Distinctio XXXIV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXXIV
Nunc superest attendere, quae personae sint legitimae etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de Matrimonio quantum ad tria genera causarum. Hic agit quantum ad quartum genus causae, scilicet quantum ad causam materialem, quae quidem est personarum legitimitas vel illegitimitas. Et dividitur haec pars in duas, quia quaedam personae sunt simpliciter illegitimae respectu Matrimonii, quaedam respectu Matrimonii perfecti, utpote illae quae alias nupserunt, et iam mortuus est vir vel defuncta uxor.
Ideo Magister primo agit de impedimentis.
Secundo circa finem istius tractatus agit de secundis nuptiis, ibi : Sciendum est quod non solum primae vel secundae nuptiae etc.
Prima pars habet duas.
In prima agit de impedimentis quae non omnino auferunt legitimitatem.
In secunda vero de his quae omnino faciunt illegitimas ; et hoc dico secundum divisionem Magistri in littera ; et incipit secunda pars trigesima septima ante principium : Nunc de aliis, quae personas penitus illegitimas etc., vel ibi : Sunt igitur quidam ordiries.
Prima pars habet duas, secundum duo impedimenta de quibus principaliter agit.
Primo enim agit de impotentia coeundi, quae respicit defectum naturae.
Secundo vero de conditione, quae respicit statum legis humanae, infra, distinctione trigesima sexta : Nunc de conditione videamus.
Prima pars habet duas, quia ad impedimentum sequitur divortium.
Ideo primo agit de Matrimonii impedimento licet semiplene.
Secundo vero de divortio, infra, distinctione trigesima quinta : Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus etc.
Prima pars habet duas partes.
In prima determinat huiusmodi impedimenta in generali.
In secunda in speciali, ibi : De his enim, qui causa frigiditatis etc.
Et illa secunda pars subdividitur in duas, quia impedimentum potest venire vel ex parte vis imperatae, scilicet generativae, vel imperantis, ut liberi arbitrii.
Ideo primo ponit impedimenta respicientia primam vim.
Secundo vero secundam, ibi : Furiosi quoque , dum in amentia sunt etc.
Et quaelibet harum habet duas secundum subdivisionem impedimenti.
Nam impedimentum in vi generativa est impotentia coeundi : et haec est duplex, naturalis scilicet et accidentalis.
Similiter impedimentum ex libero arbitrio est aut propter defectum cognitionis in ratione, aut honestatis in voluntate ; et sic sunt duo, scilicet furia et criminis enormitas vel incestus.
Partes in littera signatae sunt secundum quatuor capitula.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam eorum quae in praesenti distinctione determinantur, secundum tria quae in ea tanguntur, tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de impedimentis Matrimonii in generali.
Secundo, in speciali de impotentia coeundi.
Tertio, de defectu, qui venit ex parte liberi arbitrii.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum Matrimonium habeat impedimentum.
Secundo, dato quod habeat plura, quaeritur de numero et sufficientia impedimentorum.
ARTICULUS I
De impedimentis Matrimonii in generali.
QUAESTIO I.
Utrum Matrimonium habeat impedimentum.
Quantum ergo ad primum ostenditur quod Matrimonium non habeat impedimentum :
- Quia Matrimonium est remedium contra morbum concupiscentiae : ergo, si ille morbus ad omnes se extendit, nullo impediente, videtur similiter quod Matrimonium, cum medicina debeat ex opposito respondere morbo, et ita quod Matrimonium in omnibus esse possit, nullo impediente.
- Item, nullum aliud sacramentum habet impedimentum, quin, si aliquis suscipiat de facto, susceptum sit. Ergo similiter videtur in Matrimonio quod, qualiscumque sit aliquis, tamen, si de facto contrahit, suscipit Matrimonii sacramentum.
- Item, Malrimonium est insolubile vinculum, ut est supra probatum. Ergo, si contrahatur, nunquam dirimitur : ergo nullum est impedimentum quod dirimat iam contractum.
- Item, Matrimonium, cum sit sacramentum, operatur Deus : unde coniuncti matrimonialiter dicuntur coniuncti a Deo ; sed divina operatio non habet impedimentum, eum Deus sit agens nobilissimus ; ergo Matrimonium nullum habet impedimentum.
Contra :
- Matrimonium institutum est in officium ; sed multi sunt inepti ad officium, ut puta ad generandum per coitum : ergo multi sunt non idonei ad Matrimonium : ergo etc.
- Item, Matrimonium institutum est in remedium ; sed, multi sunt quibus non potest esse in remedium, quia non possunt convenire : ergo etc.
- Item, multi sunt qui non possunt unquam sine peccato actum illum exercere, ut puta qui voverunt continentiam vel quibus est prohibitum coniungi ab eo qui potest ; sed omne sacramentum potest venire in usum sine peccato, cum ordinet ad salutem : ergo aliqui sunt inepti ad Matrimonium.
- Item, nihil est sacrum quod fit contra divinum mandatum ; sed sacramentum est sacrum signum : ergo nihil est sacramentum quod fit contra praeceptionem divinam ; sed divinum praeceptum, Levitici 18, 6, prohibet Matrimonium fieri inter multa genera personarum : ergo, si contrahant de facto, non est sacramentum : ergo habet impedimenta.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Matrimonii habet impedimentum multiplex, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.
Ratio autem quare hoc sacramentum magis habet impedimenta quam alia, est duplex. Una est ratione causae efficientis, quia, quamvis omnia sacramenta sint a divina institutione et humana dispensatione, tamen hoc sacramentum maxime consistit in humana dispensatione, quia per consensum contrahentium uritur nec habet dispensatorem determinatum.
Alia ratio est ratione finis, quia, cum omnia sacramenta sint in remedium, istud non tantum est in remedium, sd etiam in officium ; et cum alia sint spiritualia, huic coniuncta est actio carnalis, scilicet coniunctio quae est per coitum. Et ideo facilius recipit impedimenta.
Ex his patent obiecta.
[Ad obiecta] :
- Quod enim obicitur, quod.nullus excluditur a morbo concupiscentiae, dicendum quod morbus ille aliter remediabilis est quam per Matrimonium, ut puta per continentiam.
- Ad illud quod obicitur, quod alia sacramenta se extendunt ad omnes, patet responsio, quia non est simile de hoc et de aliis, ut visum est.
- Ad illud quod obicitur, quod est vinculum insolubile, dicendum quod verum est ex quo ligat ; sed possibile est aliquos ineptos esse, ita ut hoc vinculo non vinciantur.
- Ad illud quod obicitur, quod divina operatio non potest impediri, dicendum quod verum est, ubi Deus operatur ut tota causa ; sed non est sic in Matrimonio, immo necesse est intervenire consensum legitinium. Praeterea, operatio ista praesupponit materiam in qua.
QUAESTIO II.
De numero et sufficientia impedimentorum.
Secundo quaeritur de numero et sufficientia impedimentorum Matrimonii.
Et quod sint multa, videtur :
- Quia impedimenta sunt propter privationem vel defectum boni Matrimonii ; sed defectus boni malum est, et, ut dicit Dionysius, malum est infinitis modis, quamvis bonum sit uno modo : ergo infinitis modis videtur quod possit impediri.
- Item, impedimenta Matrimonii accipiuntur secundum accidentia personarum ; sed, ut vult Philosophus, accidentia sunt infinita : ergo et impedimenta. Maior patet discurrendo in singulis ; minor patet per Philosophum.
- Item, impedimenta Matrimonii respiciunt Matrimonii conditionem, et illud respicit personas singulares ; sed singularia sunt infinita et indeterminata : ergo et Matrimonii impedimenta.
Contra :
- Nihil impedit Matrimonium nisi secundum institutionem Dei vel Ecclesiae ; sed institutio Dei et Ecclesiae quantum ad Matrimonium est in determinatis conditionibus : ergo etc.
- Item, impossibile est scire legem Matrimonii et vinculum, nisi sciantur illa quae illud vinculum solvunt ; sed lex Matrimonii est nobis determinata, ergo et impedimenta : ergo sunt in numero definito.
- Item, hoc ipsum probatur per hoc quod Magister de huiusmodi determinat et doctrinam dat ; sed, si non essent in numero determinato, non daret : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod hoc sacramentum habet impedimenta plura ; sed quaedam impediunt ex congruitate, et ista dicuntur impedire contrahendum, sed non dirimere iam contractum, ut est Ecclesiae interdictum et tempus feriatum, quia talia respiciunt solemnitatem Matrimonii. Quaedam impediunt de necessitate, quia non stat cum eis sacramentum ; unde dicuntur impedire contrahendum et dirimere iam contractum, quia, quamvis esset contractum de facto, tamen in veritate non fuit sacramentum nec Matrimonium verum.
Impedimenta autem illa his versibus continentur, de quibus omnibus infra habebitur singillatim.
Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
Cultus disparitas, vis, Ordo, ligamen, honestas ;
Si sis affinis, si forte coire nequibis :
Haec facienda vetant connubia, iuncta retractant.
De sufficientia ergo impedimentorum dicendum quod impedimentum fit sive potest fieri ex quadruplici causa.
Nam ex efficiente causa provenire possunt tria.
Efficiens causa est consensus ; ad consensum autem concurrit ratio et voluntas. Contra rationis actum est error ; contra actum voluntatis vis vel violentia ; contra actum utriusque conditio servitutis, quae impedit partim propter defectum libertatis, partim propter errorem.
Ex parte causae materialis tria, quia Matrimonium est coniunctio voluntarie introducta, ergo est prius naturaliter disparatorum, coniuncti ergo proximitate sunt inepti ad Matrimonium. Sed coniuncti possunt esse tripliciter : consanguinitate, affinitate, iustitia publicae honestatis, quae contrahitur ex sponsalibus per verba de praesenti ; et sic sunt alia tria impedimenta.
Ex parte causae formalis tria, quia Matrimonium est vinculum, in quo est mutua potestas viri et uxoris ; impedimentum autem contra hoc est, quando non potest dare sui corporis potestatem. Et hoc potest esse tripliciter : aut quia tradidit alteri qui adhuc vivit, et sic est ligatio ; aut quia se dedicavit Deo, et sic est sacer Ordo ; aut quia Deo et praelato, et sic est votum, quando guis vovet ingredi religionem vel continentiam solemnem.
Ex parte finis similiter tria, quia Matrimonium est ad procreandam prolem ad cultum Dei vel saltem in remedium honestatis. Contra rationem procreandi ver remedii est impotentia coeundi ;· contra cultum Dei, qui est in fide, est disparitas cultus ; qui est in moribus, est criminis enormitas.
Ita sunt duodecim impedimenta. Similiter aliqua recipiunt divisionem, ut impotentia coeundi et crimen, sicut melius patebit infra.
Posset tamen aliter horum impedimentorum sumi sufficientia. In Matrimonio enim considerantur personae quae iunguntur et ipsum vinculum et illud per quod vinciuntur et illud ad quod vinciuntur ; quod vincitur et vinculum et ad quod et per quod. Personae quae vinciuntur, debent aliquo modo convenire in cultu Dei et fide, sed distare vinculo naturali et consimili, propter hoc quod natura abhorret personas multum consimiles in actu illo sociari. Multum igitur distant, quando sunt dispares in cultu ; multum appropinquant, quando sunt iuncti cognatione vel affinitate vel publicae honestatis iustitia. Propinquitas consanguinitatis est ex fructu Matrimonii, sed affinitatis ex actu ; iustitia publicae honestatis tenet medium inter utrumque. Et sic sunt quatuor impedimenta, scilicet cultus disparitas, cognatio, affinitas et publicae honestatis iustitia.
Consideratur iterum ipsum vinculum, quo vinciuntur individualiter ; et ob hoc non possunt coniungi vel vinciri qui sunt aliis obligati. Obligari autem alii est dupliciter : aut Deo aut homini. Et homini dupliciter : aut per Matrimonium, et sic ligamen ; aut per servitutem, et sic conditio. Obligari autem Deo est dupliciter : aut per votum, aut per illud quod habet annexum votum, ut sacer Ordo. Et sic sunt alia quatuor : ligamen, conditio, votum et Ordo.
Tertio circa Matrimonium consideratur illud per quod contrahitur, et sic est consensus ; et hic respicit actum rationis, et contra hunc est error ; et actum voluntatis, et contra hunc est violentia. Et sic sunt duo.
Quarto consideratur usus Matrimonii, et hic, dupliciter impeditur : aut per impossibilitatem utendi, et sic impotentia coeundi ; aut per abusum, et sic enormitas criminis.
Et sic patet numerus et sufficientia horum impedimentorum et quod sunt in nurriero determinato, scilicet duodecim.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod malum est modis infinitis, dicendum quod Dionysius loquitur de malo quantum est de se, quia privatio et non-ens est et caret fine et determinatione. Si autem loquamur de malo prout ei substernitur actus vel per comparationem ad bonum quod privat, sic ponitur in genere per reductionem et species determinatas habet, sicut patet in vitiis.
Verumtamen illud non valet ad propositum, quia impedimenta Matrimonii non sunt defectus vel mala, sed et aliqua bona huic incompossibilia.
- Ad illud quod obicitur secundo penes accidentia, dicendum quod non penes quaecumque accidentia, utpote quod sit albus vel niger, sed pertes accidentia quae directe respiciunt Matrimonium quantum ad aliquod bonum ; et ita sunt in numero determinato.
- Ad illud, quod sunt circa singularia, dicendum quod sicut operationes virtutum sunt circa singularia, tamen sermo et cognitio est de eis prout reducuntur ad aliquod universale - primo modo non habet certitudinem, secundo modo habet - sic in proposito casus emergentes sunt multi et innumerabiles circa speciales personas ; tamen omnes sub hac generalitate impedimentorum comprehenduntur. Et sic patet totum.
ARTICULUS II.
De impedimenta impotentiae coeundi.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de impotentia coeundi.
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum impotentia naturalis coeundi sit impedimentum Matrimonii.
Secundo quaeritur de impotentia coeundi accidentali, quae est per maleficium.
QUAESTIO I.
Utrum impotentia naturalis coeundi sit impedimentum Matrimonii.
Quantum ergo ad priinum ostenditur quod naturalis impotentia coeundi non impediat Matrimonium :
- Quia verum Matrimonium est Matrimonium sine carnali coitu ; sed quandocumque aliquid habet perfectum esse sine aliquo, non impeditur per defectum illius ; ergo etc.
- Item, voluntas continendi in utroque coniugum non solvit Matrimonium, ergo nec necessitas continendi, pari ratione ; sed ubi est impotentia etc.
- Item, Matrimonium est vinculum insolubile ; sed possibile est impotentiam coeundi accidentalem contrahi : ergo, si perpetuum non impeditur accidentali, nec Matrimonium impeditur impotentia coeundi.
- Item, naturalis impotentia venit ex frigiditate in viro ; sed frigiditas est accidens : ergo potest expelli per caliditatem : ergo et talis impotentia. Sed accidens cito transiens non solvit vinculum perpetuum : ergo etc. Similiter obicitur de arctatione ex parte mulieris.
Contra :
- Extra, libro IV De frigidis et maleficiatis : Sicut puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio, sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda Matrimonia reputantur.
- Item, in Matrimonio obligatur homo ad reddendum debitum ; sed nullus potest se obligare ad impossibile ; sed impotens coire non potest debitum reddere : ergo non potest Matrimonium contrahere.
- Item, in Matrimonio transit potestas corporis viri in mulierem et e converso : sed quando alter est impotens, non transit potestas, quia nemo dat quod non habet : ergo etc.
- Item, si Matrimonium est in remedium : ergo inter personas, inter quas nec officium nec remedium potest esse, non potest esse Matrimonium ; sed hoc est per impotentiam : ergo etc.
- Item, ad hoc est auctoritas iuris, Causa XXXIII, quaestione 1, quae dat licentiam contrahendi alteri personarum in casu isto : ergo non est Matrimonium.
Respondeo : Dicendum quod impotentia coeundi naturalis aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis, non impedit ; si perpetua, tunc impedit contrahendum et dirimit contractum ; et si alter coniugum petat separationem, separandi sunt ; si autem velint mutuo cohabitare, possunt, ut qui non potest mulierem habere ut uxorem, habeat ut sororem.
Sed quia dubium est utrum impotentia talis sit perpetua, ideo Ecclesia utrique adhibet debitam diligentiam ad sciendam perpetuitatem et indicit cohabitare per tres annos et experiri actum illum et remedia, si qua possunt esse contra talem impotentiam.
Ad sciendum autem quod praecesserit, creditur iuramento septem testium vel etiam inspectioni claustrorum ; alioquin statur verbo viri. Decipitur tamen aliquando Ecclesia, et cum constat de deceptione, iubet eos quos separaverat ad priora iura redire.
Concedendum est igitur quod impotentia coeundi, quae venit ex naturali frigiditate, Matrimonium impedit, si sit perpetua secundum veritatem. Qualiter autem cognoscatur eius perpetuitas, et quae sit diligentia adhibenda, hoc est inferioris scientiae determinare, ut iuristarum aut medicorum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo ex complexione et naturaliter inest quod obicitur, quod verum Matrimonium est sine copula carnali, dicendum quod verum est ; sed non est sine ordinabilitate ad carnalem copulam, quia, sicut supra dictum fuit, necesse est consentire in mutuam corporum potestatem ; hic autem consensus nullus est nec talis obligatio in eo qui non habet posse exercendi actum illum. Et ideo argumentum non valet, quia potentia coeundi, quantum ad legitimitatem personae contrahentis, est de essentia, non sic actus.
- Per hoc patet responsio ad sequens, quod voluntas continendi non impedit Matrimonium, quoniam adhuc manet ordinabilitas ad actum cum voluntate, quia non necesse est esse perpetuam, pro eo quod voluntas potest verti ; et ideo non est simile de impotentia et voluntate.
- Ad illud quod obicitur, quod est vinculum insolubile, dicendum quod istud verum est, postquam contractum est legitime ; et ex tunc, si superveniat illegitimitas, non solvit Matrimonium ; sed si praevenit, impedit contractionem : et adeo impedit quod, etsi videatur Matrimonium contrahi secundum faciem hominum, tamen secundum veritatem non contrahitur. Et ideo dicitur dirimere iam contractum, non quia illud vinculum infringat, sed tantum est impedimentum guod, etsi de facto consummetur in facie hominum, nullam tamen soliditatem habeat.
- Ad illud quod obicitur, quod frigiditas est accidens etc., dicendum quod frigiditas duplex est : quaedam accidentaliter, quaedam complexionaliter et per naturam. Illa quae est in homine accidentaliter, potest ut plurimum expelli, pro eo quod non est a prima complexione. Sed frigiditas quae est ex complexione et naturaliter inest - sicut in his qui sunt insensibiles per naturam vel per malam dispositionem membri alicuius ad hoc ordinati, ut arctitudo in muliere, si tanta est quod nullum remedium adhiberi possit secundum iudicium bonarum matronarum - haec est quae impedit, et haec est inseparabilis et perpetua ; et de hac non valet ratio. Quod enim dicitur contrarium expelli per contrarium, verum est, ut dicit Philosophus, nisi alterum insit per naturam.
QUAESTIO II.
Utrum impotentia coeundi accidentalis, quae est per maleficium, impediat Matrimonium.
Secundo quaeritur de impotentia coeundi accidentali, quae est per maleficium, utrum impediat Matrimonium.
Et quod sic, istud probatur :
- Causa XXXIII, quaestione 1 : Si per sortiarias vel maleficas, occulto, sed nunquam nisi iusto Dei iudicio permittente, et diabolo praeparante, concubitus non sequitur, hortandi sunt etc. ; et post : Si sanari non poterunt, separari valebunt
- Item, Extra, libro IV De frigidis et maleficiatis, in decretali Honorii : Litterae vestrae, ubi est quaestio de eo qui alias mulieres poterat cognoscere, sed non propriam uxorem, in fine decretalis infertur : Ipsis cum septima manu propinquorum iuramento firmantibus se commisceri carnaliter nequisse, proferatis sententiam divortii inter eos.
- Item ubicumque talis causa, ibi talis effectus ; sed frigiditas vel arctitudo impediebat et dirimebat propter impotentiam reddendi debitum : ergo, cum talis causa sit in maleficiatis, videtur etc.
- Item, maius periculum est in his qui possunt coniungi aliis et non sibi quam in his qui nullis possunt coniungi, quia potest esse multis occasio adulterii et homicidii etc. Si ergo separantur propter impotentiam coeundi. cum qualibet propter naturalem defectum, pari ratione propter impotentiam coeundi cum una propter maleficium.
- Item, maleficia fiunt arte et potestate daemonum, sicut dicitur in auctoritae canonis prius proposita ; sed diabolus est potentior et versutior quam sit homo : si ergo homo potest alterum omnino reddere inhabilem ad actum Matrimonii vel castrando vel secando per violentiam vel dando medicinam vel per virtutem lapidis aliquam occultam, sicut aliqui medici narrant, videtur quod multo fortius hoc, diabolus possit : ergo per maleficium poterit praestari efficax impedimentum.
Contra :
- Huiusmodi sortilegium est diabolicum maleficium, sed Matrimonium est remedium et divinum beneficium ; sed potentius est divinum beneficium quam diabolicum maleficium : ergo potius Matrimonium solvit maleficium quam maleficium excludat Matrimonium.
- Item, nihil impedit Matrimonium quod sit temporaneum ; sed maleficium omne est dissolubile : ergo per maleficium non impeditur Matrimonium. Quod autem sit dissolubile, probatur ex parte eius qui facit et cui fit et modi faciendi. Ex parte eius cui fit, quia talia maleficia fiunt per diabolica commercia, quae non habent posse super viros sanctos, quia ipsi sunt triumphatores diaboli : ergo solum super peccatores ; sed iste potest desinere esse peccator : ergo etc.
Ex parte modi quo fit, quia omnis res, ut dicit Chrysostomus, per easdem res destruitur per quas componitur. Ergo, si hoc factum est per maleficium vel maleficia, ergo per illud vel illa potest destrui.
Ex parte eius per quem fit, quia per diabolum ; sed virtus diaboli expellitur ab homine per exorcismos, etiam quando obsidet corpora : ergo videtur quod similiter quantum ad effectum maleficii..
- Item, videtur quod ista maleficia nullius vigoris sint, quia qua ratione habent effectum in actum illum, eadem ratione in actum omnem. Ergo, si per maleficia possunt impedire coitum, ita passent comestionem et gressum, et sic perimere totum mundum per suum sortilegium ; quod credere est sacrilegium.
- Item, si maleficium impedit, aut debilitando vim generativam, aut auferendo facultatem exeundi in actum. Si primo modo, ergo, cum illa vis aequaliter se habeat ad omnes, si impedit coitum quantum ad unam, impedit quantum ad omnes : si ergo non impedit quantum ad omnes, ergo videtur quod quantum ad nullam, et ita nihil videtur dicere quod possit cognoscere alias mulieres et non suam. Similiter argue de secundo modo, scilicet auferendo facultatem exeundi in actum.
Respondeo : Dicendum quod aliqui dixerunt quod maleficium nihil erat in mundo nec alicuius vis nisi in sola aestimatione hominum, qui multos naturales defectus attribuunt maleficiis daemonum propter fidei defectum.
Sed ista positio derogat iuri et derogat opinioni vulgi, et quod maius est, experimento ; et ideo istud non habet aliquam stabilitatem.
Fuerunt et alii qui dixerunt quod maleficium vere impedit coitum ad tempus, sed tamen nullum est perpetuum, quia quodlibet dissolvi potest vel per diabolum vel per maleficium vel per divinum auxilium ; et dixerunt illud capitulum primo propositum abrogatum.
Sed certe adhuc istud est contra experimentum et contra ius novum, quia decretalis Honorii praecipit in talibus fieri divortium, cum experimento probatum sit multos habitasse simul per longum tempus et adhibuisse operam magnam et quaesiisse multa remedia et nihil omnino valuisse ; et ideo per experientiam conicit Ecclesia tale maleficium aliquando esse perpetuum. Rursus, quia multi sunt qui remedium invenerunt, conicit non semper esse perpetuum ; et ideo hoc maleficium aliquando impedit, aliquando non.
Propterea, secundum communem doctorum opinionem, distinguendum est quod impotentia coeundi accidentalis, quae venit per maleficium, aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis, non impedit. Tunc autem praesumitur esse temporalis, quando infra spatium trium annorum cohabitantes et quam possunt operam dantes, sive per ecclesiastica sacramenta sive per alia remedia, sanari possunt. Si autem omnes non sanantur aliquo remedio, ex tunc praesumitur esse perpetua.
Haec autem impotentia perpetua aut praecedit contractionem Matrimonii aut sequitur. Si praecedit, facit personam illegitimam, ita quod impedit contrahendum et dirimit iam contractum ; si sequitur, non impedit, sicut etiam de sectis dicitur, Causa XXXII, quaestione 7 : ubi tale capitulum inscribitur, et in littera ponitur : Illi qui Matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus aut amentia aut furor aut aliqua infirmitas accedit, ob hanc causam coniugia talium solvi non possunt. Similiter intelligendum de his qui ab adversariis excaecantur aut membris truncantur aut a barbaris secti sunt. Et sic concedendum quod sicut sectio, quae reddit impotentem ad coitum, facit personam illegitimam, si praecedat contractionem, non facit, si sequatur, quia Matrimonium non potest solvi nisi per mortem vel spiritualem vel carnalem ; unde Extra, De conversione coniugatorum, Ex parte tua, ubi dicit Innocentius : Ex quo Matrimonium inter legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, in nullo potest casu dissolvi, ut, vivente reliquo, alter possit ad secunda vota transire. Si igitur sequatur contractionem, non impedit ; si vero praecedat, impedit, si sit perpetua.
Dupliciter autem. fit maleficium perpetuum : aut respectu omnis mulieris, et sic reddit inhabilem ad omnem ; aut respectu uxoris, et sic reddit inhabilem ad illam, sed non ad omnes ; et tunc tales separati secundum iura possunt aliis copulari. Non sic est de frigidis, quia, si copulantur aliis, scit Ecclesia se esse deceptam, et ideo retractat divortii sententiam.
Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod maleficium praestat impedimentum Matrimonio.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod potentius est Dei beneficium, dicendum quod verum est, quoad id contra quod ordinatur, ut Matrimonium, quam morbus concupiscentiae, quia morbus non vitiat Matrimonium, sed Matrimonium excusat vitium. Sed Matrimonium non est ordinatum ad restituendam potentiam coeundi , et ideo maleficium non vincit nec expellit ; nec ex hoc sequitur quod malefieium sit potentius.
- Ad illud quod obicitur, quod dissolvi potest per causam etc., dicendum quod omne tale maleficium dissolvi potest per Deum, dissolvi etiam potest per diabolum ; sed non omne dissolvi potest per maleficium vel humanum consiliuin, quia malefici, sicut per confessionem eorum scitur, aliqua maleficia sciunt facere, quae ipsi, ad poenitentiam conversi, non possunt destruere, nec homines sciunt consilium adhibere, propter hoc quod industria diabolica superexcellit humanam. Et quoniam humanum consilium deficit et Deus propter meritum peccati praeteriti frequenter non exaudit et diabolus ad hoc non debet invocari nec eius patrocinium implorari, hinc est quod tale maleficium dicitur esse perpetuum.
Ad illud ergo quod obicitur de culpa, dicendum quod non semper remotio poenae sequitur remotionem culpae.
Et similiter ex parte facientis multa possunt destrui ; quae non possunt construi, et similiter ex parte exorcismi : non enim semper habet efficaciam in expulsionem diaboli, permittente iusto iudicio Dei.
- Ad illud quod obicitur, quod sortilegium nullum aufert potentiam comedendi, dicendum quod, sicut diabolo permissa est a Deo potestas super serpentes magis quam super alia animalia in prioris facti memoriam - unde plus per incantationes serpentes quam aves capiuntur - sic, quia actus ille vitiosus est et quodam modo foetens et ut plurimum coniunguntur homines ad illum actum libidinose : ideo diabolus plus habet ibi posse et plus ei permittitur. Et hoc probatur exemplo Scripturae et auctoritate, quoniam dicitur in Tobia [3, 8] quod daemonium, nomine Asmodaeus, septem viros in lecto interfecit, non in convivio.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod aequaliter se habet vis illa ad omnes, diceridum breviter quod verum est ; et si impediretur naturali impedimenta, aequaliter impediretur quantum ad omnes ; sed quia daemoniaco impeditur - qui assistit et se obicit secundum petitionem sortilegae mulieris, impetrante hoc merito infidelitatis, sicut fides impetrat ut Deus assistat ad facienda miracula - cum sortiaria respectu personae determinatae facit sortilegium, diabolus in actu illo praesto est et non in aliis ; et tunc vel propria virtute vel per herbam vel lapidem vel naturam occultam vim impedit ne in actum exeat, non respectu alterius mulieris, quia ad hoc invitatus non fuit aut quia Dominus non permittit ; occultum enim Dei iudicium hic latet, sicut patet in uxore Tobiae.
ARTICULUS III
De defectu ex parte liberi arbitrii.
Consequenter, quantum ad tertium ,articulum, quaeritur de defectu sive impedimenta qui venit ex parte liberi arbitrii.
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur de perversitate rationis quae est in furiosis.
Secundo, de subversione voluntatis in incestuosis.
QUAESTIO I.
Utrum furia impediat Matrimonium.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum furia impediat Matrimonium.
Et quod sic, videtur :
- Quia Matrimonium est tantum consentientium, et consensus est ratione utentium ; sed furiosi non utuntur ratione : ergo etc.
- Item, plus tollit consensum stultitia quam error ; sed error impedit Matrimonium : ergo multo magis furia.
- Item, furiosus non potest stare in iudicio ne testificari, ergo nec contractum facere ; sed plus est contractum facere ratione sui corporis quam rerum : ergo, si Matrimonium est contractus respectu proprii corporis, patet etc.
- Item, furiosus non meretur nec demeretur ; sed omnis qui suscipit sacramentum, suscipit ad meritum vel demeritum, vel digne vel indigne : ergo furiosus non potest suscipere sacramentum, et sic nec Matrimonium.
Contra :
- Matrimonium est ad procreandam prolem ad cultum Dei, ergo qui potest hoc facere, potest Matrimonium contrahere ; sed furiosus potest generare : ergo etc.
- Item, furia provenit accidentaliter ; sed Matrimonium est vinculum insolubile : ergo furia non impedit Matrimonium.
- Item, si a furia potest quis liberari, et nemo potest scire utrum sit perpetua ; sed impotentia coeundi non impedit, nisi sit perpetua secundum veritatem vel probabiliter coniciatur : ergo etc.
- Item, furiosus potest baptizari et recipit sacramentum Baptismi : ergo consimili ratione potest Matrimonium contrahere.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc distinguendum est, quia furia aut concomitatur aut praecedit vel sequitur. Si concomitatur, tunc, quia furiosus non habet potestatem consentiendi, et impedit Matrimonium et nullum est ; si autem praecedit, et ille habet lucida intervalla vel sequitur, Matrimonium non impedit.
Rationes ergo probantes quod impedit, procedunt ea via qua furia est tempore consensus et secundum actum ; si vero non esset actu furiosus, sed habitu ; etiam si haberet lucidum intervallum, non deberet contrahere, propter periculum, quia talis prolem nescit educare nec cum uxore debite cohabitare ; tamen, si contraheret, contractum esset.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod potest procreare prolem, dicendum quod secundum statum furiae non potest, quia nescit quis sit Dei cultus ; nescit etiam filios educare. Praeterea, si hoc posset, non sequeretur, quia hoc non dicit totum esse Matrimonii.
- Ad illud quod obicitur, quod accidentaliter venit et recedit, dicendum quod, etsi Matrimonium sit contractum, per furiam non solvitur, sed impediri potest ut non contrahatur ; et si etiam contrahatur, nihil fit nisi postmodum consentiat, cum habuit intervalla lucida.
- Ad illud quod obicitur, quod potest liberari a furia, dicendum quod non est simile de furia et de impotentia coeundi, quia furia impedit ratione consensus, et consensus est in uno actu et in modico tempore ; et ideo, si tunc sit furia, cum tollat consensum, impedit Matrimonium. Sed impotentia coeundi est contra Matrimonii usum, non contra consensum ; et quia usus totum tempus, vitae concernit, ideo non est impedimentum, nisi protendatur per totam vitam. Et sic patet illud.
- Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, quia Baptismus est sacramentum contra originale, quod quia aliunde contractum est, sufficit alienus consensus nec oportet intervenire proprium ; non sic in proposito, immo oportet quod contrahens consentiat.
QUAESTIO II.
Utrum crimen incestus impediat Matrimonium et faciat personam illegitimam.
Secundo quaeritur de perversione voluntatis in incestuosis, ut puta cum quis iacet cum uxoris sorore ; quaeritur ergo, utrum tale crimen impediat Matrimonium et faciat personam illegitimam.
Et quod sic, videtur :
- Per auctoritates, quas adducit Magister in littera.
- Item, hoc ipsum probatur ratione, quia, in quo quis peccat, in hoc torquendus est ; sed incestus iste fuit contra bonum Matrimonii : ergo in eo debet puniri.
- Item, affinitas contrahitur in copula carnali ; sed affinitas impedit Matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum, sicut et consanguinitas vel cognatio : ergo, si factus est affinis uxori, iam non manet Matrimonium.
- Item, quod saltem non debeat reddere debitum, videtur, quia quicumque coit cum consanguinea vel affine, peccat mortaliter ; sed nullus tenetur peccare mortaliter : ergo non tenetur reddere debitum.
Contra :
- Uxor non debet puniri in peccato viri, ergo non privatur viro ; et si hoc, ergo iste est vir et potest ab eo petere debitum : ergo, si Matrimonium est vinculum relationis in utroque extremo, ergo et ista est uxor et ille vir.
- Item, quod, mortua uxore, possit contrahere cum alia, videtur, quia omne crimen potest deleri per poenitentiam : ergo si, omnino deleto crimine, non debet durare poena, videtur quod talis possit contrahere.
- Item, esto quod contrahat, numquid Ecclesia separabit ? Constat quod non : ergo incestus non impedit Matrimonium.
Respondeo : Dicendum quod aliquis potest committere incestum cognoscendo sororem uxoris suae dupliciter : aut antequam contrahat Matrimonium cum sorore, aut post contractionem. Si post contractionem Matrimonii, Matrimonium illud non solvitur, amittit tamen ius petendi debitum, non tamen reddendi, quia non potuit peccatum eius praeiudicare uxori, nisi fuerit conscia sceleris. Interdicitur etiam tali ab Ecclesia, ut non contrahat cum alia, etiam priori mortua ; dispensatur tamen cum eo, maxime si timetur de fornicatione, quia est iuvenis. Si vero contrahat sine dispensatione, non debet separari omnino, sed ad tempus ad poenitentiam faciendam ; peccat tamen contrahendo sine Ecclesiae licentia.
Si autem cognovit sororem ante Matrimonii contractionem, etiam post sponsalia de futuro, nullum est Matrimonium contractum ratione affinitatis ; unde separandi sunt iudicio Ecclesiae, et mulier potest nubere, vir autem, quantum est de rigore iuris, nubere non potest.
[Ad obiecta] :
- Et in hoc casu intelliguntur auctoritates a Magistro inductae.
- Ad illud quod obicitur de crimine, dicendum quod, quamvis sit homo puniendus pro crimine, quantum est de rigore, dispensatur tamen, ubi timetur periculum, et detrahitur severitati.
- Ad illud quod obicitur de affinitate, dicendum quod affinitas superveniens non dissolvit Matrimonium iam contractum, quia quod firmum est, non potest infirmari aliquo casuali vel accidentali superveniente.
- Ad illud quod obicitur de debito, dicendum quod ipse in petendo cognoscit affinem, sed in reddendo cognoscit uxorem, quia illa petit affectu uxorio et petit ius quod habet in eo ; et ideo tenetur ille reddere.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
ln parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Plene legitimae sunt, quibus non obviat votum etc. Videtur enim falsum dicere, quia legitimitas est habitus, illegitimitas est privatio ; sed per habitus cognoscuntur privationes, non per privationes habitus : ergo male definitur legitimitas per privationem illegitimam.
Respondeo : Dicendum quod sicut solutio uno modo dicit habitum respectu ligationis, alio modo privationem, sic in proposito. Si enim comparentur solutum et ligatum respectu actus quantum ad quem est expeditio, solutio dicit habitum ; si vero comparentur respectu vinculi, solutio dicit privationem vinculi ; et sic dupliciter potest definiri. Per hunc modum de legitimitate oportet intelligi.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Volo esse mater et filios procreare etc.
Videtur enim male dicere, quia propter sterilitatem uxoris non potest vir allegare contra uxorem quod velit esse pater : ergo nec propter frigiditatem viri mulier quod velit esse mater.
Item, Matrimonium stat sine bono prolis : ergo propter hoc quod velit esse mater, non debet dividi.
Respondeo : Dicendum quod Sancti curialiter loquuntur, secundum quod ipsae mulieres sunt verecundae ; mulier enim non potest separari a viro propter defectum potentiae generandi, sed potentiae coeundi ; et in illa circumlocutione curialiter intelligitur quod vult cognosci a viro. Et ita patet quod non est simile de sterilitate, sed bene est simile de arctitudine. Si enim adeo arcta est, quod cognosci non potest, vir potest allegare et dicere quod velit esse pater, id est, nolit continere, si potest coire. Et sic patet illud.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc qudd dicit : Si retinaculum coniugale voluerint rescindere, maneant innupti utrique. Videtur enim utrumque esse falsum, primum scilicet de retinaculo coniugali, quia, si est ibi retinaculum, cum sit vinculum insolubile, solvi non potest ; si vero non, quomodo rescinditur ?
Rursus, videtur falsum dicere et male praecipere, quia, cum alter eorum non habeat impedimentum aliquod, posset licite cum altero contrahere. Iuxta hoc quaeritur, utrum, si ille qui est frigidus vere divortium petat, utrum audiendus sit. Et quod non, videtur, quia fornicans non potest petere divortium ; quia fit ob culpam suam : ergo nec talis frigidus, cum ipse sit in causa.
Sed contra hoc est, quia, cum non sit ibi Matrimonium, videtur quod neuter teneatur.
Respondeo : Dicendum quod, divortium propter impotentiam coeundi aliquando fit propter hoc quod impotentia est in altero ; aliquando propter hoc quod impotentia est in utroque. Si propter hoc quod sit in utroque, uterque debet sine spe coniugii remanere. Si propter hoc quod sit in altero, sive in viro sive in muliere, post divortium ille in quo est causa debet remanere sine spe coniugii tamquam persona illegitima ; quodsi contrahat et possit, tunc oportet redire ad priora vota.
Quod ergo dicit, quod maneant innupti, refertur ad eum in quo reperitur causa illegitimitatis, sive in viro sive in muliere.
Quod obicitur de retinaculo, dicendum quod, etsi secundum veritatem non sit ibi retinaculum coniugale, tamen secundum apparentiam vel aestimationem ibi est ; vel etiam quaedam sponsio et obligatio, quia affectu maritali invicem cohabitare possunt ; unde valde laudandum est eis quod insimul permaneant, nisi velint transire ad arctiorem vitam.
Quod quaeritur, si, viro petente, debeat fieri, dicendum quod sic, si probare possit ; attamen, quia contra se et contra Matrimonium vadit, suspicio mala de viro colligitur. Et ideo abundans probatio tali viro indicitur, maxime si mulier dicat se cognitam esse ab ipso ; quod si mulier confiteatur, aut oportet evidenter probare aut debent ambo innupti remanere vel etiam nunquam separari ; pro quo Ecclesia debet diligentiam quam potest adhibere.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Septima manu propinquorum, tactis sacrosanctis reliquiis, iurando dicat etc. Videtur enim male dicere, quia nullus debet iurare, nisi de eo de quo certus est ; sed nullus propinquorum certus est, pro eo quod actus ille latebras requirit : ergo videtur quod nullus possit iurare.
Item, esto quod nullus sit propinquus vel pauci, numquid poterunt separari ?
Item, quare magis hoc debet fieri manu propinquorum quam aliorum ?
Respondeo : Dicendum quod, quamvis de actu illo vix aut nunquam habeatur certitudo per facti evidentiam, habetur tamen ut plurimum per signa probabilia et per coniecturas, quae, quamvis non sufficiant ad generandam scientiam, sufficiunt tamen ad generandam fidem sive credulitatem, quae aliquod robur praestat. Dico igitur quod, ad hoc quod divortium fiat, uterque debet iurare quod nunquam carnaliter convenerint nec convenire potuerint, et quod operam dederint, et unusquisque quod per se non steterit ; et propinqui debent iurare quod ita credunt : et tunc, ex quo simul cohabitaverunt per tempus sufficiens dividi possunt. Si autem alter eorum, utpote mulier, dicat quod non sit cognita, et vir dicat quod sic, standum est viro, quia vir est caput mulieris, et quia etiam loquitur pro causa matrimoniali, quae est maxime favorabilis. Si autem mulier velit offerre et replicare ipsum esse mentitum, per ostensionem claustrorum, standum est probationi mulieris. Si vero vir petat divisionem et dicat se non cognovisse et mulier, dicat se fuisse cognitam, quamvis vir sit caput mulieris, tamen non est standum iuramento viri, pro eo quod ipse contra Matrimonium agit, et multi relinquunt uxores suas. Unde, si aliae probationes non sunt, non est standum pro eo, sed pro Matrimonio.
Quod quaeritur, quare manu propinquorum, dicendum quod hoc est ex duplici ratione : tum quia eis magis constat, tum etiam quia probabile est quod magis pro Matrimonio stent.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dici : tunc qui iuraverant periurii crimine rei teneantur. Videtur enim male dicere, quia iuraverunt se ita credere ; sed, quamvis ita non sit, non propter hoc iuraverunt falsum nec contra mentem : ergo non sunt periuri.
Respondeo : Dicendum quod facienda est vis in verbo. Non enim dicit quod sint periuri, sed quod rei teneantur, quia ita retractanda est sententia divortii lata per illa iutamenta, sicut si lata esset per iuramenta falsa, pro eo quod facti evidentia ostendit illa iuramenta fuisse nulla quantum ad illam sententiam fortificandam, nec praebuerunt fortificationem, sed potius errandi occasionem.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod prioribus reconciliari nequibunt etc. Videtur enim male dicere, quia, si copulentur aliis et coeunt invicem, tunc apertum est quod solutum est maleficium : ergo videtur quod non fuerit perpetuum : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur quod non possunt reconciliari, hoc intelligitur quando praesumitur maleficium illud fuisse personale ; et tunc valet uterque coniungi alii, quia non habet ille illegitimitatem nisi respectu huius ; et ideo, cum alii coniungitur, vere coniungitur, et ideo non potest redire ad primam. Si autem maleficium illud fuisset ita universaliter, ut nullam posset cognoscere mulierem, tunc, si rediret potentia cognoscendi et vellent redire, passent et deberent se invicem reconciliare. Sed quis potest hoc experiri vel dare licentiam probandi ? Tamen haec et multo maiora quotidie eveniunt et contingunt.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Fabianus : Neque furiosus neque furiosa Matrimonium contrahere possunt ; sed si contractum fuerit, non separentur. Videtur enim male dicere, quia, si non separantur, contrahunt ; et si contrahunt, possunt contrahere.
Respondeo : Dicendum quod furiosus in actu non potest contrahere, nec de iure nec de facto. Furiosus vero in habitu non potest de iure contrahere, quia prolem nescit educare ; sed tamen, si sit sanae mentis in actu, potest de facto contrahere ; et si contrahat, contractum est. Unde negatio prima non privat potentiam simpliciter, sed solum de iure ; vel si privat potentiam.simpliciter, tunc intelligitur de furia in actu. Et sic intelligitur verbum Magistri, et verbum sequens adversative intelligitur de furiosis in habitu, sanae mentis in actu, qui possunt contrahere saltem de facto.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Nec propriae uxori sibi liceat debitum reddere etc. Videtur enim male dicere, quia non potest eam iure suo privare.
Respondeo : Istud non tenetur nunc, sed debet intelligi illud : quia non licet ei petere nec reddere etiam ut satisfaciat suae concupiscentiae ; sed tamen tenetur debitum reddere uxori, ex quo peccatum supervenit post Matrimonium legitime contractum. Unde, quamvis Matrimonium non claudicet quantum ad vinculum, tamen quantum ad debitum reddendum claudicare potest ; sicut patet de eo qui intrat religionem sine licentia uxoris et emittit votum solemne ; sic in proposito intellige. Unde ista decreta, quae hic allegantur, abrogata sunt.
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod pro aliqua infirmitate corporali non licet viro uxorem dimittere. Videtur enim male dicere, quia magis potest sustineri ut plurimum fornicationis culpa, in qua potest esse usus coniugii, quam illa infirmitas in qua non potest esse usus : ergo, si propter fornicationem dimittitur, videtur quod et propter talem infirmitatem possit dimitti.
Respondeo : Dicendum quod non fit separatio post coniugii consummationem nisi fiat in poenam alterius : et quoniam nemo punitur nisi pro culpa, et afflicto afflictio addenda non est, hinc est quod pro qualicumque poena vel infirmitate non est uxor reicienda.
