Distinctio XLIV — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XLIV
Quod potentia peccandi sit a Deo.
Denique sciendum est quod sicut memoria et intelligentia mali a Deo est, ita quoque potentia mali.
Unde Augustinus : Nocendi voluntas potest esse ab hominis animo, potestas autem non nisi a Deo. Ideoque diabolus antequam quidquam tolleret a Iob, ait : Mitte manum, hoc est da potestatem. Quae omnis, ut Apostolus ait, a Deo est, cui qui resistit, Dei ordinationi resistit.
An aliquando sit resistendum potestati.
Ne autem per hoc videatur, diabolo vel alicui tyranno resistendum non esse, sciendum, quia tunc resistere non debemus, cum potestate non abutuntur. Unde et ibidem dicitur :
Vir enim iustus, si sub rege sacrilego militet, recte illi obedit, si quod iubetur non esse contra praeceptum Dei certum est : vel utrum sit, certum non est : quod si potestate quis abutitur, scilicet contra Dei iussum, tunc ei parendum non est. Quod Augustinus per gradus humanarum rerum probat. Non enim parendum est procuratori, si contra proconsulem iubet, nec ei si contra principem : nec etiam principi, si contra Deum. Nullus autem peccat, quia potestatem habet, sed quia potestate abutitur.
Finis libri de rerum creatione et hominis lapsu, aliisque eo pertinentibus :
qui est sententiarum Bandini secundus.
