Distinctio XXXIII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO XXXIII
Quod non aliorum parentum, sed Adae peccatum filiis imputatur.
Postremo sciendum est quod tantum Adae, non aliorum parentum filiis imputatur peccatum, quod exinde probatur, quia quibus regenerationis gratia non confertur, sed mox nati moriuntur, mitissima poena debetur. Ait enim Augustinus : Mitissima poena eorum erit, qui praeter originale peccatum nullum aliud superaddiderunt. Quod si ita est, non igitur peccatis omnium parentum obligatur. Si enim pro illis, et pro suo originali peccato punirentur, non iam minor sed forte maior quam eorumdem parentum poena esset. Cui sensui concordat propheta dicens :
His autem contrarium videtur quod in lege Dominus ait :
Sane haec non esse contraria intelligit, quid quod ibidem subditur, diligenter attendit, hoc, scilicet, his qui oderint me. Per quod, ut Hieronymus, ait, evidenter ostenditur, non ideo puniri filios, quia peccarunt patres, sed quia eis similes quodammodo haereditario malo Deum oderunt. De filiis iniquos patres imitantibus loquitur lex, quos ideo specialiter nominavit, quia maxime filii patres solent imitari, quos praecipue diligunt.
Solam etiam tertiam quartamque generationem dixit : Eo quod solent patres interdum vivere donec filios tertios vel quartos generent, qui patrum videntes iniquitatem, impietatis eorum haeredes imitando efficiuntur.
Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur, ex eo quod parabola dicitur in Ezechiele, quod est quod inter vos parabolam veritis in proverbium ? Pater itaque est ut quidam dicunt, primus punctus cogitationis ; filius vero, conceptio peccati ; consensus scilicet et delectatio mulieris. Nepos est completio operis vel complendi decretum consensus, scilicet viri, vel patratio peccati ; pronepos autem est perseveratio in eo quod fecisti. Omnes autem primos et secundos stimulos cogitationum, quos Graeci προπαθείας propatheias vocant, sine quibus nemo esse potest, non aeternaliter puniet Deus. Sed si cogitata quis facere decreverit, vel quae fecit corrigere noluerit, quae mortalia peccata et tertia et quarta generatio.
Nec movet quod dicitur :
quasi in pluribus. Ut enim Augustinus ait : Plurale ibi pro singulari ponitur, more Scripturae. Ut ibi : Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri, de solo Herode agens, sicut et e converso, singulare ponitur pro plurali. Ut ubi : Ora ergo Deum ut auferat a nobis serpentem, cum non unum, sed plures populus pateretur.
An actuale peccatum. Adae sit gravius caeteris.
Postremo quaerendum videtur an peccatum transgressionis Adae caeteris omnibus gravius fuerit ; quod ex eo videtur, quia totam humanam naturam mutavit, et vitiavit, quod nullum aliud fecit ; et plus omnis alio peccato nocuit. Multiplici enim miseriae, tandemque utrique morti subdibit, quod nullo alio factum est. Ad quod dicimus, quod non est putandum illud peccatum maius fuisse peccato in Spiritum sanctum. Nec enim maius, quia totam naturam nostram corrupit, sed quia ab homine commissum est, quando in eo tota humana natura erat. Nec etiam quia plus nocuit, maius est putandum, quia minora mala plus quandoque nocent, sicut econverso minora bona plus prosunt. Vel apostolus dum coarctarctur, e duobus minus elegit bonum, pluribus tamen profuturum. Sicut etiam baptismi sacramentum prodest pluribus quam altaris, non tamen est maius.
