Distinctio VII — Livre II — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre II
DISTINCTIO VII
Neque boni angeli male, neque mali bene velle possunt.
Praeterea sciendum est quod boni angeli, ita per gratiam sunt confirmati, quod nequeant male velle videlicet agere. Ita etiam mali obstinati sunt per malitiam, quod bene velle aut agere non possunt.
Ad hoc sane obicitur ex Hieronymus qui ait : Solus Deus est in quem peccatum cadere non potest. Caetera cum sint liberi arbitrii, etiam in utramque partem flecti possunt. Caeterum putandus est hoc dixisse secundum simplicem naturam arbitrii, secundum qua etiam angeli mutari possunt, non secundum solatium gratia vel desolationem, secundum quod omnino mutari non valent.
Unde Isidorus : Angeli mutabiles natura, immutabiles sunt gratia.
Augustinus etiam : Solus Deus nullius gratia, sed natura sua peccare non potest. Cuicumque igitur rationali creatura praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed gratia Dei. Secundum hoc etiam dicimus, quod quacumque rationalis creatura bene agere non potest, non hoc de natura habet, sed de propria malitia.
Boni confirmati liberius arbitrium habent quam ante. De praelationibus angelorum.
Non ideo autem carent libero arbitrio boni, ut Augustinus ait, quia male velle non possunt, multo quippe liberius est arbitrium quod non potest servire peccato, quo voluntarie bonum eligitur, et malum respuitur. Sic et mali liberum habent arbitrium, adeo malitia corruptum, ut iustitia servire nequeant, quo voluntarie bonum vitant, et semper malum sequuntur.
Praelati sunt etiam angeli sibi invicem, tam boni quam mali. Sunt etiam praelati civitatibus, provinciis, et personis, ut in Daniele et quam pluribus locis Scriptura testatur. Sunt etiam mali singulis vitiis praelati. Unde dicitur Spiritus superbia et luxuria. Inde est, quod divitia nomine daemonis mammona vocantur, non quod eius sint, sed quia eorum aliquis ad hominum deceptionem eis utitur specialius caeteris. Sic quoque credendum est bonos virtutibus sigillatim esse praelatos.
De scientia daemonum. Triplex daemonum scientia. Magicae artes a daemonibus proveniunt.
Sed licet mali angeli ita sunt obstinati per malitiam, vivaci tamen sensu penitus non sunt private. Nam ut tradit Isidorus et Augustinus triplici acumine scientia vigent, scilicet subtilitate natura, experientia temporum, relatione supernorum spirituum. Quorum etiam scientia et virtute magicae artes exercentur.
Quarum rerum non sunt illi putandi creatores, sicut nec parentes filiorum, nec agricola frugum. Unus est enim Creator omnium solus, a quo hac omnia, qua acceptis opportunitatibus ad oculos nostros prodeunt, in quadam textura elementorum, quasi quibusdam seminibus positis, sunt creata, de quibus tanquam ab originalibus regulis sumunt progrediendi primordia et incrementa debita magnitudinis et distinctionis formarum. Hac autem semina subtilitate sensus, tam boni quam mali angeli cognoscentes, adducunt ipsa habilia de occultis seminibus (et tunc natura operatur per congruas temperationes elementorum), latenter spargunt, et ita occasiones praebent gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum ; Dei tamen virtus semper interius operatur. Unde ipse solus Creator est.
Quare daemoni data scientia sit et tanta operandi potestas.
Hac autem scientia et potestas data est daemonibus a Deo, ut Augustinus ait : vel ad fallendum fallaces, ut ipsos Aegyptios : vel ad monendum fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent : vel ad exercendam probandamque iustorum patientiam.
Potestas daemonum restringitur.
Porro sciendum est eos non posse facere propter superiorem scilicet Dei vel angelorum potestatem non permittentem quidquid possunt per natura subtilitatem. Nec enim, ut ait Augustinus, alia ratio occurrit, cur non potuerunt facere sciniphes, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sanctum : quod et magi confessi sunt dicentes :
