Distinctio XXXVIII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXXVIII
De voluntate et fine ex quo ipsa iudicatur.
Sciendum est autem quod ex suo fine pensatur voluntas. Utrum recta sit, an prava ? Denique rectus finis est caritas, sicut Propheta dicit : Omnis consummationis, vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Pravus vero finis contrarius est huic : unde Augustinus : Tunc recte fit quod mandat Deus, vel quod consulit, cum ad dilectionem Dei et proximi refertur. Quod vero ita fit, ut ad caritatem non referatur, nondum fit quomodo fieri oportet et tunc recte non fit. Sunt et alia plura, fines voluntatis, quae omnia ad unum supremum referuntur finem. Ut in hoc exemplo : Volo parare cibum ut pauperem reficiam, hoc fine, ut Deo placeam, et ut vitam aeternam habeam, quae finis est omnium bonorum finium. Finis autem, ut Augustinus ait, est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quis pervenire. Intentio autem interdum pro voluntate, interdum pro eius fine accipitur, quod diligens lector ubicumque occurrerit, studiose discernat.
