Distinctio XXX — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

Quod omnes eos fecerit peccatum Adae.

Denique peccante Adam, peccatum similiter et poena per eum transit in posteros.

Unde Apostolus :

Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, ita et in homines omnes mors pertransiit.

Quod Pelagiani male de peccato imitationis dictum esse putaverunt. Nec enim Adam, sed diabolum eius principem diceret Apostolus, si de eo intellexisset de quo in Sapientia dicitur :

Invidia diaboli mors intravit in mundum.

 Imitantur enim eum qui ex parte ipsius sunt. Non ergo de illo, sed de peccato propagationis, vel originis dicit Apostolus quod per Adam transiit in omnes concupiscibiliter generatos.

 

 

Quid peccatum originale.

De quo multi varie senserunt. Quibusdam putantibus illud, nec culpam esse, nec poenam, sed reatum, vel debitum, vel obnoxietatem, quo iure poenae addicimur, pro peccato primi hominis, velut saeculi lege : nonnunquam exsultant filii pro crimine patris, quod non contraxerunt. Porro et culpam esse et poenam, his auctoritatibus probatur. Ait Gregorius : Omnes ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobiscum contraximus. Augustinus quoque ait : Peccatum primi hominis non solum ipsum, sed omne genus necavit humanum, quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus.

Idem : Nemo nascitur, nisi trahens poenam et meritum poenae, quod est peccatum.

 

 

Originale peccatum dicitur fomes peccati, id est, concupiscentia.

Hoc autem non est motus vel actus animae, vel corporis, sed fomes peccati, qui dicitur concupiscentia, et lex carnis, et membrorum, et languor naturae, tyrannus quoque qui est in nostris membris.

Unde Augustinus : Est in nobis concupiscentia, quae non est permittenda regnare. Sicut et eius desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, qnae veniunt ex languore naturae. Languor autem iste est tyrannus, qui movet mala desideria.