Distinctio XXXIX — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
Distinctio XXXIX
DISTINCTIO XXXIX
Quomodo voluntas intelligatur esse mala.
Notandum autem diligenter est, quod cum voluntas dicitur esse mala vel peccatum, non intelligitur de illa naturali potentia qua volumus, sed de eius actu, qui est velle. Malus scilicet usus voluntatis, qui de malis nunquam potest esse nisi malus : quod non contingit de actibus aliarum potentiarum. Mali sunt, si contra caritatem sint. Velut memorare vel intelligere malum, non ut caveas, sed ut facias. Ipsa vero naturalis potentia, quae et in parvulis est, semper bona est, ut de imagine in qua creati sumus, Augustinus ait quod etiam inter vitia natura bona est.
