Distinctio XXIV — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXIV
De gratia hominis et de potentia ante casum. De adiutorio homini in creatione dato quo stare poterat.
Hic sciendum est quod homo creatus fuit in voluntate recta, datumque fuit ei auxilium, quo in ea rectitudine stare posset, non autem mereri salutem, nisi alia sibi gratia daretur.
Unde Augustinus : Si factus est homo rectus, ut manere in ea rectitudine posset, non tamen sine Dei adiutorio : quod si angelo, vel homini, cum primo facti sunt, defuisset, non utique sua culpa cecidisset. Illud autem erat libertas arbitrii, ab omni corruptione immunis, voluntatis etiam rectitudo, omniumque naturalium potentiarum sinceritas et vivacitas.
Ad hoc autem quod diximus, hominem per hac sine alia gratia non posse proficere, obicitur. Per illud auxilium gratiae creationis, potuit homo manere in bono, potuit ergo resistere malo, quod si fecisset, profectus esset ei, et vitae meritum. Ad quod dicimus, quia resistere malo tunc demum vitae meritum est, cum causa subest, quae nos id facere monet, qualis nunc est corruptio peccati, quae tunc in homine non erat. Alioquin meritum non est quod in angelis apparet, quibus non fuit stare meritum. Declinare enim a malo, semper vitat poenam, sed non semper meretur palmam.
