Distinctio XXXVI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

Nunc de conditione videamus, an valeat coniugium dividere etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de impedimentis in quibus impeditur Matrimonium, quia ille qui contrahit non potest se ligare propter defectum virtutis. Hic agit de illo impedimento quod impedit, quia ille qui contrahit non potest se ligare propter conditionem servitutis.

Et dividitur haec pars in duas.

In prima determinat de conditione, qua est defectus libertatis.

In secunda vero, quia, quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, agit de puerili aetate, ibi : Hoc etiam sciendum est quod pueri ante annos quatuodecim , ubi determinat quod pueri non possunt contrahere. Matrimonium ante annum decimum quartum.

 

Prima pars habet tres.

In prima quaerit Magister, utrum error conditionis impediat Matrimonium, ubi est error et dissimilitudo.

Secundo vero, ubi est error, et tamen similitudo.

Tertio vero, utrum, viro facto servo, fiat serva et ipsa uxor.

Primum facit hic : Nunc de conditione etc.

Secundum facit secundo capitulo, ibi : Quaeritur etiam, si servus unius ancillam alterius etc.

Tertium tertio capitulo, ibi : Illud etiam notandum est quod si.

 

Et ita in hac distinctione breviter duo determinat :

primo, de errore conditionis,

secundo vero de defectu aetatis.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad, intelligentiam. praesentis distinctionis, secundum duo quae determinat Magister, duo principaliter quaeruntur.

Primo, quantun ad primam partem distinctionis, quaeritur de conditione servitutis.

Secundo, quantum ad secundam, quaeritur de defectu aetatis.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum servitus cum contradictione domini impediat Matrimonium.

Secundo, utrum cum errore contrahentis.

Tertio quaeritur de fructu ventris, cuius conditionem debeat sequi, scilicet patris vel matris.

 

 

ARTICULUS I

De conditione servitutis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum conditio servitutis cum contradictione domini impediat Matrimonium.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod conditio cum contradictione domini impediat Matrimonium :

  1. Quia servus non potest intrare religionem, domino suo contradicente ; sicut dicunt iura, et si intrat, compellitur exire, et pro nullo habetur votum : si ergo non potest se obligare Deo per votum, multo minus nec mulieri per Matrimonium.
  2. Item, servus, contradicente domino, non potest ad sacros Ordines promoveri : ergo videtur, quod nec Matrimonium contrahere pari ratione.
  3. Item, in Matrimonio transfertur potestas corporis viri in uxorem et e converso ; sed servus non habet potestatem sui corporis, sed eius dominus : ergo non potest contra voluntatem domini contrahere.
  4. Item, servus tenetur domino suo obedire, cum praecipit sibi aliquid ; item tenetur uxori debitum reddere, cum petit ; sed potest esse quod dominus petat servitium, et uxor tunc petat debitum ; sed utrumque reddere est impossibile ; ergo si nullus potest se obligare ad incompossibilia, si est servus, non potest contrahere.
  5. Item, conditio enumeratur inter impedimenta Matrimonii ; sed haec est servitus : ergo etc.

 

Contra :

  1. Ad Galatas 3, 2 : In Christo Iesu non est servus neque liber. Ergo nec quantum ad sacramenta Christi et Ecclesiae est distinctio servi et liberi : ergo nec in Matrimonio.
  2. Item, servus et dominus sunt pares in concupiscentiae morbo, ergo et in remedio ; sed remedium concupiscentiae carnalis est Matrimonium : ergo in hoc sunt pares : ergo unus non potest alterum impedire.
  3. Item, servitus est de iure positivo ; sed Matrimonium est de iure naturali ; ergo, si ius positivum non praeiudicat nec impedit ius naturale, nec servitus Matrimonium.
  4. Item, sicut servus tenetur obedire domino, ita et filius patri ; sed in hoc filitts non tenetur obedire patri, ut habitum est supra et ostensum quantum ad Matrimonium contrahendum : ergo nec servus domino.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum ius novum conditio servitutis non impedit Matrimonium, etiam domino contradicente vel dominis, quia sacramenta ecclesiastica omnibus sunt communia, et servus, etiam coniugatus, potest suo domino debita servitia exhibere ; unde per Matrimonium non subtrahitur a domini potestate.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de religione, dicendum quod in religione religiosus omnino subest praecepto religionis quantum ad omne tempus, et ideo absolvitur ab omni alia potestate : et quia non potest nec debet auferri ius domini quod habet in servum, ipso invito, ideo patet etc. Non sic in Matrimonio, quia adhuc sevus est.

Et per hoc patet illud de Ordine, quia promotus ad Ordines sacros hoc ipso efficitur liber.

  1. Ad illud quod obicitur, quod transfertur in mulierem potestas viri, dicendum quod non simpliciter transfertur - quia uxor non dicitur domina viri - sed quoad actum coniugalem, quantum ad quem nullam habebat potestatem dominus super servum ; et ideo quantum ad illum actum transferre potest, licet non ita libere, sicut unus alius, ut videbitur.
  2. Ad illud, quod obicitur de redditione servitii, dicendum quod servus aut contrahit domino consentiente aut contradicente. Si consentiente, cum concedens aliquid concedat et illa que ad illius ius pertinent, et ad Matrimonium pertinet redditio debiti, cum uxor petat, uxore petente debit.um et domino aliud imperante, tenetur et debet non obedire domino, sed uxori.

Si autem, domino contradicente, contractum est, cum dominus suo iure privari non debeat, ex utraque parte pari imminente periculo, debet domino obedire. Quodsi maius peticulum sit ex parte uxoris, quia timet lapsum in fornicationem et non timet graviter dominum offendere, debet secundum legem caritatis divinae debitum prius uxori reddere quam exsequi imperium domini sui. Regulariter tamen tenendum est quod, cum contrahit cum servo scienter, domino contradicente vel e converso, sibi praeiudicat, ut ius petendi non habeat, quando obsequium postulabit ; et ideo servus non obligatur hac repugnantia, quia tenetur debitum solvere, cum nullum praeiudicium domino generatur.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum conditio servitutis cum errore impediat Matrimonium.

 

Secundo quaeritur, utrum conditio servitutis cum errore impediat Matrimonium.

Et quod non, videtur :

  1. Quia magis est tolerabilis in coniuge servitutis conditio quam qualitas leprae : ergo, si error qualitatis talis non impedit, multo minus nec error conditionis.
  2. Item, error fortunae, sicut iura dicunt, non impedit Matrimonium ; sed possibile est quod servitus sit a fortuna, sicut aliquis capitur a casu in bello et efficitur servus, vel propter paupertatem quae est a fortuna secundum usum loquendi, se vendit in servum : ergo etc.
  3. Item, servus, quantum est de se, persona est legitima ad contrahendum ; sed conditio servitutis non tollit plenum consensum, quia, si cognoscit substantiam eius et qualitates et accidentia, talis cognitio sufficit ad hoc quod consentiat : ergo non est ibi illegitimitas personae nec defectus consensus : ergo est Matrimonium plenum.
  4. Item, peior est conditio servitutis spiritualis quam corporalis ; sed error conditionis spiritualis non impedit Matrimonium : ergo etc.

 

Contra :

  1. Iura dicunt, Causa XXIX, quaestione 2, et decretalis, De coniugio servorum, quod error conditionis impedit Matrimonium contrahendum et dirimit iam eohtractum.
  2. Item, ratione videtur, quia illud est impedimentum Matrimonii quod est contra bonum Matrimonii ; sed servitus est contra bonum prolis, quia, si liber cum ancilla contrahat, filii non sunt liberi, sed servi, quia, sicut dicunt iura, partus sequitur ventrem.
  3. Item, est contra bonum fidei, quia dominus potest vendere uxorem alienigenis, ipso viro nolente, maxime infidelibus, ubi, si sequitur eam, imminet ei periculum fidei ; si vern non sequitur, non potest petere debitum nec habere.
  4. Item, nullus puniri debet sine culpa, ipso nolente et ignorante ; sed opprobrium et infamia est alicui quod sit servus vel etiam servili personae subiectus : ergo ubi intervenit error conditionis, non est Matrimonium.

 

Quaeritur igitur, quare et quando error conditionis impediat Matrimonium.

 

Respondeo : Dicendum quod error conditionis potest esse tripliciter : aut paris, ut cum servu contrahit cum ancilla ; aut melioris, ut cum servus cum libera ; aut deterioris, ut cum liber cum ancilla. In primis duobus casibus error non impedit Matrimonium, in tertio vero impedit Matrimonium et dirimit, nisi post cognitionem conditionis consenserit verbo vel facto.

Ratio autem huius est propter duo, scilicet propter favorem libertatis et causae matrimonialis, quae maxime favorabilis est. Unde quia qui contrahit cum ancilla quodam modo perdit libertatem, quae est, sicut dicitur in iure civili, bonum inaestimabile , et quam nullus perdit nisi nolens, quia perditam recuperare non potest etiam volens : ideo in favorem libertatis ius servatur erranti, ut, si velit, possit ancillam deserere.

Et praeterea, servitus est contra bonum prolis et fidei ; et quia iura favent Matrimonio, ideo praesumunt errantem in conditione non consentire, ideo nec Matrimonium esse. Et ideo quod impediat, hoc facit constitutio Ecclesiae ex praedicta veniens ratione.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de qualitate, dicendum quod non est simile, quia nulla qualitas est ita contra bona Matrimonii ut servitus ; nulla etiam ita obviat. bonis Matrimonii ut servitus, de his quae non impediunt.
  2. Ad aliud dicendum.quod libertas non computatur inter bona fortunae, immo omnibus aliis praeponderat.
  3. Ad illud quod. obicitur, quod nec error nec servitus impedit, dicendum quod servitus per se non impedit, cum est scita, quia quilibet, cum vult, potest effici servus ; sed ignorata impedit, quia non debet puniri nolens.
  4. Ad illud quod ultimo obicitur de servitute spirituali, dicendum quod, etsi sit peior ipsi servo, non tamen adeo redundat in alium, utpote in prolem vel etiam in uxorem ; et praeterea facilius potest expelli.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum conditio prolis sequatur patrem an matrem.

 

Tertio quaeritur, cuius conditionem sequatur proles, utrum patris an matris.

Et quod patris, videtur :

  1. Quoniam denominatio fieri debet a principaliori et digniori ; sed pater est nobilius et dignius principium quam mater et principalius : ergo, si magis debet principiatum regulari secundum regulas dignioris principii, videtur quod partus debeat sequi patrem.
  2. Item, in Sacra Scriptura, nunquam ponitur genealogia mulierum, sed potius virorum : ergo generatio principaliter spectat ad viros : ergo et germen generationis.
  3. Item, repromissio de semine benedicto, scilicet Christo, facta est viris principaliter, quamvis nasci deberet de muliere ; non enim facta est repromissio Sarae vel Bersabee, sed Abraham et David : ergo videtur quod proles magis sit ipsius viri quam mulieris : ergo etc. Item, unumquodque principiatum, quod producitur secundum unitionem, plus sequitur illud cui plus assimilatur ; sed filii plus assimilantur patri : ergo magis debent sequi patres.

 

Contra :

  1. De coniugio servorum, dicit decretalis : Indecens videtur, ut geniti ex libera filii ad serviendum retrahantur. Ergo qui nascuntur ex matre libera sunt liberi : ergo sequuntur matrem.
  2. Item, si quis seminat in terra aliena, fructus est domini terrae, non seminantis ; sed venter mulieris respectu seminis viri est sicut terra respectu sementis : ergo videtur quod sicut fructus sequitur terram, ita partus sequatur ventrem.
  3. Item, hoc videtur in animalibus, quoniam si animal masculini sexus impraegnat animal feminini sexus, ut equus equam, pullus sequitur equam, non equum : ergo pari ratione videtur in proposito.
  4. Item, hoc videtur per simile in artificialibus, quia, si quis aedificat in terra aliena, aedificium cedit solo, non solum aedificio : ergo, si quis generat in alieno ventre, proles sequitur ventrem.

 

Respondeo : Dicendum quod secun dum leges civiles sive ius imperiale partus sequitur ventrem.

Et ratio huius est valde conveniens, quoniam prolis duplex est principium, pater scilicet et mater. Pater est principium honorabilius, sed mater est principium substantialius ; et ideo in honoribus et municipiis filius sequitur patrem, quoniam illa acquiruritur paterna sollicitudine et in hereditate patrimoniali. Sed quoniam mater est principium substantialius, quantum ad id quod est, sequitur matrem ; et quoniam libertas et servitus respiciunt hominem secundum id quod est, non secundum id quod habet : hinc est quod secundum leges civiles rationabiliter valde institutum est ut partus sequatur ventrem ; et hinc est quod coniunctio ad prolem generandam Matrimonium appellatur.

Et huic concordat ius canonicum, sicut patet in decretali prius posita ; concordat etiam ius divinum, scriptum in lege Moysaica, ubi dicitur Exodi 21, 4, quodsi dederit dominus uxorem alicui quem emerit, et ille postmodum egredietur liber, quod filii debent remanere domino qui dedit ei uxorem, licet ipse egrediatur liber ; concordat etiam multiplex ratio et similitudo naturalis. Et ideo, quia hoc dictat ius civile et ius canonicum approbat et divinum confirmai et naturale commendat, ideo recte dicendum quod partus debet sequi ventrem.

 

Verumtamen aliquae partes, quae non sunt huiusmodi legibus subiectae, non servant hanc consuetudinem, immo partus sequitur conditionem. deterioris ; unde, si alter est servus, filii sunt servi, et similiter, si mater ancilla ; si ambo sint diversorum dominorum, filii dividuntur. Hunc morem servat Francia in aliquibus partibus, licet non ubique ; sed tamen constitutio legalis multo nobilior est et rationabilior quam haec consuetudo.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod pater est dignius principium, dicendum quod verum est, non tamen substantialius ; et ideo in dignitatibus patrem debet sequi, non in substantia sive in libertate corporis sui. Et est exemplum : quia nobilius principium fructuum agriculturae est cultor quam ager ; fructus tamen est agri sive domini agri.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod sacra Scriptura genealogias attribuit viris, dicendum quod verum est et conveniens : nam et hunc modum habemus quod filium denominamus a patre, unde dicitur Petrus Martini, non Berthae, ut in pluribus ; similiter repromissio fit viris ; tamen ex hoc non sequitur quod proles debeat sequi virum secundum conditionem libertatis vel servitutis, sed secundum conditionem dignitatis et honoris, quae non substantiam respicit, sed potius qualitatem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod filius assimilatur patri, dicendum quod assimilatio non venit a substantia, sed a virtute formativa, quae principaliter viget in semine viri, quando masculus generatur ; et ideo frequentius filii assimilantur patribus. Attamen, quantumcumque sit patri similior in figura et proprietatibus, plus tamen traxit a matre de substantia ; et ideo ex hoc non sequitur quod in libertate patrem sequatur.

 

 

ARTICULUS II

De impedimenta ex defectu aetatis.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de impedimento quod venit ex defectu aetatis.

Et circa hoc tria quaerurttur.

Primo quaeritur, utrum status aetatis impediat Matrimonium.

Secundo, utrum defectus aetatis impediat contractionem sponsalium.

Tertio, utrum sponsalia contracta post septennium possint dissolvi per mutuum consensum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum status aetatis impediat Matrimonium.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod status aetatis impediat Matrimonium :

  1. Quia statum aetatis sequitur impotentia coeundi ; sed impotentia coeundi impedit Matrimonium : ergo et status aetatis.
  2. Item, statum aetatis consequitur indiscretio ; sed discretio requiritur ad consensum legitimum et consensus ad Matrimonium : ergo talis potest esse status aetatis quod impedit Matrimonium.
  3. Item, iura canonica et civilia dicunt quod impuberes non possunt contrahere Matrimonium ; sed impuberes iudicantur ratione aetatis, ut masculus ante decimum quartum annum et femina ante duodecimum : ergo etc.

 

Contra :

  1. Status pubertatis non impedit susceptionem alicuius alterius sacramenti, quae etiam maioris sunt perfectionis : ergo nec Matrimonium.
  2. Item, quare non possunt contrapere ante tempus pubertatis ? Aut propter impotentiam coeundi aut propter defectum discretionis. Si propter impotentiam, sed multi infirmi sunt impotentes reddere debitum, et tamen possunt contrahere ; praeterea, multi senio confecti sunt impotentes, et tamen possunt contrahere ; praeterea, multi etiam ante annum decimum quartum coeunt. Si propter defectum discretionis, contra hoc est quod multi sunt discretiores in decennio quam alii in vigesimo anno, qui possunt contrahere : ergo etc.

Item, quaeritur, quare tempus pubertatis citius completur in muliere quam in viro ? Et videtur quod non deberet, quia quantum ad sponsalia contrahenda ad par tempus et aequale masculus et femina iudicantur, ut puta ad septennium : ergo pari ratione ad Matrimonium contrahendum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod Matrimonium est in officium et in remedium et in sacramentum vel signum : in officium, inquam, procreandi prolem, in remedium contra impulsum libidinis, et in sacramentum insolubilis coniunctionis naturarum Christi. Quoniam igitur ante tempus pubertatis non possunt masculus et femina generare, nec fervore libidinis excitantur tamquam impotentes ad eius actum, quia etiam ante tempus illud sunt variabiles, et Matrimonium est immutabile : decreverunt iura tales personas non esse legitimas, antequam ad tempus veniant pubertatis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de sacramentis aliis, dicendum quod non est simile, quia utilia et necessaria sunt ante tempus pubertatis.
  2. Ad illud quod quaeritur, quid impediat, dicendum quod defectus aetatis ratione instabilitatis puerilis et impotentia coeundi naturalis.

Quod obicit de sene et infirmo non est simile, quia stabiles sunt in sensu et in affectu.

Sed quod dicit quod ante possunt, dicendum quod iura iudicant et instituunt non ea quae semper, sed ea quae fiunt frequenter, et quia, licet ante tempus indictum aliqui possint coire propter accelerationem naturae, tamen ut frequenter ante illud tempus non possunt. Quia tamen iura viderunt quod aliqui possent, ideo non tantum arctaverunt quin etiam proximi pubertati circa medium annum possint contrahere.

Ad illud quod quaeritur : quare citius completur tempus pubertatis in muliere ? dicendum quod tempus sponsalium determinatur quantum ad discretionem, sed tempus pubertatis quantum ad potentiam coeundi ; et quia citius potest coire femina quam masculus, ideo etc.

Si tu quaeras : quare mulier citius quam masculus ? responderi potest quod hoc fit multis rationibus : primo, quia prius fit solutio viscositatis propter meatus largiores ; secundo, quia difficilius est agere quam pati ; tertio, quia natura imperfecta in muliere appetit virum, sicut materia formam ; unde propter maiorem appetitum naturae maior fit acceleratio.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum defectus aetatis impediat contractionem sponsalium.

 

Secundo quaeritur, utrum defectus aetatis impediat contractionem sponsalium.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia sponsalia de necessitate obligant ad Matrimonium ; sed Matrimonium non contrahitur nisi propria voluntate : ergo sponsalia non contrahuntur nisi placeant sponso et sponsae. Sed non habent usum rationis nisi in determinata aetate : ergo etc.
  2. Item, iura canonica dicunt sicut patet Extra, De desponsatione impuberum, per totum, quod qui contrahunt sponsalia ante septennium nihil faciunt : ergo etc.

 

Contra :

  1. In sacramento Baptismi obligatur parvulus per alium ad renuntiandum saeculo et ad contrahendum matrimonium cum Deo. Ergo pari ratione possunt parvuli per alios ad Matrimonium obligari.
  2. Item, ubi deficit fides propria, succurrit fides parentum : ergo pari ratione, ubi deficit discretio parvulorum, supplet discretio parentum, et sic etc.

Item, quaeritur : quare tempus septennii est determinatum ad sponsalia contrahenda ? Et videtur quod non sit conveniens, quia quod ante non possunt contrahi, aut hoc est propter defectum discretionis aut locutionis. Si discretionis, sed etiam tunc discretio deficit. Si locutionis, sed ante sciunt parvuli loqui : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod sponsalia de iure non possunt contrahi ante septimum annum, et si contrahantur de facto, nihit fit ; permittitur tamen ipsum nihil in re, quod est aliquid in spe, propter bonum pacis.

Ratio temporis haec est, quia, sicut non possunt aliqui Matrimonium contrahere nisi proprio consensu et proprio signo exprimente consensum, sic non possunt ad Matrimonium obligari nisi placeat et complacentiam verbo vel signo exprimant ; et quia ut frequenter ab illo tempore incipiunt intelligete quae dicunt, et loqui secundum proprium affectum : ideo ex tunc incipiunt valere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex his patent obiecta, quia non est simile de obligatione Matrimonii et sacramento Baptismi quia illa est necessaria ad salutem ; ideo merito per alium subvenitur aegroto.

Patet etiam ratio temporis, quia, quamvis non sit plena discretio ad discernendum bonum a malo in eis, tamen est discretio ad intelligendum quod dicitur et respondendum quod libeat vel non libeat.

  1. Ad illud ergo quod.obicitur de sacramento Baptismi, patet responsio quod non est simile, sicut saepe dictum est, propter hoc quod est contra originale, quod non est per voluntatem perpetratum ; et ulterius, in Baptismo non obligatur parvulus nisi ad ea ad quae tenetur de iure naturali : unde non est ibi votum nisi valde large. Et si tu obicias, quod parvulus potest obligari ubi est bonum suum, dicendum quod verum est in possessionibus ; sed in Matrimonio, ubi est servitus corporis et debet esse mutuus amor, decrevit Deus ut nullus possit nec debeat nisi propria voluntate obligari.

Est enim ibi quoddam mirabile, quia homo invenit in muliere aliquam complacentiam quam nunquam posset in alia invenire, ut dicunt experti.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum sponsalia contracta post septennium possint dissolvi per mutuum consensum.

 

Tertio quaeritur, utrum sponsalia contracta post septennium possint dissolvi per mutuum consensum.

Et quod non, videtur :

  1. Quia sicut se habet aetas puberum ad contrahendum Matrimonium, ita aetas impuberum ad contrahenda sponsalia ; sed puberes contrahentes Matrimonium non possunt solvere : ergo etc.
  2. Item, sicut Dominus instituit Matrimonium non solvi, ita praecepit non pedurare et fide non mentiri. Ergo, si contracta sunt sponsalia per iuramentum interpositum, videtur quod necessario teneantur consummare.
  3. Item, De sponsalibus et Matrimonio, dicitur in decretali II quod hoc potest tolerari. Si ergo permissio non est boni, sed mali, videtur quod hoc sit malum.
  4. Item, in eodem in titulo decretalis Commissum, quia iuravit aliquam ducere in uxorem, propter iuramentum, si vult intrare religionem, prius deberet contrahere ; sed, si liceret alicui pertransire, liceret maxime tali : ergo si huic non licet, multo minus nec alicui.

 

Contra :

  1. Si promitto tibi dare centum, si absolvas me, sum absolutus nec periuro, si non do : ergo pari ratione in proposito.
  2. Item, si duo iurent simul ire Romam et post poeniteant et mutuo se absolvant, absoluti sunt : ergo etc. Quaeritur igitur, qualiter sponsalia contrahantur, et quibus modis sulvantur, et tertio, quis sit effectus sponsalium.

 

Respondeo : Dicendum quod sponsalia multis modis solvi possunt, sicut iam patebit ; et unus inter illos modos est, quando mutuo se absolvunt.

De isto autem modo dicunt aliqui, ut Hugutio, quod modus iste non est licitus, quia non fit sine peccato propter fidem iuramenti ; sed solum est permissus, quia coacta coniugia malos habent exitus ; et hoc dicit propter illud quod dicit decretalis, quod potest in patientia tolerari.

 

Alii dicunt quod, cum iuramentum obligatorium nunquam obliget nisi ad voluntatem eius cui fit, videtur quod ad instar illorum qui iurant simul ire ad aliquem locum - sicut ipsa decretalis dicit - quod mutuo se possunt absolvere ; et si veniat ex causa aliquo modo rationabili, dicunt esse licitum, licet sit minoris perfectionis, sicut sonat decretalis ; et haec positio videtur magis probabilis, quidquid dicat Apparatus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Matrimonio, dicendum quod non est simile propter significationem.
  2. Ad illud quod obicitur de iuramento, dieendum quod non obligat nisi sub conditione.

Ad illud quod quaeritur, quomodo contrahantur, dicendum quod quatuor modis : simplici promissione, fidei datione sive iuramenti interpositione, datis arrhis sponsalitiis, anuli subarrhatione.

Ad illud quod quaeritur, quibus modis solvantur, dicendum quod in octo casibus.

Primus est voto solemni superveniente, puta si alter sponsorum intravit religionem.

Secundus, superveniente Matrimonio, puta si contrahat cum aliqua per verba de praesenti post sponsalia.

Tertius, superveniente affinitate, puta si cognovit consanguineam sponsae, et hoc facto vel fama probari potest.

Quartus, superveniente incurabili infirmitate, puta lepra vel mutilatione alicuius membri.

Quintus, altero se absentante, puta cum vadit in regionem longinquam sine licentia.

Sextus, altero fornicante, puta cum alter cognoscit alteram quam sponsam suam.

Septimus, utroque volente, puta cum ambo consentiunt.

Octavus est, minore petente, puta si contracta sunt sponsalia inter aliquos duos, quorum alter est in aetate debita , alter est minor.

Primis duobus modis solvuntur sponsalia ipso facto, aliis per iudicium Eclesiae.

Ad illud quod quaeritur, quis sit sponsalium effectus, dicendum quod duplex : unus obligationis ad Matrimonium, ad quod astringuntur per promissionem quae est in sponsalibus - unde dicuntur a spondeo, spondes - unde compellendi sunt ad Matrimonium contrahendum nisi timeatur de uxoricidio vel aliquis dictorum casuum interveniat.

Alius effectus est publicae honestatis iustitia, quae est quod nullus consanguineorum propinquorum sponsi potest contrahere cum sponsa vel e converso.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si ipsa femina fuerit in servitute detecta etc., quaeritur, si, antequam plene detegatur, sunt in causa et lite, utrum debeat sibi reddere debitum. Et quod non videtur, quia aut cognoscit eam affectu maritali aut non. Si sic, generat sibi praeiudicium et consentiens reputatur. Si non cognoscit affectu maritali, peccat mortaliter. Sed contra hoc est, quia nullus debet spoliari iure suo ante causae cognitionem.

Respondeo : Dicendum quod talis potest dupliciter nosse quod illa sit ancilla quam liberam credidit : aut levi suspicione, aut probabili vel vehementi praesumptione sive certa cognitione. Primo, non debet petere, quousque inquirat ; sed tamen, si Ecclesia compellat, debet reddere, quia ignorantia eum excusat, si non est uxor ; nescit enim utrum sit uxor.

Secundo modo, sive Ecclesia compellat sive non, non debet, quia aut tunc sibi praeiudicat necessario, aut fornicatur ; et propter mandatum Ecclesiae non est fornicandum.

Aliter iudicandum est de uxore fornicaria, quae vere uxor est, cui, cum ex mandato Ecclesiae redditur debitum, non generatur praeiudicium nec incurritur aliquod peccatum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Videtur enim male dicere, quia ponatur quod unus dominorum vendat servum ad remotas terras : si ancilla sequitur virum, privatur iure suo dominus eius ; si non tenetur sequi, tunc ergo non fuit verum coniugium.

Item, ponatur quod uxor sit libera et servus venumdetur gentilibus ; quaeritur, utrum debeat sequi eum. Et quod sic, videtur per legem Matrimonii.

Respondeo : Dicendum quod, si servus et ancilla contraxerunt, dominis contradicentibus, ipsi sibi praeiudicant, non dominis suis ; et ideo, si dominus indiget, potest ancillam vendere, et si non potest vendere in terra sua, potest vendere in aliena. Si tamen in terra sua possit vendere, tenetur ; alioquin manifeste iniuriatur viro et abutitur re sua in praeiudicium alienum.

Si vero dominis consentientibus, tunc simpliciter dicendum quod non potest aliquis eorum vendi a domino in praeiudicium coniugis ; et si alter vendat, debet alter compelli vel quod redimat vel debet eum emere vel ancillae licentiam dare quod virum sequatur.

Ad illud quod quaeritur, uttum debeat sequi virum, si venumdetur hominibus gentilibus, dicendum quod dominus suus non debet eum vendere gentilibus, pro eo quod est ibi periculum fidei. Si tamen vendat de facto, si uxor non timet periculum peccati quod sit in contumeliam Dei, vel alicuius fornicationis alterius, potest et debet virum sequi ; sed vix video quomodo possit eum sequi sine periculo fidei aut, aliquo alio peccato moris

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si. mulier virum liberurit acceperit etc., utrum aliquis possit se ipsum vendere. Et quod non, videtur, I ad Corinthios 6, 19 : Non estis vestri ; empti enim estis pretio magno : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod est emptio vel venditio ad obsequium humanum et ad servitium divinum. Divino autem servitio non repugnat obsequium hominis sive servitus corporalis, sed servitus spiritualis, quae est servitus peccati. Dicendum ergo quod, quia fideles redempti sunt et Dei templa facti sunt, non possunt se vendere ut faciant mala ; possunt tamen se vendere ad obsequia.

Item, iuxta hoc quaeritur, utrum pater possit vendere prolem suam, uxore invita. Et quod sic, videtur quia ad ipsum spectat regimen domus.

Ad oppositum autem est, quia partus plus sequitur matrem.

Respondeo : Dicendum quod filii non debent vendi nec possunt vendi sine culpa, nisi sit paupertatis et famis necessitas, in quo casu uxor debet viro consentire. Quod si in alio casu velit, non potest cum uxor dissentit, sicut vir non potest vendere nec alienare dotem uxoris, quamvis sit dominus domus ; sic in proposito : Et quod in tempore necessitatis et famis vendi possint, probatur per id quod scribitur Nehemiae 5, 5.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Iudicatum est uxorem minime debere dimitti, utrum vir possit se vendere, uxore invita. Et quod non, videtur, quia vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier : ergo etc. Item, mulier non potest se vendere, viro invito : ergo, cum ad paria iudicentur, patet etc.

Item, quaeritur, utrum, si uxor consentiat, per hoc efficiatur serva.

Respondeo : Dicendum quod, si uxor contraxit cum libero, ita quod uterque est liber, uxore dissentiente, non debet vir nec potest se facere servum eatenus ut praeiudicium generetur aliquod mulieri, quin reddat sibi debitum, cum petit ; unde sicut servus contrahens contra voluntatem domini, non potest facere contractum Matrimonii in praeiudicium domini, sic nec vir in praeiudicium uxoris ; nihilominus tamen, quia caput est mulieris, quantum ad alia, excepta debito, potest servum se facere, quamvis uxor non possit, cum sit sub potestate viri.

Si vero uxor consentiat in venditionem viri, tantum tunc vir potest se vendere in omne obsequium domini et mulier praeiudicat sibi ; tamen nec mulier nec proles vendi potest a viro nisi ipsa consentiat, nisi forte in articulo necessitatis ; hoc dico de prole, ut praedictum est. Et sic patet quomodo littera illa intelligitur.

 

Dub. V.

Item, quaeritur, si ante quatuordecim annos puer contraheret per verba de praesenti et de facto corrumpat sponsam, utrum separari queat. Et quod non, videtur, quia est Matrimonium ratum et consummatum.

Contrarium videtur per illud quod dicitur in littera : Si ante praedicta tempora etc.

Respondeo : Dicendum quod in hoc differunt constitutiones iuris et demonstrationes disciplinarum, quia demonstrationes fiunt de his quae fiunt semper ; et si fiant de his quae frequenter, non tamen ut frequenter, sed ut semper : exemplum est de eclipsi ; sed constitutiones iuris de his quae sunt saepe. Si ergo aliquis sit exceptus a generalitate hominum, pro eo quod in eo malitia supplet aetatem, iudicandum est sicut si haberet aetatem. Et sic est in casu proposito intelligendum et in aliis consimilibus.