Distinctio XLVII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

Solet quaeri, qualiter dabitur iudicii sententia.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de resurrectione. In hac parte agit de iudicii definitione.

Dividitur autem haec pars in duas.

In prima namque agitur de iudicio.

In secunda de statibus consequentibus ad iudicium, infra, distinctione quadragesima nona : Post resurrectionem, facto universo etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima parte agit de ordine secundum quem iudicium illud dabitur.

In secunda vero determinat de potestate et forma ipsius iudicis, infra, distinctione quadragesima octava : Solet etiam quaeri, in qua forma iudicabit Christus.

 

Prima pars habet duas.

In prima parte determinat ordinem iudicii quantum ad ea quae sunt de ipso iudicio.

In secunda vero, quantum ad annexa, ibi : Cum autem in Evangelio legatur.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat ordinem temporis.

In secunda ordinem dignitatis, ibi : Non autem solus Christus iudicabit ; ubi ostenditur ordo eorum qui iudicabuntur, et in iudicandis adhuc erunt quatuor ordines.

 

 Cum autem in Evangelio legatur. Haec est secunda pars, in qua determinat ordinem quantum ad annexa ; et quia quaedam antecedunt, ut praemissio angelorum et ignis ; et quaedam sequuntur, ut cruciatio damnatorum : ideo primo determinat quae erunt illa quae praecedent iudicium et quis erit ordo, ostendens quod adventum Christi praeibunt Angeli, praeibit nihilominus ignis conflagratorius.

Secundo, utrum ministerium daemonum in torquendo sit futurum post iudicium, ibi : Et solet quaeri, utrum in inferno etc.

 

Et sic hic duo tanguntur :

primum est de ordine iudicii ;

secundum vero est de his quae annexa sunt, et maxime de illo igne qui praecedit faciem iudicis.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelIigentiam praesentis distinctionis, secundum duo quae determinat Magister in ea, duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de iudicantibus et iudicandis.

Secundo de igne qui praecedet faciem iudicis.

 

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo, quantum pertinet ad iudicantes, quaeritur, utrum Apostoli iudicent.

Secundo, utrum iudicent Angeli.

 

Similiter quantum ad iudicandos quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum omnes iudicabuntur.

Secundo, utrum iudicabuntur Angeli.

 

 

ARTICULUS I

De iudicantibus et iudicandis.

 

 

QUAESTIO I

Utrum Apostoli iudicent.

 

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod Apostoli iudicent.

  1. Matthaei 19, 28 : Sedebitis super sedes duodecim etc. Si dicas quod solum assistent iudici et non iudicabunt, contra : Matthaei 12, 27, Dominus, loquens de Apostolis, Iudaeis dicit : Ipsi iudices vestri erunt ; Glossa ibi dicit quod habebunt auctoritatem iudicandi.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia, si solum iudicabunt comparatione, hoc non esset praerogativa ; mali enim iudicabunt comparatione, secundum quod dicitur Matthaei 12, 41 : Viri Ninivitae et regina austri surgent in iudicio contra generationem hanc.
  3. Item, hoc videtur quia Dominus ideo dedit iudicium Filio, quia ipse, cum esset iustus, iudicatus est tamquam impius, Iob 36, 17 : Causa tua quasi impii iudicata est, iudicium causamque recipies ; sed Apostoli, cum essent iusti, iudicati sunt tamquam impii : ergo et pari modo iudicabunt.
  4. Item, quamvis Christus esset redemptor et salvator noster, ipse tamen salutem animarum nobis per praedicationem Apostolorum dispensavit : ergo, si gloria debet gratiae respondere, videtur quod similiter per Apostolos proferat sententiam retributionis.

 

Contra :

  1. Actuum 10, 42 : Ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Ergo ipsi soli Christo debetur iudicium, non ergo Apostolis.
  2. Item, iudex debet esse immunis a peccato de quo alterum damnat ; sed solus Christus fuit absque omni contagione peccati : ergo ipsius solius est iudicare.

Item, quaeritur : quare magis Apostolis attribuitur potestas iudiciaria quam aliis Sanctis, cum dicatur Sapientiae 3, 8 : Iudicabunt Sancti nationes et dominabuntur ?

Item, si omnes Apostoli habebunt potestatem iudiciariam, quare dicit : super sedes duodecim ? quia secundum hoc, cum Paulus non fuerit de duodecim, videtur quod ad ipsum non pertineat iudicare.

Item, cum non habeant potestatem super alias tribus quam super tribus Israel, quomodo dicit : iudicantes duodecim tribus Israel ?

 

Respondeo : Dicendum quod iudex in aliquo dicitur duplici ratione : aut quia ipsius est ferre sententiam, aut quia assistit ferenti, secundum quod aliqui iudices assistunt et quodam modo consulunt iudici principali. Qui ergo fert sententiam, ille est iudex principalis ; et talis est solus Christus, sicut patet Matthaei 25, 31, ubi exprimitur quomodo fert sententiam. Qui autem assistunt iudicanti, etiam nomen et dignitatem iudicantis sortiuntur : et tales sunt viri perfecti, qui ultra opera necessitatis praeceptorum, supererogaverunt perfectionem consiliorum ; tales autem sunt Apostoli principaliter tamquam capita et eorum perfecti imitatores. Assistentia autem illa non erit ad consulendum, quia Dominus consilio non indiget, sed erit tamquam ad quemdam honorem et appropinquationem ad iudicem, quam possumus appellare iuxta verbum Domini honorabilem consessionem.

 

Ratio autem huius honorabilis consessionis meritoria, est perfectio supererogationis ; ratio autem finalis est ad condemnationem malorum ex vitae suae comparatione et ad gloriam Christi per sententiae eius approbationem. Sententiam enim Domini ut iustam approbabunt et malorum vitam sua comparatione condemnabunt.

 

Et ex his patent obiecta ad primam partem. Concedo enim quod quidam dignitate iudicabunt, non tamen ut Christus. Rationes ad oppositum similiter patent ; concludunt enim quod ipsorum non sit ferre sententiam.

 

Ad illud vero quod quaeritur, quare magis Apostolis, et in duodecimo numero, patet responsio ex dictis : per Apostolos enim duodecim omnes viri perfecti intelliguntur, et per duodecim tribus universitas iudicandorum.

Sed cum septenario numero universitas designetur, quare non dixit : in septenario numero ? Et responsio ad hoc est, quia in septenario notatur universitas, quae componitur ex tribus et quatuor. Ista in se ducta faciunt duodecimum numerum.

Ratio autem quare magis duodecim quam septem, duplex est : litteralis, quia ad Apostolos loquebatur, qui erant duodecim ; sed mystica est, quia duodenarius est numerus abundans : partes enim eius superexcrescunt ; et rursus, dividitur in duos senarios, in quo significatur perfectio in duplici vita, scilicet in activa et contemplativa cum supererogatione consiliorum ; et ista est quae vindicat sibi iudiciariam dignitatem : ergo etc.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum angeli in die iudicii iudicabunt.

 

Secundo quaeritur, utrum angeli iudicabunt.

Et quod sic, videtur.

  1. Matthaei 25, 31 : Cum venerit Filius hominis etc. : ibi subiungitur de angelis.
  2. Item, I ad Timotheum 6, 14 : In adventu Domini nostri Iesu Christi, Glossa : Venientis cum angelis. Idem habetur in pluribus locis et in textu et in Glossa.
  3. Item, ratione videtur, quia angeli nunquam peccant, ergo magis sunt idonei iudicare quam Apostoli : ergo, si Apostoli iudicabunt, et angeli, immo multo fortius.
  4. Item, sicut se habent boni homines ad malos, sic boni angeli ad malos : si ergo boni homines iudicabunt malos, et boni angeli debent iudicare malos.

 

Contra :

  1. Ioannis 5, 21 : Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est ; sed angeli non communicant in humana natura : ergo nec in iudiciaria potestate.
  2. Item, exsecutor sententiae non dicitur esse iudex, sed minister ; sed angeli sententiam exsequentur, quia mittent in caminum ignis, Matthaei 13, 42 : ergo etc.
  3. Item, potestas iudiciaria data est Apostolis, quia iudicati sunt, et Domino, et quia vita eorum comparata malis, ipsos ostendunt reprobos ; sed neutrum est in angelis : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, iudiciaria potestas triplici ex causa dicitur esse communicata Apostolis, scilicet ratione comparationis, approbationis sententiae et honorabilis consessionis. Ratione comparationis, iudicium erit hominum malorum et bonorum ; approbationis, non hominum bonorum tantum, sed hominum et angelorum ; honorabilis consessionis, perfectorum tantum. Unde dicendum quod proprie loquendo, iudiciaria potestas non erit in angelis ; si autem dicatur in eis esse, intelligendum est ratione approbationis.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Auctoritates autem illae, quae dicunt quod Dominus veniet cum angelis, non sunt intelligendae quod veniat cum angelis iudicantibus, sed ministrantibus.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod magis debetur angelis, quia sunt sine peccato, dicendum quod haec non est ratio comparandi iudiciariam potestatem sed magis ipsa perfectio, quia perfecerunt consilia et sunt conformes Christo in natura perfecta.
  2. Ad illud quod obicitur ultimo, dicendum quod potest concedi quod angeli mali iudicentur comparatione bonorum, sed non debet concedi quod homines.

Vel dicendum quod illam comparationem faciet supererogatio ; et illa iterum comparatio fiet his qui possent sibi videri boni ese ; quod non est in malis angelis.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum omnes iudicabuntur, tam boni quam mali.

 

Tertio quantum ad iudicandos quaeritur, utrum omnes iudicabuntur, tam boni quam mali.

Et quod omnes homines, videtur.

  1. II ad Corinthios 5, 10 : Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque etc.
  2. Item, Isaiae 45, 23 : Egredietur de ore meo iustitiae verbum : et mihi curvabitur omne genu. Ergo, si hoc est in iudicio, patet etc.
  3. Item, Sancti, qui modo sunt in beatitudine, in die iudicii iudicabuntur, et mali, qui in inferno : ergo et omnes.
  4. Item, alia ratione videtur, quia iudicium fiet ad manifestationem divinae iustitiae : ergo, si iustitia Dei ibi potissime manifestatur, ergo quantum ad omnia merita et omnes merentes. Sed non est creatura rationalis quae non sit digna bono vel malo : ergo omnes debent iudicari.

 

Contra :

  1. Videtur quod nulhts bonus debeat iudicari, quia Ioannis 3, 18 dicitur : Qui credit in eum non iudicatur ; et rursus 5, 24 : In iudicium non veniet etc.
  2. Item, saltem videtur quod non iudicentur boni perfecti, quia iudicantis non est iudicari, sed iudicare ; et viri perfecti in die iudicii erunt iudices : ergo etc.
  3. Item, quod nullus infldelis, videtur, quia Ioannis 3, 18 : Qui non credit iam iudicatus est ; sed qui iudicatus est ; iterum non debet iudicari : ergo etc.
  4. Item, videtur quod nullus parvulus, quia parvuli nihil boni nec mali operati sunt nec meruerunt nec in igne cremabuntur. Si ergo iudicium est secundum merita et ad poenam ignis vel gloriam, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod iudicium dicitur tripliciter, scilicet communiter, proprie et appropriate. Iudicium communiter dicitur collatio manifesta meriti ad praemium ludicium proprie dicitur discussio meritorum et prolatio cum quadam discussione et sententiae definitione. Iudicium appropriate dicitur ipsa condemnatio ; unde iudicatus dicitur condemnatus.

 

Primo igitur modo omnes iudicabuntur, quia omnes convenient, et patebit quomodo Deus omnibus retribuet secundum merita ; et hoc est quod dicit Apostolus : Omnes manifestari oportet.

Secundo modo, prout dicitur iudicium discussionis, non omnes iudicabuntur, sed erunt quatuor ordines, sicut distinguit beatus Gregorius, et Magister ponit in littera.

Tertio modo, secundum quod dicitur iudicium condemnationis, iudicabuntur mali solum ; et istud iudicium incipit in praesenti per excaecationem in infidelibus et per exspoliationem in daemonibus et consummabitur in futuro. Unde iudicium non iterabitur, sed consummabitur.

Et sic patent omnia.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum angeli iudicabuntur.

 

Quarto quaeritur, utrum angeli iudicabuntur.

Et quod sic, videtur.

  1. Iob 40, 28 loquitur de Behemoth : Spes eius frustrabitur eum, et cunctis videntibus, praecipitabitur. Ergo in conspectu omnium iudicabitur : ergo et alii daemones pari ratione.
  2. Item, I ad Corinthios 6, 3 : Nescitis, quoniam angelos iudicabimus ? Si ergo angeli iudicabuntur a servis Christi, multo magis ab ipso Christo.
  3. Item, daemones plus habent de statu viatoris quam habeant homines damnati, quia possunt demereri et peccare : ergo magis indigent iudicari quam homines.
  4. Item, daemones sunt participes nobis in culpa, ergo et in poena et ignominia ; sed hoc erit potissime in iudicio : ergo sicut erunt in eodem supplicio, ita debent iudicari in eodem iudicio.

 

Contra :

  1. Ioannis 16, 11 : Princeps huius mundi iam iudicatus est ; sed Deus non iudicat bis in id ipsum. Ergo ete.
  2. Item, illi soli iudicabuntur contra quos fertur sententia ; sed sententia solum dabitur contra homines, non contra daemones, sicut patet Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti etc.
  3. Item, quod est certum non est afferendum in dubium ; sed certum est daemones esse damnatos, cum de caelis proiecti sint : ergo non debent amplius iudicari.
  4. Item, sicut mali homines exspectant iudicium, ita et boni : ergo, si daemones exspectant iudicium, pari ratione. et angeli sancti. Sed sancti angeli habent totam gloriam suam : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum, priori distinctione supposita, quod daemones iudicabuntur iudicio condemnationis, sed non discussionis.

Ratio autem condemnationis venit tum ex parte iustitiae Dei, tum ex parte gloriae Christi, tum ex parte meriti, tum ratione consummationis supplicii. Ex parte iustitiae Dei, quia sicut iudicium hominum universale fiet, ut Dei iustitia omnibus clarescat et appareat, sic iudicium angelorum et condemnatio fieri debet.

Ex parte gloriae Christi, quia Christus triumphavit de diabolo et iudicatus fuit a membro diaboli et ad suggestionem eius ideo debet auctoritatem, iudicialem super ipsum accipere.

Ex parte meriti, quia enim participes fuerunt culpae humanae, debent et participes esse contumeliae et poenae.

Ex parte supplicii consummandi. Sicut enim omnes homines exspectant iudicium vel ad consummationem gloriae vel poenae, sic et daemones iuciicium non debent evadere, ut, si quid poenarum eis deest, suppleatur plene. Unde involventur simul cum damnatis et simul incarcerabuntur, ac per hoc ad iudicium deducentur et iudicabuntur, sicut rationes ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod iam iudicatus est, dicendum quod iudicatus dicitur, quia potestas est ei aliquo modo subtracta quantum ad bonos, sed non omnino. Ideo oportet tunc eius iudicium consummari, sicut prius de infidelibus tactum est.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non est afferendum in dubium quod est certum, dicendum quod non adducetur in dubium, sed quod certum est certius faciet esse Deus et confirmabit ; nec est tantum ad certificandum de culpa, sed etiam ad consummandam poenam.
  2. Ad illud quod obicitur de angelis bonis, dicendum quod angeli boni iudicabuntur iudicio retributionis ; consummabitur enim gloria in ipsis saltem quantum ad accidentale praemium et cessabit ministerium. Et sic patet totum.

 

 

ARTICULUS II

De igne conflagrationis.

 

Consequenter, quantum ad secundam partem distinctionis, quaeritur de igne qui praecedet faciem iudicis, per quem fiet conflagratio.

Et circa hoc quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur de eius quidditate.

Secundo, de virtute.

Tertio, de extensione.

Quarto, de ordine ignis illius ad ea quae fient in iudicio.

 

 

QUAESTIO I.

De quidditate ignis conflagratorii.

 

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod ille ignis sit elementum :

  1. Quia dicitur Genesis 2, 2 : Requievit Deus die septimo ab omni opere, Glossa et Sancti dicunt ibi quod hoc intelligitur quantum ad productionem novarum creaturarum. Ergo videtur quod tunc non producat ignem novum.
  2. Item, ratione videtur, quia natura non facit per plura quod potest facere per pauciora. Ergo multo fortius nec Deus ; sed totum potest fieri per istum : ergo etc.
  3. Item, ratione ostenditur per simile, quia facta est purgatio mundi per aquam ; et illa aqua non fuit de novo creata nec alterius naturae quam aqua quae dicitur elementum : ergo etc.
  4. Item, Augustinus, De civitate, XX, dicit : Figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum est aquarum inundatione diluvium. Ergo, si ignis mundanus est ignis qui est de mundi constitutione, et hic est ignis elementum, patet etc.

 

Contra :

  1. Nihil se ipsum purgat ; sed ignis elementum purgabitur illo igne et consumetur, sicut dicit Glossa II Petri 3, 10, quod maximus ille ignis quatuor elementa consumet. Ergo etc.
  2. Item, iste ignis totum elementorum ambitum circuibit ; sed ille ignis elementum habet particularem situm : non erit ergo ignis elementum.
  3. Item, illius ignis erit ascendere, sicut dicit Glossa Bedae, quod tantum ascendet, quantum aqua diluvii. Sed, si esset ignis elementum, cum sphaera eius sit sursum, eius esset descendere : ergo etc.
  4. Praeterea, esto quod descendat, aut aliquid subintrabit locum eius aut nihil. Si aliquid, quaero : quid ? Non est dare. Si nihil, ergo vacuum erit, ergo etc.
  5. Item, cum finalis purgatio sit perfecta, videtur quod non tantum debeat fieri per elementum unum, sed per omnia quae habent naturam purgandi : ergo, si aqua habet purgandi naturam, videtur etc.

Iuxta hoc quaeritur : quare prima purgatio fuit per aquam et secunda erit per ignem ?

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod ille ignis erit ignis elementum ; nec mirum. Ignis enim modicus, apposito combustibili augetur in infinitum se multiplicando ; sic etiam modo faceret ignis ille nisi impediretur ; sed, si vigoraretur eius vis, sicut fiet in iudicio, totum poterit consumere et purgare, nec oportet novum ignem creare.

Sed quia videntur Sancti dicere quod ignis ille non tantum descendet, sicut pluit Dominus super Sodomam, sed quia magis ascendet, ideo dicunt alii quod erit alius ignis, non creatus, sed virtute corporum supercaelstium in inferioribus generatus ; ex confractione enim et multiplicatione radiorum ad speculum concavum generatur ignis propter subtiliationem aëris circumstantis ; similiter ad urinale plenum aqua. Et quamvis oporteat, ad hoc quod ignis per hunc modum generetur, fieri aggregationem radiorum ; non oportet speculis concavis mundum impleri, sed alio modo ad nubes concavas, sicut scit disponere divina providentia, poterit ignis in omnibus his inferioribus generari.

Quod hoc non sit possibile vel etiam primum, non dico, sed stultum est hic aliquid fingere, sed Sanctorum auctoritatibus inniti oportet.

Et ipsi non aperte determinant quis sit ille ignis ; tamen excellens doctor Augustinus dicit quod fiet mundanorum ignium conflagratione sicut factum est aquarum inundatione diluvium. Ideo huic auctoritati innitendo, dico quod sicut in diluvio non sunt novae aquae creatae, sed eaedem ipsae multiplicatae sunt, et hoc operante adiutorio superiorum corporum, per quae facta est elevatio vaporum, sic etiam credo quod non solum ignis qui est in sphaera sua, sed omnes ignes, et qui in terra et super terram et sub terra sunt, concurrent ad illam conflagrationem, sicut videtur velle Augustinus. Et bene concedo quod virtus superiorum corporum concurret ad ignis multiplicationem et actionem.

Concedendae sunt igitur rationes probantes quod non creabitur novus ignis ; sed ex eis non habetur quod solum per ignem, qui est in sphaera sua, fiat.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod nihil purgat se ipsum, dicendum quod habet instantiam in igne ; hoc etiam habet instantiam in duobus corporibus, quorum ultimum per conflagrationem et confractionem purgatur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod totum ambitum circuibit, dicendum quod tunc ignis diffundetur et multiplicabitur et a sursum et debrsum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod descendet tunc, dicendum quod ascendet respectu ignis qui est in terra, et descendet respectu ignis qui est super terram.
  4. Quod obicit, quod vacuum erit, dicendum quod non descendet mutando locum, sed agendo et immutando secundum virtutem.
  5. Ad illud quod quaeritur : quare fit tunc per ignem tantum ? dicendum quod ratio est ex parte purgationis hominum a peccato et a parte purgationis mundi. Ex parte purgationis hominum, quia sicut in principio ardor regnavit concupiscentiae, sic in senectute mundi frigus avaritiae : refrigescet enim caritas multorum ; et ideo, quia purgatio debet fieri per contrarium, sicut purgatio ardoris concupiscentiae facta est per aquam, sic purgatio frigoris malitiae et avaritiae fiet per ignem.

Alia ratio est ex parte purgationis mundi, quia illa fuit ad delendum hominem vetustum et novos homines procreandos ; haec autem erit ad totum meliorandum et in meliorem faciem commutandum ; et quia ignis urit et subtiliat, aqua non : ideo haec in igne erit, diluvium vero non in igne fuit, sed in aqua.

 

 

QUAESTIO II.

De virtute huius ignis, utrum sit naturalis an supra naturam.

 

Secundo quaeritur, utrum virtus illius igni sit naturalis vel supra naturam.

Et quod sit naturalis, videtur :

  1. Quia, sicut aqua inundans naturaliter delevit omnia, sic ignis consumet omnia ; sed virtus illius aquae fuit naturalis : ergo et huius ignis.
  2. Item, ignis per naturam natus est multiplicare et purgare et subtiliare, ut patet. Ergo, si talis erit virtus illius ignis, patet etc.
  3. Item, si detur ei virtus supra naturam, aut est spiritualis aut corporalis. Non spiritualis, ut videtur, quia virtus spiritualis non debet esse in corporali subiecto, et Deus nihil facit per miraculum, quod non sit congruum. Si corporalis, quaeritur : quare illam modo non habet ?

 

Contra :

  1. Effectus iste, qui dicitur mundi conflagratio et terminatio, est supra naturam : ergo virtus, a qua est, est supra naturam.
  2. Item, si fiat per ignem qui est naturale elementum, necesse est illum descendere ; sed ignis naturaliter ascendit : ergo quod descendat est per virtutem supra naturam.
  3. Item, ignis ille habebit virtutem meliorandi corpora mundi ; sed hoc non potest ignis iste : ergo etc. Si dicas quod immo potest subtiliando, contra : ubi est subtiliatio, et rarefactio, ubi rarefactio, de necessitate est maioris loci occuptio : ergo, si ignis ille cetera elementa rarefaciet, necessario oportebit miorem locum occupari : ergo oportebit firmamentum cedere vel frangi.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui fuerunt qui dixerunt quod ignis conflagratio agit virtute naturali et quod aquarum inundatio fuit virtute naturali. Potuerunt enim corpora habentia effectum super humidum concurrere sic in unum signum, ut tanta fieret vaporum elevatio et multiplicatio humorum ; sic dicunt quod sidera habentia virtutem inflammandi et corpora recipientia impressionem cursu naturali concurrere poterunt, ut tantus ignis aggregetur qui totum consumat, totum purget et subtiliet et in meliorem faciem restituat.

Sed haec positio temeritatis est, illud quod omnino a divina providentia et in sola Dei voluntate determinatum est, quae respicit numerum electorum et merita personarum, ponere in cursibus siderum.

 

Ideo est secunda positio, quod est omnino a virtute supra naturam ; et in Dei miraculis non est quaerenda ratio naturalis.

Et haec positio stolida est. Quare enim per ignem magis fit quam per aliud corpus, nisi sit virtus in igne quae illi congruat operationi ?

 

Et ideo via media est eligenda et ponendum est quod est loqui de ignium conflagratione quantum ad inchoationem, progressum et consummationem. Quantum ad inchoationem, dicendum quod a virtute supra naturam est. Quod enim ignis sic agat novo et insolito modo, cetera consumendo et sic se multiplicando, hoc non esset nisi aliqua virtus nova assisteret ; quae autem sit illa ipse Dominus novit.

Quantum autem ad progressum, qui est purgare, urere, subtiliare, dicendum quod est a virtute naturali. Quantum ad consummationem, ut purgata sint incorruptibilia, ipsorum qualitates mutare, hoc est supra naturam.

Rationes igitur probantes quod sit secundum naturam, procedunt via media, sicut patet quantum ad actum combustionis, purgationis et subtiliationis.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod sit supra naturam, verum est quantum ad inchoationem, ut probat prima ratio ; et quantum ad consummationem, ut sequens. Intelligendum tamen propter rationem, quod in agendo et multiplicando naturaliter ignis descendit, ubi habet materiam praeparatam ; exemplum patet, si candela exstincta supponatur accensae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non erit subtiliatio, dicendum quod subtiliatio dicitur dupliciter : aut per dilatationem et rarefactionem, et tunc corpus subtiliatum occupat maiorem locum ; aut per depurationem et separationem puri ab impuro, et hanc subtiliationem facit ignis, quando res purganda includitur in vase forti ; quemadmodum faciunt opifices alchimiae, qui dicunt quod totum potest ibi subtiliari et depurari, ut veniat ad naturam quinti corporis, et tunc faex tendit ad fundum et subtile supernatat. Per hunc modum in proposito erit, quia caelum erit vas contentivum elementorum ; et ideo depurabuntur et faex elementorum ibit in infernum.

 

 

QUAESTIO III.

De extensione illius ignis.

 

Tertio quaeritur de illius ignis extensione.

  1. Super illud II ad Thessalonicenses 1, 8 : In flamma ignis dantis vindictam, Glossa : Praecedet ignis in mundo, qui tantum ascendet, quantum aqua in diluvio.
  2. Item, Beda super illud II Petri 3, 8 : Unus dies etc., Glossa : Tantum ascendet ille ignis, quantum aqua altior super omnes montes.
  3. Item, ratione videtur, quia purgatio illa est propter peccatum, ergo debet se solum extendere ad habitationem peccantium ; sed hic est aër caliginosus, qui constat quod non est super omnes montes plus quam quindecim cubitis : ergo etc.
  4. Item, ille ignis non extendet se secundum totam virtutem, sed secundum divinum imperium ; sed divirium imperium noluit quod ultra procederent aquae quam quindecim cubitis super montes : ergo similiter videtur de igne ; aut si non, quare non ?

 

Contra :

  1. Videtur quod ultra usque ad caelos, quia dicitur II Petri ultimo, 12 : Caeli ardentes solventur. Ergo, si solventur illo igne, videtur quod ascendet usque ad caelum.
  2. Item, videtur quod saltem usque ad sphaeram elementorum ultimam, quia dicit ibi Glossa quod quatuor elementa ille maximus ignis absumet.
  3. Item, ratione videtur, quia ille ignis habet virtutem innovandi : ergo, si omnia corpora innovabuntur, scilicet caelestia et elementaria, patet etc.

 

Respondeo :

Dicendum quod ille ignis ascendet tantum, quantum durant corpora consumptibilia et passibilia ; et quia corpora caelestia non sunt receptibilia alienae impressionis, dico quod quantum durat spatium continens elementa, ascendet flamma et ulterius non procdet ; unde dico quod non ascendet usque ad sidera, plus tamen ascendet quam aqua diluvii.

 

[Ad obiecta] :

1-4. Ad obiecta vero dicendum quod duplex est purgatio : una quae fit a foeditate peccati, alia vero a vetustate corruptionis. Dico ergo quod foeditas culpae se extendit per aërem caliginosum, non quod in ipso aëre sit peccatum, sed quaedam foeditas contrahitur in loco ex peccato, et etiam fumo sacrificiorum idolorum quodam modo est aër infectus ; et quantum ad istam purgationem tantum ascendet, quantum aqua diluvii.

Alia purgatio est a vetustate corruptionis sive naturae corruptae, et haec est in ceteris elementis quae debent esse incorruptibilia post resurrectionem ; et quantum ad hanc ascendet usque ad ultimum sphaerae ignis.

Et secundum has duas rationes solvuntur obiectiones factae de purgatione.

 

  1. Ad illud quod obicitur de innovatione, dicendum quod duplex est innovatio : uno modo per abiectionem, alio modo per additionem et meliorationem. Primo modo est in corporibus elementaribus, in quibus purgabuntur qualitates corporales ; secundo modo in corporibus caelestibus, quibus augebitur lumen. Prima innovatio est per operationem ignis, quae abicit et purgat ; secunda sine.
  2. Ad illud vero quod dicit beatus Petrus, quod caeli ardentes solventur, dicendum quod hoc non est intelligendum de illis caelis qui sunt incorruptibiles et non corrumpentur, sed intelligendum de caelo aëreo et igneo, et haec vocat Scriptura caelos, secundum illud Matthaei 13, 4 : Volucres caeli comederunt illud.

Similiter, si inveniatur quod stellae cadent de caelo ; intelligitur de caelo aëreo ; et tellae vocantur ibi a simili, quia habent similitudinem stellarum et secundum vulgarem opinionem dicuntur stellae cadere, quoniam a superius descendunt ; et Scriptura conformat se modo communi loquendi tunc autem maxime fiet talis impressio, quia ignea qualitas abundabit ; et hoc faciet Dominus ad terrorem peccatorum.

 

 

QUAESTIO IV.

De ordine huius ignis ad ea quae fient in iudicio.

 

Quarto quaeritur de ordine istius ignis ad ea quae fient in iudicio, et quaeritur, utrum ille ignis praecedat iudicium aut sequatur.

Et quod praecedat, videtur :

  1. Per auctoritatem Psalmi, [96, 3] : Ignis ante ipsum praecedet etc.
  2. Item, Isaiae ultimo, 15 : Dominus in igne veniet ; sed adventus est ante iudicium : ergo et ignis ante iudicium praecedet.
  3. Item, ratione videtur, quia ille ignis purgabit electos, sicut dicitur in Malachiae 3, 3 : Ipse sedebit conflans et emundans argentum ; sed in iudicio necesse est , quod omnes electi praesententur iudici purgati et emundati : ergo etc.

 

Contra :

  1. Augustinus, De civitate Dei, XX, in fine, posuit ordinem illorum quae erunt in iudicio, et dicit quod conflagratio erit post iudicium.
  2. Item, Augustinus dicit : Iudicatis impiis et in aeternum ignem missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit.
  3. Item, constat quod, secundum quod dicitur I ad Thessalonicenses 4, 11, Dominus inveniet multos vivos : Deinde nos, qui vivimus etc. Ergo, constat quod ignis conflagrationis, cum totum consumat, non praeibit.
  4. Item, ignis conflagrationis est ordinatus ad innovationem, ita quod purgando innovat ; sed innovatio sequitur iudicium, ut patet Apocalypsis 21, 1 : ergo etc.

 

Respondeo : Ad hoc respondere voluerunt quidam distinguendo iudicium, dicentes quod est iudicium definitionis, et illud praecedet ignem, quia ante dabitur sententia contra malos quam veniat ignis ; et est iudicium exsecutionis, et istud sequitur ignem, quia reprobi illo igne involventur et ad infernum deducentur.

Sed haec responsio non potest stare, quia Augustinus dicit quod iudicatis impiis et in aeternum ignem missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit.

 

Alii respondent distinguendo duplicem effectum huius ignis, scilicet purgare et innovare : ratione purgationis praecedit, ratione innovationis sequitur. Et secundum hoc solvunt rationes ad partes oppositas.

Sed nec istud videtur stare posse, quia ignis purgando innovat unde effectus isti sunt coniuncti et indivisi ; et ideo, si natura se habeant secundum ordinem, tamen tempore sunt simul.

 

Et ideo potest dici, sicut dicit Glossa super illud Malachiae 3, 3 : Purgabit filios Levi : Duos ignes legimus futuros : unum, qui purgabit electos et praecedet iudicium, alterum, qui reprobos cruciabit. Secundum hanc Glossam dicendum quod, sive dicantur duo ignes quantum ad substantiam sive duo ratione duorum effectuum, dicendus est futurus ignis in iudicio ad electorum purgationem, quia debet uniuscuiusque opus probari et purgari in igne, ut totaliter sistantur mundati in conspectu Dei ; et hic praecedet faciem iudicis et purgando amicos, inflammabit in circuitu inimicos. Est etiam ignis futurus ad purgationem mundi et eius innovationem ; et iste, ut dicit, sequetur iudici um et exuret faciem mundi et purgabit et demum reprobos cruciabit.

Concedendae igitur sunt rationes probantes quod aliquis ignis praecedet iudicium.

 

Quod vero obicitur, quod nullus praecedat, quia Dominus inveniet multos vivos, dicendum quod ille ignis erit ad purgationem electorum, non ad consumptionem ; et ideo, sicut tres pueri in camino ignis ardentis divina sunt virtute conservati illaesi, sic fiet in illo igne qui eos purgabit.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt. dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod illi saltem verba iudicis audient qui saltem fidem verbo tenuere. Videtur enim falsum dicere, quia qui fidem habuit et non fecit quod fides didavit, gravius peccavit, sicut dicitur II Petri 2, 21 ; similiter Lucae [11, 26] : Facta sunt novissima hominis illius peiora prioribus. Ergo ipsi sunt minus digni : ergo nec verba iudicis debent audire, sicut nec infideles.

Respondeo : Dicendum quod sicut Ecclesia iudicat illos quos aliquando regeneravit unda Baptismatis, alios vero minime, propter hoc quod aliquo modo sunt facti de Ecclesia, ita sponsus Ecclesiae filios, ut ostendat eos falso gestasse characterem. Unde quia de aliis satis apparet quod a Dei regno sint excludendi, propter defectum signaculi Christi, hos necesse est argui, ut pateat eos falso signaculum Christi gestasse.

Quod obicitur, quod minus merentur, dicendum quod credentibus prodest ex parte credidisse pro tempore quo fuerunt in fide, pro alio autem tempore nocet ; et pro primo tempore, quia habuerunt assensum et crediderunt verbo Dei, merentur audire verbum Dei ; sed quoniam in bono coepto non permanserunt, ideo verbum eruditionis convertitur eis in verbum redargutionis.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ministerio angelorum non est dubitandum illa fieri. Videtur enim male dicere, quia angeli sunt nobiles ministri et quasi filii in curia Dei ; sed non decet tortorum officium committi filio sive filiis aut nobilissimis principibus : ergo videtur quod nec ministerium mittendi malos in ignem.

Respondeo : Dicendum quod aliud est deducere ad tormenta, aliud est in ipsis tormentis cruciare. Primum non est tortorum, sed nobilium ministrorum, qui assistunt regi ad eius iussa complenda ; unde non dicitur quod angeli sancti torqueant in igne, sed producent et mittent in caminum. Et sic patet illud.

 

Dub. III.

Itetn de hoc quod dicit, quod veniente ad iudicium Domino, emittetur vox illa, quaeritur de illa voce : quare Dominus istorum trium ministerium praemittit, scilicet ignis, angeli et vocis, cum totum solo nutu possit facere ?

Respondeo : Dicendum quod Deus in prima conditione condidit substantiam spiritualem, corporalem et mediam, et omnibus communicavit et dedit potentiam. Ut ergo ordo servetur in rebus et ostendatur virtus creaturae collata, et amplius, virtus illa ostendatur a Deo, voluit Dominus ministerium creaturarum sibi deservire, et iterum creaturam angelicam, corporalem et mediam. Unde fiet ad ministerium angeli, ad actionem ignis, postremo ad nutum et vocem Christi hominis ; et vox aliquid corporale habet, nihilominus aliquid spirituale.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quibusdam videtur quod sint tortores in poena, sicut fuerunt incentores in culpa. Videtur enim male dicere, quia boni angeli suggesserunt et consuluerunt bona, et tamen non praeerunt in praemio : ergo similiter mali in contrarium.

Item, illi qui magis peccaverunt debent magis puniri : ergo daemones debent fieri hominibus inferiores, propter maioritatem supplicii.

Item, ad confusionem daemonum convertitur multitudo damnatorum quantum ad culpam et poenam : ergo non videtur quod in poenis eorum tunc delectentur : ergo non torquebunt.

Respondeo : Dicendum quod probabilior est alia opinio, quod daemones non erunt tortores in poena post iudicium, quoniam ipsi erunt totaliter absorpti a poenis. Et illud quod dicitur, quod erunt tortores, solum secundum statum ante iudicium intelligitur esse verum.