Distinctio XIX — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XIX
De statu hominis. De primo hominis statu ante lapsum videlicet. De hominis statu post lapsum.
Occurrit hic triplex de statu hominis consideratio, qualis, scilicet homo fuerit ante peccatum, et post peccatum, et in resurrectione erit. In primo itaque statu habuit homo posse mori, et posse non mori. In secundo statu, scilicet post peccatum, habuit posse mori, et non posse non mori. In tertio statu habebit posse non mori, et non posse mori.
Unde Augustinus : Primum de limo terra formatum est corpus animale non spirituale, cum quali etiam resurgemus. Illud enim ante peccatum, mortale et immortale erat, quia poterat mori et non mori, quod peccatum mortuum factura est, ut Apostolus ait : Non enim hoc corpus est mortale, sicut primi hominis fuit, sed deterius, quia necessitatem habet moriendi. Quod mutabitur in spirituale, nec poterit ultra dissolvi, cum induerit immortalitem. Filii enim resurrectionis non poterunt ultra peccare, nec mori.
Unde immortalitas Adae ante peccatum.
Videtur autem immortalis fuisse caro Adae ante peccatum de conditione naturae, adiuvanda, tum per ciborum alimoniam, tum per esum ligni vitae ; perficienda.
Unde Augustinus : Caro Adae ante peccatum ita immortalis creata est ut per alimoniam caeterorum lignorum, quae iussus erat manducare servaretur, donec productus ad aetatem conditori placitam, ipso iubente sumeret de ligno vitae, quo perfecte immortalis factus, ultra cibi alimenta non requireret. Nec movet quod ait Augustinus scilicet : Quodammodo creatus est homo immortalis, quod erat ei de ligno vitae, non de conditione naturae. Cui sensui congruunt verba Domini dicentis de Adam, post peccatum : Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum.
Sed adhuc contradicunt quidam, putantes primos parentes non indiguisse cibo ante peccatum, et dicunt : Si non peccarent, non morerentur ; non autem peccarent si non comederent, quia poterant sine alimonia vivere. Quibus dicitur, quod non solum peccarent de vetito edentes, sed etiam concessis non utentes. Fuerat enim utrumque praeceptum, scilicet istis uti, et illo abstinere.
Unde Augustinus : In mandatis utrumque continebatur, ut de concessis manducarent et ab interdicto abstinerent.
Item si non peccarent, tamem non sentirent, cum ea sit poena peccati. Sine fame autem superflue comederent. Ad quod dicitur. Fames vere poena peccati est. Est enim immoderatus appetitus edendi. Cui non subiaceret homo si non peccasset, haberet tamen naturalem appetitum et moderatum, cui etiam ante peccatum satisfacere oportuit.
