Distinctio XIV — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XIV
De distinctione secundae diei qua factum fuit firmamentum. De qua materia sit factum firmamentum.
Dixit quoque Deus :
Aquas scilicet quae in aere et in terra sunt, ab aquis quae supra firmamentum sunt. De quibus dicitur :
agitur autem hic de firmamento sidereo, quod de aquis factum credi potest, in modum crystalli, teste Beda : licet alii dicant caelum quod excedit aeris spatium, igneae naturae esse. Quibus etiam adstipulari videtur Augustinus : Tamen quocumque creditur, fidem non laedit. Quales autem et ad quid conditae sunt, super firmamentum aquae, ipse novit qui condidit.
Quare dicatur firmamentum.
Denique dicitur firmamentum, non propter stationem, sed propter firmitatem, et terminum aquarum intransgressibilem.
Quare tacuit Deus bonitatem creatorum secundae diei.
Notandum etiam quod in hac die sicut in caeteris non legitur :
Non quod ita non esset, sed propter aliquod sacramentum commendandum. Forsan enim propter binarii detestationem factum est, qui est principium alteritatis et divisionis.
De distinctione tertiae diei.
Tertiae diei distinctio fuit congregatio aquarum, in locum unum.
Fieri enim potuit ut terra subsidens concavas partes praeberet, ubi fluctuantes reciperet aquas, et fieret arida apta graminibus.
Ubi aquae fuerint congregatae.
Aquae autem omnes dicuntur in unum locum congregatae, propter magnum mare, unde exeunt, et ad quod revertuntur. Dicuntur etiam congregationes aquarum, propter multifidos sinus, et plurimas eorum derivationes, ex eodem mari.
Ecce habes qualiter prima die creata fuit lux, quas cuncta illustraret, et secunda firmamentum factum, quod divideret aquas ab aquis. Tertia demum die aquarum molibus intra receptacula collectis, terra revelata est, atque aer serenatus. Tribus ergo primis diebus elementa distincta sunt ; tribus vero sequentibus eadem ornata existunt, de quo nobis videndum est.
De ornatu quartae diei quando facta sunt luminaria.
Caeli igitur ornatus in quarta die fuit, luminariorum creatio.
His namque provisum est hominibus, ut circumeunte sole, diei, noctisque vicissitudine potirentur. Consolati etiam luna ac sideribus ne nox indecora remaneret. De quibus etiam subditur :
Quod dictum est, non quod quarto die primo coepissent tempora, sed quia sunt in signa serenitatis et tempestatis, et usitatae distinctionis dierum et annorum, et quatuor anni temporum scilicet veris, aetatis, hiemis et autumni.
