Distinctio V — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO V
Post haec sciendum est sacramentum Baptismi etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra determinavit Magister de Baptismo in se et per comparationem ad suscipientes ; hic tertio agit de ipso per comparationem ad dantes et hi sunt quibus collata est pot stas baptizandi.
Et dividitur haec pars in duas partes.
In prima agit de potestate collata.
In secunda agit de his quae hanc potestatem expediunt vel impediunt, infra distinctione sequenti circa medium, ibi : Hoc etiam sciendum est quod licet ter etc.
Prima pars habet duas.
In prima ostendit Magister quae sit illa potestas quae ministris est collata.
In secunda vero determinat quibus est collata, ibi : Nunc quibus liceat baptizare.
Prima pars habet tres partes.
In prima parte ostendit quod potestas baptizandi aequaliter est efficax in omnibus ministris.
In secunda vero ostendit quae sit illa potestas, quoniam est solius ministerii exterioris, ibi : Quia ministerium tantum habent.
In tertia vero parte ostendit quae sit illa potestas quam Dominus potuit dare ministris, sed non dedit, ibi : Hic quaeritur, quae sit illa potestas, ubi dicit quod est potestas cooperationis.
TRACTACTIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in praesenti distinctione tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de potestate collata baptizaturis sive baptizantibus quantum ad extensionem.
Secundo de ipsa quantum ad intensionem sive efficaciam.
Tertio quaeritur de ipsa potestate baptizantium per comparationem ad dantem illam.
Circa primum breviter quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum soli sacerdotes sive clerici habeant potestatem baptizandi.
Secundo, dato quod etiam laici, quaeritur, utrum haeretici in potestate illa communicent cum catholicis.
ARTICULUS I
De extensione potestatis collata baptizantibus.
QUAESTIO I.
Utrum soli sacerdotes sive clerici habeant potestatem baptizandi.
Et quod non tantum sacerdotes, sed etiam laici, ostenditur sic :
- Si baptizaret vetula, servata forma verborum, ille quem baptizat non rebaptizatur : ergo est baptizatus ; sed vetula non baptizaret nisi haberet potestatem : ergo etc.
- Item, alia ratione videtur : Baptisinus, quia est sacramentum necessitatis, ideo institutum est in elemento omnibus communi ; sed elementum non sufficit, nisi adsit qui possit baptizare : ergo potestas baptizandi omnibus debuit conferri, tam clericis quam laicis.
- Item, Ioannis 4, 2 dicitur quod Dominus non baptizabat, sed discipuli ; sed discipulis nondum erat collata potestas sacerdotalis : ergo etc.
Contra :
- Isidorus : Constat Baptismum solis sacerdotibus traditum esse, nec ipsis diaconibus eius ministerium esse permissum.
- Item, Baptismus est sacramentum Ecclesiae ; sed ordo est in ecclesiastica hierarchia : ergo ab his solis potest tradi qui ad hoc in Ecclesia sunt ordinati. Sed illi soli sunt qui habent Ordinis sacramentum : ergo etc.
- Item, si propter necessitatem solam confertur omnibus : ergo, cum sacramentum Poenitentiae sit sacramentum necessitatis, videtur quod in casu illo debeat quilibet absolvere, etiam laicus.
4. Item, si in casu necessitatis indultum est, videtur quod, si aliquis Iaicus baptizet praeter necessitatem, debet rebaptizari.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Baptismi est sacramentum ecclesiasticum, necessarium et primum. Quia ecclesiasticum, ideo eius administratio primo et principaliter est commissa clericis, et inter hos sacerdotibus. Quia vero necessarium, et sacerdos non semper adest, ideo eius administratio se extendit etiam ad laicos, divina misericordia faciente, quae neminem vult perire. Quia vero primum, ideo a nullo alio sacramento dependet ; et ideo huius ministerii potestas se extendit ad omnes qui possunt facere ea quae sunt de integritate sacramenti ; et quicumque illa faciat, baptizatum est : ille ergo solus excluditur qui non potest.
Propter quod notandum quod Baptismus, sicut alia sacramenta, est sacramentum, et sacramentum unum et verum et integrum. Quia sacramentum, ideo est signum visibile, et ideo debet habere dispensatorem visibilem, ut hominem, non spiritum. Quia vero unum, ideo debet tradi ab uno dispensatore, non a pluribus. Quia verum, ideo non debet idem esse baptizans et baptizatus, sed alius, quia in forma duplex persona exprimitur, cum dicitur : baptizo te. Quia vero integrum, ideo concurrunt in eo necessario duo, scilicet elementum et verbum. Verbum autem debet dici ; et quia dicere est cum intentione proferre, ideo necesse est quod baptizans habeat discretionem et non sit stultus, et oportet quod habeat locutionem et non sit inutus. Quia vero in elementum debet mergere, oportet quod non sit mancus.
Omnis talis potest baptizare et in casu necessitatis debet, etiam si non habet ordinem ; praeter casum necessitatis solus sacerdos, debet baptizare, et si alius facit, quamvis baptizet, graviter peccat.
[Ad obiecta] :
1-2. Patent igitur obiecta, quia Isidorus loquitur secundum congruitatem exsequendi, non secundum potestatem.
Et similiter patet aliud, quia, etsi sit ecclesiasticum, tamen est necessarium et primum, et ideo etiam secundum rectam ordinationem Ecclesiae competit eius administratio omnibus eis qui possunt exercere quae sunt de integritate Sacramenti.
- Ad illud de Poenitentia dicendum ,quod, etsi sit necessarium, non tamen primum, sed eorum qui iam sunt de Ecclesia. Praeterea, hoc sacramentum est tantum adultorum, qui possunt adire sacerdotem interiorem, cum carent exteriori ; sed non sic Baptismus, quia est remedium parvulorum.
- Ad ultimum dicendum quod potestas non tantum data est in casu necessitatis, sed tunc imposita, ut, si alias fecerit, peccet ; tunc vero non peccat, si facit, immo peccat, si non facit ; nihilominus tamen si fecerit, factum est. Et sic patet responsio ad illud.
Ex praedictis patent aliqui casus, qui circa potestatem baptizantium possunt quaeri.
Solet enim quaeri utrum in articulo necessitatis possit aliquis a sathana baptizari, esto quod se transfiguret in angelum lucis. Et quod sic, videtur, quia omnia verba potest dicere et omnem actum facere quem alius potest.
Et ad hoc patet responsio, quod non, quia ipsi non competit administratio sacramenti sensibilis.
Potest autem huius triplex ratio reddi. Prima est, quia spiritus est ; administratio autem sive dispensatio sacramentorum per Christum-hominem instituta est per homines ad salutem hominum dispensandam.
Secunda ratio est, quia spiritus est ita praecisus ab Ecclesia quod nec est membrum actu nec potentia ; et ideo administratio et potestas, quae descendit a capite Christo, non pervenit ad ipsum.
Tertia ratio est, quia in omnibus sinistram habet intentionem. Sicut enim Christus omnia bene fecit, ita diabolus omnia male ; et ideo, etiam si faceret actum et diceret verbum, non intenderet baptizare, sed potius deludere.
Et sic patet quod non potest baptizare. Prima tamen ratio melius valet.
Solet etiam quaeri utrum aliquis in articulo necessitatis positus possit baptizare se ipsum. Videtur enim quod sic, propter statum necessitatis, cum possit se mergere et verbum dicere. Et hoc ipsum videtur Innocentius, in quadam decretali, dcere quod, si Iudaeus aliquis aspergat se aqua, utens forma baptismi, non habens qui ei sacramentum tribuat, evolat et inter fideles computandus est, ut dicit. Et ad hoc patet responsio quod nullus potest sibi administrare sacramentum Baptismi.
Et prima quidem ratio tacta est, quia non salvatur veritas formae, cum in forma duplex persona exprimatur, cum dicitur : baptizo te.
Secunda vero est, quia baptizans pater est spiritualis baptizati : si ergo nemo est filius,suus, nemo se ipsum potest baptizare.
Postremo, deficit ibi ratio significationis. Quia enim significatur ibi mundans et mundatus spiritualiter, et hic non potest esse idem, sed alius, ita necesse est etiam quod sit in sacramento.
Prima tamen ratio potior est.
Solet etiam poni talis casus : esto quod aliquis habeat consortium muti et manci. Alter non potest baptizare, quia deficit ei verbum, alter non potest, quia deficit ei actus ; videtur ergo quod ambo simul possint totum supplere et baptizare propter necessitatem.
Et ad hoc patet responsio quod non possunt. Aut enim dicit mancus ille baptizamus aut baptizo. Si dicat baptizamus, mutat formam. Si dicat baptizo, falsum dicit, quia, cum sit mancus, non mergit ; et ita non potest ibi salvari quod est de integritate sacramenti.
Si autem duo baptizent, quorum uterque mergit et verbum dicit, si dicunt ambo baptizamus, neuter baptizat, quia formam mutat ; si vero dicunt baptizo, alter eum baptizat, scilicet qui prius loquitur et complet, alter vero omnino nihil facit.
Solet etiam quaeri : si plures sint in extrema necessitate, utrum possint simul baptizari. Et quod sic, videtur, quia propter necessitatem indultum est omnibus : ergo videtur quod unus possit baptizare plures, ubi est periculum mortis.
Et ad hoc aliter respondetur quam ad praedicta, quod potest ; et si baptizaret ita : baptizo vos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, baptizatum est.
Et si tu obicias, quod mutat formam, sicut si dicatur : nos baptizamus, dicendum quod in hoc est mutatio formae. Nam, sicut dicit Priscianus, « nos » non geminat singulare suum, ut dicatur ego et ego, sed ego et tu, vel ego et ille ; et ideo, si dicatur : nos baptizamus, aliquid dicitur a forma extraneum, et forma mutatur.
Sed cum dicitur : baptizo vos, sensus est : baptizo te et te ; et ideo non est formae mutatio, sed geminatio, nec hic introducitur persona alia nisi baptizans et baptizata ; non sic est in forma alia, cum dicitur : nos baptizamus.
Attendendum tamen quod, si per pluralem numerum non fiat vis aliqua, nisi quae sit secundum cursum solitum loquendi, secundum quod Papa de se unico dicit : nos dicimus, et in vulgari hoc utimur linguagio, non dicerem, tunc forniam mutari nec corruptam esse. Sed si istud serio diceretur et cum pondere sui sensus, alium generaret intellectum ; et ideo non esset Baptismus, quia, sicut praedeterminatum est, mutatio formae aufert Baptismum.
Ex praedictis igitur patet quod unus potest simul baptizare plures, non plures unum ; et ratio est mutatio formae in uno et non in alio. Potest nihilominus alia ratio assignari, quia non est necesse quod simul duo baptizent, si uterque potest verbum dicere et mergere. Sed necessitas et utilitas est quod simut duo baptizentur, quando sunt in articula mortis.
Alia tamen ratio est, quia baptizans minister significat Christum ; unde sicut in hoc quod unus habeat plures uxores, salvari potuit ratio sacramenti aliquo modo, quia Christus est sponsus multarum animarum, sed non.e conversa ; sic in proposito est intelligendum, quia unus est baptizans interius, scilicet Christus Dominus, a quo est unitas in sacramento Baptismi.
QUAESTIO II.
Utrum possint baptizare haeretici.
Secundo, dato quod clerici et laici possint baptizare, quaeritur, si possint baptizare haeretici.
Et quod sic, ostenditur :
- Primo auctoritate Bedae : Sive haereticus sive schismaticus in nomine sanctae Trinitatis baptizat, non valet ille qui baptizatus est a catholicis baptizari.
- Item, Augustinus : Nulli sacramento est iniuriandum ; illi autem iniuriantur qui dicunt ea pollui per pollutionem ministrorum : ergo haeretici, quamvis polluti, possunt baptizare.
- Item, accedente verbo ad elementum, fit sacramentum ; sed haereticus dicit verbum et habet elementum : ergo potest conferre sacramentum.
- Item, potestas baptizandi non est donum gratiae gratum facientis, sed tantum gratis datae, quia constat quod mali sacerdotes baptizant : ergo, esto quod aliquis sacerdos catholicus fiat haereticus, cum propter hoc non amittat gratiam gratis datam, videtur quod possit baptizare.
Contra :
- Cum traditur forma Baptismi, praemittuntur duo, scilicet doctrina et fides, Matthaei ultimo, 19 : Docete eos baptizantes in nomine Patris etc. ; et rursus : Qui crediderit et baptizatus fuerit ; sed doctrina haereticorum non est scientia, sed insipientia, et fides eorum est error, non fides : ergo nec Baptismus eorum est Baptismus.
- Item, Baptismus est sacramentum fidei : ergo ubi deficit fides, deficit Baptismus. Probatio primae. Augustinus : Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, non quia dicitur, sed quia creditur. Ergo, si non creditur, non est sacramentum : cum ergo haereticus non credat, non confert sacramentum.
- Item, ad Baptismum requiritur intentio ; sed haereticus non habet intentionem, quia non habet fidem, quae intentionem dirigit, ut dicit Ambrosius : ergo non potest baptizare.
- Item, haeresis non est Ecclesia, ergo Baptismus haeresis non est Baptismus Ecclesiae ; sed solus Baptismus Ecclesiae est Baptismus : haereticorum igitur, qui non sunt de Ecclesia, non est Baptisinus.
Respondeo : Dicendum, sicut dictum est, quod ista tria sunt de integritate Baptismi, scilicet immersio in aquam, prolatio verbi et intentio faciendi quod facit Ecclesia ; et quia haereticus, manens haereticus, potest ista tria habere, potest baptizare et baptizat, quando aliquod istorum non deficit ; operatur enim tune non ut haereticus, sed ut catholicus.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod obicitur de doctrina et fide, dicendum quod illa non sunt necessitatis, sed congruitatis, fides, inquam, baptizantis ; nam fides Ecclesiae necessaria est, et haec non deficit.
Et per hoc patet sequens.
- Similiter ad illud quod obicitur de intentione, dicendum quod, sicut patebit infra, intentio potest esse respectu operis, non respectu finis ; et sic potest esse recta. etiam sine fide.
- Ad ultimum dicendum quod illud argumentum non valet ; et fert Augustinus instantiam : Aegyptus non est paradisus : ergo fluvius Aegypti non est fluvius paradisi. Et est fallacia consequentis : homo non est asinus : ergo genus hominis non est genus asini. Possunt enim Ecclesia et haeresis in aliquo communicare, quamvis m ultum differant.
Ex his patet casus qui posset quaeri de haeretico, qui credit quod Ecclesia nihil faciat ; videtur enim quod, cum talis, nihil intendat facere, non baptizet.
Et ad. hoc dicendum quod haereticus bene intendit aliquando facere quod facit Ecclesia, et tamen credit quod Ecclesia nihil faciat, quia respectu alterius est intentio et credulitas. Nam credulitas est respectu effectus, et ipse credit quod nullus effectus subsit illi operi ; tamen nihilominus intendit facere illud opus, non tantum ut est actus ablutionis corporis, verum etiam prout est actus quidam consuetus fieri ab Ecclesia ; et hoc intendendo facere, quamvis principaliter non intendat effectum, intendit tamen ex consequenti, sicut supra tactum est de eo qui voluntarie se subicit operi exteriori, per consequens voluntarie se subicit characteri. Et sic patet totum.
ARTICULUS II
De intensione sive efficacia potestatis baptizantibus collatae.
Quantum ad secundum articulum quaeritur consequenter de potestate baptizantium per comparationem ad effectum, et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum mali ministri, licet catholici, dent sacramentum et rem.
Secundo quaeritur, utrum haeretici et praecisi ab Eccolesia dent rem sacramenti ut Catholici.
QUAESTIO I.
Utrum mali ministri dent sacramentum et rem sacramenti.
Et quod mali ministri dent rem sacramenti :
- Probatur moitis auctoritatibus, quae habentur in littera, maxime illa : Si quos baptizavit ebriosus, homicida, adulter, si Baptismus Christi est, Christus baptizat. Sed Christus baptizat sanctificando : ergo et malus minister similiter.
- Item, ratione videtur, quia, si Baptismus mali hominis non daret gratiam, tµnc salus nostra penderet ex aliena vita ; quod si nefarium est dicere et iniustum, patet quod mali ministri conferunt rem sacramenti.
- Item, plus pertinet doctrina ad doctorem quam Baptismus ad baptizantem ; sed malus doctor dat doctrinam bonam et sanam, quam Dominos praecipit accipere Matthaei 23, 3 : ergo multo fortius ille qui baptizat, quamvis malus, potest dare bonum Baptismum sive effectum Baptismi.
Contra :
Malachiae 2, 2 : Maledicam benedictionibus vestris, dicitur malis sacerdotibus ; et Glossa Hieronymi : Quidquid a vobis benedictum fuerit a me maledicetur. Ergo qui baptizatur a malo sacerdote maledictus est : non ergo recipit per eius ministerium gratiam.
- Item, Ecclesiastici 34, 4 : Ab immundo quid mundabitur ? Sed sacerdos malus est immundus : ergo ab ipso vel per ipsum non confertur in Baptismo gratia, quae mundat animam.
- Item, ratione videtur, quia sicut sensus et motus fluunt a capite in membra corporalia et ab uno membro in aliud, ita et in corpore mystico. Ergo, si membrum aridum non defert sensum, sacerdos, qui est in mortali peccato, baptizando non confert gratiam baptizato.
- Item, oratio vitiatur ex vitio orantis, et potius meretur homo iram quam gratiam ; unde Gregorius : Cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Ergo Baptismus vitiatur ex vitio baptizantis ; aut si non vitiatur, cum Deus iudicet de operibus secundum interiora, et sacerdos sit mortuus, et opus eius mortuum, mortuus autem non vivificet : patet quod malus sacerdos conferre non potest gratiam vivificantem.
Item, quaeritur utrum peccet is qui accedit ad sacerdotem malum.
Et videtur quod sic, quia in Lege praeceptum erat fugere immundum corporaliter : ergo spiritualiter illud debemus observare.
Item, est quod sacerdos petat pretium pro Baptismo, numquid est ei dandum ? Si sic, cum emat sacramentum, est simonia ; si non, aut remanebit non baptizatus, et hoc est periculum ; aut baptizatus sine sacerdote praeter necessitatem.
Respondeo : Dicendum quod malus sacerdos non tantum sacramentum, sed etiam rem dat, non ipse, sed Deus, cuius sacramenta sunt bona et impolluta. In Baptismo enim non mundat neque interius baptizat minister, sed Deus.
Sed cum Deus lavet interius, praecedente lotione exteriori, et exterior displiceat, quia lavans displicet, quomodo consequens est ut, lavante malo sacerdote exterius, Deus lavet interius ?
Et ad illud est notandum quod est quoddam opus, quod habet virtutem a caritate interna solum ; quoddam, quod habet ab institutione divina. Primum opus est virtutis et vitii et a Deo pensatur secundum qualitatem voluntatis. Secundum est opus sacramenti, et hoc pensatur secundum meritum et dignitatem Christi instituentis ; tale semper remanet efficax et impollutum nec potest aliquo modo pollui, sicut nec meliorari. Habet enim virtutem a Christo, non a ministro ; sicut semen iactum in terram aequaliter fructificat, sive sit bonus qui seminat, sive malus ; et sic hic.
[Ad obiecta] :
1-4. Ex bis patent obiecta. Nam sacramenta sunt benedictiones Dei, non malorum.
Similiter patet sequens, quia immundus ibi non mundat.
Similiter ad illitd quod obicitur de simili a corporali nutrimento, patet responsio quod non est simile, quia Deus immediate dat gratiam baptizato.
Ad illud quod quaeritur, utrum peccet qui accedit ad malum sacerdotem, dicendum quod non, immo magis peccat ille qui eum recusat, credens sacramentum per ipsum dispensatum esse vitiatum, quia facit iniuriam sacramento.
Nec valet quod obicit, quia illud intelligitur de tactu per imitationem et consensum in malum ; non sic autem tangit qui baptismum recipit.
Ad illud quod obicitur de simoniaco, dicunt quidam quod prius debet quis se baptizari facere a laico. Sed esto quod non esset alius, dicunt quod non potest dare pretium ut sacrum emat, sed ut emat aquam. Sed esto quod aqua sit consecrata, tunc dicunt quod ante debet dimittere parvulum mori sine Baptismo, quia non sunt facienda mala, ut eveniant bona.
Melius tamen est dicere quod dari potest pretium, non ad emendum sacramentum vel aquam, sed ad redimendam vexationem iuris sui. Et hoc magis videtur consonare pietati et rationi et etiam iuri.
QUAESTIO II.
Utrum haeretici dent rem sacramenti.
Secundo quaeritur, utrum haeretici dent rem sacramenti.
Et quod non, videtur :
- Augustinus, De consecratione, distinctione IV : Ecclesia paradiso comparata indicat nobis posse quidem foris Baptismum eius recipere, sed salutem beatitudinis extra eam nec accipere nec habere.
- Item, Augustinus : Qui foris Ecclesiam baptizantur non sumunt Baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes formam Baptismi, virtutem eius negantes.
- Item, ratione videtur, quia, si Baptisma haereticorum facit filios Dei, dando gratiam Baptismatis, videtur quod inter haereticos extra Ecclesiam sint filii Dei ; hoc autem falsum : ergo etc.
- Item, si Baptisma haereticorum facit remissionem peccatorum, et remissio fit per Spiritum Sanctum, ergo inter eos est Spiritus Sanctus : ergo haeretici dant Spiritum Sanctum ; sed hoc est falsum : ergo etc.
Contra :
- Unum est Baptisma Christi, Ecclesiae et haereticorum, qui in eadem forma baptizant. Ergo eamdem efficaciam habent : ergo, si in Baptismo Ecclesiae datur gratia, et in Baptismo haereticorum.
- Item, Baptisma illud est verum sacramentum ; quod patet, quia non est iterandum. Ergo, si non invenit obstaculum, ita confert gratiam ut Catholicorum.
- Item, possibile est quod ille qui baptizat sit haereticus, me nesciente : ergo damnum incurram de malitia aliena sine omni mea culpa.
Respondeo : Dicendum quod Baptismus, qui datur ab haereticis in forma Ecclesiae, Baptismus est et Baptismus Ecclesiae, quia regenerat filios Ecclesiae, non haeresi, generat etiam filios in Christo.
Exemplum Augustini, Contra Donatum, est quia, sicut Iacob semen non tantum genuit per uterum liberarum, sed etiam ancillarum, sic et Christus ; unde qui boni baptizantur ab haereticis, comparat eos filiis ancillarum, sed qui mali ab Ecclesia, comparat Esau. Habet igitur semper efficaciam nisi habeat obicem in suscipiente ; tunc autem hatiet obicem, quando ille qui baptizatur consentit haeresi.
Et hoc potest esse tripliciter : aut quando est haereticus et favet errori ; aut, si non est haereticus, tamen vadit ad haereticum praecisum in contemptum Ecclesiae ; aut, si non est praecisus, vadit tamen ad occultum, quem scit esse haereticum propter aliquod commodum vel favorem. Et tunc nihil accipit, quia accipit ab haeretico ut est haereticus.
Sed tunc non consentit, quando habet impotentiam discernendi, ut parvulus ; vel quando ille haereticus est occultus et creditur esse Catholicus ; aut quando homo est in necessitate constitutus, solo necessitatis intuitu.
[Ad obiecta] :
1-4. Auctoritates Augustini secundum primam viam intelliguntur. Rationes ad oppositum patent, quia quos haeretici baptizant non consentientes haeresi suae, etsi videantur esse de eis, tamen sunt Ecclesiae filii èt intra Ecclesiam. Unde Augustinus dicit, Contra Donatum, quod haeretici baptizant non per id quod habent repugnans Ecclesiae, sed per id quod habent communitatem cum ea et unitatem ; et ideo, si ille qui baptizatur nihil recipiat ab haereticis nisi Baptisma nec in aliis conveniat, iudicandus est Catholicus, quia cum Catholicis convenit et non habet repunans ; et talis est pavulus. Et ideo, quamvis parvuli baptizentur ab haereticis, non tamen sunt intra haereticos quantum ad meritum, sed solum quantum ad numerum ; et ideo non sequitur quod sint intra haereticos secundum quod haeretici sunt, sicut filii Dei ; nec etiam quod inter eos sit Spiritus sanctus, per quem remittuntur peccata.
ARTICULUS III
De potestate baptizantium per comparationem ad dantem illam.
Quantum ad tertium articulum quaeritur de potetate baptizantium per comparationem ad dantem illam.
Et circa hoc quaerutur duo.
Primo quaeritur, quae sit illa potestas quam Christus dare potuit ministris et non dedit.
Secundo quaeritur, utrum Christo fuerit data potestas dimittendi peccata.
QUAESTIO I.
Quae sit illa potestas quam Christus dare potuit ministris, et non dedit.
Circa primum sic proceditur :
- Super illud Ioannis 1, 33 : Hic est qui baptizat, dicit Augustinus quod Ioannes didicit quod Christus potestatem mundandi a peccatis ministris dare potuit, sed non dedit. Ergo videtur quod illa fuerit potestas cooperationis.
- Item, quod illam dare potuerit, sed non dedit, videtur per verbum Augustini et Magistri, quia non dedit hanc potestatem, ne homo spem poneret in homine ; sed propter nullam potentiam homo speraret in homine, nisi homo haberet potentiam dimittendi culpam et dandi gratiam : ergo de illa intelligitur.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quod potuit banc communicare, per simile in spiritualibus, quia angelo superioris ordinis dedit potentiam purgandi alium qui est inferioris ordinis : ergo, cum ita sit ordo in ecclesiastica hierarchia sicut in angelica, patet etc.
- Item, ostenditur etiam per simile in corporalibus, quia rebus corporalibus dedit potentiam curandi a morbo corporali. Ergo animabus sanctis debuit dare potentiam curandi a morbo spirituali.
- Item, hoc etiam probatur a minori, quia dare potuit ministris Ecclesiae potentiam expellendi daemones. Ergo multo fortius seminarium eorum, quod est peccatum.
- Item, a minori videtur alio modo, quia nulla creatura nobilior est anima sancta ; sed gratiae dedit potentiam expellendi culpam : ergo et animae dare potuit.
Contra :
- Augustinus : Maius est iustificare impium quam creare caelum et terram ; sed potentiae creandi non est capax creatura : ergo nec potentiae iustificandi sive dimittendi peccata.
- Item, omnis actio est per coniunctionem agentis ; sed solus Deus potest illabi animae : ergo solus potest purgare.
- Item, purgatio a culpa est a superiori ; sed solus Deus est supra liberum arbitrium : ergo solus Deus potest culpam dimittere, quae est in libero arbitrio.
- Item, interius baptizare est gratiam infundere, et gratiam infundere est. ipsam creare ; sed solius Dei est creare gratiam : ergo ipsius tantum est interius baptizare, sive a culpa purgare.
Respondeo : Dicendum quod circa Baptismum possunt sex potestates annotari, ut videamus quam dare potuit Dominus et non dedit.
Prima est auctoritatis ; haec est qua Deus a se ipso, non aliunde, habet potestatem interius mundandi a culpa.
Secunda est cooperationis, ut homo, accepta divinitus potentia, in tali actu esset cooperator.
Tertia est excellentiae, ut secundum abundantiorem gratiam existentem in baptizante maiorem conferret gratiam in baptizato.
Quarta. est invocationis, ut homo in nomine Petri baptizari possit sicut in nomine Christi vel etiam Trinitatis.
Quinta est institutionis, ut sicut Christus habuit potestatem instituendi Baptismum in aqua, ita alius haberet in aqua vel alibi.
Sexta est ministerii, qua dat ut per hominem possit exterius ministrari et verbum et elementum.
Primam nec dare potuit nec dedit, ultimam dare potuit et dedit. De omnibus intermediis dicunt Magistri quod dare potuit, sed non dedit.
Secundam enim et tertiam non dedit, ne spes in homine poneretur, quia, si unus homo posset alium sanare spiritualiter vel suis meritis plus de gratia dare, speraret homo ab homine gratiam et veniam. Quartam vero et quintam non dedit, ne tot essent baptismi quod baptistae, quia numeratur Baptismus et denominatur ab, eo in cuius nomine fit et ab eo qui instituit ; et ideo, ne multi essent baptismi, sed unus solus, instituit ut unus solus invocaretur.
De potestate vero cooperationis controversia est, quia Magister dicit quod illam dare potuit ; hoc tamen communiter negatur.
Sed quia Augustinas videtur hoc dicere, propter hoc notandum quod cooperari alii est dupliciter : vel per modum vere efficientis, sicut natura cooperatur Deo in productione naturalium et liberum arbitrium gratiae in faciendo opus meritorium ; secundo vero per modum disponentis, sicut cooperatur homo Deo quantum ad gratiam, quia se disponit.
Primo modo, quidquid videatur dicere Magister, Deus dare non potuit, quia creatura capax non fuit ; nec hoc modo intellexit Augustinus. Sicut enim tactum fuit in primo libro, distinctione decima quarta, et per obiectiones ostensum, dare gratiam est potentiae infinitae et potentiae supra mentem humanam, quae immediate es in Deum.
Secundo vero modo dare potuit, ut homo secundum actum interiorem baptizato gratiam obtineret, non gratiam efficiendo, sed ipsam impetrando, sicut dedit homini virtutem faciendi miracula, non quia ipse ea efficeret, sed virtute sibi a Deo data, quoties vellet impetraret.
Sed hanc non dedit homini, scilicet ut tantum posset interius in sanando animam sicut exterius virtute miraculorum sanat corpora. Tunc enim ad eos recurreretur pro salute animae sicut ad Deum. Dominus autem quantum ad hanc potentiam omnes fecit aequales, ut salutem animae a se solo doceat requirendam. Omnes enim aequaliter purgant qui sacramentum administrant ; et ita non est efficacia in actu mentis baptizantis, sed solum in administratione sacramenti.
Et per hoc manifesta est solutio obiectorum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod angelus superioris ordinis purgat etc., dicendum quod illud est intelligendum quantum ad cognitionem, et hoc solum dispositive. Sed maius est purgare affectivam, quia magis est Deo coniuncta ; praeterea, habitus qui reformat affectivam est habitus magis deiformis.
Nihilominus tamen dicit Augustinus quod solus Deus est doctor sicut solus baptizat interius. Sed in hoc non contradicit Dionysio ; non enim vult excludere dispositionem doctoris exterioris, quae est per modum cuiusdam extensionis ; sed vult quod habitus a solo Deo infundatur ; nec in hoc excludit cooperationem luminis naturalis. Aliqua enim sunt quae possumus cognoscere per lumen naturaliter inditum ; similiter aliqua bona sunt ad quae possumus assuefieri per rectitudinem naturaliter insertam. Et sicut ad ea quae supra naturam sunt solus Deus elevat cognitivam, infundendo habitum cognitivum, utpote illustrationem prophetiae vel fidei sic, cum gratia gratum faciens et caritas elevent supra naturam, non insunt ibi nisi per infusionem. Et sicut cognitiva, Deo cooperante, potest se perficere aliquo habitu naturali, utpote cognitionis naturalis, aliquo vero non, utpote infusae, sic ex parte affectivae est intelligendum quantum ad habitus morales et infusos ; et quia gratia gratum faciens naturam supra se elevat, habitus est infusus, et ideo ab illo solo est qui potest illabi animae.
Quamvis autem utrumque sit a Deo, tamen in habitu cognitionis doctor praeparat non solum verbo exteriori, sed etiam per habitum interiorem ; et ita unus est melior doctor quam alter. Ita Deus potuisset facere in Baptismo, sed noluit, ut ei soli omnipotentia, honor et gloria attribuatur.
- Ad illud quod obicitur de medicina corporali, patet responsio, quod non est simile, quia medicinae sanitatem non efficiunt, sed disponunt adiuvando naturam. Non est etiam simile, quia corporalia mutuo agunt et patiuntur ; non sic autem anima influit in animam ; et ratio huius assignata fuit in primo libro.
- Ad illud quod obicitur de expulsione daemonum, dicendum quod illud non est maius, sed minus, quia daemon potest expelli sine melioratione et infusione gratiae, sed non culpa ; daemon enim potest expelli, quia potest arctari per contrariam potestatem.
- Ad illud quod obicitur de gratia, dicendum quod gratia expellit informando, non efficiendo ; et quia anima non potest animam informare, ideo nec actum illum communicare ; effective autem solus Deus est qui potest gratiam dare.
Patet igitur de qua potestate Augustinus intellexerit, scilicet de potestate cooperationis, qua dicitur aliquis cooperari, non quia simul cum illo efficit, sed quia aliquo dono sibi dato aliquid facit, quo facto Deus facit, scilicet solo nutu mentis sine actu sacramenti. Unde sicut beatus Petrus dicitur mortuos suscitasse et infirmos curasse et habere virtutem curandi et gratiam sanitatum, non quia ipse faceret, sed quia Deus nutu suo faciebat sine aliquo visibili sacramento, sic diceretur aliquis purgare et purificare et Deo cooperari, si data esset ei consimilis gratia ad animas purgandas ; quod noluit Deus, sicut dicit Augustinus. Ideo etiam non dedit quod uns baptizaret melius quam alter.
Et si Magister ita intellexit, bene intellexit, et rationes inductae ad oppositum non sunt contra ipsum. Verumtamen ipse in littera multum exprimit ; et ideo in parte ista non est ei usquequaque consentiendum.
Et ita patet solutio obiectorum. Ad hoc problema terminandum valent quae scripta sunt de donatione gratiae, decima quarta distinctione libri primi.
QUAESTIO II.
Utrum Christo data sit potestas dimittendi peccata.
Secundo quaeritur circa hoc, utrum Christo data sit potestas dimittendi peccata.
Et quod sic, videtur :
- Ante resurrectionem enim dicit, Matthaei 9, 6 : Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata ; post resurrectionem etiam dicit, Matthaei ultimo, 18 : Data est mihi omnis potestas etc.
- Item, ratione videtur, quia Christus est redemptor secundum quod homo, et mediator, sicut dicitur in libro III Sententiarum, distinctione decima nona ; sed maius est redimere genus humanum quam peccata dimittere : ergo etc.
- Item, humana natura est unita divinae in unitate personae, ergo multo fortius in unitate operationis : ergo, quamvis sit Dei solius, est tamen hominis Christi etiam dimittere peccata.
Contra :
- Ille solus potest peccata dimittere qui potest animas vivificare ; sed solius Dei, et non alterius, est animas vivificare, sicut dicit Augustinus : ergo etc.
- Item, quamvis homo ille sit Deo unitus, tamen homo est et creatura, ergo finitae potentiae ; sed animam recreare, cum sit facta nihil per peccatum, est infinitae potentiae : ergo illud non potest Christus secundum quod homo.
Respondeo : Dicendum quod, si hoc intelligatur de potestate effectiva dimittendi peccata, sic solius Dei est, non hominis, quia Christus interius baptizat, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus. Si autem de potestate dispositiva, utpote per modum meriti, sic Christus meruit nobis dimittere peccata et quantum ad poenam et quantum ad culpam. Unde quia Deus, dedit dona hominibus et condonavit culpam ; quia vero homo innocens, accepit in nobis dona, id est meruit, ut nos acciperemus.
Meruit autem Christus nobis remissionem culpa et relaxationem poenae sua passione, quae fuit Deo gratissima et in se fuit acerbissima, nullo modo ex delicto suo, immo propter solvenda debita nostra ; et in hoc habet Christus excellere, in quantum homo, in potestate dimittendi poenam, quia per se potest totum condonare ; sicut et fecit mulieri in adulterio deprehensae et nunc etiam potest sine clave aliqua. Alii autem homines si possunt, hoc est potestate per quam Dominus eis commisit suae passionis thesaurum et meritum dispensandum quasi custodibus thesauri. Ideo ampliori modo nobilitatis attribuitur Christo, etiam secundum quod homo, potestas dimittendi peccata quam aliis ; non quod ipse deleat culpam, sicut ostendunt rationes, quia, sicut probatum est in primo libro et in praecedenti problemate, talis deletio fit per gratiae infusionem et creationem, et iste est actus potentiae infinitae ; creatura autem potentiae infinitae non est capax, nec per potentiam finitam potest continuari potentiae agentis actu infinito : et ideo nullo modo nec unitae nec non unitae creaturae alicui convenit potestas baptizandi interius sive remittendi peccata effective, sed solum dispositive, et hoc cqmpetit merito Christi ; vel tantum formaliter, et hoc competit gratiae, quam impetrat Christus.
[Ad obiecta] :
- Ex his patent obiecta. Quod enim dicitur in Matthaeo, intelligitur secundum idiomatum communicationem, non quod, secundum quod homo, hoc possit.
- Ad illud quod obicitur de redemptione, dicendum quod in redemptione duo sunt : est enim ibi solutio pretii, pro quo eramus obligati, et donatio gratiae, per quam sumus reconciliati. Primum quidem est minoris potentiae, secundum maioris ; et ratione primi dicitur Redemptor, scilicet ratione humanitatis, ratione secundi quantum ad divinitatem ; nec humanitas suffecisset nisi Deitati unita esset.
- Ad aliud dicendum quod unitas operationis non sequitur unitatem personae, sed naturae. Et quia Patris et Filii una est natura, quamvis duae sint personae, ideo unam habent operationem. Quia vero humanitas et divinitas in Christo sunt diversae naturae, ideo diversas operationes habent.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus : Iustos oportet esse per quos baptizatur ; quia secundum hoc videtur, quodsi aliquis sacerdos sit in peccato mortali et baptizet, quod mortaliter peccet. Sed contra : facit id ad quod tenetur : ergo baptizando non peccat.
Respondeo : Dicendum quod iste qui baptizat aut est in peccato notorio aut occulto ; sive sic sive sic, distinguendum est, quia aut est necessitas et timetur scandalum, et tunc non peccat baptizando, sed in hoc quod negligit se praeparare et cum timore et reverentia ad sacramentum accedere.
Si autem non est necessitas nec timetur scandalum si non baptizet, non debet baptizare nisi prius se praeparet ad iustificationem ; quod si non facit, non tantum peccat negligendo, sed, in quantum est de se, sacramento contumeliam faciendo et usurpando id ad quod non est idoneus.
Si autem notorius est, peccat scandalizando. Et ideo dicit Augustinus quod mundos oportet esse ministros.
Patet igitur responsio ad obiectum. Non enim peccat, quia facit quod non debet simpliciter, sed ut non debet.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si quos baptizavit ebriosus etc. Videtur enim male dicere, quia ebrietas aufert vim rationis et intentionem ; sed intentio necessaria est ad Baptismum : ergo, si ebriosus caret intentione, non baptizat.
Item, quaeritur, si aliquis est ita ebrius quod non est omnino in eo ligata ratio quin possit aliquid dicere, sed tamen balbutiendo dicit, utrum sit baptizatus quem talis baptizat. Quod non, videtur, quia ligatio linguae signum est ligationis rationis ; et necesse est rationem esse solutam ad ea quae spectant ad ministerium sacramenti : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod differentia est inter ebrium et ebriosum. Ebrius enim dicitur in actu, sed ebriosus in consuetudine ; et bene potest aliquis consuetus inebriari aliquando sobrius esse in actu, ita quod non biberit multum ; et tunc, si baptizat, baptizatum est.
Quod quaeritur de ebrio, dicendum quod, si habeat ligatam rationem adeo quod tollatur intentio baptizandi, quia nescit quid faciat, tunc non baptizat. Si autem ratio soluta est tantum quod scit quid facit, tamen non omnimode est bene compos sui, tunc iudicandum est quod sit baptizatus, etiam si lingua aliquo modo balbutiat, quia illud non est signum ligaminis rationis semper efficax. Multi enim sunt qui ex modico vino balbutiunt et habent usum. rationis.
Distinguendum tamen est in ligamine linguae : nam si format verba intelligibiliter, licet non omnino perfecte, baptizatus est parvulus ; si autem ita corrupte quod intelligi non potest, profert et formam ita infringit ut convenienter intelligi non possit, est rebaptizandus.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quid noverat Ioannes Baptista ? Dominum etc. Videtur enim dicere contra Hieronymum et Chrysostomum, qui dicunt quod non noverat eum esse Christum, et ita videtur contrarietas. Quaeritur ergo quis melius inter eos senserit. Et videtur quod Augustinus, quia, quando Iesus ad Ioannem venit, tunc dixit Ioannes : Ego a te debeo baptizari, sicut dicitur Matthaei 3, 14 : ergo cognoscebat ipsum esse Christum.
Quod autem Chrysostomus melius dicat, videtur, quia Ioanni, quando missus est, dictum fuit : Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat : ergo antequam veniret ad eum, sciebat quod solus ipse esset qui baptizaret interius, sed tamen non cognoscebat exterius ipsum.
Respondeo : Dicendum quod utrumque verum fuit, sicut docet nos intelligere Chrysostomus. Primo enim loannes novit Christum in infantia notitia corporali, postmodum recessit in desertum ; et tunc post longum tempus, quando missus est ad baptizandum, dictum est ei quod Christus potestatem baptizandi sibi retineret ; sed iam oblitus est propter magnam moram quis vel qualis esset Christus in persona ; et indicio columbae utrumque didicit, quia per hoc scivit quod ipse esset Christus et quod ipse esset qui peccata dimitteret et Spiritum sanctum daret. Utrumque ergo prius sciebat in generali, sed postmodum didicit in speciali ; prius tamen cognovit quis esset quam cuius potestatis esset. Primum enim scivit per conversationem infantiae, secundum per revelationem prophetiae. Et sic patet utrumque.
Dub. IV.
Item quaeritur de ratione ista quam assignat Magister : Ne servus poneret spem in homine ; quia illud nullum videtur inconveniens, quia possumus in orationibus Sanctorum confidere ; unde clamamus de beata Virgine : Vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Respondeo : Dicendum quod est spes auxilii et est spes praemii. Dicendum ergo quod, si potestas dimittendi peccata esset data homini, iam posset homo sperare ab homine gratiam et veniam, et ita per consequens gloriam, ad quam gratia est velut ,dispositio necessaria ; sed haec ab homine sperari non potest nec debet.
Sed cum homo possit orationibus adiuvare quadam congruitate, potest homo sperare in aliquo Sancto tamquam in adiuvante, non tamquam in relevante, quia hoc est gratia specialis solius Christi. Et sic patet illud.
Dub. V.
Item quaeritur de alia ratione quam assignat, cum dicit : Ne tot essent baptismi, quot baptistae. Videtur enim ratio non esse bona, quia aut intelligit tot numero aut tot specie. Non tot specie ; constat, quia consimilis forma et consimilis effectus est in omnibus : si tot numero, nullum esset inconveniens.
Respondeo : Dicendum quod intelligitur quod tot essent denominatione, et ita scissura esset in Ecclesia, quia unus posset dicere : Ego sum Pauli, alius autem : Ego sum Apollo ; et sic non perfecta esset unitas in Ecclesia, cuius unitatis perfectio fundamentum habet in uno Baptismo.
