Distinctio XVII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XVII
De creatione animae Adae.
Proinde factura corporis et anime describitur Adae cum dicitur :
quantum ad corpus, hominem de limo terrae.
Item :
quantum ad animam.
Vel secundum alios, flavit vel sufflavit, non quod manibus corporeis, vel faucibus factum intelligamus esse, sed volendo et iubendo fieri. Spiritus enim Deus est, non corpus, qui quaecumque voluit, fecit. Insufflavit autem, hoc est, flatum fecit, non quidem de sua substantia. Flare enim est flatum facere, id est animam.
Unde per Isaiam :
Quomodo anima sit creata.
Fecit enim Deus animam Adae secundum Augustinus, cum angelis sine corpore, secundum vero alios, in corpore creata est, ut totum corpus animaret. Faciem vero, quia prae caeteris partibus corporis, sensibus ornata est, nominatim expressit. Verum quidquid de anima Adae fuerit, de aliis tenendum, quod in corpore creentur ; creando enim infundit eas Deus, et infundendo creat.
Quae aetate creatus fuerit Adam et ubi ? An paradisus sit corporeus. Descriptio paradisi. Lignum scientiae boni et mali. Quomodo homo cognoverit bonum et malum. Quomodo optime consideratur inobedientia.
Fuit Adam in virili aetate creatus, ut ait Augustinus super Genesim. Non autem in paradiso factus est homo, sed extra, et ita in paradiso positus, sicut Scriptura docet :
Per quod significatum est, quod ad meliora homo proficere deberet.
Paradisus autem iste localis intelligitur, qui ab illo principio plantatus accipi potest, quo terram, herbas et ligna producere iussit Deus.
Vel a principio, hoc est, in oriente. Unde antiqua littera dicit ad orientem. Est autem illic locus amoenissimus, magno fonte fecundus, et lignis diversis generis ac fructuosis decorus. Inter quae est unum lignum, vitae vocatum, eo scilicet ; quia divinitus hanc vim accepit, ut qui ex eius fructu comederet, eius corpus stabili sanitate et perpetua soliditate firmaretur, nec in deterius et in occasum laboretur.
Est etiam ibi lignum scientiae boni et mali, non ideo sic dictum, quod arbor mala esset, sed quia propter prohibitionem erat in illa transgressio futura, qua homo experiendo disceret, quid inter bonum obedientiae, malumque inobedientia esset.
Cognovit enim homo priusquam hoc lignum tangeret, bonum per experientiam et prudentiam ; malum vero per prudentiam tantum. Usurpato autem vetito, etiam per experientiam malum cognovit.
Nec melius consideratur, quantum malum sit inobedientia, quam cum ideo reus factus intelligitur homo, quia rem prohibitus tetigit, quae tangenti non obesset, si non prohiberetur. Si enim rem venenosam prohibitus tangis, poena ipsa non tamen ex prohibitione, quam ex natura rei sequi videtur. Dum igitur rem bonam prohibitus tangis, ex sola inobedientia poena esse, sicut ex obedientia palma demonstratur.
