri non potest, ut patet discurrenti per singula : ergo etc.
- Item, omnibus aliis corruptis, possibile est unicum angelum remanere, cum non dependeat ab aliis ; et si remanet in esse completo, habet mensuram consequentem illud esse, et hoc est aevum : ergo remanet aevum, quolibet angelo remanente, et totum remanet et perfectum : ergo quot sunt angeli, tot sunt aeva,
- Item, aevum est mensura rei perfectae et multum habentis de specie sive de forma : si ergo aevum maxime consequitur esse completum, cum illud non sit unum numero, sed tantum specie, videtur quod aevum sit unum tantum secundum speciem.
Contra hoc arguitur a simili.
- Sicut se habet tempus ad temporalia, ita aevum ad aeviterna ; sed tempus est unum, quod mensurat omnia temporalia, sicut Anselmus dicit et Philosophus : ergo similiter unum est aevum, quod mensurat omnia aeviterna.
- Item, hoc videtur a minori. Maior est varietas et difformitas in rebus mutabilibus quam in rebus immutabilibus : si ergo mutabilia omnia possunt unica mensura per essentiam mensurari, ergo multo fortius aeviterna.
- Item, hoc videtur a causa. Positio enim multorum est, quare tempus unum potest esse : quia, quamvis sit accidens, tamen est mensura extrinseca, sicut locus, et quia non est accidens situale ; sed hoc totum invenitur in aevo : ergo etc.
- Item, si plura sunt aeva, aut ergo simul aut consequenter. Non consequenter, cum quodlibet sit infinitum a parte post ; non simul, quia quae sunt simul, sunt in eodem instanti, ergo si aeviterna sunt simul, sunt in eodem « nunc » aevi : ergo si omnium aeviternorum est unum « nunc » ergo unum aevum per essentiam.
Respondeo : Ad huius quaestionis intelligentiam praenotandum est, qualiter intelligitur unitas in tempore. Sciendum autem, quod tripliciter tentaverunt aliqui unitatem temporis accipere, secundum quod accidens habet tripliciter comparari ad subiectum. Habet enim ibi causam, existentiam et apparentiam.
Dixerunt ergo aliqui quod tempus est unum ratione subiecti, in quo primo est et per se, quo remoto, removetur et tempus. Unde dixerunt quod tempus est unum, quia est in primo mobili, cuius motu cessante, cessat et tempus.
Sed illud non sufficit dicere, quia, sicut dicit Augustinus, cessaret motus primi mobilis, adhuc posset moveri rota figuli ; et constat quod mensuraretur ille motus : ergo non tantum est ibi, immo et in aliis rebus mobilibus.
Item, tempus est in affectionibus et cogitationibus liberi arbitrii, quod non subest motui caelesti, sicut vult Augustinus.
Et ideo dixerunt alii quod tempus est unum ratione subiecti, in quo primo apparet. Cum enim tempus sit numerus sive mensura motuum, et numerus iste secundum essentiam et habitum sit in re mobili vel mota, in qua est prius et posterius, secundum actualem vero numerationem sit a parte animae, sicut vult Philosophus et Augustinus, cum anima omnes motus et mutationes numeret aspiciendo ad mensuram motus primi mobilis, scilicet per diem, annum et horam ; voluerunt dicere quod unum est tempus ratione subiecti, in quo primo apparet ; quia, etsi omnia habeant proprias periodos, tamen omnia numerantur et mensurantur per mensuram motus regularis et certi et nobis notissimi, scilicet motus mobilis primi.
Sed illud non sufficit, quia dicit Philosophus, De caelo et mundo, quod si essent duo mobilia prima, adhuc unum esset tempus. Tunc non posset dici unum ratione subiecti, in quo primo esset, nec in quo primo appareret, cum utrumque esset aeque primum et evidens ; nec ratione animae, quia tempus non est numerus numerans, sed numeratus, ut Philosophus vult, et tempus est dispositio rei extra, non fictio animae.
Et ideo dixerunt tertii profundius quod unitas temporis sumitur ab unitate subiecti, a quo causatur ; subiectum autem, a quo causatur, est materia ut mutabilis, et ita ut ens in potentia. Nam materia, ut est in acquisitione formae, mutatur, et sic est ens in potentia ; et ideo tempus maxime inter omnia accidentia se tenet plus cum materia. Sicut igitur materia una est per essentiam, differens per esse, una non unitate universalitatis nec singularitatis, sed medio modo, sic et tempus in omnibus temporalibus.
Et si quaeras, unde est hoc, quod tempus est unum, cum tamen motus sint varii, dicendum quod motus definitur per id ad quod est, unde motus respicit motorem et mobile et terminum ; tempus autem respicit ipsam durationem variam et successivam, quae venit ex potentia rei mobilis. Et quia motus naturae durantis consimilis est, et natura illa, supra quam fundatur, est una numero ; ideo tempus non tantum est unum specie in omnibus temporalibus, immo etiam quantum ad essentiam unum numero, differens per esse, sicut posuerunt omnes sapientes, qui circa hanc materiam locuti sunt.
Si autem quaeras, quare non sic est in aliis quantitatibus, cum omnes respiciant materiam, dicendum quod omnes aliae, etsi esse incompletum habeant in materia - nam sunt in materia dimensiones infinitae - tamen esse completum ipsarum est a materia existente sub forma. Tempus autem habet esse ex hoc quod materia tendit ad formam, propter hoc quod causatur a motu, qui est entelechia entis in potentia, et ideo tenet se maxime ex parte materiae, et ideo minime distinctum. Nec dico quod tempus sit in ipsa materia, omni forma circumscripta, quia hoc esset contra Augustinum, XII Confessionum quia non est vicissitudo aliqua in materia, nisi cum in ea est aliqua forma ; sed quamvis sit in materia, quae est sub forma et ab ipsa causetur, magis tamen causatur a materia, ut tendit ad formam, et hoc est materia ratione suae potentiae.
Secundum hunc triplicem modum nisi sunt aliqui unitatem in aevo ponere, primo ratione subiecti, in quo primo est. Posuerunt enim ordinem in intelligentiis secundum continentiam virtualem, sicut in visibilibus est reperire continentiam localem. Et sicut tempus in primo mobili fundatur, sic aevum in prima intelligentia, quae virtualiter alias continet et in alias influit.
Sed ista positio non potest stare. Primo, quia omnes intelligentiae in incorruptione habent aequalitatem, sicut in sequenti distinctione dicitur. Secundo, quia conservatio intelligentiarum immediate pendet ex Deo. Tertio, quia, si illa intelligentia destrueretur, tunc fundamentum aevi periret ; et possibile fuit illam peccasse, immo forte peccavit, cum diabolus credatur fuisse excellentissimus angelorum.
Et ideo alii conati sunt assignare unitatem ratione subiecti, in quo primo apparet, quod quidem est caelum empyreum, in quo non cadit variatio, immo omnimode quietum est.
Sed nec illud sufficit, quoniam immortalitas et immutabilitas per prius est in substantiis spiritualibus quam corporalibus, cum sint digniores, et dignius non habeat mensurari per aspectum ad minus dignum.
Et ideo tentaverunt alii accipere unitatem ex parte causae, qui dixerunt quod duratio intelligentiarum continuatur et conservatur per divinam influentiam, quae quoniam una est, unum est aevum, mensurans ipsam.
Sed nec illud potest stare, quoniam influentia illa aut active aut passive intelligitur. Si de activa, non est aliud quam Deus, et ita non habet aevum mensuram. Si de passiva, tot sunt quot sunt suscipientes.
Et ideo non restat alius modus nisi per unitatem materiae, sicut prius dictum est de tempore. Sed multi negant intelligentias habere materiam. Sed quidquid sit de hoc, tamen aevum respicit esse actuale et esse stabile, sed tempus materiam ut in potentia. Et ideo sicut unitas temporis conformatur materiae, sic unitas aevi conformatur formae, non inquam formae, in quantum haec vel illa, sed in quantum immutabilis.
Unde sicut linea in corporibus quantumcumque diversis ponitur eadem specie, sic aevum habet unitatem universalis, non unitatem quam habet tempus.
Et sic concedendae sunt rationes probantes non esse unum aevum aeviternorum, sed multa.
[Ad obiecta] :
- Quod ergo obicitur : sicut se habet tempus ad temporalia, dicendum quod non est simile, quia, cum tempus, quantum est de se, respiciat variationem et motum, consequitur ipsa quorum est mensura, ratione illius principii per quod sunt entia in potentia ; et quia illud unicum dicitur esse per essentiam, ideo et tempus. Aevum autem de sui ratione propria respicit esse completum et stabile, et ideo magis respicit formam ; et ideo non habet unitatem nisi universalitatis sive conformitatis, sicut et alia accidentia.
- Quod arguitur a minori, quod temporalia habent unam mensuram, iam patet quod non est locus a minori, quia illa variatio, ratione qua dicitur esse in potentia, respicit ipsum materiale principium, et ideo facit recedere a distinctione ; non sic est in aevo.
- Quod obicitur, quod tempus est unum, quia est accidens extrinsecum, non situatum vel situale, dicendum quod falsum est ; ista enim non est causa, sed magis illa quae praedicta est.
- Quod obicitur : si sunt plura aeva, aut simul aut non simul, dicendum quod simul.
Quod ergo obicitur : ergo in eodem nunc, dicendum quod esse simul in duratione est dupliciter : aut per mensurae concomitantiam aut per mensurae unitatem et indifferentiam. Cum autem dicitur Deus, homo et angelus esse simul, dicendum quod hoc dicitur per mensurae concomitantiam. Cum autem dicitur : Petrus et Paulus simul sunt vel currunt, hoc potest diri per mensurae unitatem et indifferentiam ; et ideo non sequitur, quod si aeva aeviternorum sunt simul, quod sint unum.
QUAESTIO III
Utrum spiritualia habeant permanentem, vel successivam mensuram.
Tertio quaeritur, utrum spiritualia habeant mensuram permanentem aut successivam.
Et quod permanentem, carentem priori et posteriori, videtur primo auctoritate, deinde ratione.
- Et auctoritate sic : Augustinus, XII De civitate Dei : Immortalitas angelorum non transit in tempore nec est praeterita quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit : ergo tota est praesens, ergo permanens, non succedens.
- Item, Augustinus, XI Confessionum : Si praesens tempus staret et non transiret in praeteritum, esset aeternitas ; sed non propter hoc esset aeternitas increata : ergo esset aeternitas creata ; et hoc est aevum : ergo aevum habet nunc non transiens : ergo etc.
- Item, Philosophus : In perpetuis non differt esse et posse : ergo potentia est in toto suo actu, ergo nihil exspectat, ergo totum simul : ergo nulla est ibi successio vel prioritas.
- Item ratione : proprietas debet respondere substantiae, ergo substantiae simplicis mensura debet esse simplex ; sed substantia spiritualis est simplex : ergo et eius mensura. Sed eius mensura est aevum, ergo simplex est : ergo non habet prius et posterius.
- Item, omne successivum reducitur ad permanens, ergo prius et posterius successivum ad prius et posterius permanens ; sed prius et posterius permanens est in sola magnitudine : ergo quod caret priori et posteriori permanente caret et successivo : Sed talis est angelus : ergo etc.
- Item, ubi est prius et posterius, ibi necessario cadit aliquid novum, quod de posteriori fit prius, et per hoc lapsus in praeteritum, et aliquid in vetus ; sed in perpetuis non est aliqua mutatio nec innovatio : ergo nec successio.
- Item, ubi est prius, ibi est aliqua exspectatio respectu eius quod posterius est et nondum habitum est ; sed in beatis perfecte nulla cadit exspectatio, quia evacuatur omnino fides et spes, et habent omne quod habituri sunt : ergo nullo modo est ibi prius et posterius.
Contra :
- a. Hieronymus ad Marcellam : Tantum Deus est, qui non novit fuisse vel futurum esse : omnis ergo creatura in sui esse habet praeteritionem sive fuisse et fore : ergo habet in sui duratione successionem.
- Item, Anselmus in Proslogio, tractans illud verbum : Dominus regnabit in aeternum et ultra, dicit quod hoc dictum est, non quia post aeternitatem sit aliquid, sed quia Dei aeternitas, quae tota simul est, excedit aeternitatem creaturae, quae non omnino est tota simul ; ista est sententia : ergo idem quod prius.
- Item, ratione videtur : unitas angelica deficit ab unitate divina, ergo simplicitas aeternitatis creatae a simplicitate aeternitatis increatae : si ergo hoc verum est, ergo habet compositionem aliquo modo. Sed compositio in duratione ponit prius et posterius : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur, quia mensura durationis angelicae non est ipse angelus, immo differt ab angelo sicut mensura a mensurato ; sed mensura secundum veritatem est in genere quantitatis, et talis est divisibilis, ergo habens partes : ergo etc. Si tu dicas, quod est quantitatis principium sicut punctus ; contra : Punctus non habet complete rationem mensurae, sed est principium mensurae ; aevum autem vere et proprie est mensura : ergo non potest esse sicut principium.
- Item, angeli duratio est infinita : si ergo est tota simul in actu, ergo aliquod creatum est infinitum actu. Sed hoc est impossibile : ergo etc.
- Item, in eo quod habet totum esse simul, idem est fuisse et esse et futurum esse ; sed quod fuit, impossibile est cogitari non fuisse, si intelligatur fuisse : ergo si in aeviterno idem est fuisse et fore, ergo impossibile est cogitari non fore. Hoc autem falsum est, quia hoc est proprium solius Dei : ergo etc.
- g. Item, si totum esse praesens est, ergo non differt esse et fuisse : ergo quod nunc non est, nunquam fuit, et si fuit, est. Sed Deus non potest facere quod fuit non fuisse : ergo non potest facere aeviternum non esse. Sed hoc est manifeste falsum : ergo etc.
- Item, si totum esse aeviterni simul est, et tota duratio sine priori et posteriori, ergo non est ibi magis longum et minus longum : ergo anima beati Petri nec prius nec diutius fuit iri gloria quam anima beati Francisci. Si ergo hoc manifeste falsum est, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio.
Quidam enim dixerunt quod aevum est totum simplex, sicut et illud quod mensurat ; et esse substantiae aeviternae et eius duratio est tota simul, non habens successionem prioris et posterioris. Unde dixerunt aevum non esse proprie quantitatem, sed in genere quantitatis solum esse per reductionem ; unde simplex est extensione, sed tamen est quantum virtute, et adeo quantum, quod sua virtute excedat omne esse temporale ad similitudinem aeternitatis increatae. Nam sicut anima simplex est quantum ad quantitatem molis, tamen propter suam virtutem et simplicitatem est in qualibet parte sui corporis ; sic in proposito intelligendum est.
Sed, sicut in opponendo tactum est, si quis ponat aevum omnino simplex, ponet ex hoc non esse veram mensuram ; ponet etiam durationem creatam actu infinitam ; ponet etiam durationem creatam adeo entem, quod nec Deus destruere, nec intellectus possit cogitare non esse ; quae omnia, cum non sint intelligibilia, faciunt praedictam positionem nec esse rationabilem nec intelligibilem.
Et ideo, cum Sanctorum auctoritates aliud videantur sonare, est aliorum positio probabilior et intelligibilior, quod in aevo est ponere prius, et posterius, et est ponere aliquam successionem, aliam tamen successionem quam in tempore. In tempore enim est successio cum variatione, et prius et posterius cum inveteratione et renovatione. In aevo vero est prius et posterius, quod dicit durationis extensionem, quod tamen nullam dicit variationem nec innovationem. Et per hanc distinctionem ad omnia obiecta in contrarium facile est solvere, si quis eam intelligat.
Quod si forte quaeratur : quomodo potest esse prius et posterius sine novitate circa esse, dicendum quod sicut videmus, quod aliter egreditur rivulus a fonte aliter radius a sole, sic in proposito videmus. Nam rivulus sic egreditur a fonte, quod nova aqua semper exit, non eadem ; radius a sole continue egreditur, non quia semper novum aliquid emittatur, sed quia quod emissum est continuatur ; unde solis influentia non est aliud quam continuatio dati. Similiter, in motu et in esse rei mobilis aliqua proprietas habita amittitur, vel non habita acquiritur ; sed in esse rei aeviternae quod primo datum est per continuam Dei influentiam continuatur. Nulla enim aevi creatura est omnino actus, nec aliqua eius virtus, unde continue indiget divina virtute cooperante. Ideo, etsi esse totum habeat, tamen continuationem esse non habet totam simul, et ideo est ibi successio sine aliqua innovatione circa esse vel proprietatem absolutam ; tamen ibi est vera continuatio, respectu cuius creatura habet esse quodam modo in potentia ac per hoc habet successionem. Solus igitur Deus, qui est actus purus, est actu infinitus, et totum esse et possessionem sui esse simul habet.
His visis, satis de facili solvuntur obiecta :
1-2. Quod enim obicitur de praeterito et futuro et de transitu, dicendum breviter quod inteiligitur de istis, ut dicunt variationem.
- Quod obicitur, quod non differt esse et posse, dicendum quod verum est de posse et esse, quod non differt, id est, quod non distat ; motus enim et tempus facit distare ; in solo autem aeterno verum est quod potentia omnino sit actus, non in aliqua creatura.
- Quod obicitur, quod substantiae simplicis proprietas non potest esse composita, dicendum quod verum est, si illa proprietas habeat compositionem partium simul entium ; nunc autem non est sic, immo de aevo nunquam est nisi « nunc » sicut et de tempore dicitur. Et ita bene potest esse in simplici, ut in composito ; unde tantam extensionem habet duratio unius grani milii, sicut et unius montis.
- Quod obicitur, quod prius et posterius reducitur ad permanens, dicendum quod verum est, quod ad permanens reducitur ; sed non oportet quod ad prius et posterius permanens. Empyreum enim durationem habet aeviternam et aeque simplex est sicut duratio angeli : ergo prius et posterius in partibus permanentibus non facit aliquid ad hoc.
- Quod obicitur de novo et veteri, iam patet : quia nihil est ibi alterationis, est tamen ibi crementum durationis absque omni alteratione absolutae proprietatis. Verum enim est dicere, quod diutius fuit anima Petri, quam anima Francisci, quando in gloriam introivit, sed non est ita circa Deum ; non enim diutius duravit hodie quam ante heri.
- Quod obicitur de exspectatione, dicendum quod, sicut est successio non per novi acquisitionem, sed per prius dati continuationem, ita etiam est exspectatio non novi habendi, sed continuationis prius habiti, quod quia iam habent, et certi sunt se habituros, ideo potius dicitur tentio et comprehensio quam exspectatio. Et sic patet illud.
ARTICULUS II
De mensura angelicae naturae in comparatione ad mensuram rei corporalis.
Consequenter quaeritur de mensura substantiae spiritualis in comparatione ad mensuram rei corporalis. De qua tria quaeruntur.
Primum est, utrum aevum praecedat tempus aliquo prioritatis genere.
Secundum, utrum inter aevum et tempus cadat mensura mediae naturae.
Tertio, utrum res spirituales et temporales fuerint simul productae.
QUAESTIO I
Utrum aevum praecedat aliquo modo tempus.
Circa primum sic. Quod aevum sit prius tempore, ostenditur.
- Per illud Boethii, De consolatione, loquentis ad Deum :
Qui tempus ab aevo
Ire iubes ;
sed tempus ire ab aevo non potest intelligi nisi vel ratione causalitatis vel durationis vel excellentiae, quia deficit ab aevo : ergo videtur omnino intelligendum quod aevum sit tempore prius.
- Item, omnis motus et mutatio ad immobile reducitur tamquam ad prius : ergo et mensura rei mobilis ad mensuram rei immobilis : ergo et tempus ad aevum tamquam ad prius. Prima consequentia manifeste est vera, quia omne fluxibile ad stans tamquam ad prius reducitur. Et secunda consequentia tenet secundum rationem proportionis, quia, sicut se habet mensuratum ad mensuratum, sic mensura ad mensuram : ergo etc.
- Item, a priori et posteriori in magnitudine causatur prius et posterius in motu, et a priori et posteriori in motu causatur prius et posterius in tempore : ergo per naturam prior est magnitudo et magnitudinis esse, quam sit esse temporis ; sed esse substantiale primi corporis mensuratur aevo, motus vero tempore : ergo aevum prius est tempore.
- Item, aevum fuit a principio creaturae, sicut et angeli ; sed tempus coepit cum motu primi mobilis, qui incepit, ut dicitur, die quarto, vel saltem ante secundum diem non potuit incipere : ergo aevum duratione praecedit tempus.
Contra :
- Beda dicit, quod quatuor fuerunt primo creata, et inter illa enumerat tempus ; aevum autem non enumeratur inter primo creata ; et fuit creatum : ergo posterius.
- Item, Richardus de sancto Victore dicit, et accipit ab Augustino, quod omne quod coepit, coepit ex tempore ; sed aevum coepit : ergo coepit ex tempore. Sed quod incipit ex tempore non antecedit tempus, sed potius consequitur vel concomitatur : ergo aevum non potest esse ante tempus.
- Item, tempus est mensura mutationis ; sed aevum est mensura esse stabilis et fixi : ergo cum ante esse creatum praecedat ipsa creatio, quae est mutatio, ergo tempus est ante aevum.
- Item, prius est quod imperfectum est, deinde quod perfectum ; sed tempus est mensura secundum esse Imperfectum, quod est esse in potentia, aevum vero secundum esse actuale et completum : ergo tempus per naturam est ante aevum.
Quaeritur igitur de ordine temporis ad aevum, et e converso.
Respondeo : Dicendum quod tempus accipi consuevit quadrupliciter in scripturis Sanctorum, scilicet communissime, communiter, proprie et magis proprie. Communissime tempus dicit mensuram cuiuslibet durationis creatae ; per quem modum accipitur a Beda, cum dicit quod quatuor fuerunt primo creata, inter quae enumerat tempus.
Communiter : sic dicit mensuram mutationis cuiuscumque, sive illius quae est de non-esse in esse, sive alterius quae est de uno esse in aliud esse ; et sic accipitur illud quod dicit Richardus, quod omne quod coepit, ex tempore coepit ; et habetur in Glossa, in principio Genesis 1, 1 : In principio creavit Deus caelum et terram, scilicet temporis.
Tertio modo accipitur proprie ; et sic dicit mensuram variationis successivae, sive sit successiva successione regulari et continua sive non ; et sic dicit Augustinus, Ad Orosium : Affectiones variae angelorum mensurantur tempore et omnis variatio rerum.
Quarto modo accipitur magis proprie ; et sic dicitur mensura motus sive variationis successivae et continuae et regulatae secundum regulam motus octavae sphaerae ; et sic consuevit accipi a Philosopho ; sed ista est coarctata temporis acceptio.
Cum igitur quaeritur de ordine, dicendum, quodsi tempus accipiatur primo modo, sic includit aevum, et sic temporis ad aevum nullus est ordo ; si autem secundo modo, sic tempus praecedit aevum secundum rationem inlelligendi, sicut creatio esse creatum. Si autem tertio modo, aevum et tempus simul sunt duratione, sed aevum prius est dignitate. Si autem quarto modo, sic aevum praecedit tempus et duratione et dignitate.
Ex his patet quaestio principalis, et obiectiones adductae pro magna parte.
Quod enim ostenditur quod aevum praecedit tempus, intelligitur vel tertio modo, et ita praecedit dignitate ; vel quarto modo, et ita duratione.
[Ad obiecta] :
- Quod tamen ostenditur quod praecedat causalitate, dicendum quod illud non oportet ; neutra enim harum mensurarum est ab alia, sed a Deo producente utrumque indivisibile, scilicet « nunc » aevi et « nunc » temporis. Unde quod dicitur quod tempus exit ab aevo, hoc dicitur quia deficit ab illo et defluit continua deperditlone ; sed in aevo est fixio sine deperditione et novi acquisitione.
- Quod obicitur de reductione ad immobile, dicendum quod verum est ex parte motoris, et illum non oportet esse creatum, et similiter nec mensuram oportet esse creatam : et ideo non oportet tempus reduci ad aevum sicut ad prius.
- Ad illud quod obicitur de priori et posteriori magnitudinis et motus et temporis, dicendum quod non causatur a priori et posteriori in magnitudine prius et posterius in motu vel tempore, nisi secundum quod magnitudo illa est mobilis ; et sic habet mensurari per nunc temporis, non aevi ; nam sicut tempus mensurat motum, sic nunc temporis mensurat ipsum mobile in quantum mobile.
- Quod ultimo obicitur, patet quod procedit in quarta acceptione temporis.
a.-d. Rationes vero ad oppositum procedunt de tempore secundum primam acceptionem vel secundam, sicut patet aspicienti, excepta ultima quae accipitur a comparatione imperfecti ad perfectum. Ad quam respondendum : quod imperfectum praecedit perfectum, verum est, ubi sunt circa idem ; sed circa diversa est e converso. Et ideo potius potest argui oppositum quam propositum per illud medium.
QUAESTIO II
Utrum inter tempus et aevum sit aliqua mensura media.
Secundo quaeritur, utrum inter tempus et aevum sit aliqua mensura media.
Et quod non, videtur.
- Primo per Philosophum, qui dividit substantias mensuratas in libro De causis sic, quod inter substantiam, cuius substantia et actio est in momento aeternitatis, et substantiam, cuius substantia et actio est in momento temporis, est substantia media, cuius substantia est in momenta aeternitatis, et actio in momento temporis. Si ergo omnis substantia creata ad aliquam istarum habet reduci ; et ad has mensurandas sufficiunt tempus et aevum : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur per Dionysium, De Divinis nominibus ; Aevi proprietas est esse sine alteratione et secundum totum metiri ; temporis vero, quod in alteratione aliter et aliter se habens ; media vero entium, quae illinc quidem aevo illinc tempore participant. Ergo omnia quae sunt, vel totaliter aevo vel totaliter tempore vel partim aevo et partim tempore mensurantur : ergo non est tertia mensura alia ab his.
- Item, omne creatum aut est stabile et incorruptibile aut variabile et corruptibile ; sed primum mensuratur aevo, et secundum tempore : ergo nihil est medium inter aevum et tempus.
- Item, esse omnis creati aut est terminabile aut interminabile. Si est terminabile, sic mensuratur tempore, quod est principium corruptionis, quia facit distare quod est. Si vero interminabile, sic aevo : ergo non videtur quod sit aliquod tertium mensurans praeter haec duo.
Contra :
- Ante quartum diem non erat tempus, quia dicitur in factione luminarium : Erunt in signa et tempora et dies et annos, et constat quod non solum erat aevum, cum essent aliqua corporalia, ut herbae et arbusta ; ergo erat alia mensura : ergo etc.
- Item, post diem iudicii non erit tempus, secundum quod iurat Angelus in Apocalypsi, et erit successio et variatio in tormentis, quae non poterit aevo mensurari ; ergo necesse est mensuram tertiam ab his ponere.
- Item, in affectionibus angelorum est intensio et variatio, et ipsi sunt supra tempus, sicut dicitur in libro De causis : ergo mensura illa affectionum est supra tempus ; sed non potest esse aevum, cum in aevo non cadat variatio : ergo oportet quod sit alia mensura.
- Item, angelus cum convertitur ad Deum, elevatur supra tempus : ergo illa conversio, et illud quod in illa conversione accipit, supra tempus est ; et mensura supra tempus debet mensurari ; sed angelus ibi aliquid cognoscit quod potest desinere cogitare : saltem ergo illud non potest mensurari aevo, quod est mensura rei interminabilis, nec tempore : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod secundum quod tempus dividitur contra aevum, in duabus scilicet acceptionibus ultimis prius positis, dupliciter potest accipi, aut scilicet prout dicit mensuram cuiuslibet durationis variae sive variationis successivae ; et sic inter aevum et tempus non est medium re, sed solum ratione ; non, inquam, est medium differens ab utroque in genere mensurae, sed medium in genere mensuratorum, participans utrumque, ut est illa substantia, quae est in confinio aeternitatis et temporis.
Et sic procedunt omnes rationes ad primam partem, ut patet aspicienti de facili.
Aliter vero accipitur tempus prout est mensura variationis, in qua est successio habens continuationem et regulationem a motu orbis primi ; et haec mensura habet finem et desinet esse. Et inter hanc et aevum est ponere mediam mensuram, in qua est variatio, nec oportet quod sit desitio, vel primi motus regulatio ; cuiusmodi fuit in triduo conditionis rerum, et qualis erit in inferno post diem extremum. Et haec ab antiquis doctoribus appellata est saeculum.
Et hoc concludunt rationes ad oppositum ; et sic patet totum.
QUAESTIO III
Utrum spirituales et corporales substantiae simul creatae sint.
Tertio quaeritur, utrum spirituales substantiae et corporales simul sint creatae.
Et videtur quod sic.
- a. In Genesi : In principio creavit Deus ; Glossa : id est spiritualem et corporalem naturam.
- Item, XII Confessionum : Duo invenio, quae fecisti carentia temporibus : unum, quod tua immutabilitate perimitur, alterum, quod ita informe erat, ut ex forma in quam formam mutaretur, non haberet.
- Item, ratione videtur. Constat quod angeli non sunt creati sine loco, quia tunc unus non haberet ordinem ad alium secundum existentiam : oportuit ergo quod fieret empyreum ; et iterum, illius concavitas non poterat esse vacua : ergo etc.
- Item, distinctio dierum attenditur secundum distinctionem rerum, ergo productio ex nihilo praecedit omnem diem : ergo cum materia rerum corporalium sit ex nihilo producta, sicut et natura angelica, quemadmodum natura angelica est ante tempus, similiter videtur quod materia : et si hoc, ergo in principio durationis : ergo simul.
Contra :
- Ecclesiastici 1, 4 : Prior omnium creata est sapientia ; constat quod loquitur de sapientia non divina, sed quae est creata ; haec autem est angelus, ut dicit Glossa. Si tu dicas, quod prius est dignitate ; obicitur de Hilario, XII De Trinitate : Quid magnum, ut ante omnem creaturam Deus Dominum nostrum lestim Christum genuerit, cum et angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior.
- Item, hoc videtur ratione, quam facit Isidorus : In rerum conditione primaria conditus est locus poenarum ; sed Deus non praeparavit poenam innocenti ; ergo diabolus peccavit ante productionem rerum.
- Item, videtur quod non simul potuerint, quia nulla virtus maior est infinita ; sed ad productionem unius creaturae necesse est virtutem infinitam exponi : ergo si ad hunc effectum requiritur virtus infinita, et infinito nihil plus potest, ergo virtus illa non potest pro tempore illo alium effectum producere.
- Item, simplex ad quod se convertit, totaliter se convertit : ergo si divina virtus est simplicissima, cum se convertit ad aliquem effectum producendum, impossibile est quod ad aliud se convertat, et ita quod aliud producat ; ergo impossibile est quod simul plura producat.
- Item, quaeritur : quare tantum ista quatuor dicuntur primo esse creata ?
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum quod, sicut extrahitur a Glossa quatuor fuerunt primo creata, scilicet caelum empyreum, angelica natura, materia et tempus.
Huius autem ratio duplex potest assignari : una, quia in principio debuerunt prima in omni genere creari, scilicet in rebus et mensuris, et in rebus corporalibus et spiritualibus, et in corporalibus activis et passivis. Quoniam igitur prima inter substantias spirituales est angelus, prima inter substantias corporales activas est empyreum, et prima inter passivas est materia elementorum, et prima inter mensuras est tempus, quia non tantum dicit mensuram durationis, sed etiam egressionis : ideo haec quatuor dicuntur primo creata.
Alia ratio potest reddi, quod substantia spiritualis angelica primum debuit fieri tamquam caput et minus dependens, et cum facta fuit, simul habuit distinctionem et ordinem ; sed ordinem existentiae non habuit nisi in aliquo continente : ergo simul factum est caelum empyreum supremum corporum et ideo capacissimum. Et rursus, cum non posset esse vacuum, necesse fuit fieri materiam corporalem sive molem ; et quia omnis productio est in aliqua mensura, haec tria de necessitate consequitur tempus.
Concedendum igitur quod quatuor sunt primo creata, et quod angelica natura et corporea simul sunt creatae quantum ad mensurarum concomitantiam, quia simul incepit duratio materiae et intelligentiae, sicut probatum est.
[Ad obiecta] :
1-2 ; Quod ergo obicitur, quod prior omnium etc., dicendum quod, sicut dicit Augustinus in fine XII Confessionum, prius dicitur quatuor modis, scilicet aeternitate, tempore, electione, origine. Aeternitate Deus praecedit omnia, tempore flos fructum, electione fructus florem, origine sonus cantum. Prioritate ergo durationis nec corporalis natura ante angelicam, nec e converso ; prioritate autem electionis sive dignitatis prior omnium creata est sapientia.
Ad auctoritates Hilarii et Isidori, dicendum quod ipsi loquuntur secundum illam positionem, quae posuit creationem tempore praecedere distinctionem. Unde in principio temporis angelus et materia sunt creata ; sed res non fuerunt distinctae usque ad tertium diem.
Vel potest dici quod Hilarius loquitur secundum opinionem, et Isidorus de prioritate secundum praevisionem.
- Quod obicitur, quod Deus totam potentiam exponit ad productionem unius rei, dicendum quod quamvis totam exponat, non tamen totaliter exponit. Virtus enim divina non tantum dicitur infinita, quia possit de non-ente facere ens, sed etiam quia non potest tot, quin plura ; unde nunquam tot simul producit, quin adhuc possit plura ; unde potest, quantum est de se, in infinitum intensione et extensione. Et ideo non valet illud.
- Quod obicitur de simplici, dicendum quod illud habet locum in illo simplici, in quo simul est simplicitas et finitas ; sed de illo quod simplex est et infinitum simul et semel, veritatem non habet. Illud enim, etsi ratione simplicitatis totum se convertat ad id ad quod se convertit, tamen ratione immensitatis nunquam se totaliter ad effectum producendum convertit.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et quaeritur primo circa hoc quod dicit : Et tu in principio, Domine, fundasti terram. Videtur enim falsum, primo ex hoc, quod dicit terram esse fundatam, quia non videtur esse fundata, sed potius appensa, secundum quod dicitur Isaiae 40, 12 : Qui appendit tribus digitis molem terrae ; et Proverbiorum 8, 22 : Quando appendebat fundamenta terrae. Item videtur falsum dicere, cum ait : In principio terram fundasti, quia terra facta fuit tertio die : ergo non fuit fundata in principio.
Iuxta hoc quaeritur, supra quid terra fundata sit ; et videtur quod super aquas, propter illud Psalmi : Qui fundavit terram super aquas. Contrarium autem videtur per Scripturam, quae dicit : Qui fundavit terram super stabilitatem suam, et per rationem, quae dictat aquam esse minus gravem quam terram, et ita secundum ordinem naturae non terram supra aquam, sed e converso.
Respondeo : Dicendum quod nomine « terrae » in Scriptura intelligitur materia corporalium, intelligitur etiam elementum terrae ; et utroque modo accipi potest in praedicta auctoritate, et vere. Si enim terra accipiatur pro materia informi, sic recte dicitur : In principio, tu Domine, terram fundasti, id est, in principio fecisti materiam informem, quasi fundamentum omnium formarum. Quae ideo dicitur esse fundata quia omnes formae sustentantur a materia, et ipsa non sustentatur ab alio nisi a Deo. Ideo autem dicitur esse fundata in principio, quia nihil ante ipsam creatum est.
Si autem nomine terrae intelligatur elementum terrae, adhuc verus est praedictus sermo. Terra enim fundata dicitur propter sui stabilitatem, secundum illud Ecclesiastae 1, 4 : Generatio praeterit, et generatio advenit ; terra autem in aeternum stat.
Hoc autem elementum, scilicet terrae, et dicitur fundatum et dicitur appensum, et fundatum super stabilitatem, suam et fundatum etiam super aquas. Fundatum dicitur, quia sicut fundamentum est infimum inter omnes partes domus, sic terra est infimum inter omnia corpora mundi, et in centro existens tenet locum fundamenti.
Et cum virtute propria sibi divinitus data centrum appetat et in centro requiescat, fundata dicitur super stabilitatem suam. Et hoc dictum esse intelligendum est secundum veritatem. Secundum autem nostram imaginationem et vulgarem opinionem, cum aquae cooperiant inferiorem superficiem terrae respectu nostri, et ultra aquam sit aer, et ultra aerem sit ignis, dicitur terra esse fundata super aquas. Nos enim aestimamus terram esse super aquam, dum consideramus aquam sub pedibus nostris.
Dicitur etiam esse tribus digitis appensa, pro eo quod tribus elementis intermediis distat a caeli circumferentia, et mediantibus illis videtur esse quasi appensa.
Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta.
Nota tamen quod aliter accipitur « principium », secundum quod nomine « terrae » intelligitur materia, aliter secundum quod intelligitur elementum terrae. Secundum enim quod nomine « terrae » intelligitur materia, tunc dicitur esse fundata in principio, id est in primordio productionis rerum ; secundum quod terra dicitur elementum, tunc dicitur esse fundata in principio, id est in primis operibus sex dierum.
Dubium II
Item quaeritur de hoc quod dicitur, quod tempus non coepit esse in tempore . Omne enim quod coepit esse, aut coepit esse in tempore aut in aeternitate ; si igitur tempus coepit esse, et non coepit esse in aeternitate : ergo coepit esse in tempore.
Item, dicit, quod Deus non coepit esse Dominus ex tempore . Et videtur esse falsum, quia non fuit Dominus, antequam haberet servum ; sed non habuit servum nisi ex tempore : ergo coepit esse Dominus ex tempore.
Iuxta hoc quaeritur, utrum coeperit esse. Dominus. Et quod non, videtur, quia dominium est potestas coercendi subditos, et hoc fuit semper in Deo. Contrarium autem videtur, quia relativa simul sunt natura ; et servus non fuit ab aeterno ; ergo nec Dominus.
Respondeo : Dicendum quod differt dicere, secundum Augustinum, aliquid fieri « ex » tempore, et « in » tempore, et « cum » tempore. « Ex » enim importat ordinem, « in » importat continentiam, « cum » importat simultatem ; et ideo nihil est factum « in » tempore, nec « ex » tempore, nisi quod exceditur a tempore. Quia igitur tempus et ea, quae in primordio temporis creata sunt, a tempore non exceduntur, ideo dicit ea esse creata « cum » tempore, non « in » tempore, nec « ex » tempore.
Et ideo cum Deus dicatur dominus respectu omnis rei creatae, Deus non potuit incipere dominus esse « ex » tempore, nec « in » tempore, proprie accipiendo habitudinem eius quod est « ex » et « in » ; nos autem in communi sermone large accipimus.
Quod vero quaeritur, utrum Deus inceperit esse dominus, dicendum quod « dominus » uno modo importat potestatem coercendi subditos ; et sic dicit praesidentiam secundum habitum et convenit Deo ab aeterno. Alio modo importat actualem praesidentiam respectu servi ; et sic incepit esse dominus, non ratione mutationis factae in ipso, sed ratione mutationis factae in suo correlativo.
PARS II
De loco, ubi fuerunt angeli creati.
DIVISIO TEXTUS
Supra ostendit Magister, quando angeli fuerunt creati ; in hac parte ostendit, ubi fuerunt creati, quia scilicet in empyreo. Et dividitur pars ista in tres partes.
In prima determinat, ubi creati fuerunt.
In secunda vero repetit, quando creati fuerunt, ibi : Simul ergo visibilium etc.
In tertia vero removet dubitationem, ibi : Hic quaeri solet, si in caelo empyreo etc. Sic circa duo versatur intentio partis praesentis, scilicet circa loci angelici quidditatem, et quantum ad actum locandi, sive officium, quod dicitur habere caelum empyreum respectu angelorum.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis, quae est de loco creationis angelorum, cuiusmodi est empyreum caelum, circa duo incidit dubitatio.
Primo, circa naturam empyrei in se.
Secundo, in quantum habet locare spiritus sublimes.
Circa primum quaeruntur duo.
Primum est quantum ad qualitatem naturae.
Secundum quantum ad virtutem influentiae.
ARTICULUS I
De natura caeli empyrei in se.
QUAESTIO I
Utrum caelum empyreum sit, et cuiusmodi sit.
Quaeritur ergo primo de caelo empyreo quantum ad qualitatem naturae, et quaeritur, utrum caelum empyreum sit, et si sit, cuiusmodi sit.
Et quod sit, videtur.
- In quolibet genere mobile praesupponit immobile, quia omne fluxibile ad fixum terminatur ; sed corpus caeli siderei est mobile : ergo supra illud de necessitate est ponere ulterius corpus, quod sit immobile ; hoc autem dico empyreum. Si tu dicas, quod non requiritur, quia motus circularis est circa locum et non requirit immobilitatem nisi a parte medii ; contra : Totum caelum movetur ; tunc ergo quaero de ultima superficie caeli, utrum moveatur ; constat quod sic ; sed omne mobile est in loco, quia non quaereretur locus, nisi esset motus : ergo etc.
- Item, in quolibet genere multiforme praesupponit uniforme, sicut multa praesupponunt unum ; sed caelum sidereum est multiforme : ergo ultra illud et supra est corpus uniforme ; hoc autem dicimus empyreum : ergo etc,
- Item, in quolibet genere in quo est ponere infimum et medium, est ponere supremum ; sed gradus in corporibus attenditur secundum gradus perspicui et lucis ; sed invenitur corpus opacum simpliciter, ut terra, et simpliciter secundum totum opacum : ergo si complementum est in corporibus, debet esse corpus simpliciter et secundum totum luminosum ; hoc dico empyreum : ergo etc.
- Item, habitatio habitatori debet respondere : ergo cum aliquis locus tenebrosus damnatis debeatur, ergo per oppositum videtur quod lucidus debeatur Beatis.
Contra :
- Quod non conveniat universo quod illud sit corpus uniforme, videtur, quia corpora mundi principalia creata sunt ordinata et ornata : ergo cum ornatus consistat in maiori distinctione et pulcritudlnis additione, impossibile est corpus illud esse uniforme.
- Item, lux se diffundit secundum omnem differentiam positionis, ergo sursum et deorsum ; sed lux solis maximae est diffusionis inter corpora mundi : ergo sursum se diffundit, cum non habeat obstaculum. Ergo cum non se habeat semper uniformiter, modo illuminat unam partem empyrei, modo aliam : ergo corpus illud non est uniforme in luminositate, ut videtur.
- Item, quod non conveniat esse aliquod caelum immobile, videtur, quia omne caelum necessario est sphaericae figurae, sicut probat Philosophus et rei veritas est ; sed sphaerica figura apta est omnino motui : ergo omne caelum, eo ipso quod caelum, est mobile : ergo etc.
- Item, quod propinquius est motori citius et velocius movetur ; sed corpus supremum est tale : ergo non solum moveri, sed etiam velocissime moveri competit sibi.
- Item, hoc nobilitatis est in caelo, ut moveatur - unde orbis primus, scilicet caeli stellati, movetur velocius, et ratio huius est, ut assimiletur suo motori - sed quanto aliquod corpus superius, tanto nobilius et motori similius et tanlo mobilius : ergo si empyreum est ultra firmamentum, non est ergo immobile.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis Sancti parum loquantur de hoc caelo, quia latet nostros sensus, et philosophi adhuc minus, tamen ponere est caelum empyreum, sicut dicit sacra Scriptura : In principio creavit Deus caelum et terram. Strabus exponit de empyreo, et hoc probat per litteram sequentem, quia firmamentum et caelum aqueum facta sunt secundo die. Et Damascenus hoc exponit : In principio creavit caelum, id est sine stellis sphaericae formae.
Ponendum est etiam illud caelum, quia persuadet ratio finis triplex. Una est perfectio universi, alia est propter motum firmamenti, et tertia principalis propter habitationem hominis beati. Et quoniam finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem, propter perfectionem universi necesse est ipsum esse uniforme, quia, cum sit caelum luminosum difforme, si non esset uniforme, non esset universum completum. Propter motum firmamenti ponendum est ipsum immobile, ut motus mobilis fiat circa immobile, scilicet centrum, et intra continens immobile et locans, scilicet empyreum. Propter habitaculum hominis beati ponendum est ipsum luminositatis perfectae, ut habitatio congruat suo habitatori.
Ex his igitur colligitur, quare sit factum, et cuius sit dispositionis inter alios caelos, quia uniforme, immobile et luminositatis perfectae.
[Ad obiecta] :
- Quod obicitur, quod non est uniforme, quia ornatum, dicendum quod ipsa lux propter sui nobilitatem est sibi ornatus ; quoniam ergo corpus illud est luminosum per totum, alio ornatu non indiget.
Vel potest dici quod, sicut illud caelum decoratum est astris, ita istud angelis, qui sunt quasi astra caeli empyrei, iuxta illud Iob 38, 7 : Cum me laudarent astra matutina. Et iterum, astra eius erunt homines beati, et quasi sol eius erit Agnus Dei.
- Quod obicitur, quod sol diffundit lumen in ipsum empyreum, dicendum quod illius corporis non est recipere lumen, ad minus ab inferioribus. Et ratio huius est limitatio virtutis a parte solis, quia nihil agit ultra terminum sibi a Deo constitutum. Unde sicut ignis stat, cum pervenit ad horizontem, nec ultra progreditur, et terra, cum pervenit ad centrum ; ita solis radii non protenduntur extra firmamentum, quia lucerna est huius visibilis orbis.
Alia ratio est, quia maior influentia absorbet minorem ; et ideo tanta est illius caeli influentia, quod ad ipsum non pervenit minor, sicut candela non illuminat solem.
3-4. Quod obicitur, quod est mobile, quia, sphaericum et propinquum, dicendum quod ad motum non sufficit sphaerica figura, sed etiam necessarius est, ut dicunt aliqui, locus continens ; et rationabile videtur. Necessarius est etiam absque dubio effectus, vel utilitas mobilis vel alterius. Quoniam ergo caelum illud non est in alio, et quoniam est uniforme per totum, per sui motum nihil faceret ; et ideo est Immobile. Similiter, quia est uniforme, non habet moveri, quia non habet dextrum et sinistrum.
Sed prima ratio de immobilitate non habet multam necessitatem, cum motus circularis secundum Philosophum non requirat locum in quo, sed circa quem. Secunda de utilitate similiter, quia similiter posset dici de aqueo ; eodem modo de tertia. Praeterea, dextrum et sinistrum sunt in caelo non ratione diversitatis partium, sed ratione Influentiae motoris ; et illud satis faciliter probatur, quia dextrum et sinistrum non mutatur, quamvis omnes partes caeli mutentur.
Et ideo ratio, quare non movetur, est, quia Deus nihil influit super ipsum ad motum, sed ad quietem tantum ; et sicut influentia Dei movet firmamentum, sic quietat empyreum.
Ratio autem huius est, quia locus ille est regio deputata his qui omni modo in statu sunt et quiete ; et ita patet quod non magis appropinquat motori, ut motor est, sed ut est stabiliens.
Ex hac ratione, scilicet quia est, ut sit locus Beatorum, accipitur triplex eius proprietas, scilicet immobilitas, uniformitas et luminositas. Et haec est ratio magis catholica, quia etiam motus caeli stellati non est nisi propter obsequium hominis viatoris ; unde numero electorum completo, non erit amplius revolutio. Rationes autem philosophicae, quae assignantur de motu caeli, apud fideles plus habent vanitatis quam veritatis, si quis diligenter aspiciat.
- Quod enim obicit de assimilatione, responderi potest quod illa causa est nulla, sed impletio numeri electorum.
Vel dicendum quod est assimiiatio in essendo, et est assimiiatio in causando. Verbum Philosophi non habet veritatem primo modo, quia Deus et motor caeli est immobilis ; sed secundo modo, quia per sui motum est causa generationis. Quia ergo empyreum non assimilaretur in causando, si moveretur, et esset minus simile in essendo ; ideo simpliciter dicendum, ipsum esse immobile. Et sic patent omnia.
QUAESTIO II
Utrum caelum empyreum influat in haec inferiora.
Secundo quaeritur de empyreo quantum ad virtutem influentiae. Et quaeritur, utrum empyreum influat in haee inferiora, an non.
Et quod sic, videtur.
- In quolibet creato, quod est perfectum et completum, est substantia, virtus et operatio : ergo in ipso empyreo. Si ergo habet virtutem, aut operatur in id quod supra vel in id quod iuxta, vel in id quod infra. Non in id quod supra, planum est ; nec in id quod iuxta, quia ipsum est supra omnia corpora : ergo videtur quod per illam virtutem influit in id quod infra ; aut virtus et substantia eius erit otiosa, quod est plane inconveniens.
- Item, omnia corpora propter humanum obsequium sunt facta, unde sumus nos finis quodam modo omnium eorum quae sunt : ergo si empyreum aliquid est, de aliquo servit homini ; sed hoc non faceret, nisi aliquid in haec inferiora influeret : ergo etc.
- Item, quanto aliquod corpus situ est superius, tanto inter corpora nobilius dst, et quanto nobilius, tanto potentius et melius, et quanto potentius et melius, tanto in agehdo et influendo efficacius : si ergo caelum empyreum est supremum, ergo videtur quod sit maxime influens in haec inferiora.
- d. Item, quanto lumen est maius, tanto magis se diffundit et multiplicat : si ergo empyreum inter corpora est luminosum maxime, ergo maxime diffusivum ; sed lumen illud non privatur efficacia vegetandi et conservandi, quemadmodum nec lumen firmamenti : ergo videtur quod empyreum in haec inferiora magis sit influens.
Contra :
1.Influentia caelestis corporis maxime consistit in diffusione luminis et caloris ; sed empyreum non calefacit, nec ista corpora inferiora irradiat : ergo videtur quod nulla sit influentia empyrei in haec inferiora.
- Item, corpora, quae sunt infra firmamentum, sufficienter influunt ad vegetationem et generationem in his inferioribus faciendam : ergo si natura nihil frustra facit, videtur quod alterius caeli influentia nulla sit, cum nullius sit opportunitatis.
- Item, influentia caeli debet esse conformis ei a quo est, debet etiam nihilominus esse conformis ei a quo recipitur ; sed caelum empyreum est incorruptibile, uniforme, quietissimum, statui et quieti gloriae deputatum, haec autem, quae infra sunt, habent omnino oppositas conditiones : ergo videtur quod nullo modo super corpora inferiora influere habeat.
- Item, si influit super corpora, aut ergo ad nobiliorem effectum quam sit influentia octavae sphaerae, aut ad minus nobilem, aut ad eumdem effectum. Ad eumdem non oportet ; ad minus nobilem non decet, cum illud corpus sit nobilius ; ad magis nobilem non potest : ergo nullo modo influit. Probatio : quod non possit in magis nobilem, videtur. Nam, sicut volunt philosophi et communiter tenent viri physici, influentia caeli est operans ad productionem animae sensibilis ; sed supra animam sensibilemnon est nisi rationalis, haec autem nulli corpori est subiecta, immo est a creatione pura : ergo nullo modo potest eminentior esse influentia quam supra animam sensibilem ; et supra hanc influit firmamentum sufficienter cum his quae sunt infra : ergo videtur quod nulla sit influentia empyrei existentis supra.
Si tu dicas, quod influit non ratione animae in se, sed ratione dispositionis a parte corporis ; contra : Anima rationalis unitur mediante vi sensitiva et vegetativa, et corpus disponitur ad susceptionem animae mediante complexione aequali et spiritu triplici, scilicet vitali, naturali et animali ; et ad haec omnia influit hoc caelum sidereum sufficienter : ergo redit idem quod prius.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio.
Quidam namque dixerunt quod caelum empyreum influit in haec inferiora, et influentia nobilissima.
Cum enim sit corpus, necesse est influentiam suam, si qua est, esse corporalem. Rursus, cum sit excellentissimum inter corpora caelestia, influit super corpora nobilissima, et talia sunt corpora humana, quae sunt ordinata ad nobilissimam formam, scilicet animam rationalem, quae maiorem et nobiliorem dispositionem exigit in sua materia. Cum igitur natura lucis disponat ad vitam, et triplex sit vita secundum triplicem differentiam animae, differens gradu et dignitate ; tres Deus condidit caelos ordinatos inter se gradu et dignitate, non solum naturae, sed etiam influentiae, ita quod caelum sidereum de se ordinatur ad conciliationem elementorum, ad susceptionem vegetabilis, crystallinum ad susceptionem sensibilis, sed empyreum ad susceptionem rationalis.
Et hoc quidem rationabile videtur non solum ratione ordinis influentiae, sed etiam ratione conformitatis naturae. Caelum enim empyreum est locus spiritualium substantiarum, locus etiam corporum glorificatorum. Et quoniam convenientia est loci ad locatum vel manifesta vel occulta, videtur influentia illius caeli esse consona corporibus nostris et animabus amica, non ratione sui, sed ratione suorum corporum, quae perficiunt et informant.
Alia vero opinio fuit circa hoc omnino isti contraria, quae dixit quod caeli empyrei in haec inferiora nulla est omnino influentia, quia non habent corpora influentiam nisi secundum ordinem Conditoris, habito respectu ad finem. Quoniam igitur, empyreum ad perfectionem universi est conditum, et ut sit locus Beatorum, ideo regio illa et lux est a nobis remota et occulta, sicut et ipsa gloria, quam per gratiam exspectamus et amamus et credimus, licet non videamus. Et ideo dicunt quod empyreum non est ad obsequium hominis in praesenti, sed ad obsequium perpetuum ; nec melio ratur sed uniformiter in sua dignitate subsistit. Et ideo rationes adductae ad ostendendam influentiam in haec inferiora secundum hos non valent, quia ordinatio illius corporis ad aliud officium secundum dictamen et imperium Conditoris huiusmodi influentiam non admittit ; et hoc solum omnes illas rationes dissolvit.
Quaelibet harum opinionum satis probabilis est ; quae autem sit magis vera, non plane apparet. Quis enim novit, si Deus illi caelo hanc occultam influentiam dedit super corpora nostra tum ratione nobilitatis, tum ratione conformitatis ? Hoc non est, ut credo, facile refellere nec per violentiam auctoritatis, nec per efficaciam rationis. Rursus, quae sit necessitas huius influentiae, nec ratio nec auctoritas manifestat, cum satis videatur sufficere aliorum inferiorum corporum influentia.
Ideo in neutram partem omnino declinando, dicendum videtur quod cum caelum empyreum sit primum creatum inter corpora, quod est maximum mole et virtute : quia est maximum mole, omnia corpora locat per ambitum et continentiam ; quia maximum virtute, cetera vegetat et conservat per suam influentiam. Omittendo igitur illam influentiam, quam dicitur habere super humana corpora, sustineri potest quod aliquem effectum et aliquam influentiam habeat super corpora inferiora, tamquam primum creatum super sequentia. Et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
1-2. Quod ergo obicitur de influentia luminis et caloris, dicendum quod influentia luminis potest esse dupliciter ; vel manifesta vel occulta. Manifesta influentia est per diaphanum corpus, maxime quando sensu percipitur. Occulta influentia est non solum per diaphanum corpus, sed etiam per opacum, sicut virtus stellarum est in mineralia, quae latent sub terra.
Vel potest dici quod est influentia mediata et immediata ; et possibile est quod influentia caeli siderei vigoratur ex adiumento luminis superiorum caelorum, et virtutem susceptam desuperius derivat et transmittit ad haec inferiora. ; et videtur nobis esse propria illorum, cum tamen non sit propria, sed etiam aliena.
Et per hoc patet aliud, quod non est causa sufficiens virtus inferiorum caelorum nisi per adiumentum superiorum.
- Quod obicitur de conformitate, dicendum quod conformis est natura spiritus, qui disponit ad vitam, ipsi luci caelesti quantum ad puritatem ; et hac ratione nata est recipere ; sed non oportet in omnibus consonare.
- Quod obicitur, utrum ad nobiliorem effectum, dicendum secundum primani opinionem quod ad nobiliorem effectum, quia ad generationem spirituum, qui sunt dispositio ad susceptionem animae rationalis.
Et si tu obicias, quod non sunt alii quam illi qui disponunt ad sensibilem, dicendum quod etsi non sint omnino alii secundum formam, tamen sunt puriores et excellentioribus et nobilioribus potentiis nati ministrare, secundum quam etiam rationem nobiliorem oportet esse complexionem et organizationem tam humani corporis quam brutalis.
Potest tamen sustineri quod ad eosdem effectus influunt, nec tamen alterum eorum superfluit, quia virtus caeli inferioris et influentia adiuvatur per virtutem superioris, et virtus superioris operatur mediante virtute et influentia inferioris ; ideo neutrum superfluit, sed ad haec inferiora conservanda et perficienda virtus utriusque concurrit.
ARTICULUS II
De modo quo angeli sunt in loco.
Consequenter circa secundum articulum quaeruntur quatuor.
Primum est, utrum substantiae spirituales sint in loco corporeo.
Secundum est, utrum angelus sit in pluribus locis simul, aut tantum in uno.
Tertium, est, utrum sit in loco punctali, an composito.
Quartum est, utrum plures angeli possint simul esse in eodem loco primo.
QUAESTIO I
Utrum angeli sint in loco corporeo
Quaeritur igitur primo, utrum loci corporalis sit locare angelos.
Et quod, sic, videtur.
а. Dicit Strabus : Stalim ut factum est caelum empyreum, repletum est angelis.
- Item, Damascenus : Caelum est continentia visibilium et invisibilium ; loquitur de empyreo : ergo etc.
- Item, omne creatum est de universo, ergo est intra primum continens sive ultimum corpus ; sed supremum corpus ambiens dicitur empyreum : ergo omnis creatura continetur infra ipsum : ergo et angelicus spiritus.
- Item, nulla substantia operatur, nisi ubi est eius virtus ; sed nulla virtus potest elongari a substantia nisi distantia proportionali - nam virtus infinita nullo modo elongatur, virtus finita non potest elongari nisi finite - ergo necesse est angelum esse ubi operatur vel prope. Ergo cum operatur in loco corporali, ut patet in corpore quod movet, ergo ibi est vel in loco proximo est : ergo si locus maxime aptus contemplationi est empyreum, videtur, quod ibi sit.
- Item, spiritus maligni in eodem loco tormentorum habebunt collocari, in quo et homines damnati, sicut dicitur Matthaei 25, 41 : Ite maledicti etc., ergo ab oppositis vel a simili in contrario angeli cum beatis hominibus in eodem loco corporali erunt ; sed locus aptus hominibus beatis est ille qui praedictus est, scilicet caelum empyreum, quod est supremum, quietum, clarum, uniforme, et spatiosum : ergo etc.
- Item, maior requiritur proportio perfectionis ad perfectibile quam locati ad locum ; sed videmus quod substantia spiritualis adeo proportionari potest corporali, et e converso quod una unitur alteri ut perfectio, ut patet in homine : ergo multo fortius potest una uniri alteri ut locatum loco. Ergo cum caelum empyreum sit nobilissimum corporum simplicium, vel erit in angelo vel angelus in eo ; sed ipsum non est in angelo : ergo e converso.
Sed contra :
- Boethius, De hebdomadibus : Communis animi conceptio, quae omnibus videtur, est incorporeum in loco non esse.
- Item, Gregorius : Locus animae Deus est ; sed non est spiritualior locus animae quam angeli : ergo si Deus est locus animae, et angeli.
- Item, ratione videtur, quia loci ad locatum est mutua indigentia, sicut patet - locatum enim indigel loco suo, ut terra centro ; et locus etiam indiget locato, unde refugit vacuitatem ; et impossibile est quod locus sit sine locato, quin aliquid suppleat indigentiam loci - sed caelum empyreum non indiget angelis nec aliquis locus ; nec similiter angelus loco, quia, omni corpore circumscripto, adhuc angelus remaneret et secundum substantiam et secundum operationem, quae est contemplatio : ergo nullo modo est locus angeli.
- Item, locus habet influentiam et potentiam super locatum - unde superiora nobiliora locant minus nobilia, sicut patet ex hoc, quod aqua terram, aer aquam, et sic de aliis - sed corporale non habet influere in spirituale nisi secundum ordinem iustitiae, sicut in anima peccatrice vel spiritu : ergo spiritus non habet locum in corpore nisi per culpam,
- Item, omne locatum habet pondus et inclinationem ad locum ; sed Augustinus dicit : Quod est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus ; sed inclinatio amoris angelici est ad bonum spirituale, non ad locum corporalem : ergo non habent locum corporaliter, sed solum spiritualiter.
Respondeo : Dicendum quod caelum empyreum locat angelos et est locus angelorum, sicut probant rationes ad primam partem.
Ad intelligentiam autem obiectorum est notandum quod locus habet triplicem comparationem ad locatum. Comparatur enim primo in ratione continentis, secundo in ratione mensurantis et tertio in ratione conservantis. Continet enim ut vas, mensurat ut quantitas, sed conservat ut natura.
Secundum hanc triplicem habitudinem sunt in loco substantiae finitae, corporales et corruptibiles : quia finitae et limitatae, sunt in loco continente ; quia corporales, in mensurante ; quia corruptibiles, in loco conservante. Secundum comparationes duas primas sunt in loco substantiae finitae et corporales, sed incorruptibiles. Secundum primam vero sunt in loco substantiae finitae, spirituales et incorruptibiles, ut angeli. Et hoc dico in loco corporali ; nam angelus habet locum spiritualem conservantem, scilicet Dei virtutem ; locum mensurantem sive circumscribentem, propriae substantiae et virtutis limitationem sive clausionem ; locum vero continentem, non tantum spiritualem, sed etiam corporalem.
Ratio autem, quare angeli continentur loco sive aliquo ambiente, est ordinatio partium, universi. Si enim non haberent aliquid continens, non esset eorum existentia ordinata ad invicem, nec haberet ordinem imus ad alterum ; hoc autem non decet universum nec summum opificem.
Ratio autem, quare continentur loco corporali, duplex est : una, scilicet limitatio ipsius spiritus creati. Cum enim spiritus increatus, qui Deus est, habeat in se simplicitatem per quam est intra omnia, et immensitatem per quam continet omnia et est extra omnia ; communicat illas conditiones creaturae eatenus, quatenus nata est recipere. Unde simplicitatem communicat spiritui ; sed spiritus non potuit recipere virtutem continentiae. Quia enim simplicitas eius finita est, ideo est « hic et nunc » ; et quia non habet partem et partem, ideo secundum totum est « hic et nunc » : et ideo non potest habere universalem capacitatem rerum. Corpus autem, quia compositum est et habet partes innumerabiles, non potuit participare simplicitatem, sed propter partium extensionem potuit recipere capacitatem ; ideo Deus fecit unum corpus nobilissimum, quod esset natum omnia ambire, et extra quod omnino nihil esset ; et hoc est empyreum ; et ideo necesse est angelum esse intra ipsum.
Alia ratio est, quia in solo corpore est distinctio « hic et ibi ». Quia enim creaturae caeterae ordinem habent in mundo, distinctionem et positionem habent secundum gradus perfectionum, et ita quod una est hic et alia ibi, una sursum et alia deorsum, et in solo corpore est potentialis distinctio secundum, « hic et ibi » : ideo inter creaturas soli corpori debuit dari universalis potentia locandi, et respectu visibilium et invisibilium, ut sic universum esset unum in omnibus suis partibus ordinatum.
Et sic patet ratio duplex, quare data est corpori potentia locandi spiritum, et spiritum contineri a corpore. Hoc enim exigebat ordo universi tum propter limitationem spiritus creati, tum quia in solo corpore distinctio est secundum « hic et ibi ».
Concedendae sunt igitur rationes monstrantes, quod caeli empyrei est locare angelos.
[Ad obiecta] :
- Quod enim obicitur in contrarium primo, quod incorporeum non est in loco, dicendum qudd intelligit de esse in loco, sicut mensuratum est in mensura.
- Quod obicitur, quod locus angeli et animae Deus est, dicendum quod intelligit de loco conservante, non de loco definiente. Et iterum ratio non cogit : quodsi Deus est locus, quod nihil creatum locet spiritum.
- Quod obicitur, quod loci ad locatum est mutua indigentia, dicendum quod verum est de his quae locantur prgpter defectum sui ; sed non est verum de his quae locantur propter servandum ordinem universi.
Unde si quaeratur, utrum lapis possit esse extra caelum, dicendum quod non, tum propter suam indigentiam, quia non haberet locum conservantem, tum quia non patitur hoc ordo universi. Sed de angelo, quod caelum non exeat, non est ratio loci corporalis indigentia, sed corporis ultimi universalis continentia, secundum quam universum est perfectum et ordinatum.
4-5. Ad alias duas rationes patet responsio, quod procedunt de esse in loco tamquam in conservante, ratione cuius ponitur influentia in locante, ponitur etiam inclinatio in locato ; iste autem modus essendiin loco non convenit angelo.
QUAESTIO II
Utrum angelus simul et semel sit in pluribus locis
Secundo quaeritur, utrum unus angelus simul et semel sit in pluribus locis, an tantum in uno.
Et quod in pluribus locis, videtur :
- Primo per Augustinum, qui dicit, quod angelus ibi est, ubi vult, in libro De civitate Dei ; sed existens in caelo vult esse in terra : ergo existens in caelo est in terra : ergo simul est in pluribus locis.
- Item, Damascenus dicit, quod ibi est, ubi operatur ; sed angelus vel est vel potest esse motor caeli, et motor operatur super totum mobile : ergo unus angelus in utraque parte circumferentiae caeli potest esse simul et semel. Ergo si magis distat una pars circumferentiae ab alia quam caelum a terra, patet etc.
- Item, quanto aliquid simplicius est, tanto in pluribus reperitur. Et ratio huius est, quia tanto magis recedit a coarctatione et magis appropinquat ad divinum esse, quod ubique est. Ergo si angelus inter creaturas. maxime ad Deum appropinquat, videtur quod simul et semel in pluribus locis esse possit, sicut universale propter suam simplicitatem est ubique et semper.
- Item, spiritus glorificatus non habet cogitationes volubiles, immo potest per donum gloriae simul multa cogitare ; sed intellectus per naturam in unico insianti non aspicit nisi ad unicum intelligibile, et per gloriam simul videt multa : ergo pari ratione videtur, quod angelus glorificatus simul possit esse in diversis locis.
- Item, corpus nunquam potest elevari, nec per gloriam nec per unionem, ut sit excelsius spiritu glorioso ; sed corpus Christi per gratiam unionis potest esse in locis diversis : ergo pari ratione, ut videtur, et angelus gloriosus.
Contra :
- Ambrosius, in libro De Spiritu sancto : Omnis creatura certis suae naturae est circumscripta limitibus ; sed quod potest esse unum et idem totum et secundum actum ita in hoc loco, quod etiam in alio, non est circumscriptum : ergo vel angelus non est creatura, vel, si sit, in pluribus locis simul esse non potest.
- Item, Damascenus, in libro I : Angelus dicitur esse in loco, quia adest intelligibiliter et circumscribitur, ubi et operatur, non enim potest secundum idem in diversis locis operari : ergo idem quod prius.
- Item, si angelus simul esset in diversis locis, non indigeret mitti nec moveri ; sed moventur angeli, sicut patet per Scripturam veteris et novi Testamenti ; ergo etc.
- Item, si angelus simul et semel esse posset in diversis locis, simul et semel posset in uno loco tacere et in alio loco loqui, in uno moveri et in alio quiescere : ergo duo opposita simul et semel essent vera de eodem.
- Item, ponatur eumdem angelum simul esse Parisius et Romae ; quaero, utrum de Urbe posset ire Parisius. Si non ; quaero, quid impedit ? Et non est dare. Si sic ; sed nihil movetur ad id quod habet : ergo non potest ire Parisius ; aut si vadit Parisius et ibi se invenit, simul fuit prius praesens et absens, et post bis est ibi praesens ; quae omnia sunt inconvenientia et absurda : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod cum angelus habeat esse individuatum, habet esse hic et nunc quia vero habet esse limitatum et virtutem limitatam, habet esse in uno hic sive in uno loco tantum. Quoniam ergo tam individuatio quam limitatio naturaliter et inseparabiliter inest angelo, hinc est quod angelum simul et semel oportet esse tantum in uno loco ; et hoc dicunt auctoritates, et rationes probant.
Et ideo concedendae sunt pro eo, quod verum concludunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur primo, quod ibi est, ubi vult, dicendum quod illud non est dictum per concomitantiam simultatis, quod in eodem instanti, in quo est velle esse in quocumque loco, sit esse ; sed ideo dictum est, quia esse in loco volito sequitur velle sine mora temporis magna, propter velocitatem angelicam, ut Damascenus dicit. Sequitur etiam esse in loco tali vel tali velle angeli ad nutum, quia angelus non vult, nisi quod competit naturae suae. Unde non vultibi esse in instanti, sed in eo tempore, in quo scit se posse pervenire. Eodem modo intelligendum est verbum praedictum de corpore glorioso.
- Ad illud quod obicitur, quod ibi est, ubi operatur, dicendum quod operari alicubi est dupliciter : vel mediate vel immediate ; immediate, ut puta anima operatur in manu ; sed mediante manu anima nautae operatur in tota navi, quia movendo manum movet temonem, et movendo temonem fotam navet movet ; nec tamen oportet, quod sit in tota navi, sed ubi operatur primo.
Per hunc modum intelligendum est in proposito, quod, etsi angelus esset motor caeli vel movens, primo moveret unam partem, sicut illam, super quam esset influentia motoris, et in illa esset, non in tota re mobili vel mota. Sic etiam intelligendum est de angelis, qui subverterunt Sodomam.
- Ad illud quod obicitur de simplicitate, dicendum quod esse simplex est dupliciter : aut per privationem partium componentium in esse naturae, aut per privationem partium constituentium in esse definito sive in genere. Quando ergo dicitur, quod quanto aliquid simplicius, tanto in pluribus, hoc dicitur de simplicitate secundo modo, quam scilicet habet genus respectu speciei, et ideo in pluribus repentur quam species. Cum autem dicimus angelum simplicem, hoc est secundum aliud genus simplicitatis ; ideo nihil ad propositum.
- Ad illud quod obicitur de pluralitate cognoscibilium, quae intelligit simul et semel, dicendum quod non est simile duplici ratione : quia vis cognitiva magis efficitur deiformis per gloriam, quam vis motiva motu exteriori. Praeterea, aliud est, quia Deus et exemplar divinum in glorificatis est ratio cognoscendi secundum rem et essentiam ; ideo intellectus glorificatus multa cognoscit, ita quod non dispergitur, sed circa unum colligitur. Sed angelum esse in pluribus locis, hoc non potest esse per collectionem virtutis ad unum locum, sicut intellectus ad unum primum cognoscibile ; et ideo non est simile.
- Ad illud quod obicitur de corpore Christi, dicendum quod non est locus a minori nec a simili, quia corpus Christi in pluribus locis est, quia multa convertuntur in ipsum.
Et si quaeras, quare magis congruit aliqua in ipsum converti quam in aliud corpus ; ratio huius est, quia est cibus, in quo uniuntur et reficiuntur omnia membra Christi.
Et si quaeras, quare cibus est huiusmodi ? eadem quaestio est de carbone, quare calefacit ? Propter coniunctionem cum igne. Sic caro Christi repleta est delectatione, ut carbo ignitus igne, et hoc tactum est diffusius in primo libro et in quarto.
QUAESTIO III
Utrum angelus sit in loco impartibili sive punctali.
Tertio quaeritur de modo essendi angelum in loco. Et quaeritur, utrum sit in loco impartibili sive punctali.
Et quod sic, videtur.
- Damascenus dicit, quod angelus est in loco, non figuraliter sed inteiligibiliter : cum ergo nihil ipsius loci sit infigurabile et intelligibile nisi punctus, est in puncto.
- Item, proportio debet esse locati ad locum ; sed angelus est simplex et impartibilis : ergo ei debetur locus simplex et impartibilis. Sed hic est solus punctus loci : ergo etc.
- Item, ponamus angelum esse in loco, in quo minori non potest esse, quaero : aut ille locus est partibilis aut impartibilis. Si partibilis : ergo cum angelus sit simplex, ergo adhuc potest esse in minori. Quod si non potest esse in minori, videtur quod ille sit impartibilis ; sed nihil est impartibile in loco nisi punctus : ergo etc.
- Item, quod recipitur in aliquo, recipitur ibi per modum recipientis, non per modum recepti : si ergo angelus est in loco partibili, est partibiliter. Sed impossibile est angelum recipere partitionem : ergo etc.
- Item, si angelus est in loco partibili tamquam in loco primo, aut ergo est totus in qualibet parte aut est ita in toto, quod pars est in parte. Si totus est in toto, ita quod pars in parte, ergo est partibilis ; si ita quod in qualibet parte totus, cum ergo partes loci sint multae, erit in pluribus locis.
Si tu dicas, quod est in omnibus illis tamquam in loco uno, sicut anima est in omnibus partibus corporis ; contra : Esto quod corpus illud dividatur et locus, in quo est angelus ; constat quod nihilominus potest esse in omnibus partibus, cum non pendeat in aliqua parte principaliter. Et si hoc, cum sit ibi locorum multitudo, erit angelus in pluribus locis.
Contra :
- Punctus nec est locus nec pars loci : ergo quod est in puncto vel in loco punctali non est in loco.
- Item, punctus, ut dicit Philosophus, est substantia posita, id est essentia habens positionem, in quo differt ab unitate : ergo si angelus est in puncto secundum proportionem puncto convenientem, ergo angelus habet positionem. Sed forma, habens positionem in materia, non est motor sufficiens eius in quo est : ergo etc.
- Item, si angelus est in puncto, primo ergo influit virtutem supra punctum : ergo cum punctus sit improportionalis corpori, impossibile est quod virtus eius se extendat ad corpus ; et ita nunquam movebit corpus
- Item, anima est in toto corpore ; sed hoc non facit unio, quia ex hoc ipso habet dependentiam, et ita arctationem : ergo hoc est ratione simplicitatis. Cum ergo angelus sit aeque simplex, vel magis quam anima, videtur quod multo fortius in maiori loco vel aequali totus possit esse.
Respondeo : Triplex fuit circa hoc positio.
Fuerunt enim quidam dicentes quod angelus, quamvis sit in loco corporali, non tamen est in eo corporaliter., sed spiritualiter. Quoniam vero non est in loco situaliter, ideo neo secundum totum nec secundum partem nec secundum impartibile, quia nulla omnino est commensuratio angeli ad locum.
Sed ista positio non intelligibilis esse videtur, quomodo scilicet aliquid possit esse in aliquo et definiri et contineri, nec tamen primo immediate sit in toto vel in parte vel in impartibili. Omne enim quod est in aliquo toto, vel est ratione totius vel ratione alicuius partis.
Et ideo fuit circa hoc secunda positio, scilicet quod angelus est in loco impartibili sive punctali. Et ratio eorum erat ista, quia angelus non habet materiam omnino differentem a corporalium materia nisi secundum esse, scilicet quia non est extensa. Unde cum materia sit simplex ut punctus de se, dicunt angelum habere simplicitatem proportionalem puncto, et ita est in loco punctali.
Sed haec positio falsa est et non intelligibilis. Quidquid enim sit de materia, sicut infra dicetur, hoc tamen est verum, quod omnis locus corporeus est partibilis : ergo sicuf est oppositio in adiecto, dicere corpus impartibile sive punctale, ita et dicere locum punctalem. Et iterum, cum punctus non sit lpcus, ponere angelum in puncto est ponere ipsum non esse in loco.
Et ideo est tertia positio, quod angelus, cum contineatur a loco corporali, quod est in loco partibili tamquam in loco primo ; et quoniam non potest extendi in eo, ideo necesse est quod sit in toto, ita quod totus in toto et totus in qualibet parte. Et in hoc est similis quodammodo simplicitas angeli simplicitati divinae ; sed deficit, quia angelus in uno loco sic est, Deus autem ubique. Ex hoc dicit Ioannes Damascenus, quod angelus est in loco corporali, sed intelligibiliter, non figuraliter, quia hoc solum capit intellectus, quomodo videlicet substantia tota sit In partibus et tota in toto.
[Ad obiecta] :
- Et ita patet responsio ad verbum Damasceni.
- Quod obicitur, quod debet esse proportio, dicendum quod non oportet, quod sit proportio secundum speciales conditiones et proprias angeli vel loci, quia angelus non ponitur esse in loco proprie ; est tamen ibi proportio quoad finitatem et limitationem, per quae duo angelus definitur et est in loco ; sicut enim angelus habet substantiam et virtutem finitam, sic locus eius arctatus est et limitatus.
- Quod quaeritur de hoc : si por natur Angelus in loco, in quo minori non possit esse, dicendum quod in hoc differt existentia angeli in corpore et animae, quod anima, quia est perfectio corporis nati vivificari vita rationali, et illud est in determinata quantitate, ideo potest esse in corpore ita parvo, quod non in minori, quia minus non esset organizabile et vivificabile ; angelus autem, quia non est ut perfectio et simplex est, est in qualibet parte loci totus, quantumcumque parva est - quia ratio loci salvatur in qualibet, non potest accipi locus ita parvus, quin adhuc possit esse in minori -, et ideo non est dare locum, in quo minori non possit esse ; est tamen dare, in quo maiori non potest, sicut et anima, quia hoc venit ex limitatione. Sicut ergo in corporibus status est in ascendendo, sed in dividendo nunquam est ponere statum nec unquam devenitur ad impartibile, sic intelligendum est circa existentiam angeli in loco.
- Quod obicitur, quod est per modum recipientis etc., dicendum quod vefum est, ubi receptum dependet a recipiente, sicut species recipitur in organo, recipitur et in intellectu, et existentia eius pendet ex eo in quo recipitur, et se habet ad illud per modum informantis ; hinc est quod recipit modum suae existentiae ab eo in quo recipitur. Non sic angelus recipitur a loco, quia non pendet ex illo.
- Quod obicitur : si totus est in qualibet parte loci, cum sint plura loca etc., dicendum quod totus est in qualibet parte, nec tamen in pluribus locis, sicut nec anima, dum vivificat totum corpus, non vivificat diversa corpora, sed unum.
Quod autem obicitur : esto quod corpus illud sive locus, in quo est angelus, dividatur ; dico quod si divideretur in mille partes, dum tamen partes non sequestrarentur longe ab invicem, totus esset in omnibus, et omnes essent ei unus locus, quia nullam habent rationem ambiendi vel definiendi angelum, sed illud quod complectitur omnes partes. Locus enim non numeratur secundum numerum corporum locantium, sed in comparatione ad locatum ; sicut patet, quia unum corpus potest esse partim in aere, partim in aqua, partim in terra, nec tamen in tribus locis, sed in uno est.
QUAESTIO IV
Utrum plures angeli sint simul in eodem loco.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum plures angeli simul possint esse in eodem loco primo.
Et quod sic, videtur ratione multiplici.
- Et prima est haec : Angelus non est in loco corporaliter, sed spiritualiter : ergo cum dicat Philosophus, III De anima, quod anima est locus specierum, in quo scilicet sunt spiritualiter, similis est modus existendi angelum in loco et speciem in anima. Sed in anima simul possunt esse plures species, ita quod una non est in alia : ergo pari ratione plures angeli in uno loco corporali.
- Item, angelus non est minoris simplicitatis quam punctus ; sed duo puncta possunt esse simul : ergo et plures angeli. Probatio minoris : Philosophus dicit, quod contigua sunt, quorum ultima sunt simul : et dicit, quod simul sunt quaecumque in eodem loco primo sunt : ergo cum contingat lineas contiguari, et ita ultima esse simul : ergo duo indivisibilia sunt simul.
- Item, per aliud simile : quia angeli sunt lumina spiritualia, sicut dicit Dionysius ; sed lumina corporalia, quae sunt minoris simplicitatis et magis dependent a loco corporali, simul sunt, sicut dicit Dionysius, et plures species in eodem medio simul sunt, sicut patet : ergo pari ratione, immo fortiori plures angeli in uno loco.
- Item, rationalis anima magis appropriat sibi corpus in quo toto est, quam angelus locum, quia maiori nexu illi unitur ; sed daemon potest obsidere et esse in eodem corpore cum anima : ergo etc.
- Item, Sancti dicunt et infra habebitur, quod corpus glorificatum pertransitpernon glorificatum : ergo possunt simul esse duo corpora, ergo multo fortius duo spiritus. Si dicas, quod non valet in spiritibus, quia unus non est materialis respectu alterius, sicut corpus non glorificatum respectu glorificati ; obicitur tunc : sint simul duo corpora animata, quorum linum sit glorificatum et alterum non ; constat, quod duae animae sunt simul ; et tamen una non est materialis respectu alterius : ergo pari ratione duo spiritus.
- Item, spiritus rationalis non occupat locum ; intelligamus enim quod locus sit vacuus a corpore, et ponatur ibi spiritus, nihilominus erit vacuus sicut prius, et natus tantum recipere quantum prius : ergo cum aeque bene possit ibi esse corpus, sicut si non esset spiritus, pari ratione videtur quod et alius spiritus.
Contra :
- Strabus dicit et habetur in littera, quod statim, cum empyreum est factum, repletum est sanctis angelis ; sed non est repletum quoad vacuitatem, ergo quoad ornatus totalltatem : ergo loca distincta et diversa habent in empyreo : ergo si eos ita produxit Deus, sicut nati sunt esse, non ergo in eodem loco nati sunt esse sed in diversis.
- b. Item, Augustinus, De fide ad Petrum : Inest singulis spiritibus naturalis terminus, quo a se invicem distinguuntur, et unus in altero non est : ergo si distincti sunt per terminos naturales, impossibile est eos esse simul et in eodem loco simul existere.
- Item, locus dicitur ad locatum relatione essentiali : ergo cum, multiplicato uno relativorum, multiplicatur alterum, quot sunt locata, tot sunt loca, eodem modo, quo locus dicitur ad locatum : ergo cum locus angeli dicatur ad locatum non per modum mensurantis sed per modum definientis, ergo quot sunt angeli definiti, tot sunt loca definientia.
- Item, sicut se habet locus, ad locatum, ita e converso, ergo sicut unum locatum ad plura loca, ita unus locus ad plura locata ; sed unum locatum, ut angelus, non potest esse in pluribus locis : ergo unus locus non potest esse plurium angelorum : manifestum est ergo etc.
Respondeo : Ad praedictam quaestionem dixerunt aliqui quod angeli poterant esse plures simul, nullo repugnante, et hoc propter suam simplicitatem et propter hoc quod locum non replent ratione suae spiritualitatis. Unde nec minuunt loci capacitatem, quemadmodum nec lumina nec idola in medio, nec species in anima, quae in eodem et secundum idem sunt in multitudine ; nec tamen ponitur idolum in idolo, nec lumen in lumine ; sic dicunt se habere in proposito. Nec cogit obiectio de repletione caeli, quia hoc dictum est propter spirituum multitudinem ; nec de virtute sive loco spirituali, quia semper distinguuntur propria virtute et natura, nec unus illabitur alteri ; nec de relatione, quia unius ad alterum non est habitudo nec dependentia necessitatis, sed solum cuiusdam congruitatis.
Alii dixerunt quod, quamvis angelus spiritualiter sit in loco, tamen plures angeli in eodem loco simul esse non possunt, repugnante habitudine distinctionis, quae est loci ad angelum. Sicut enim duae species albedinis in eadem anima esse non possunt, non propter hoc quod repugnet repletio, sed propter hoc quod repugnat ipsius animae informatio, quia informata specie albedinis, non potest iterum consimili specie informari : similiter in proposito locus definiens aliquid non potest aliud, quod eodem modo est in loco, definire ; unde sicut unum corpus non potest perfici a duabus animabus, sic nec unus locus primus deputari duobus spiritibus.
Sed melius istam quaestionem terminare possumus, si respiciamus ad rationem, ob quam angelos ponimus in loco corporali ; hoc enim non est propter indigentiam angeli, quia, omni corporali loco destructo, posset spiritualis substantia permanere. Nec hoc etiam est propter indigentiam loci, quia per praesentiam angeli nulla removetur indigentia loci ; sed hoc est propter ordinem universi. Quoniam igitur angelus locum non occupat, angelus indigentiam loci corporalis non terminat, nec simpliciter nec in parte ; quantum est de spirituali natura eius et loci, nihil prohiberet, plures spiritus simul esse, sicut plura idola, vel species in anima. Sed quoniam ordo universi ita tollitur per omnimodam indistantiam, sicut per distantiam infinitam : sicut non patitur ordo universi, ut angelus infinite distet ab angelo, immo omnes intra unam circumferentiam caeli ultimi clauduntur ; sic non patitur quod angelus in eodem loco primo simul sit cum angelo. Et ex his patent obiecta.
[Ad obiecta] :
1-3. Quod enim obicitur de speciebus in anima et punctis et luminaribus, patet responsio, quod non est simile, pro eo quod diversae species diversas indigentias animae complent ; non sic plures angeli indigentiam loci. Amplius, non sic attenditur ordo in illis quantum ad existentiam in loco, sicut in angelis.
4-5. Similiter sequentia duo non valent, quia nihil est ibi, quod repugnet ordini universi, quia daemon et anima sunt in corpore diverso modo essendi, et corpus non glorificatum est materiald respectu glorificati.
- Ultimum vero concludit a parte naturae angeli ; sed aliud est, quod impedit.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit : Cum me laudarent astra matutina. Dicit enim, hoc de angelis intelligi.
Sed contra hoc est quod dicit Damascenus : Tradunt sibi consilia, sermone sine voce prolato : si ergo angeli non loquuntur, ergo non laudant.
Item, angeli sunt substantiae spirituales : ergo non habent organa corporalia, ergo nec vocem possunt formare.
Item, vox formatur ex percussione et fractione aeris : si ergo in empyreo non est aer, ergo non videtur, quod possit ibi esse vox nec sonus, ergo nec laus, non solum ab angelis, verum etiam nec ab hominibus beatis. Si dicas, quod intelligitur de laude mentali, non vocali ; in contrarium sunt revelationes Sanctorum, qui audierunt multas animas ; maxime exemplum est in beato Martino, quem audivit quidam vir sanctus cum laudibus ferri in caelum.
Item, in contrarium est auctoritas Isaiae, : Clamabant alter ad alterum etc. ; et in Apocalypsi, e : Regulem non habebant etc.
Item, ratio videtur illud persuadere, quia ibi erunt organa vocum, et in hoc maxima est iucunditas, et in hoc manifestatur maxime divina gloria : ergo videtur quod laus vocalis erit in patria.
Respondeo : Dicendum quod super hoc non habetur certitudo, nec per auctoritates nec per rationes cogentes. Cum enim utraque pars sit probabilis, utraque tenetur a diversis.
Quidam namque dicunt quod in caelo empyreo non erit nisi laus mentalis tam ab angelis quam ab hominibus beatis, tum quia non competit loco, tum quia non competit locatis, maxime angelis ; et si angeli monstrati sunt laudare vocaliter, hoc fuit per visionem imaginariam, non corporalem. Nec oportet, huiusmodi corporalem laudem esse, quia tanta erit mentalis, quod haec locum non habebit.
Aliis autem magis placet quod laus vocalis erit in patria quantum ad homines, qui habebunt organa, ut sic, non solum animus laudet Deum, verum etiam lingua, et totus homo feratur in laudem divinam.
Et si quaeratur, quomodo hoc possit esse, dicunt, vel quod illa vocis formatio non erit per inspirationem et respirationem, sed per aerem, quiquasi naturaliter erit Beatis complantatus, sicut patet in quibusdam animalibus, ut in apibus ; vel certe ita deserviet empyreum glorificatis, sicut aer corporibus non glorificatis. De angelis vero dicunt quod, quia incorporei sunt per naturam propriam, non competit eis ; nisi laus mentalis. Unde Gregorius : Laus angelorum est in ipsa admiratione contemplationis. Sed quia angeli, dum ministrant nobis, corpora assumunt ad nostrum solatium et in illis loquuntur et voces formant ad nostram instructionem aliquando, ita etiam in illis vocaliter Deum laudant ad nostram consolationem.
Quaecumque pars teneatur, satis plana est solutio obiectorum. Quaecumque istarum positionum teneatur, planum est quod textus Iob intelligitur de angelis beatis, qui dicuntur astra propter fulgorem matutinae cognitionis, quam habent in Verbo ; et de laude mentali quantum ad exultationem, quam habent de Deo.
Dubium II
Item quaeritur de hoc quod dicit lucifer : Ascendam in caelum. Cum enim esset in empyreo, videtur, quod ultra empyreum sit aliud caelum.
Si tu dicas, quod non est aliud caelum corporale, sed spirituale ;
contra : Extra ultimum caelum corporale nihil est, quia est continentia visibilium et invisibilium : ergo videtur quod non sit aliud caelum spirituale ultra emipyreum, quin etiam sit aliud corporale.
Item, Christus sedet a dextris Dei, et beata Virgo est exaltata super omnes choros angelorum ; et tam Christus quam beata Virgo est in caelo corporali : ergo si angeli sunt in empyreo, videtur quod ultra empyreum sit aliud caelum corporale : ergo non intelligitur de spirituali.
Quaeritur igitur, si ultra empyreum est caelum spirituale, quid sit, quid contineat, et pro quanto dicatur caelum.
Respondeo : Dicendum quod caelum est nomen impositum corpori secundum suam primam impositionem ; et corpus, quod est sursum, dicitur caelum, quia est contentivum, secretum et quietum. Et quia haec triplex proprietas reperitur in celsitudine divinitatis, ideo ipsa dicitur caelum : est enim ampla immensitate virtutis, secreta profunditate cognitionis, quieta tranquillitate delectationis. Hoc est caelum, ad quod lucifer ascendere voluit, quia ad hanc celsitudinem ; hoc est superius omni cadlo, non situ, sed dignitate : et maius est omni caelo, non extensione, sed sua immensitate, per quam est extra omnia, non exclusus, sicut dictum est in primo libro. In hoc autem caelo sunt solum tres personae, scilicet Pater et ; Filius et Spiritus sanctus, qui soli sunt omnino et perfecte aequales. Omnia autem creata, sive corporalia sive spiritualia, intra empyreum sunt.
Quod obicitur de Christo, quod sedet a dextris, dicendum quod hoc, si dicatur secundum divinam naturam, dicitur per omnimodam aequalitatem. Si autem secundum humanam, sic dicitur sedere a dextris, quia in potioribus bonis Patris ; unde in empyreo caeteros excellit, tam angelos quam homines, et loco et dignitate.
Post ipsum credimus beatam Virginem super omnes alios ; deinde ceteri ordinantur secundum dignitatem meritorum.
Huius autem imaginatio faciliter potest haberi, si quis imaginetur aves in aere secundum ordinem, et pisces in aqua ; sic in empyreo intelligenda sunt collocari corpora, quia corpus illud multum habet de altitudine, sicut et alii caeli. Unde non debet quis imaginari, quod ibi sint Beati sicut in solario, nec tamen intelligendum, quod unus sit directe super caput alterius ; sed sicut, si esset mons rotundus, et aliquis esset in culmine, et aliqui circumcirca ; sic potest aliquis imaginari, qui melius nescit, dispositionem Beatorum in caelo empyreo et Christi. Vix tamen potest quis taliter imaginari, quod perveniat ad cogitandam dispositionem per eum modum, per quem est ; et ideo magis est desideranda, quam in imagine describenda.
Nota tamen quod in dispositione caelorum sive numero videntur contradicere doctores sacrae Scripturae philosophis. Nam philosophi sphaeras octo esse dicunt, doctores aliqui novem ponunt, aliqui octo, aliqui septem caelos ; et ideo sibi ipsis videntur contrariari. Ratio autem huius diversitatis est, quia philosophi nihil de empyreo sunt locuti, nihil etiam de igne et aere, quando loquuntur de caelis. Scriptura sacra etiam aerem caelum appellat, et aquas supra caelum et ipsum empyreum et ipsum Deum.
Ratio autem diversitatis inter doctores ex hoc venit, quod quidam numerant caelum spirituale cum corporalibus, ut Beda ; quidam vero omittunt ulterius ; quidam dividunt firmamentum in duo, scilicet in caelum sidereum et planetarum ; quidam conlungunt. Similiter quidam dividunt aereum in duos, quidam coniungunt ; similiter de igneo. Tamen secundum communiorem computationem novem ponuntur caeli, largissime accipiendo, scilicet aereum, aethereum, igneum, olympicum, caelum planetarum, firmamentum, aqueum, empyreum et caelum Trinitatis. Horum autem sufficientia patebit infra.
