Distinctio XXVII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXVII
De virtute et eius merito. Fides non ex homine, sed ex Deo est.
Virtus igitur est, ut Augustinus ait, bona qualitas mentis, qua recte vivitur, et qua nemo male utitur, quam solus Deus in homine operatur. Ut de iustitia Augustinus dicit ibi : Feci iudicium et iustitiam. Iustitia magna virtus est, quam non facit in homine nisi Deus, ideoque cum ait : Feci iustitiam, non ipsam virtutem, quam non facit homo, sed opus eius intelligi voluit. Sic et de caeteris dictum est. Secundum hoc enim, de fide Apostolus ait : Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est, hoc est, fides non vi naturae vestrae est, quia donum Dei pure est. Haec gratia operans dicitur, quia voluntatem sanat, et ad bonum praeparat et cooperans iuvat, quia eam in benefaciendo iuvat. De hac etiam merita veniunt.
Unde Augustinus ad Sixtum presbyterum : Quid est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum nostrum meritum non facit, nisi gratia ?
Quomodo bonum meritum in homine constituatur.
Ex gratia enim et libero arbitrio, meritum pervenit, hoc modo, velut ex fide et libero arbitrio actus vel affectus bonus mentis efficitur, credere scilicet, quod est primum meritum : similiter ex charitate et libero arbitrio diligere, ita de caeteris, per quae merita et sibi augmentum, et nobis iustificationem, et vitam merentur virtutes.
De muneribus virtutum.
Haec tamen merita pro auctoritate principii simili gratiae dantur. Unde etiam ipsa gratia dicuntur.
Unde Augustinus : Cum coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua. Unde vita aeterna, quae meritis redditur, gratia vocatur, quia gratis datur, nec ideo gratis, quia meritis non datur, sed quia per gratiam dantur et ipsa merita quibus dantur.
Aliorum sententia de virtute. Ratio eorum.
Alii tamen dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum, interiores et exteriores, qui per corpus geruntur, opera virtutum, dicentes. Ad hoc autem ideo moventur, quia dicit Augustinus super Ioannem : Quid est fides ? Credere quod non vides.
Item : charitatem voco motum animi. Ex hoc inquiunt : Si charitas et fides motus animi sunt, virtutes ergo motus animi sunt. Sic enim haec per causam dicta esse intelligendum est, quod charitas est motus animi, hoc est, virtus qua movetur animus ad diligendum.
Item fides est credere quod non vides, id est, gratia qua creditur, quod non videtur. Aliud est autem quod creditur, aliud quo creditur, aliud ipsum credere. Denique si virtus esset motus mentis, iam non ex solo Deo esset, ut superius comprobatur. Verum etiam ex libero arbitrio, ex quo omnis motus mentis esse, ex verbis Augustinus ostenditur. Animae, inquit, si libero arbitrio ad faciendum vel non faciendum animi motu carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur earum peccatum tenere non possumus. Non est ergo virtus, motus mentis. Hoc enim si esset, iam non ex virtute liberum arbitrium esset bonum quod verum est, sed ex bono, liberum arbitrium virtus esset, quod falsum est.
