Distinctio X — Livre II — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre II

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

Ex singulis ordinibus angeli mittuntur. Confirmatio a minori.

Credi etiam potest fideliter caelestes spiritus de omni ordine mitti ad hac exteriora nuntianda.

Unde Apostolus :

Omnes sunt administratorii spiritus, et missi in ministerium.

 Et in Psal. :

Qui facit angelos spiritus.

Isaias etiam ait :

Volavit ad me unus ex seraphim,

 qui ordo supremus est. Nec debet indignum videri, si etiam superiores mittuntur, cum et ipse Filius Dei ad haec inferiora sit missus. Aliter tamen putant, quia in Daniel, scriptum est :

Millia millium ministrabant ei

 quasi in exterioribus istis, quod de inferioribus ordinibus dictum aiunt.

Et decies centena millia assistebant ei :

 hoc de superioribus, quasi qui nunquam per ministerium a Deo cedunt.

Unde Dionysius : In caelesti hierarchia, quae sacer dicitur principatus, superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent, usum exterioris officii nunquam habent. Sed intelligantur officii ordinarii. Eorum enim ordo officio non censetur. Aliquando sane causa extra communem dispensationem oborta, pro maioris rei eminentia vel significatione mittuntur.