Distinctio VIII — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

An angeli habent corpora. Angeli etiamsi corpora haberent, non tamen corporei sunt.

Utrum angeli habeant corpora solet etiam quaeri. Licet a quibusdam putetur eos corpora non habere : Augustinus tamen manifeste ponere videtur, quod corpora habeant, ubi scilicet tractat de antiquis corporalibus formis, quibus Deus humanis aspectibus ostendebatur. Ait enim inter caetera : Mittebantur angeli, ut ex persona Dei loquerentur. Sed fateor excedere vires intentionis mea : utrum manente spirituali sui corporis qualitate, assumant aliquid ex inferioribus elementis corpulentioribus, an ipsa priora corpora sua transforment in id quod volunt accommodatum ad id quod agunt.

Idem etiam videtur dicere, super Genes., omnes angelos in creatione habuisse corpora, in quibus pati non poterant, quae servata sunt bonis angelis, post confirmationem : mutata vero transgressoribus, ita ut pati possint. Denique concesso quod habeant angeli corpora, non tamen ideo sequitur, quod sint corporei, quia et animae nostrae corpora habent, non tamen sunt corporea.

 

 

An daemones impleant cor hominis substantialiter. Solus Deus menti illabitur. Quomodo Satanas cor implere dicatur.

Denique sciendum est daemones in corpora hominum introire Dei permissione, ut opprimant eos et vexent. Unde commemorat Evangelium, daemonia in quosdam ingressa, et per Christum fuisse expulsa, substantialiter sane in cor alicuius non intrant.

Unde ait Augustinus : Daemones per energicam operationem, hoc est, per intus efficacem. Non credimus substantialiter illabi animo, sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit eam.

Item Beda : Notandum quod mentem hominis, iuxta substantiam nihil implere possit, nisi creatrix Trinitas : secundum enim operationem tantum, et voluntatis iustitiam anima de his quae sunt creata impletur. Implet vero Satanas cor alicuius, non quidem ingrediens in eum et in sensum eius : haec est enim potestas solius Dei, sed callida deceptione animam in affectum malitiae trahens, per cogitationes et incentiva vitiorum, qualiter implevit cor Ananiae et Iudae.