Distinctio VI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO VI
Cadentium angelorum Lucifer fuit celsior.
Cadentes autem statim sunt miseri effecti ? Inter quos unus, quasi malitiae caput, excellentior exstitit.
Unde Iob ait :
Et Ezechiel :
Inde est quod in Isaia Lucifer appellatur :
Unde et quomodo ceciderunt. Daemones nobis propinqui.
Eiecti autem de caelo empyreo ubi facti fuerant, in hunc caligniosum acrem ceciderunt.
Unde Apoc. :
quia Lucifer cecidit cum omnibus qui suae malitiae consenserunt, in hunc aerem.
Unde Apost :
quia daemones natura spirituales et malitia nequam, in aere nobis isto propinquo existunt. Hinc et Petrus :
Tunc autem in barathrum detrudentur inferni secundum illud :
Caeterum hoc totum propter nos, ut illis nobis in via obiectis, per eos quasi per ignem et aquam probati, transeamus in refrigerium.
Angeli mali quotidie ad infernum descendunt.
Quod autem quotidie descendant in infernum aliqui daemonum qui animas illuc deducunt cruciandas, verissimum est. Et quod illic aliqui semper sint, alternatis sorte vicibus qui animas detinent ac cruciant, non procul est a vero. Quod autem animae malorum illuc descendant, ex eo constat quod Christus ad inferna descendentes, iustos eduxit, iniquos ibi relinquens. Momordit enim infernum, non absorbuit.
Daemones semel victi a sanctis, alios tentare desinunt.
Sciendum etiam quod spiritibus immundis qui a sanctis iuste et pudice viventibus vincuntur, potestas tentandi aufertur. Orig. : Puto sane quod sancti repugnantes adversus istos incentores, et vincentes, minuant exercitum daemonum : vel ut quam plurimos eorum interimant, nec ultra fas sit illi spiritui qui ab aliquo sancto caste et pudice vivendo, victos est, impugnare iterum alium hominem. Hoc quidam intelligunt, quod non licet eum tantare hominem de vitio illo, in quo superatus est.
