Distinctio XV — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XV
De ornatu quinta diei.
Ornatus autem quintae diei, fuit creatio animantium ex aquis. Sic enim dixit Deus :
De quibus duo elementa sunt ornata, scilicet aer in volatilibus, et aquae in natatilibus.
De ornatu sextae diei.
Die quoque sexta ornata est terra in bestiis. Unde dixit Deus :
quas omnes creatae sunt innoxiae, sed propter peccatum factae sunt pleraeque noxiae.
De creatione hominis.
Omnibus igitur dispositis ut pertrinximus, novissime factus est homo, et in mundum tanquam universorum dominus, et possessor inductus.
Unde sequitur :
de cuius creatione amodo tractemus, sed de die septima prius absolvamus.
De ornatu diei septima ?
Scriptum est igitur :
hoc est, perfecerat.
Quomodo intelligatur Deum requievisse.
Denique requievisse dicitur Deus, non quasi lassus operando, sed novam creaturam facere cessando. Sicut etiam in Apocalypsi accipitur : inquit :
Sanctus hoc est, dicere sanctus non cessabant.
Quomodo intelligatur Deum complesse opus suum die septima. Benedictio diei septimae.
Sed qualiter in ea die opus suum dicitur complevisse, cum in ea legatur nihil fecisse ; nisi forte quod in ea benedixit et sanctificavit, sicut Scriptura testatur :
quod operari fuit. Sicut Salomon opus fecit cum templum dedicavit. Illum autem diem sanctificasse dicitur, quia eum prae caeteris mystica benedictione donavit.
Unde in lege :
vel complevit Deus die septima opus suum, hoc est, perfectum et consummatum vidit.
