Distinctio XXI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXI
De invida tentatione diaboli.
Videns igitur diabolus, per humilitatem posse ascendere hominem, unde per superbiam ipse ceciderat, invidit ei, et ideo ad tentandum eum, deiciendumque accessit. Verum quia eius malitia timida est ad tentandam virtutem, non virum, in quo plus rationis vigere sciebat, sed infirmam mulierem proposuit.
Quare daemon in aliena forma venit ? De tentationis modo.
Ne autem fraus eius perciperetur, non in propria forma, sed in aliena venire voluit. Itaque permisit ei Deus, formam suae malitiae congruentem scilicet serpentis, per quem tentaret, quem spiritu suo diabolus implens, ut Augustinus ait, sapientissimum omnium bestiarum fecit. Inde dicitur
Non quidem ex rationali anima, sed spiritu diaboli, quo adimplebatur, qui sapientissimus est. In hac itaque forma, mulieri adstitit dicens :
Cui mulier :
Quo dicto aditum seducendi aperuit, ac ideo protinus subiunxit :
Homo est tribus modis tentatus. Quid gula ? Vana Gloria ? Avaritia ?
Ubi diabolus tentavit hominem tribus modis : gula, vana gloria, avaritia.
Gula persuadendo cibum dicens :
vana gloria, promittendo deitatem, dicens :
avaritia, promittendo scientiam, dicans :
Est autem gula immoderata cibi aviditas ; vana gloria propriae excellentiae ; avaritia enormis cupiditas habendi, quae non tantum pecuniae est, sed omnis illius quod supra modum ambitur.
De ordine et progressu humana perditionis.
Nota etiam hic ordinem humana perditionis. Primo affirmavit Deus dicens :
Deinde mulier dubitando dixit :
Tertio diabolus negavit, dicens :
Dubitans ergo ab affirmante recessit, et ut periret, neganti appropinquavit.
