Distinctio XXIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

Praeter praemissa, est etiam aliud sacramentum, scilitet Unctio infirmorum.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinatum est de quatuor sacramentis. Haec est quinta pars, in qua agitur de quinto, scilicet de Unctione Extrema.

Dividitur autem haec pars in duas.

In prima agitur de huius sacramenti institutione.

In secunda de instituti dispensatione. Et hoc, ibi : Quaerunt aliqui, si hoc sacramentum.

 

Prima pars duas continet.

In prima distinguit hanc Unctionem ab aliis.

In secunda determinat causas suae institutionis, sciliet a quo institutum et propter quid et in qua materia, et hoc ibi : Hoc autem sacramentum Unctionis infirmorum : etc.

 

Similiter secunda pars principalis duas habet, secundum duas opiniones quas ponit circa frequentationem sive iterationem sacramenti.

Et primum modum ponit ibi : Quaerunt aliqui etc.

Secundum vero modum ponit ibi : Quidam vero de omni sacramento.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum duo quae Magister determinat de Unctionis sactamento, duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de ipso quantum ad ipsius institutionem.

Secundo, quantum.ad usum sive dispensationem

 

Quantum ad primum quaeruntur quatuor.

Primo, de causa eius finali.

Secundo, de efficiente.

Tertio, de materiali.

Et quarto, de formli.

 

 

ARTICULUS I

De institutione Extremae Unctionis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum sacramentum Extremae Unctionis principaliter sit ordinatum ad morbum corporalem an ad spiritualem.

 

Quantum ad finem quaeritur, utrum istud sacramentum principaliter sit ordinatum ad morbum corporalem an ad spiritualem.

Et quod ad corporalem, videtur :

  1. Ex eius institutione, Iacobi 5, 14 : Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros etc., et post dicit, infra : Oratio fidei salvabit infirmum.
  2. Item, Marci 6, 13 : Ungebant oleo multos infirmos, et curabantur. Si ergo utebantur hoc sacramento, secundum quod dicitur in Glossa ; et hoc ad curationem infirmantium corporaliter, ergo principaliter videtur ad hoc ordinari.
  3. Item, sacramentum ad illud finaliter ordinatur propter quod principaliter dispensatur ; sed illud principaliter dispensatur propter infirmitatem corporalem, quia nunquam datur nisi existentibus in gravi infirmitate corporali : ergo videtur quod principaliter sit ad hoc.
  4. Item, si est conta infirmitatem sicut medicina, quaero, contra quam ; aut contra corporalem aut contra spiritualem. Si contra spiritualem, cum non sit contra actuale mortale nec originale, erit contra veniale ; sed veniale quolibet die iteratur : ergo et hoc sacramentum. Sed hoc sacramentum non datur frequenter, sed rarissime : ergo non est contra peccatum veniale : ergo est contra infirmitatem corporalem. Si tu dicas quod est contra peccatorum sequelas, quaero : aut contra aliquas determinate aut contra omnes. Si contra aliquas, quare non similiter contra alias ? Si contra omnes, cum sint diversae secundum diversitatem morborum, videtur quod debeant diversa ad hoc esse sacramenta.

 

Contra :

  1. Quod non sit ad morbum corporalem curandum per se, videtur, quia sacramenta Novae Legis in digne suscipientibus efficiunt quod significant. Si ergo viri sancti digne suscipiunt sacramenta, ergo haberet Unctio semper in eis efficaciam sanandi : ergo viri sancti nunquam morerentur.
  2. Item, multi sunt viri perfecti qui secundum Pauli exemplum desiderant dissolvi et esse cum Christo. Si ergo sacramentum Unctionis ordinatur ad vitam corporis conservandam, ergo a talibus nullo modo debet suscipi.
  3. Item, sacramentum est medicina spiritualis : ergo sicut medicina corporalis sanat solum morbum corporalem et ad hoc est principaliter et universaliter, ita videtur quod medicina spiritualis curet solum morbum spiritualem, ita quod ad hoc sit universaliter et totaliter et principaliter.
  4. Item, si Unctio sanat morbum corporalem, aut per virtutem naturalem aut per virtutem supra naturam. Non per virtutem naturalem, hoc constat, quia operatio sacramentorum non est secundum virtutes naturales elementorum exteriorum : ergo per virtutem supra naturam ; sed illa aeque potest in infirmitatem incurabilem ut curabilem : ergo videtur quod istud sacramentum liberaret a lepra ; sed hoc est falsum : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit, quod sacramentum istud principaliter est ordinatum contra sequelas vel reliquias peccati quae gravant, quae relictae sunt tam ex originali quam ex actuali ; quae quidem reliquiae sunt poenae spirituales, habentes tamen frequenter poenas corporales annexas propter sui expurgationem : et ideo principaliter hoc saramentum est contra poenam spiritualem, sed ex consequenti est ad sanandum morbum corporalem.

Sed contra hoc est quod dicitur Iacobi 5, 15 in institutione istius sacramenti : Si in peccatis fuerit, remittentur ei : ergo istud sacramentum. est ordinatum contra aliquem morbum peccati, et hoc ipsum tangitur in Glossa. Et, cum non sit contra originale nec contra mortale, relinquitur quod sit contra peccatum veniale. Et hoc communis opinio tenet.

 

Sed notandum quod de veniali peccato est loqui dupliciter : aut prout est quis in statu viae, aut prout est in egressu. Si prout est in statu viae sive in itinere, sic morbus venialis est quasi inseparabilis et quadam necessitate iterabilis, ac per hoc quodam modo incurabilis. Et ideo non debuit contra ipsum aliqua medicina specialiter et principaliter ordinari ; immo quodam modo omnia sacramenta valent ad eius curationem secundum plus et minus.

Si autem loquamur prout anima est in statu egrediendi, sic potest curari sine iteratione ; et sic, cum anima possit trahere talia cremabilia, quae retraherent a gloria, instituit divina misericordia remedium quo anima curari posset quantum ad remissionem culpae et etiam partis poenae ; et hoc est sacramentum Unctionis Extremae.

 

Modus autem curandi veniale peccatum in hoc sacramento respondet modo infirmitatis. Veniale autem peccatum gravat animam deprimendo deorsum, ut non ita intendat in Deum per devotionem et amorem, pro eo quod est ibi conversio inordinata ad commutabile bonum et pro eo quod est minor amor Dei, sicut tangit Augustinus, in libro Confessionum ; et ideo, cum curatio directe sit per contrarium, per illud curatur quod animam aggravatam per devotionem sursum elevat. Et quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, cum illud sacramentum sit ad elevandam animam per devotionem, in qua anima recipit vigorem quemdam, in quo semper est deletio venialium, si sunt in anima, et per consequens repressio molestiarum corporalium, si expedit ipsi animae : hinc est quod istud sacramentum principaliter est ad curationem et alleviationem infirmitatis spiritualis, scilicet peccati venialis, et per accidens est ad curationem et alleviationem infirmitatis corporalis, quodam modo roborando animam quae regit corpus.

Et sic patet quid sit in hoc sacramento res tantum, quid signum et quid res et signum. Signum tantum est unctio exterior, res tantum est venialis eu. rationes et signum ipsa in anima devotionis excitatio, quae non est aliud quam quaedam spiritualis unctio.

Concedendae igitur sunt rationes probantes istud sacramentum valere ad infirmitates corporales curandas. Concedendae etiam sunt rationes probantes quod non valet principaliter contra illas, quoniam solum per accidens et ex. consequenti valet, ut prius ostensum est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non datur nisi in statu infirmitatis, dicendum quod non est propter infirmitatem, sed propter hoc quod appropinquat egressui, in quo possunt venialia perfecte curari. Et quod istud sit verum, patet, quia quantumcumque quis infirmetur, non datur ei hoc sacramentum nisi praesumatur quod moriatur, vel quod sit in articula mortis. Et si constaret nobis de aliquo quod liberaretur sive liberandus sit, non deberet dari ei hoc sacramentum, sicut patebit inferius.
  2. Ad illud quod obicitur de veniali, quod quotidie iteratur, patet iam responsio, quia non datur hoc sacramentum contra illud peccati genus ; nisi in statu in quo praesumitur quod liberetur et a culpa et a peccandi necessitate.

 

1-2. Ad illud quod obicitur, quod non valet principaliter, dicendum quod verum est, et hoc innuit ipsa forma orationis, in qua non fit mentio nisi de remissione peccatorum.

  1. Quod tamen obicitur, quod nullo modo debet valere, a simili, quia corporalis medicina non sanat spiritualem morbum, dicendum quod non est simile, quia spiritus continet corpus ; unde passiones animales multum redundant in carnem, unde Sapiens dicit : Spiritus tristis exsiccat ossa. Ideo non est mirum, si tranquillatur anima et vigoratur et laetificatur, si etiam hoc redundat ad corpus. Et sic hoc sacramentum respectum habet ad corpus relevandum propter alleviationem spiritus.
  2. Ad illud quod quaeritur : per quam virtutem hoc facit ? dicendum quod per virtutem supra naturam ; sed illa operatur secundum divinam institutionem, quae noluit per hoc sacramentum prodere secretum fidei, et ita nec secundum legem communem ab infirmitatibus incurabilibus liberare. Et iterum, in hoc sacramento aliquid est naturale, aliquid supra naturam. Effectus namque, qui est in spiritu, est supra naturam, sed quod me redundet in carnem, istud naturale est, secundum quod in Psalmo [62, 2] dicit homo devotus : Sitivit in te anima mea etc. ; et iterum alibi : Refloruit caro mea etc.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum hoc sacramentum instituerit Christus vel aliquis eius discipulus.

 

Secundo quaeritur de causa efficiente sive instituente, et quaeritur, utrum hoc sacramentum instituerit Christus vel aliquis eius discipulus.

Et quod Christus, videtur :

  1. Quia legislatoris est leges instituere ; sed sacramenta omnia sunt leges et statuta in lege evangelica : ergo non solum hoc instituit Christus, verum etiam omnia.
  2. Item, Deus per se ipsum instituit omnia sacramenta Veteris Legis, Moysi loquendo et praecipiendo ; unde in principio cuiuslibet sacramentalis praecepti dicitur in Levitico : Locutus est Dominus etc. Si ergo sacramenta evangelica sunt multo digniora, videtur etc.
  3. Item, sacramentum, sicut habitum est supra, distinctione decima tertia, est in quo divina virtus secretius operatur. Si ergo virtus divina operatur in sacramentis principaliter, cum instituere sacramentum sit maioris dignitatis quam operari in sacramento, et operatio est a divina virtute, ergo et institutio.
  4. Item, Marci 6, 13 dicitur quod discipuli inungebant oleo multos infirmas et curabantur ; sed constat quod Apostoli nondum erant tantae auctoritatis, quod per se auderent aliquid instituere : ergo videtur quod Dominus eis mandaverit : ergo videtur quod ipse instituit.

 

Contra :

  1. Magister dicit in littera : Hoc sacramentum legitur ab Apostolis institutum.
  2. Item, alibi non habemus mandatum de hoc sacramento nisi Iacobi 5, 14 : ergo videtur ibi institutum fuisse.
  3. Item, omne sacramentum quod Christus instituit, ipse per se exhibait ; sed Christus hoc sacramentum non exhibait, quia nunquam infirmos oleo, sed solo verbo sanavit : ergo etc.
  4. Item, omne sacramentum quod Christus instituit, habuit figuram in Veteri Testamento ; sed hoc non habuit ibi figuram, quia nunquam legimus infirmos propter curationem in Veteri Testamento inungi : ergo videtur quod institutio huius sacramenti non pertinuerit ad Christum.

 

Respondeo : Ad horum intelligentiam notandum est quod aliqui dicere voluerunt omnia sacramenta instituta fuisse a Christo, quoniam ipse fuit legislator. Unde, quamvis non expresse legatur de Confirmatione et Extrema. Unctine, tamen credendum est ipsum instituisse ; et hoc aliquo modo innuitur de Confirmatione, cum manus pueris imposuerit, Matthaei 19, 15 ; de Extrema Unctione, cum discipulos ad praedicandum misit, qui oleo ungebant infirmos et curabmtur, sicut dicitur Marci 6, 13 ; haud dubium quin per mandatum ipsius hoc fecerint. Si autem Apostoli dicuntur aliqua instituisse, hoc est quia institutionem promulgaverunt, sicut beatus Iacobus Confessionis et Unctionis. Sed tamen, cum in Evangelio sufficienter lex evangelica exprimatur, et evangelica lex contineat Christi statuta et facta et magis statuta quam facta, quomodo probabile est ut omnes Evangelistae sic sub silentio tam nobilia sacramenta pertransissent, si Christus instituisset, cum ex his nostrae salutis adminiculum eliciatur ?

Et ideo probabilius alii dicunt, et Magister videtur hoc sentire, immo aperte dicit, quod Spiritus Sanctus per Apostolos hoc sacramentum instituit, sicut supra dictum est de sacramento Confirmationis.

Et quod hoc potuerit esse, manifestum est, cum ipse sit doctor praecipuus sicut et Christus ; et exemplo patet, quia Apostoli, Spiritu Sancto dictante, formam Baptismi a Christo institutam et confirmatam ad tempus mutaverunt ; quanto magis quod Christus insinuaverat instituere potuerunt.

 

Et quod ita fuerit congruum, manifestum est, si attendatur diversitas sacramentorum. Quaedam enim sunt sacramenta. communia Legis Veteris et Novae, quaedam propriissima Legis Novae, quaedam medio modo. Communia sunt illa quae sunt quodam modo ex dictamine naturae, quod quia semper idem manet, illa sacramenta ab initio cucurrerunt, ut Matrimonium et Poenitentia, secundum quod Deo reconciliat ; et haec quidem Dominas Iesus consummavit et.confirmavit in Lege Nova, non evacuavit.

Quaedam sunt propriissima Legis Novae, et haec sunt quae significant gratiam in tali statu, quae proprie competit Legi Novae ; haec autem duo sunt : Confirmatio et Unctio, ubi significatur gratia Spiritus Sancti, secundum quam inungitur quis in pugilem, ut pro Christo audeat mori, et in regem, ut in regnum caelorum possit iotroire tamquam in suum. Hoc est Novae Legis proprium ; ideo in Veteri non habuerunt certam figuram haec duo sacramenta. Et quia significant Spiritus Sancti gratiam in aliqua abundantia, et Spiritus Sanctus abundanter non fuit datus, quousque Iesus non fuit glorificatus, sicut dicitur Ioannis 7, 39, ideo haec duo sacramenta a Christo fuerunt insinuata, sed post a Spiritu Sancto fuerunt instituta.

Quaedam sunt sacramenta media, quae in Veteri Lege non fuerunt in veritate, fuerunt tamen in figura et significatione, sicut Baptismus, Eucharistia et Ordo. Et quia Christus Legem implevit et figuras evacuavit, haec tria sacramenta per se ipsum instituit.

Et sic patet quomodo congruentissime statuta et instituta sunt ecclesiastica sacramenta, ut nihil sit gestum per oblivionem, sed secundum inenarrabilem Dei dispensationem.

Concedendae igitur sunt rationes probantes Spiritum Sanctum per Apostolos hoc sacramentum instituisse.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod hoc est legislatoris, dicendum quod Spiritus Sanctus supplevit hoc quod ipse Dominus dimiserat in doctrina, sicut dicitur Ioannis 16, 12 : Multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo ; et post : Cum venerit etc. Unde sicut supplevit quod deerat de doctrina secundum Dei ordinatam dispensationem, ita etiam quod de institutione ex causa congrua dimissum erat. Nec sunt duo legisIatores Christus et Spiritus eius.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod per semetipsum, dicendum quod ipse immediate loquebatur Moysi, et post Moyses praecipiebat populo sicut nuntius Dei et minister ; sic Spiritus Sanctus Apostolis et ipsi ut ministri populis exponebant. Unde sacramentorum institutionem non attribuimus nisi Deo vel per Filium vel per Spiritum Sanctum. Nec credendum est quemquam Apostolorum hoc per se instituisse, sed totum collegium ; sed Iacobus promulgavit, sicut sententiam tulit de observantia legalium, Actuum 15, 13. Et per hoc patet sequens, quia, sicut Deus operatur principaliter et sacerdos ut minister, sic institutio sacramentorum respicit Deum ut auctorem, et Apostolos respicit ut ministros in promulgando.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Apostoli ungebant oleo, dicendum quod ibi non fuit hoc sacramentum institutum, sed insinuatum ; et hoc patet, quia unctio illa principaliter fiebat ad sanitatem corporalem, non ad curationem spiritualem principaliter. Unde sicut gratiam sanitatum tunc habebant Apostoli et non potentiam ligandi et absolvendi sic oleum illud deserviebat sive operabatur ad salutem corporis ; nunc autem principaliter operatur ad salutem spiritus, sicut in ipsa forma evidenter exprimitur.

 

 

QUAESTIO III.

Quae sit materia Extremae unctionis.

 

Tertio quaeritur de huius sacramenti materia ; et dicit Magister quod materia huius sacramenti est oleum ab episcopo consecratum.

Sed primo videtur quod magis deberet adhiberi aliud elementum quam oleum :

  1. Primum, quia hoc sacramentum est periclitantium et morti appropinquantium, et hi maxime sunt in articulo necessitatis : ergo talibus maxime de elemento communi provideri debet : si ergo aqua communior est, videtur etc.
  2. Item, in Confirmatione, in qua datur gratia abundans, non solum est elementum olei, sed etiam balsami, quod est pretiosum. Ergo videtur quod in hoc sacramento, cum introducat hominem in regnum, quod est pretiosissimum praemium, videtur quod deberet esse balsamum.

 

Item, videtur quod non oporteat esse consecratum :

  1. Quia Baptismus et Eucharistia, in quibus est magna gratia et efficacia, non indigent materia consecrata alia sanctificatione quam quae fit in sacramenti forma. Ergo pari ratione nec Unctio Extrema.
  2. Item, ad perfectum esse sacramenti ista duo sufficiunt, scilicet significatio et sanctificatio : significatio est per elementum, sanctificatio est per verbum ; sed haec duo sunt, si quis inungatur de simplici oleo : ergo videtur quod sit ibi sacramentum perfectum.

 

Item, si oportet sacramentum Unctionis fieri de oleo consecrato, quaero : cui competit nomen vel ratio sacramenti, an oleo an unctioni ?

Quod unctioni, videtur per ipsam denominationem scramenti.

  1. Sed quod oleo consecrato, videtur, quia oleum est signum, et oleum consecratum signum est sacrum sacrae rei, quod non tantum habet significationem, sed etiam quoddam genus causalitatis per benedictionem : ergo videtur quod habeat in se completam sacramenti rationem.
  2. Item, panis consecratus est sacramentum, non ipsa manducatio, immo potius est usus. Ergo videtur similiter in proposito quod oleum consecratum sit sacramentum, et unctio sit usus : ergo non convenienter nominatur. Quod si non est verum, non videtur hic exigi materia consecrata.
  3. Item, videtur quod nec oporteat esse consecratam ab episcopo, quia plus est consecrare sive corpus Domini conficere, ubi est transsubstantiatio, quam oleum, ubi manet eadem usia ; sed simplex sacerdos potest primum : ergo et secundum.

Iuxta hoc est quaestio : quare debet esse oleum, et quare simplex, non mixtum, et quare consecratum ab episopo ; et si illa consecratio faciat oleum consecratum esse sacramentum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt quod materia in hoc sacramento est oleum, sed consecratio episcopalis superveniens facit esse sacramentum ; sed inunctio consequens est sacramenti usus sive dispensatio.

 

Sed quoniam istud repugnat nominationi sacramenti et etiam communi opinioni, ideo melius dicatur quod sicut aqua in Baptismo est elementum, sic in Confirmatione chrisma et in Unctione oleum consecratum ab episcopo.

 

Ratio autem sumi potest a parte effidentis sive instituentis et etiam a parte finis. A parte instituentis : quoniam enim Christus per semetipsum instituit, qui per semetipsum potuit sanctificare, Baptismum et Eucharistiam, ideo non est alia consecratio praeparans necessaria, sed solum ad solemnitatem facit. Sed hoc sacramentum Spiritus Sanctus instituit per Apostolos, qui non poterant sanctificare nisi per Deum ; ideo materia est, non simplex elementum, sed oleum per verbum et invocationem Sancti Spiritus consecratum, et hoc per verbum episcoporum, qui sunt successores Apostolorum, ut, sicut Spiritus Sanctus instituit per Apostolos, sic etiam nunc consecret per episcopos.

A parte finis sumitur ratio, quoniam hic datur gratia sanans languores spirituales, et datur gratia ordinans ad sanitatem perfectam, quae quidem est gloriae ; ideo debet significari per oleum quod est curativum, ratione curationis, et per oleum consecratum, ratione ordinationis ad supereminentem curatiohem, et per oleum simplex, non mixtum ; quia ad ingressum in gloriam requiritur et sufficit bona conscientia.

His visis, facile est solvere ad obiecta.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim qpod obicitur de communitate materiae, dicendum quod istud non est sacramentum necessitatis ; et praeterea, modicum de elemento sufficit, et hoc potest ubique locorum haberi, et ideo non est periculum aliquod. Praeterea, evitatio periculi non debet praeiudicare dignitati et congruitati sacramenti.
  2. Ad illud quod obicitur, quod deberet misceri cum balsamo, sicut in Confirmatione, dicendum quod non est simile, quia in Confirmatione datur gratia ad pugnandum in vita, per quam oportet ambulare non solum secundum placentiam ad Deum, verum etiam ad proximum ; sed in Unctione datur gratia ad resistendum diabolo, ne possit detinere, et ad hoc non est necessaria fama, sed bona conscientia ; et quia balsamum aromatizans significat bonam famam et oleum nitens bonam conscientiam, ideo etc.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Eucharistia non indiget alia consecratione, dicendum quod non, est simile, tum ex parte instituentis, tum ex parte finis, ut visum est.
  4. Ad illud quod obicitur, quod in oleo non consecrato, si fiat unctio, est significatio et sanctificatio, dicendum quod falsum est. Primo enim deficit significatio, quae non tantum exigit repraesentationem sed etiam institutionem ; sic autem institutum est fieri. Secundo vero deficit sanctificatio, quia non habet verbum efficaciam, nisi habeat competens elementum.

5-6. Ad illud quod obicitur, quod oleum consecratum est sacramentum, dicendum quod, proprie loquendo, non est sacramentum, sed ad sacramentum ordinatum. Et ratio huius est, quia non habet nec perfectam, significationem nec sanctificationem, quousque applicetur infirmo, et superveniat sacerdotalis oratio ; tunc enim significatur gratia intus ungens, et tunc est primo per verbum, ut dicit Hugo. Ergo pari ratione videtur quod istud sacramentum praesens, non ante : et ideo non est simile de corpore Domini, ubi in prima sanctificatione fit conversio et post non additur ulterior sanctificatio quae novam introducat virtutem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod sacerdotes possunt corpus Domini conficere, et ita oleum consecrare, dicendum quod non valet, quia tanta est potestas in ministris Ecclesiae, quantam distribuit Dominus membris ; nec oportuit potestatem consecrandi oleum ita communicari sacerdotibus sicut conficiendi corpus Christi, quia unus episcopus faciliter toti provinciae potest Unctionis oleum consecrare ; sed non potest quotidie in singulis parochiis Missam cantare, sicut decet, cum me sit panis quotidianus et communis omnibus : et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum forma verbi sit de esentia huius sacramenti.

 

Quarto loco quaeritur de forma huius sacramenti, et quaeritur, utrum forma verbi sit de essentia huius sacramenti.

Et quod sic, videtur :

  1. Primo per ritum universalis Ecclesiae quae ubique locorum unctionem tribuit cum benedictione sacerdotali.
  2. Item, probatur per illud Iacobi [5, 14] : Inducat presbyteros, et orent pro eo, ungentes eum oleo : Ergo praemittitur oratio ante unctionem, et videtur quod ita sit de integritate ut unctio ; et hoc probatur per litteram sequentem : Oratio fidei salvabit infirmum. Ergo efficacia sacramenti principaliter residet penes verbum orationis.
  3. Item, hoc ipsum videtur per simile in aliis sacramentis, quia sacramenta Novae Legis sanctificant
  4. Item, sicut in aliis necessaria est intentio, et ideo est verbum etiam arctans intentionem, ita et in hoc necessaria est intentio. Ergo pari ratione et verbi expriinentis sive arctantis intentionem prolatio.

 

Contra :

  1. Omnia sacramenta ex fonte sacrae Scripturae ortum habent, quia nullum sacramentum est in Ecclesia, quin describatur in Scriptura ; sed huius sacramenti forma nusquam describitur, nec ab Evangelista nec ab Apostolo : ergo etc.
  2. Item, omnia sacramenta, quae habent formam eamdem debent habere per totam Ecclesiam catholicam, quia variatio formae est variatio sacramenti, et sacramentum non potest esse nisi uniforme, sicut fides et Ecclesia ; sed hoc sacramentum non habet eamdem formam. Nam in Ecclesia Gregoriana est haec forma : Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid oculorum vitio deliquisti ; in Ambrosiana est haec : Ungo te oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut more militis uncti praeparatus ad certamen ; aëreas possis superare potestates, vel similis huic. Ergo non videtur quod aliqua forma sit substantialis.
  3. Item, omnes sacramentorum formae traditae sunt per orationem indicativam ; sed forma huius sacramenti tradita est per orationem deprecativam : ergo non videtur convenienter assignata, aut non est forma, quoniam sacramenta Novae Legis certitudinaliter ponunt suum effectum : ergo per orationem indicativam debent exprimi, non per deprecativam.
  4. Item, secundum beatum Iacobum [5, 15] oratio fidei est illa quae est necessaria. Si ergo oratio est ad Deum, et ad Deum oratur melius gemitu cordis quam voce oris, videtur quod ad istius sacramenti perfectionem non oporteat aliquid oretenus exprimi.

Quaeritur igitur, si formam habet et quae sit forma et per quem modum.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod istud sacramentum non habebat formam verbi essentialem, sed quae solum erat de bene esse ; et ideo non fuit expressa nec in Ecclesia invenitur unica, sed diversa.

Sed tamen illud non est securum dicere nec secundum textum Scripturae, cum in istius sacramenti institutione maximam vim videatur Iacobus in oratione constituere et sibi totam efficaciam attribuere, cum dicit : Oratio fidei salvabit, non dicit : unctio. Oratio autem fidei dicitur non ipsius inungentis, sed ipsius Ecclesiae, in cuius fide administrantur sacramenta. Sicut ergo in aliis sacramentis non sufficit corde credere, nisi fiat professio in verbo exteriori, sic intelligendum est hic, quod non sufficit oratio mentalis sine vocali.

 

Et ideo forma verbi est de integritate sacramenti forma, inquam, verbi secundum quod est expressiva orationis fidei ; et hoc propter talem institutionem istius sacramenti.

 

Unde nota quod est forma verbi quae exprimit actum et intentionem ; et talis, est per modum indicativum et non est de sacramenti necessitate, sed congruitate ; et haec in aliquibus habetur Ecclesiis, sed non in Romana, quae maxime vitat ea quae possunt esse occasio deviandi. Et est forma quae exprimit orationem ; et quoniam oratio est per modum deprecativum, talis forma est deprecativa ; et haec est de necessitate sacramenti huius et habetur in omnibus Ecclesiis, quoniam haec tangitur in institutione huius sacramenti. Et quoniam non exprimitur verbum determinatum, sed solum oratio fidei, ideo non oportet quod sit uniformitas in verbo orationis, sed solum quod sit in sensu.

 

Si autem quaeras, quare in isto sacramento potius est oratio de essentia quam in alio, respondetur quod ratio principalis est institutio. Si quaeras rationem institutionis, dici potest quod haec habet rationem congruitatis multiplicem.

Prima est ex parte suscipientis, qui propter infirmitatem est destitutus ; ideo oratione est relevandus.

Secunda est ex parte modi curandi, qui est per devotionem et elevationem animae ad spiritualia ; et quia quod super omnia excitat animam ad hoc est oratio, ideo etc.

Tertia ratio est ex parte morbi, quoniam hic fit remissio peccati, interveniente ministerio sacerdotis ; et quoniam in remissione culpae sacerdos non se habet nisi per modum deprecantis - unde et in absolutione sua utitur oratione deprecativa, ut in praecedentibus habitum est - hinc est quod optime institutum fuit unctionem non fieri sine oratione, cuius expressio est forma sacramenti, ut ostendunt rationes.

His visis, facile est respondere ad obiecta.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod obicitur, quod non habet ortum ex fonte sacrae Scripturae, dicendum quod falsum est, ut patet ; immo ab illo verbo beati Iacobi : Oratio fidei salvabit infirmum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non est eadem forma, dicendum quod, secundum id quod est necessarium et essentiale sacramento, eamdem oportet esse ; sed forma verbi non est necessaria ratione vocis exterioris, sed prout est expressiva verbi interioris.
  3. Ad illud quod obicitur de oratione indicativa, dicendum quod non est simile de hoc sacramento et de aliis, pro eo quod illud habet aliquam specialem orationem, quam non habuit aliud, ut visum est.
  4. Ad illud quod obicitur, quod melius oratur gemitu cordis, dicendum quod in sacramentis, quia sunt signa exteriora, non tantum consideratur quod est interius, sed etiam signum exterius, ratione cuius habent rationem sacramenti ; et sic patet totum. Quamvis enim aliquis crederet Trinitatem, nisi exprimeretur in baptizando, non daret sacramentum. Sic in proposito est intelligendum.

 

 

ARTICULUS II

De dispensatione huius sacramenti.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum quaestionis, quaeritur de huius sacramenti dispensatione.

Et circa hoc quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, quis debeat administrare hoc sacramentum.

Secundo, cui debeat dispensari.

Tertio, in quo membro sive loco.

Quarto et ultimo, quoties.

 

 

QUAESTIO I.

Quis debeat administrare hoc sacramentum.

 

Circa primum proceditur sic.

Videtur quod huius sacramenti administratio solis episcopis competat :

  1. Primo per simile Sacramentum Confirmationis, quod habet materiam consecratam, a solis episcopis traditur : ergo pari ratione et sacramentum istud.
  2. Item, in moralibus nobilioris artificis est uti instrumenta facto quam ipsum facere ; unde nobilior est miles qui utitur ense, quam faber qui facit. Ergo, si episcopus solus oleum consecrat, videtur quod ipse solus hoc oleo inungere debeat.
  3. Item, in naturalibus videmus quod eadem vis quae praeparat materiam, inducit formam, et hoc spectat ad rectum ordinem operandi. Si ergo gratia et virtus conformis est naturae, cum episcopus materiam praeparet, videtur qupd ipse solus sacramentum consummet ; et hoc est in ipsa unctione : ergo etc.

Sed contra ostenditur quod extendat se ad omnes :

  1. Quia verbum et elementum constituurtt sacramentum ; sed oleum consecratum potest administrari per simplicem laicum et verbum dici : ergo et sacramentum administrari.
  2. Item, quod ita debeat esse, videtur, quia illud est sacramentum eorum qui sunt in extrema mortis articula ; sed talibus frequenter non potest subveniri per sacerdotem : ergo videtur quod saltem per laicum eis subveniri possit.
  3. Item, hoc ostenditur exemplo, quia legitur in legenda sanctae Genovefae quod ipsa inungebat oleo infirmas et curabat eos : ergo videtur quod hoc saltem spectet ad viros sanctos.

 

Respondeo : Dicendum quod huius sacramenti dispensatio ex officia spectat ad sacerdotes ; et istud confirmat auctoritas et ratio : auctoritas, quia Iacobi ultimo, 14 dicitur : Inducat presbyteros, et orent super eum ; ratio, quia, cum huius sacramenti materia sit oleum consecratum, non debet administrari nec contingi nisi ab eo qui habet manus consecratas ; et talis est sacerdos : ideo non se extendit ad omnes.

Nec ad solos episcopos, quia, cum hoc sit sacramentum periclitantium, qui non possunt adire praelatos, sed magis e converso, oporteret multos perire, si a solis episcopis dari deberet. Ideo disposuit Spiritus Sanctus, quod unguentum non solum esset in capite vel in barba Aaron, sed etiam descenderet usque in oram vestimenti, scilicet usque ad inferiores sacerdotes.

Nec solum sumitur ratio a parte unctionis, verum etiam a parte orationis. Quoniam enim officium mediationis sacerdotibus competit, sicut competit offerre dona et sacrificia pro peccatis, nec solis episcopis nec etiam laicis, sic etiam dispensatio huius sacramenti, cuius efficacia principaliter consistit in oratione fidei, cuius est sacerdos minister de ratione sui officii.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Confirmatione, dicendum quod nullo modo est simile. Primum, quia confirmandi possunt adire episcopum, non sic inungendi. Praeterea, manuum impositio solis Apostolis competebat, sed infirmorum curatio usque ad alios discipulos descendebat ; et sacramentum Confirmationis est sacramentum impositionis manuum, sacramentum Unctionis est ad curationem ordinatum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in moralibus nobilius est uti instrumenta etc., dicendum quod illud veritatem habet ut plurimum in moralibus. Et ratio huius est, quoniam gradus dignitatis est in eis secundum ordinationem ad finem, et utens instrumenta immediatior est fini quam fabricans ; sed in his operibus Ecclesiae est gradus secundum comparationem ad primum principium, ex quo fluit totum regimen et operatio in corpore Ecclesiae ; et ideo virtus prior est superior. Unde superior est episcopus, qui ordinat sacerdotem ad celebrandum, quam ipse sacerdos qui celebrat ; sic in proposito est intelligendum. Praeterea, non est tantae servitutis oleum consecrare sicut infirmos inungere ; primum enim sufficienter potuit fieri ab uno, secundum vero minime : ideo magis voluit Spiritus Sanctus secundum communicari quam primum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod eiusdem est formam inducere, cuius est materiam praeparare, dicendum quod verum est de forma quae perficit illam praeparationem ; sicut faber fabricando ferrum inducit formam ensis, sic episcopus, quando benedicit, inducit consecrationem ; sed propter hoc non oportet quod illo oleo utatur, sicut nec faber ense.
  4. Ad illud quod obicitur, quod verbum et elementum faciunt sacramentum, dicendum quod verum est in aliquibus sacramentis, quorum dispensatio omnibus est commissa ; sed non est verum in omnibus, ut in Eucharistia ; et sic intelligendum de Unctione Extrema.
  5. Ad illud quod obicitur de extremo mortis articulo, dicendum quod devotio potest supplere absentiam sacerdotis ; et ideo non est necesse omnibus committi, maxime cum sacerdos satis de facili possit adesse, nisi absit propter negligentiam infirmi.
  6. Ad illud quod obicitur de sancta Genovefa, dicendum quod, sicut supra habitum est, quod quidam absolvunt merito, quidam ex officio, sic intelligendum est in proposito. Unde sicut ad solos sacerdotes pertinet absolvere, tamen viri sancti frequenter impetrant vitae merito quod alii faciunt ex officio, sic in unctione intelligendum est.

 

 

QUAESTIO II.

Cui debeat dari hoc sacramentum.

 

Secundo quaeritur, cui debeat sacramentum istud dari.

Et quod salis infirmis, videtur :

  1. Per illud quod dicitur Iacobi ultimo, 14 : Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros. Ergo illis indicitur, quod presbyteros inducant ; et hoc videtur maxime per litteram sequentem : Oratio fidei salvabit infirmum etc.
  2. Item, quod solis ratione utentibus, ostenditur per textum, cum dicitur : Inducat presbyteros ; et post : Si in peccatis fuerit. Si ergo presbyteros petere et in peccatis esse est proprium adultorum et ratione utentium, videtur etc.
  3. Item, quod salis in periculo mortis existentibus, videtur per ipsam denominationem, qua dicitur Unctio Extrema : ergo solum in extremis debet dari.

 

Contra :

  1. Quod non solis infirmis debeat dari, videtur per ipsam Glossam, quae dicit : Infirmatur quis in vobis ? mente et corpore scilicet, vel fide. Ergo non solum infirmantibus corporaliter, sed etiam infirmantibus spiritualiter debet dari.
  2. Item, Unctio haec debet dari appropinquantibus ad mortem et existentibus in periculo mortis ; sed qui ingreditur iustum bellum, in periculo mortis est : ergo etc.
  3. Item, quod non solis ratione utentibus, videtur, quia non soli tales infirmantur, sed etiam alii qui indigent alleviatione, ut parvuli et stulti : ergo videtur quod debeat eis hoc sacramentum dari, quod est Unctio infirmorum.
  4. Item, hoc probatur ex textu, in quo dicitur : Infirmatur quis in vobis ? Quis tenetur infinite : ergo quicumque infirmatur debet inungi, ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod hoc sacramentum est principaliter ad venialia delenda, secundum quod possunt convenientem recipere effectum, et per hoc est in alleviationem animae aggravatae a corpore corruptionem habente : et ideo illud sacramentum debet dari solis infirmis qui peccare potuerunt venialiter, et his, prout sunt in articulo mortis ; sic enim possunt a culpa veniali liberari convenienter et sufficienter. Et hoc innuitur in ipso textu : status, inquam, infirmitatis, et hoc est quod dicitur infirmatur ; periculum, in hoc quod dicitur quis, quasi discretive et notabiliter et graviter, ita quod deficit virtus naturae et auxilium medicinae ; discretio vero rationis, in hoc quod dicitur : inducat presbyteros, et iterum in hoc quod subinfertur : si in peccatis fuerit, remittentur ei.

Concedendae igitur sunt rationes monstrantes hoc sacramentum dari debere solis infirmis ratione utentibus et in periculo mortis existentibus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Glossa, dicendum quod illud vel intelligitur subdisiunctive, nec excluditur infirmitas. corporis, sed praesupponitur.
  2. Ad illud quod obicitur de his qui intrant iustum bellum, dicendum quod, etsi tales sint in periculo mortis secundum fortunam, non tamen secundum naturam ; sacramenta autem ecclesiastica non fortunam sequuntur, sed naturam repiciunt. Si tu obicias de illo qui damnatus est per sententiam, dicendum quod talis infamis est in facie Ecclesiae etiam si secundum veritatem non habeat culpam. Et sic patet ratio illa.
  3. Ad illud quod obicitur, quod alii indigent alleviatione, dicendum quod ad hoc principaliter sacramentum istud non ordinatur, sicut patet in ipsa forma, sed ad peccatorum remissionem, quae per sensus exteriores perpetrata sunt ; et ; ideo non datur infantibus nec naturaliter stultis.
  4. Ad illud quod obicitur de hoc nomine « quis », dicendum quod magis tenetur discretive quam infinite. Et si tu obicias, quod talis modus non competit illi nomini, dicenctum quod falsum est, quia talis modus annexus est modo aecipiendi interrogative.

 

 

QUAESTIO III.

In quo loco debeat fieri unctio.

 

Tertio quaeritur, in quo loco debeat fieri unctio.

Et quod totum corpus debeat inungi, videtur :

  1. Quoniam talis unctio aut est contra infirmitatem corporalem, aut contra infirmitatem spiritualem. Si contra corporalem, cum ergo mortalis infirmitas per totum corpus diffusa sit, totum debet inungi. Si contra spiritualem sed spiritualis infirmitas non concernit aliquam partem determinate : ergo etc.
  2. Item, unctio sacramentalis significat unctionem gratuitam et spiritualem quae est in anima ; sed anima est in qualibet parte corporis tota : ergo etc.
  3. Item, unctio devotionis respicit animam secundum potentiam intellectivam ; sed illa nullius partis corporalis est actus : ergo nulla pars corporis determinate debt inungi ; ergo totum corpus inungendum est.
  4. Item, cum quis purificatur ab originali, totus immergitur, si sit aqua sufficiens : ergo similiter, si oleum est sufficiens, totus videtur inungendus.

 

Sed contra :

  1. Matthaei 15, 19 : De corde procedurit cogitationes malae, furta etc. ; secundum illud omnia peccata ex corde procedunt : ergo ad deletionem peccatorum significandam sufficit locum cordis inungere.
  2. Item, unctio Confirmationis in unica parte sola fit, scilicet in fronte : ergo pari ratione et ibi unctio huius sacramenti.
  3. Item, si in pluribus partibus distincte, ergo plures sunt unctiones : ergo plura sacramenta ; pes enim et manus specie differunt secundum naturam organizationis.
  4. Item, si in diversis partibus debet fieri inunctio, cum contingat frequenter multa membra corporis amittere ex sola aegritudine, videtur quod aegritudo perfectione sacramenti faciat carere ; quod non est conveniens.

Quaeritur ergo, quae membra debeant inungi et utrum mutilata debeant inungi.

 

Respondeo : Dicendum quod in talibus, ut saepe dictum est, finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem. Quoniam igitur istud sacramentum principaliter ordinatur ad venialium deletionem, secundum quod ex textu beati Iacobi innuitur, et venialia perpetrantur ab anima secundum coniunctionem ipsius ad carnem corruptam, et hoc est per potentias, per quas unitur corpori ut organico : ideo recte in deletione talium peccatorum debet medicamentum exterius adhiberi, secundum id quod habet sensibile, circa organa ipsarum potentiarum. Est autem triplex potentia animae, secundum quam regit corpus et eruditur et secundum quam ad exterius comparatur, scilicet sensitiva, generativa et progressiva : et ideo organa istarum potentiarum debent inungi. Et quoniam quinque sunt organa deservientia quinque sensibus, scilicet os, oculi, nares, aures et manus, et lumbi deserviunt generativae et pedes virtuti progressivae, ideo istae septem partes inunguntur. Et sic patet quod nec totum corpus debet inungi nec una pars determinata.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ad illud ergo quod obicitur de infirmitate spirituali, quod non determinat partem, dicendum quod verum est, quod non determinat partem in qua sit, verumtamen determinat partem per quam contrahitur.

Et per hoc patent duo sequentia de anima, quod est in qualibet parte corporis, et de potentia intellectiva, quoniam, etsi anima secundum essentiam sit in qualibet parte corporis tota, et secundum potentiam intellectivam partem determinatam corporis non concernat, tamen secundum potentiam sensitivam et operativam determinat sibi aliquas partes corporis organizatas, in quibus delectatur et secundum quarum delectationes diversa incurrit peccata.

  1. Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, pro eo quod in originali tota caro foedatur, sed in venialis peccati commissione aliquis actus specialis potentiae concernitur.

 

  1. Ad illud quod obicitur in oppositum de corde, dicendum quod, etsi de cordis affectu procedant omnia, tamen per diversas potentias subministrantes.
  2. Ad illud quod obicitur de unctione Confirmationis, dicendum quod non est simile, pro eo quod illa est contra pusillanimitatem et verecundiam determinate ; sed haec contra venialia peccata, quae respiciunt actus omnium potentiarum
  3. Ad illud quod obicitur, quod ergo plura sunt sacramenta, dicendum quod illae partes non inunguntur nisi prout concurrunt in unum cui deserviunt et secundum cuius nutum moventur ; et ideo, quia unctio est in his secundum unam naturam et per comparationem ad unum, ideo unum est sacramentum.
  4. Ad illud quod obicitur de illis qui perdunt haec membra, dicendum quod, quamvis sint mutilati, tamen debent inungi. Et si tu obicias, quod est implicatio falsi in forma, dicendum quod falsum est, quia caeci frequenter vellent videre pulcra, et surdi auditum desiderant, quamvis non audiant ; et ideo recte debent in talibus membris inungi, quia per talia membra aut peccaverunt aut peccare voluerunt, saltem veniali appetitu.

Si tu quaeras, cum per membra genitalia maxime culpa in hominibus contrahatur ; sive perpetretur venialis et mortalis, ut quid non inunguntur ? dicendum quod hoc est propter foeditatem membri, propter quam natura rationalis erubescit non solum tangere, sed videre, sed quod plus est, nominare, et amplius erubescit cogitare ; et ideo absit quod oleum sanctum debeat ibi apponi, sed loco illorum membrorum inunguntur lumbi. Credo etiam quod parcitur verecundiae infirmorum, quia nemo est ratione utens qui non erubescat membra illa aliis demonstrare, immo ipsemet erubescit videre.

 

 

QUAESTIO IV.

Quoties debeat hoc sacramentum dari.

 

Quarto et ultimo quaerittir, quoties debeat hoc saeramentum dari ; et quaeritur, utrum debeat iterari.

Et quod non, videtur :

  1. Primo, quia nulli sacramento facienda est iniuria ; sed qui iterat sacramentum, facit ei iniuriam : ergo etc.
  2. Item, per simile videtur, quia unctio episcopalis sive Confirmationis non iteratur. Ergo nec Unctio Extrema iterari debet ratione consimili.
  3. Item, hoc videtur per denominationem, quia dicitur Unctio Extrema ; sed unius hominis una est mors et unum extremum : ergo taptum semel debet inungi.

 

Contra :

  1. Quoties iteratur morbus, et medicina ; sed tam morbus corporalis quam spiritualis iteratur, scilicet veniale peccatum et corporalis infirmitas : ergo etc.
  2. Item, aliquis, qui est in periculo secundum humanum iudicium et opinionem medicorum, est inungendus, quia praesumitur quod laboret in extremis. Si ergo ille idem in extremis alias laborare potest, videtur quod inungi debet. Iuxta hoc quaeritur, si aliquis sacerdos incipit inungere et in unctione deficit, utrum debeat a capite incipi vel perfici.

Et iterum, utrum aliquis in eadem infirmitate debeat bis inungi, ut puta in infirmitate incurabili.

 

Respondeo : Dicendum quod istud sacramentum, sicut innuitur aperte in littera, et debet et potest iterari.

Si autem quaeratur ratio huius, dicendum est quod generalis ratio quare sacramentum non debeat iterari, est, quia effectus eius est perpetuus, qui non iteratur. Unde characteris impressio non est generalis ratio, sed potius effectus perpetuatio. Unde ex quo panis semel consecratus est, non debet amplius consecrari ; quamvis non imprimatur ibi character ; et simiIiter oleum benedictum non debet amplius benedici sive consecratum non debet amplius consecrari. Quoniam igitur in Unctione Extrema non imprimitur nec datur effectus perpetuus, maxime si homo ab infirmitate resurgat, ideo secunda operatio sacramenti est necessaria, et ideo iterari potest et debet medicina absque aliqua contumelia sacramenti.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sibi fiat iniuria in iteratione, dicendum. quod hoc verum est quando iteratur sacramentum et nihil novum efficitur ; hoc autem in proposito non habet locum.
  2. Ad illud quod obicitur de unctione Confirmationis, dicendum quod non est simile, quia non utrobique est effectus characteris, qui est perpetuus, propter quem amplius sacramentum iterari non debet
  3. Ad illud quod obicitur de denominatione, dicendum quod Unctio Extrema est dupliciter : aut secundum veritatem aut secundum nostram opinionem. Primo modo non iteratur, sed secundo modo sic ; et ita frequenter accidit multos inungi.

Ad illud quod quaeritur, si sacerdos deficit, utrum sit initiandum, dicendum quod potius est supplendum quod inchoatum est, pro eo quod quaelibet unctio habet specialem sibi formam, sicut patet aspicienti ordinarium, attamen generaliter conveniunt in remissione peccati.

Ad illud quod quaeritur de infirmitatibus prolixis, aliqui voluerunt dicere quod post annum iterari potest, pro eo quod completa est revolutio corporum superiorum. Sed absurdum valde videtur sacramenta regulari secundum motum astrorum.

Et ideo potest aliter dici quod nullus in aliqua infirmitate inungendus est, nisi cum praesumitur ad exitum propinquare ; et hoc est in infirmitatis aggravatione, quem statum natura diu sustinere non potest, immo aut vincit aut vincitur. Si ergo infirmus melioretur, ut diutius vivat, etsi non perfecte curetur, curatur tamen aliquo modo ab intensione morbi ; et ideo, quia venialia iterum redire possunt et iterum infirmitas corporalis aggravatur, potest et debet sacramentum Unctionis iterari. Et sic patet responsio ad obiecta.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de ordine istius sacramenti ad antecedentia et sequentia. Videtur enim male ordinari. Cum enim inter omnia sacramenta ultimo detur, propter quod et Extrema Unctio. nuncupatur, videtur quod ultimo debeat ordinari.

Respondeo : Dicendum quod sacramenta quaedam respiciunt personam, quaedam communiter ipsam Ecclesiam, ut sicut in naturis quaedam sunt vires ordinatae ad conservationem individui, quaedam ad conservationem speciei ; sic in spiritualibus quinque sacramenta sunt ad conservandam et promovendam gratiam, vel consummandam circa ipsam personam ; sed Ordo et Coniugium ad consummandam ipsam Ecclesiam : et ideo, quia multitudinem respiciunt, sicut multitudo sequitur unitatem, sic duo sacramenta praedicta consequuntur alia quinque, inter quae Extrema Unctio ultimum locum tenet.

Alia ratio assignata est supra, circa principium huius libri, distinctione secunda, ubi tangitur ordo sacramentorum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod unctio quae fit chrismate, est unctio principalis etc. Videtur enim male dicere, quia aut unctio principalis dicitur ab ordine aut a dignitate. Si ab ordine, falsum dicit, quia prima unctio est in Baptismo. Si a dignitate, adhuc falsum dicit, quia in sacramento Ordinis est unctio maioris dignitatis.

Respondeo : Dicendum quod principalis unctio dicitur Confirmatio ex quadruplid causa, scilicet a loco, quia in fronte, quae est pars nobilior in corpore ; a ministro, quia fit ab episcopo ; ab elemento sive materia, quia de oleo mixto cum balsamo ; postremo ab effectu propter abundantiam gratiae. Unde ibi Paraclitus in magna abundantia traditur, sicut etiam patuit in Apostolis : et haec est unctio principalis. Et si obiciatur de Ordine, dicendum quod non datur amplius munus gratiae gratum facientis, sed amplius munus gratiae gratis datae, scilicet auctoritatis. et potestatis sacerdotalis vel pontificalis. Datur etiam ibi munus gratiae gratum facientis in digne suscipientibus, licet non tantum.

Et nota quod de eadem materia fit triplex unctio : una, qua baptizati inunguntur in vertice ; alia, qua confirmandi inunguntur in fronte ; tertia, qua inuttguntur pontifices in capite.

Et hoc vult dicere in littera regum et pontificum , id est regalium pontificum quales sunt pontifices Novae Legis. Nam reges, secundum quod dicunt illi qui noverunt, unguntur in scapulis.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Duplici ex causa ostenditur sacramentum hoc institutum. Videtur enim male dicere quia unius sacramenti unicus est finis.

Respondeo : Unus est finis principalis, nihil impedit quin multiplex possit esse utilitas, dum tamen unus sit finis principalis, alii vero per accidens ; et sic est in proposito.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ex contemptu vel negligentia sacramentum hoc praetermittitur, periculosum est, etc. Videtur enim male dicere, quia negligentia in his quae non sunt de necessitate salutis non generat periculum nec facit hominem dignum damnatione.

Respondeo : Dicendum quod « vel » non tenetur disiunctive, sed magis intelligitur subdisiunctive ; unde non intelligitur hoc de qualibet negligentia, sed solum de negligentia quae generat contemptum sive quae habet contemptum annexum. Unde ita iudicandum est de hoc sacramento sicut indicatur de Sacramento altaris.