Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
MAGISTRI BANDINI
DE MUNDI CREATIONE ET HOMINIS LAPSU
LIBER QUI EST SENTENTIARUM SECUNDUS
DISTINCTIO I
Unum esse rerum principium, non plura Platoni tria sunt principia, Aristoteli tria.
Quae ad mysterium divinae unitatis atque Trinitatis pertinere noscuntur, quantum brevitatis utilitas patititur, hactenus exsecuti sumus : Nunc ad considerationem creaturarum pergamus. Scriptura igitur digito Dei edita in initio sui, Deum omnium quae naturaliter sunt, praeter seipsum Creatorem esse insinuans, ait :
Dicendo autem, in principio, et non, in principiis, dicendo etiam, Deus, et, creavit, philosophorum elidit stultitiam, non unum tantum, ut hic docetur, sed plura principalia rerum, sine principio esse arbitrantium. Plato namque esse tria cogitavit : Deum scilicet et exemplar et materiam ; Aristoteles vero dixit duo esse : materiam et speciem, et tertium operatorium dictum. Mundum quoque dixit semper fuisse.
Quod catholicum est docet. Quid creator. Quid creare. Differentia Dei et angeli. Quare fecerit Deus rationalem creaturam.
Illis igitur reprobatis, Deum tantum unum principium, et Creatorem rerum confitemur. Est autem Creator, qui de nihilo, vel ex nihilo aliquid facit. Proprie enim creare, est de nihilo aliquid facere. In quo differt Deus faciens ab homine et angelo facientibus, quia quod ipsi faciunt, non de nihilo, sed ex aliquo faciunt. Quibus etiam aliquid facientibus, motus inest operationis, qui prorsus in Deo esse non potest. Nec enim motu, sed voluntate dumtaxat, Deus operatur, ut vere dicatur, Deum facere, esse secundum voluntatem eius aliquid noviter provenire. Cuius voluntatis tanta bonitas est, ut beatitudinis suae, qua ad aeterno, solus beatus est, alios ex tempore vellet esse participes, quam vidit et communicari posse, et minui omnino non posse. Sed quia ipsa participari non potest, nisi per intelligentiam, fecit Deus rationabilem creaturam, quae summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo frueretur.
Distinctio rationalis creaturae. Quare et ad quid facta est rationalis creatura. Quare anima sit corpori unita.
Denique distinxit eam in incorpoream, quae est angelus, et in corpoream, quae est anima, habens carnem vel corpus, ipsa est homo. Angelus igitur et homo propter bonitatem Dei factus est.
Unde Augustinus : Quia bonus est Deus, sumus. Factus est autem ad serviendum et ad fruendum Deo. Brevissime ergo ac recte interrogati, quare et ad quid facta sit rationalis creatura, dicimus, propter Dei bonitatem, et ad creatura utilitatem. Illud sane quod reperitur apud Augustinum : quod factus sit homo propter reparationem angelica ruina : non sic est intelligendum, quasi non fuisset homo factus, si non peccasset angelus, sed quia inter alias causas Deo notas, cum hominem fecit, hac nonnulla existit. Quod si quaeritur, cur animam corpori univit Deus, cum dignior videretur in sua puritate persistens, dicendum est quia voluit. Voluntatis vero eius causa quaerenda non est, quia nulla est. Vel forte dicere audemus, hoc ideo eum fecisse, ut in humana conditione exemplum exhiberet beata unionis, quae est inter Deum et creaturam in vita aterna. Ne enim forsan creatura putaret, eatenus Creatori uniri se non posse, quatenus eum tota virtute diligeret : visum ideo est, excellentissimam creaturam, scilicet spiritum, infima, hoc est, carni, quae de limo est, tanta dilectione uniri, ut non valeat arctari ad hoc ut eam velle relinquere.
Unde Apostolus :
Vel ideo unitae sunt animae corporibus, ut in eis Domino famulantes, maiorem mereantur coronam. Per hoc enim cum ipso, in quo servierunt corpore, angelicae naturae adaequabuntur in futuro, de qua nobis deinceps disputandum superest.
