Distinctio IX — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO IX
De ordinibus angelorum. Novem ordines angelorum. Dionysius tres tantum ordines statuit.
Nunc videre superest quot sint angelorum ordines, et quid sit ordo et unde dicatur : et si ita distincti fuerint ab ipsa creatione : Scriptura igitur novem esse angelorum ordines frequenter promulgat, angelos, archangelos, principatus, et potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim quoque et seraphim. Quidam tamen, ut Dionysius, tres tantum ordines tradunt, ternos in singulis ponendo, ut ita Trinitatis imaginem in ordine angelorum esse insinuent.
Quid sit ordo, et quae ratio cuiusque nominis.
Ordo autem est multitudo caelestium spirituum, qui inter se aliquo similantur munere gratiae, sicut etiam in naturalium datorum acceptione conveniunt. Ut Seraphim, quod interpretatur ardens vel succendens, dicuntur qui prae aliis ardente caritate. Cherubim quoque, quod interpretatur plenitudo scientiae, sunt qui prae aliis scientia eminent. Ita de aliis.
Ordines singuli. Qualiter a donis gratiarum nominantur.
Nominantur etiam singuli ordines a donis gratiarum, quae non singulariter, sed excellenter data sunt.
Unde Gregorius : In illa superna civitate, quisque ordo eius rei censetur nomine, quam plenius possidet in munere. Plenius autem intellige, vel quantum ab subiectos ordines, vel quantum ad alia dona, quae idem ordo minus plene accepit. Sicut autem in ordine apostolorum vel martyrum non omnes sunt aequales, ita etiam in ordinibus angelorum, intelligendum est.
An ab ipso creatione sic distincti fuerint.
Videtur autem quod ab ipsa creatione sic distincti fuerint, pro eo quod Scriptura dicit, de singulis ordinibus aliquos cecidisse. Denique hoc stare non potest. Quippe si ardebant caritate, ut seraphim, et eminebant scientia, ut cherubim, et in eis sedebat Deus, ut throni, et ita de aliis ordinibus, non potuerunt cadere. Sane sciendum est angelos ab ipsa creatione, differentes habuisse gradus, tam natura tenuitate quam forma perspicuitate, ut alii essent superiores, alii inferiores, alii mediocres. Secundum hoc igitur, aliquos de singulis ordinibus cecidisse, dicitur.
Vel ideo dicitur quod, si perstitissent qui ceciderunt, eorum aliqui in singulis fuissent confirmati ordinibus.
Quo sensu decimus ordo ex hominibus compleri dicatur.
Dicit etiam Scriptura decimum ordinem compleri ex hominibus. Sed qualiter dicitur ordo decimus, cum tantum novem esse supra perhibuimus ? Praesertim cum Gregorius dicat, homines esse assumendos in ordine angelorum inferiorum et superiorum. Non est ergo sic dictum tanquam decimus ordo sit hominum, et novem angelorum, sed quia lapsus angelorum ex hominibus reparabitur, de quibus tot corruerunt, qui unum ordinem facere possent, quasi decimum : vel tot corruerunt, quot in uno quolibet ordine remanserunt. Unde Apostolus dicit restaurari omnia
Homines salvabuntur iuxta numerum stantium non lapsorum.
Non tamen iuxta numerum eorum qui ceciderunt, sed eorum qui permanserunt, homines, salvandi creduntur.
Unde Gregorius : Superna illa civitas, ex angelis et hominibus constat, ad quam credimus tantum humani generis ascendere, quantos constat illic angelos remansisse. Sicut scriptum est :
