Distinctio XLII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XLII
An voluntas et eius opus idem sit.
Est autem voluntas, ut Augustinus ait in I libro Retractationum, prima causa peccandi, quae voluntas cum opere suo idem peccatum est, quia unus contemptus in utroque est. Minor quidem, cum in voluntate solum peccatur ; maior vero cum voluntati etiam opus additur. Ipsa tamen diversa sunt. Sicut unum mandatum est, diligere Deum, et proximum ; ipsa vero diversa sunt. Sicut etiam unum sacramentum sunt sanguis et caro, ipsa tamen diversa sunt. Et unum verbum sunt amo, et amas, licet duae personae sint. Peccatum autem admissum, si actuale est, transit actu, et remanet reatu, hoc est poenae obligatione. Originale vero dimissum transit reatu, et remanet actu.
Differentia inter peccatum et delictum. De septem peccatis mortalibus.
Dicitur autem peccatum proprie, ut Augustinus ait, perpetratio mali. Delictum vero desertio boni, quasi derelictio : indifferenter tamen pro se invicem ponuntur.
Nota etiam septem vitia principalia esse, ut Gregorius ait, scilicet inanem gloriam, iram, invidiam, tristitiam, avaritiam, gastrimargiam, luxuriam. Quae, ut ait Chrysostomus, significata sunt in septem populis, terram promissionis tenentibus, quae capitalia vel principalia dicuntur : eo quod ex ipsis omnia mala proveniunt, non utique in omnibus sed in singulis. Ex superbia tamen omnia mala dicuntur oriri, unde : Initium omnis peccati, superbia, quae est amor propriae excellentiae. Similiter et ex cupiditate. Unde Apostolus : Radix omnium malorum est cupiditas. Quae sibi adversa videntur, nisi intelligas, quod praedicta universitas non colligit singula peccata in omnibus, sed singula peccata vel diversa in singulis. Sunt enim nonnulli qui ex cupiditate fiunt superbi, et aliqui ex superbia cupidi, per quod patet quod aliquando superbia ex cupiditate, aliquando cupiditas ex superbia nascitur.
