Distinctio XI — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XI
Cuique homini a nativitate angelus in custodiam deputatur.
Praeterea sciendum unicuique homini, unum bonum angelum ad custodiam, et unum malum deputari ad exercitium.
Unde Gregorius ait, quod quisque unum bonum angelum sibi ad custodiam deputatum, et unum malum angelum ad exercitium habet. De bonis autem angelis, Veritas a pusillorum scandalo prohibens ait :
Ubi Hieronymus dicit : Magna dignitas est animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis ad custodiam sui, angelum delegatum.
An singuli singulis vel pluribus hominibus unus angelus sit deputatus.
Denique inoffense credi potest, vel quod singuli angeli singulis deputentur hominibus, vel quod unus pluribus, eodem vel diversis temporibus. Nec enim mirandum, unum angelum pluribus hominibus ad custodiam deputari, cum etiam uni homini plurium hominum custodia deputetur vel committatur.
An angeli proficiant in merito vel praemio. Conciliat apparentem doctorum controversiam.
Postremo sciendum est fideliter dici, bonos angelos usque ad diem iudicii in merito proficere, quia quotidie hominum utilitatibus inserviunt, eorumque student profectibus, per quod merentur. Et etiam in praemio, hoc est, in dilectione proficiunt. Etenim proficiunt in cognitione, et quo magis cognoscunt, eo magis diligunt. Quod autem magis cognoscant, Isaias testatur ex persona angelorum. Verbi incarnati mysterium minus cognoscentium, dicens :
Et Psalmus :
Apostolus quoque ait :
Ubi licet Augustinus dicat : Angelos non latuisse mysterium regni caelorum, tamen ad plenum non intellexerunt.
Unde Hieronymus, ibidem dicit angelicas dignitates praefatum mysterium, ad purum intellexisse, donec apostolorum praedicatio ad gentes dilatata est : per hoc ergo patet, angelos in cognoscendo proficere. Nec obloquitur quod ait Gregorius : Quid est, quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt ? Dicit enim eos nihil nescire, scilicet eorum sine quibus beatitudo non est. Ea vero sunt que ad mysterium unitatis Trinitatisque pertinent.
