Distinctio IV — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

An angeli facti sint beati.

Non autem fatendum est angelos fuisse factos beatos. De bonis enim prius licet diversa opinando alternaverit Augustinus, tamen postremo sic admonuit : Dicere, inquit, de angelis, quod in suo genere beati esse possunt, damnationis vel salutis incerti : quibus nec spes esset, quod mutandi essent in melius, nimia praesumptio est. De malis autem aperte negat, dicens : Quomodo inter angelos beatus fuit, qui futuri supplicii atque peccati praescius non fuit ? Quod ita probatur. Si enim praescivit, et vitare voluit, sed non potuit, fuit igitur miser. Et ita miseria peccatum praecessit, et non est secuta, quod falsum est, cum ex eo sit. Denique si potuit et noluit, stultus fuit, quod iterum falsum est. Scientes enim facti sunt angeli, quod essent et a quo essent, et cum quo essent, habentes etiam boni malive intelligentiam, habentes etiam dilectionem qua Deum et se diligerent, quae non erat caritatis, sed naturae, qua etiam dilectione possessa sine crimine amamus, ut equum, aut librum.

 

 

De confirmatione et lapsu. Perfectum multis modis dicitur. Integritas quid. Beata claritas quid. Summa perfectio.

Tenendum est autem, angelos secundum quiddam perfectos, secundum aliud vero creatos esse imperfectos. Quoniam quidem perfectum est aliquid secundum conditionem, ut puta cui nihil de iure conditionis deest, ut homo cum integer nascitur, secundum quod angeli perfecti facti sunt. Est et perfectum secundum profectum, cui scilicet, nihil de profectu deest. Quomodo angeli tantum post confirmationem, et sancti post resurrectionem perfecti erunt. Est et perfectum cui nihil defuit unquam nec deerit, quod est solus Deus.

Prima igitur perfectio est naturae conditae, et dicitur integritas.

Secunda naturae glorificatae, et dicitur beata claritas.

Tertia est naturae increatae, et dicitur summa et universalis perfectio.