Distinctio XV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur etc.

 

 

PARS I

De poenitentia , specialiter contra erroneam opinionem, quod poenitentia potest fieri de uno peccato sine poenitentia de alio.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra reprobavit Magister errorem qui attendebatur quantum ad poenitentiae iterationem. Hic reprobat errorem qui consistit quantum ad poenitentiae divisionem ; et hoc maxime ratione satisfactionis. Dicebant enim aliqui quod poterat quis poenitere et satisfacere de aliquo crimine ita quod de alio esset impoenitens.

Et quoniam iste error suam habebat defensionem, ideo haec pars dividitur in duas.

In prima respondet et excludit defensionem quam habebat ex auctoritate Scripturae.

In secunda defensionem quam habet ex auctoritatibus Patrum, ibi : Alias quoque auctoritates inducunt etc.

 

Prima dividitur in duas.

In prima respondet auctoritati.

In secunda expositioni, ibi : Nam, etsi super eumdem locum Hieronymus etc.

Quaelibet harum partium duas habet.

In prima opponit.

In secunda solvit : et hoc satis manifestum est in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis sex incidunt hic quaerenda.

Primo quaeritur, utrum possibile sit Deo reconciliari per satisfactionem.

Secundo, utrum sit possibile Deo satisfacere de uno peccato, alio retento.

Tertio, utrum extra caritatem abstinentem a peccatis possibile sit satisfacere.

Quarto utrum opera satisfactoria facta extra caritatem vivificentur adveniente caritate et debeant computari in sortem.

Quinto quaeritur, utrum per talia opera aliquid mereatur.

Sexto et ultimo quaeritur, quid sit illud quod meretur.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De satisfactione in genere.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum possibile sit Deo reconciliari per satisfactionem.

 

Circa primum ostenditur quod sit possibile Deo reconciliari :

  1. Per definitionem eius quod est satisfacere, quia dicit Anselmus : Satisfacere est honorem debitum Deo reddere. Sed hoc est possibile homini : ergo possibile est satisfacere.
  2. Item, quanto is contra quem delinquitur misericordior est, tanto minorem exigit poenam ; et quanto minorem exigit poenam, tanto facilius et possibilius est ei satisfacere ; sed Deus est multo misericordior homine : ergo, si potest homini satisfieri, et Deo.
  3. Item, sufficienter aliquis punitur, quando tantum datur ei tormentum, quantum fuit delectamentum, quia haec est iustitia legis Moysaicae : Deuteronomii 25, 2 : Iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus etc. ; et legis divinae : Quantum se glorificavit etc. Sed aliquis potest sibi hoc facere : ergo potest Deo satisfacere.

 

Contra :

  1. Tanta est offensa, quantus is est qui offenditur ; sed Deus est infinitus, qui offenditur in peccato : ergo et offensa. Sed quanta est offensa, tanta debet esse satisfactio, alioquin non fit satis : ergo in infinitum oportet quod homo se puniat. Sed hoc est impossibile alicui : ergo non potest Deo satisfacere homo de peccato.
  2. Item, peccatum diaboli peccatum nostrum non excedit in infinitum, immo quanto eius culpa excedit humanam, tanto virtus naturae ad sustinendum mala et faciendum bona est fortior ; sed diabolus non potest satisfacere : ergo nec homo.
  3. Item, primus parens non potuit de culpa sua stisfacere, quia, cum esset homo, voluit in scientia assimilari Deo ; ideo ad satisfactionem necesse fuit.quod Deus fieret homo ; sed quilibet peccator praefert voluntatem suam voluntati divinae : ergo non potest satisfacere.
  4. Item, nullus de originali potuit satisfacere nisi pet mortem Christi ; sed multo minus ponderat originale quam actuale : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod hic est unus modus dicendi satis probabilis, quod de omni eo quod est in peccato non.fit satisfactio, quoniam hoc est impossibile. Unde et Deus non exigit satisfactionem de omni eo quod est in culpa, sed aliquid condonat per misericordiam, de aliquo requirit satisfactionem per iustitiam, ut simul sit hic misericordia et veritas ; nec unquam est satisfactio, nisi praecedat condonatio, sicut nunquam est meritum nisi praecedat donum gratuitum. Unde notandum quod in peccato duo sunt, scilicet offensa Dei et libido deordinata. Offensa Dei est infinita, et pro illa non fit satisfactio ; sed Dei misericordia illam remittit suam dando gratiam. Libido autem perversa finita est ; et quia Deus iustus est, non totum remittit, sed pro illa exigit poenam condignam ; et quntum ad hoc possibile est Deo satisfacere.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et per hoc patet responsio ad duo prima : ad primum, quia non fit satisfactio de offensa ; ad secund um, quia diabolus non potest satisfacere propter impossibilitatem percipiendi gratiam in qua remittatur sibi divina offensa.

3-4. Patet etiam responsio ad tertium. Deus enim per misericordiam relinquit omnino offensam dando gratiam, sed satisfactionem exigit de ipso damno quod intulit sibi peccator per culpam et delectationem libidinosam.

Et quia Adam intulit sibi damnum mortis et toti posteritati, ideo non potuit plene satisfacere nisi ille qui non esset mortis debitor et valeret totum genus humanum. Sed peccator quilibet, dum peccat, infert damnum in imaginis deformatione, quae reparabilis est, et infert damnum sibi, non aliis ; et ideo non est simile.

Alius etiam modus dicendi est satis probabilis et videtur rationabilis, quod, etsi divina misericordia relinquat offensam homini dando gratiam, non tamen ita omnino relinquit quin etiam exigat de offensa satisfactionem per iustitiam. Et quia homo non potuit pro tanta offensa satisfacere, ideo Deus dedit ei Mediatorem, qui satisfaceret pro offensa. Unde in sola fide passionis Christi remittitur omnis culpa ; sine fide enim nullus iustificatur. Et secundum hoc dicunt quod omnis satisfactio nostra virtutem habet a satisfactione Christi. Sed ipsa satisfactio Christi habet effectum in membris per sacramentum Baptismi plenum, per sacramentum Poenitentiae secundum partem, per fidem autem et ante Novam Legem et etiam post, ut in his qui non possunt confiteri, effectum habet adhuc minorem. Unde omnis satisfactio non tantum de peccato primi parentis, sed etiam de aliis, fundata est super satisfactionem Mediatoris.

Et secundum hanc viam facilis est responsio ad obiecta. Sicut enim offensa est infinita, sic quod Deus patitur est satisfactio infinita.

Similiter secundum patet, quia diabolus non habuit mediatorem super quem posset fundari eius satisfactio.

Similiter patet tertium de Adam, quoniam sicut ipse non potuit satisfacere de peccato suo, sic nemo posset sufficienter satisfacere de suo, nisi super satisfactionem passionis Christi per fidem esset fundatus.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum possibile sit Deo satisfacere de uno peccato sine alio.

 

Secundo quaeritur, utrum possibile sit Deo satisfacere de uno peccato sine alio.

Et quod sic, videtur :

  1. I ad Timotheum 4, 8 : Pietas valet ad omnia, Glossa : Summa christianae disciplinae in pietate et misericordia est, quam qui sequitur, etiam si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Et constat quod intelligit de lubrico mortali, quia, si de veniali, etiam sine illa non periret : ergo etc.
  2. Item, ratione videtur, quia satisfactio respondet transgressioni ex opposito. Ergo, cum possibile sit transgredi successive, primo uno modo, deinde alio, videtur similiter quod et satisfacere primo de uno peccato, deinde de alio.
  3. Item, alii peccato alia debetur poena et alia satisfactio : unde et alia imponitur. Esto ergo quod pro aliquo peccato imponatur poena debita ; si exsequatur illam, amplius non potest nec debet exigi ab eo aliquid ; sed potest exsequi. ommittendo culpam aliam : ergo etc.
  4. Item, plus desiderat Deus satisfactionem sibi fieri a peccatore quam aliquis creditor solutionem a debitore ; sed creditur, qui multum desiderat solutionem, recipit solutionem de uno sine allo : ergo et Deus satisfactionem de uno peccato sine alio.
  5. Item, homo potest satisfacere de uno veniali, committendo etiam aliud : ergo pari ratione de mortali, aut quare non ?

 

Contra :

  1. Isaiae 58, 4 : Ecce ad lites et contentiones ieiunatis ; et post : Numquid tale est ieiunium quod elegi ? quasi dicat : Non. Ergo non placet Deo pro peccato ieiunium, quando ieiunando committuntur peccata.
  2. Item, Gregorius, in Homilia : Qui sic alia plangit ut alia committat, poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat.
  3. Item, ratione videtur, quia in hoc peccator est dignus poena, quia Dei imaginem deformat : ergo nunquam satisfacit nisi per reformationem imaginis ; sed in eo qui satisfacit et rursus peccat, nunquam reformatur imago : ergo talis nunquam satisfacit.
  4. Item, in peccato est conversio et aversio, et poena debetur peccatori ratione aversionis ; sed peccata omnia conveniunt in aversione : ergo satisfactio respicit peccata secundum id in quo conveniunt : ergo impossibile est satisfacere de uno sine alio.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui posuerunt quod de uno peccato poterat fieri satisfactio, peccatore persistante in alio. Et ratio eorum erat divina benignitas, quae acceptat satisfactionem quantumcumque modicam.

Sed tamen hi non consideraverunt sufficienter quid sit satisfacere. Non enim satisfacere dicit tolerantiam poenae tantum, quia Deus in malis nostris non delecatur, sed delectatur in iustitia voluntatis nostrae et reconciliatione, quae non potest haberi de una culpa sine alia, tum propter connexionem virtutum in una gratia, quae delet omnem culpam mortalem, cum habeat omnem virtutem connexam ; tum propter divinam largitatem, quae secundum partem non gratificat, immo omnem offensam condonat ; tum propter peccata mortalia, quae omnia.communicant in aversione et contemptu Dei et omnia sunt contra Deum et contra unum ; et ideo, si Deus remitteret culpam de uno sine alio, simul esset is, cui remittitur, amicus et inimicus, conversus :et aversus.

 

Et ideo, sicut dicit Magister, error est hoc ponere, quod homo satisfaciat Deo offendendo Deum, quia semper manet aversio et imaginis deformatio et inimicitia. Et ideo dicitur Ecclesiastis 9, 18 : Qui in uno peccaverit multa bona perdet ; et beatus Iacobus, 2 capitulo, 10 : Qui offendit in uno factus est omnium reus, quia qui peccat in uno, non satisfacit pro aliquo, eo quod in omni peccato unus offenditur et impossibile est quod Deus sit amicus et inimicus eiusdem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de illa Glossa, quod non peribit, dicendum quod intelligitur, quia operibus pietatis praeparatur ad gratiam, per quam satisfaciat de omnibus.
  2. Ad illud quod obicitur de transgressione, dicendum quod non est simile. Quia enim mala facimus, ideo mali sumus ; et ideo, quia actus non sunt connexi, nec transgressiones ; sed non quia bona facimus, boni sumus, sed econtra ; et ideo oportet quod ante sit amicus, quam pro aliquo peccato satisfaciat ; et si amicus, ergo nullum peccatum habet mortale.
  3. Ad aliud dicendum, quod isti peccato debetur tanta poena de se, nisi remittatur per gratiam, quam impossibile est illi persol vere, quia infinita ; et ideo nunquam taxari potest poena debita quousque manet in culpa.
  4. Ad aliud, quod Deus vult plus satisfactionem quam creditor solutionem, dicendum quod Deus similiter recipit satisfactionem paulatim ; sed qamdiu est in aliqua culpa, non est in solvendo aliquid, immo in obligando se potius ; et ideo Deus non recipit.
  5. Ad illud quod obicitur de veniali, dicendum quod non est simile, quia veniale stat simul cum gratia, per quam contingit satisfacere ; non sic mortale, immo quodlibet mortale tollit fundamentum satisfactionis, sicut melius patebit in sequenti problemate.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum extra caritatem abstinenteni a peccatis possibile sit Deo satisfacere.

 

Tertio quaeritur, utrum extra caritatem abstinentem a peccatis possibile sit satisfacere.

Et quod sic, videtur :

  1. Lucae 11, 41 : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Constat quod ibi loquitur de peccatoribus : ergo potest satisfacere quis per eleemosynam sine gratta. Et hoc ipsum, Danielis 4, 24 dixit Daniel Nabuchodonosor : Peccata tua eleemosyizis redime. Et constat quod ille erat peccator magnus : ergo etc.
  2. Item, Threnorum 3, 52 : Venatione ceperunt me, Glossa : Etsi fides deesset, poena satisfaceret. Sed ubi deest fides, non est caritas : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia ad nullum praeceptum divinum tenetur homo ex caritate ; hoc constat, quia, si quis pro loco et tempore parentes honorat, etiam non habens caritatem, non peccat. Ergo multo minus tenetur ex caritate implere sacerdotis mandatum ; sed satisfactio est mandatum sacerdotis : ergo potest fieri extra caritatem.
  4. Item, si tenetur ex caritate satisfacere, cum nullus sit certus utrum amore, an odio dignus sit, semper est in dubio : ergo semper debet satisfacere. Si tu dicas quod conclusio est vera, quia semper continuanda est poenitentia usque ad mortem ; ergo esto ,quod imposita sit alicui poenitentia dare centum marcas, videtur secundum hoc quod semper tenetur dare ; sed hoc est impossibile : ergo tenetur ad impossibile.

 

Contra :

  1. Non respicit Deus quantum, sed ex quanto. Sed voluntas sine caritate non placet Deo : ergo nec opus, ergo nec satisfactio.
  2. Item, quamdiu homo est extra caritatem, est inimicus ; sed satisfactio est reconciliativa : ergo talis non potest satisfacere.
  3. Item, Apostolus, I ad Corinthios 13, 3 : Si distribuera in cibos pauperum omnes facultates meas, caritateni autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo etc.
  4. Item, nullus damnatur pro culpa pro qua satisfacit ; et nullus damnatur nisi propter culpam : ergo nullus satisfaciens damnatur. Sed nullus evadit damnationem nisi qui habet caritatem : ergo nullus satisfacit nisi qui est in caritate.

 

Respondeo : Dicendum quod satisfacere, quantum est de vi nominis, importat divinam acceptationem et reconciliationem et amicitiam ; et quoniam sine gratia gratum faciente et caritate impossibile est aliquem Deo placere et opera eius acceptari, ideo nec satisfacere est possibile. Potest tamen homo, antequam habeat caritatem, praeparare se ad habendam caritatem et ad faciendam satisfactionem. Et sic intelligitur consilium Domini et consilium Danielis, ut se praeparent per eleemosynam ad gratiam, qua accepta ; multiplicando eleemosynas satisfacerent.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Glossa in Threnis, dicendum quod fides ibi dicitur conscientia peccati. Aliquando enim habens gratiam per poenam satisfacit de culpa, cuius non habet memoriam ; unde tantum valet dicere : si fides desit, quantum : si desit conscientia.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod nullus tenetur ex caritate implere mandata, dicendum quod, quando satisfactionis opus ab homine imponitur homini, non tenetur illud opus facere ex caritate sive in caritate quia praeceptum ; sed necesse habet in caritate facere ad hoc quod sit emendatorium et Deo placiturum. Et ideo dico quod, opere illo iniuncto completo, non tenetur illud iterare.

Sed si dubitat probabiliter se Deo non satisfecisse, non debet a satisfactione cessare quousque per signa probabilia habeat certitudinem de culpa dimissa et poena. Unde, sicut dictum est de aliis Sacramentis, maxime de Eucharistia, quod non valet nisi habenti caritatem, non tamen tenetur quis accedere ex caritate secundum veritatem, sed se probabiliter disponere ; ita etiam de satisfactione dicendum, quod opera iniuncta in satisfactionem tenetur facere et tenetur se disponere, quantum est in se ; et. sic absolutus est in foro Ecclesiae et a poena suae conscientiae, et in foro Dei absolutus est, ut non peccet in hoc faciendo. Sed tamen per haec opera non absolvitur omnino ; et ideo sanum consilium est, quod homo semper poeniteat. Sufficit tamen cum signis probabilibus fecisse poenitentiam iniunctam nec oportet eam iterare. Unde, si centum dedit, non debet iterare, nec sacerdos debet iterum imponere, nisi pro aliqua culpa de novo commissa. Satisfecit enim talis in foro Ecclesiae et suae conscientiae.

Unde notandum quod duplex potest distingui forum secundum duplex iudicium, scilicet forum conscientiae et forum divinae iustitiae. Primum est manifestum, secundum est occultum. Si quis igitur impleat poenitentiam impositam sine remorsu conscientiae, sed tamen extra caritatem, non tenetur satisfacere amplius, nec iudicio sacerdotis nec suo ; tenetur tamen iudicio Dei, quia adhuc Deus exiget poenam. Illud autem forum distinguitur contra forum Ecclesiae ; sed istud vocatur forum Ecclesiae, quod est in facie Ecclesiae et secundum iudicium publicum.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum opera satisfactoria facta extra caritatem, adveniente catitate, reviviscant sive vivificentur.

 

Quarto quaeritur, utrum opera satisfactoria facta extra caritatem, adveniente caritate, reviviscant sive vivificentur et debeant computari in sortm.

Et quod sic, videtur.

  1. Super illud Levitici 25, 25 : Si attenuatus frater tuus etc., Glossa exponit quod fructus bonae conversationis debent ei computari ab eo tempore ex quo peccavit ; et secundum hoc videtur quod, caritate adveniente, possunt bona opera computari.
  2. Item, Baptismus acceptus a ficto extra caritatem, adveniente caritate, incipit valere : ergo similiter, cum satisfactio sit opus sacramentale, poterit valere, adveniente caritate. Si dicas quod non est simile, quia in Baptismo imprimitur character, contra hoc est de restitutione, quae tunc valet ad salutem, cum advenit caritas, nec oportet iterari.
  3. Item, facilius est in natura vivificare qupd non vixit, quam quod vixit et est mortuum sive mortificatum : primum enim est naturale, secundum supra naturam. Ergo, cum opera mortificata, adveniente caritate, vivificentur, multo magis mortua vel saltem aequaliter.
  4. Item, bonum moris magis propinquum est gratiae quam bonum naturae ; sed naturalia vivificantur et gratia informantur : ergo et bona in genere prius facta.
  5. Item, ratio quare Deus remittit culpam et non remittit poenam, est, ne peccatum remaneat impunitum. Ergo, si iste peccator punitus est ante adventum gratiae tantum quantum deberet puniri post gratiam vel in, parte, aut nullo modo puniri debet aut non tantum : ergo bona opera computantur.

 

Contra :

  1. Quod nullo modo vivit nec est a principio vivente, non habet potentiam ad vitam ; sed tale est opus extra caritatem factum : ergo etc.
  2. Item, omne satisfactorium est meritorium ; sed nullum est meritorium nisi ex caritate ; sed opus illud non fuit ex caritate nec amplius potest esse, quia impossibile est quod mutet originem : ergo impossibile est inter opera satisfactoria computari.
  3. Item, peccator ante satisfactionem est obligatus ad poenam infinitam ; sed ab infinito nihil adimitur, quod adimitur nihil facit : quantumcumque ergo se affligat, tenetur ad aequalem poenam : ergo non debent talia opera computari.
  4. Item, opus ex caritate procedens excedit improportionaliter opus extra caritatem factum ; sed quod improportionaliter excedit aliud, non accrescit ex additione illius : ergo, quantumcumque opera fecerit ante caritatem, nihil addunt ad opera post caritatem, sicut nec punctus ad lineam : ergo in nihilum debent computari.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio.

Una quidem fuit quod opus satisfactorium, quantum est de sua ratione perfecta, meretur collationem gloriae et meretur remissionem poenae : collationem gloriae, quia fit ex caritate ; remissionem poenae, quia fit in caritate, in quantum sacramentale est ; et ideo sufficit quod fiat in caritate quantum ad hoc, quia per caritatem poena debita satisfacienti fit proportionalis poenae quam sustinet. Dicunt ergo quod opera illa vivificari quantum ad meritum vel retributionem vitae aeternae est impossibile, quia non fuerunt ex caritate et am plius impossibile est esse ex caritate ; sed quantum ad meritum remissionis poenae : quia non erat alius defectus, nisi quia poena non erat proportionalis, isto posito in caritate et poena facta proportionali, vivificantur quantum ad hoc et computari debent in sortem. Unde aliter vivificantur quam opera mortificata, quia illa ad aeternam retributionem, haec solum ad poenae dimissionem.

 

Alia est positio, quod omne opus satisfactorium est opus meritorium vitae aeternae, et oportet fieri ex caritate movente imperio coniuncto vel saltem primo, sicut est de eo qui vadit ad sanctum Iacobum ; unde dicunt quod talia nullo modo vivificantur nec computantur. Prima positio est multum probabilis, sed haec securior est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium huius, quod debent fructus computari, dicendum quod illud intelligitur, si statim post peccatum incepit conteri, et tunc opera satisfactoria fuerunt ab illo tempore, etiam antequam absolveretur a sacerdote.

Vel dicendum quod fructus computantur quantum ad superexcrescentiam usurarii, quia merito illorum fructuum diabolus non traxit illum ad multa scelera.

  1. Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod est opus Dei ad hominem, et hoc nunquam est mortuum, tamen propter inconvenientiam suscipientis privatur effectu ; et tale est Baptismus.

Est opus hominis ad hominem, et tale consideratur solum exterius, quia homo non videt nisi ea quae extra sunt ; et tale est restitutio, et hoc non oportet esse vivum.

Aliud est opus hominis ad Deum, et tale potest esse mortuum, sed debet esse vivum ad hoc quod sit satisfactorium : aliter enim Deo non est acceptum ; et tale est opus satisfactionis quo homo reconciliatur Deo. Et ideo non est simile de Baptismo et satisfactione.

  1. Ad illud quod obicitur, quod vivificare quod nunquam vixit est facilius, dicendum quod hoc verum est in his quae ideo vivunt, quia recipiunt vitam, sed non in his quae ideo possunt vivere, quia procedunt a vita ; et talia sunt opera.
  2. Ad aliud dicendum quod non est simile de habitibus et potentiis et actibus, quia isti manent, illi non, nec informari nec vivificari possunt.
  3. Ad illud quod obicitur, quod causa satisfaciendi est ne sit peccati impunitas, dicendum quod illa non est tota ratio, sed etiam haec : quia homo est amicus Dei effectus per gratiam et dignus aliquando beatificari, ideo solum ad poenam temporalem astrictus est, et ideo, antequam sit amicus, ad aeternam astringitur.

Praeterea, opus factum ex caritate improportionaliter, sicut tactum est in opponendo, excedit opus factum extra caritatem, et ita poena supportata ex caritate et mera voluntate excedit poenam supportatam sine caritate ; et ideo Deus poenam aeternam aeternaliter portandam ex mala voluntate, cuiusmodi est in damnatis, rationabiliter in poenam temporalem commutat ex caritate portandam ; tantum placet ei talis tolerantia. Et ideo alia poena extra caritatem portata tamquam omnino improportionalis non, augmentat illam ; sed Deus illam solam reputat satisfactoriam cuius tolerantia et assumptio sumitur ex caritate sincera, quia in aliam non commutabat poenam.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum homo per talia opera aliquid mereatur.

 

Quinto, supposito quod per opera facta extra caritatem non fiat satisfactio nec vivificentur, quaeritur, utrum homo per ea aliquid mereatur.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia, sicut dicit auctoritas communis, nullum malum impunitum et nullum bonum irremuneratum. Sed divina iustitia nunquam malum quantulumcumque dimittit quin puniat : ergo nec quantulumcumque bonum quin remuneret.
  2. Item, si non rerilunerantur, ergo aequaliter se habet iudex ad eum qui nullum bonum fecit et ad eum qui fecit multa bona. Ergo stultum est alicui peccatori consulere quod faciat aliquod bonum opus.
  3. Item, Exodi 20, 12 : Honora patrem tuum, ut sis longaevus; aut hoc dicitur habenti caritatem aut non habenti. Si habenti tantum, haec est parva remuneratio, quia ipse non amat istam vitam, sed aliam. Ergo dicitur non habenti : ergo meretur aliquid, si honorat, et sic etc.
  4. Item, Dominus dicit de hypocrita, Matthaei 6, 2, qui facit opus bonum propter gloriam, quod recepit mercedem suam. Esto ergo quod aliquis faciat opus bonum propter Deum, non propter gloriam ; cum non sit peius quam illud quod fuit ad gloriam, immo melius, ergo dignum est mercede aliqua.

 

Contra :

  1. Augustinus : Peccator non est dignus pane quo vescitur. Ergo si peccator non est dignus vivere, multo minus est dignus remunerari.
  2. Item, qui nihil est in conspectu alicuius, apud illum nihil meretur ; sed peccator nihil est in conspectu Dei ; Psalmus [14, 4] : Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus : ergo etc.
  3. Item, Sapientiae 14, 9 : Similiter odio sunt Deo impius et impietas eius ; sed impietas omnino displicet Deo : ergo et impius. Sed qui omnino displicet alii, nihil meretur apud ipsum : ergo etc.
  4. Item, nihil meretur organum nisi vivum in operatione servitii, unde ligo nihil meretur, dum operatur, homo in vinea ; sed peccator organum est non vivum : ergo etc.

 

Respondeo : Aliqui dicunt quod peccator nihil omnino meretur apud Deum, neque ex congruo neque ex condigno ; sed tamen Deus ratione abundantissimae largitatis bona eius opera non dimittit irremunerata, immo remunerat ; et est bonum peccatori bene operari, quamvis non.sit iustum eum remunerari, sed magis benignum.

 

Alii dicunt et probabilius, quod est mereri de congruo et de condigno ; peccator autem apud Deum nihil meretur de condigno, sed tamen mereri potest de congruo. Peccator enim aliquando facit bonum opus in genere ad gloriam suam, ut cum dat eleemosynam propter gloriam ; et ex hoc opere non meretur mercedem, sed poenam, quia procedit ex contumelia. Aliquando facit ad Dei gloriam et propter amorem Dei quem habet, et hoc non potest esse sine aliqua gratia gratis data, quae disponit de congruo ad gratiam gratum facientem, quam Deus aliquo modo acceptat ; et ex hoc meretur de congruo. Illud autem meritum comparatum merito caritatis est improportionale, sicut linea latitudini et superficiei. Unde sicut linea nihil est in comparatione ad superficiem, aliquid tamen est in se, sic est de peccatore ad iustum et de eius amore ad amorem caritatis et de merito ad meritum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ex his patent obiecta. Et primo ad illud Augustini : Non est dignus etc., dico bene quod non meretur ex condigno. Similiter ad duo sequentia, quod nihil est in comparatione caritatis.

  1. Ad illud de Sapientia : Similiter est odio impius, dicendum quod illud intelligitur per se secundum quod impius, non secundum quod habens naturam bonam et aliqua dona gratis data ; et, cum facit opus secundum quod impius, nihil meretur ; sed quando secundum gratiam gratis datam, aliquid saltem meretur de congruo.
  2. Ad ultimum de instrumenta, dicendum quod non vivum dicitur dupliciter : negative, quod nec vivit nec natum est vivere ; et privative, quod non vivit, sed tamen natum est vivere. Per primum nec de congruo nec de condigno ; per secundum autem est meritum de congruo, eo quod non privatur simpliciter vita ; vivit enim in morte et voluntarie operatur bonum et est quodam modo Dei adiutor.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum bona opera extra caritatem facta valeant ad tolerabiliorem poenam.

 

Sexto et ultimo quaeritur, utrum bona opera valeant ad tolerabiliorem poenam extra caritatem.

Et quod sic, videtur :

  1. Augustinus dicit de· talibus operibus, in Enchiridio, quod ad hoc eis prosunt ut tolerabilior sit damnatio.
  2. Item, ratione videtur, quia probatum est supra quod aliquid meretur illo opere : ergo esto quod statim moriatur post illud ; ergo, cum non sit irremuneratum et non praemietur in collatione boni, ergo saltem in diminutione mali.
  3. Item, declinare a malo semper vitat poenam, quamvis non semper consequatur palmam. Sed melius est bonum facere : ergo multo fortius vitabit poenam.
  4. Item, peccatum aggravatur ex sequenti eventu et gravius punitur, ut patet in peccato otii : ergo peccatum quod reddit hominem magis otiosum ad bonum, magis punitur : ergo illud, post quod fiunt bona opera, minus, et ita etc.

 

Contra :

  1. Augustinus, in Enchiridio, dicit damnatis non prodesse suffragia Ecclesiae ; sed ista sunt potentiora, cum sint ex caritate, quam opera extra caritatem facta : ergo illa multo minus prosunt.

2 Item, si merentur remissionem poenae, aut intensione aut duratione. Non duratione, quia poena est infinita. Si intensione, sed quantum ad hoc est finita : ergo tantum possunt multiplicari bona opera, quod nulla erit poena.

  1. Item, tantae culpae debetur tanta poena ; sed opera bona extra caritatem facta non immutant nec minuunt culpam : ergo nec poenam.

Quaeritur igitur, ad quid valeant huiusmodi opera bomi.

 

Respondeo : Dicendum quod huiusmodi opera bona extra caritatem facta, quando bona fiunt intentione, valent ad multa : ad temporalium multiplicationem, Isaiae 1, 19 : Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis ; ad temporalis poenae diminutionem, III Regum 21, 29 : Nonne vidisti Achab coram me humiliatum ? Idcirco non inducam etc. ; ad gratiae impetrationem, sicut Rahab, Iosue. 6, 25, invenit gratiam propter opera quae fecit nuntiis ; ad bonae vitae assuefactionem, Threnorum 3, 27 : Bonum est viro, cum portaverit iugum etc. ; ad peccati resistentiam, quia peccatum trahit suo pondere ad aliud, Ecclesiastici 3, 33 : Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis ; ad tolerabiliorem poenam aeternam, sicut dicit Augustinus quod valet ut tolerabilior sit damnatio.

 

Sed illud diversimode intelligitur a diversis. Quidam enim dicunt quod facit poenam tolerabiliorem non mutando poenam, sed fortificando subiectum.

Sed hoc non est congruum dicere, quod virtus aliqua detur damnato propter opera illa, quae facit mitius sustinere, quia aut daretur ad semper aut ad tempus ; et utrumque est inconveniens. Illa enim virtus aut est naturalis aut gratuita, quorum neutrum facile est intelligibiliter assignare.

 

Aliqui dicunt quod valent ad remissionem poenae vermis, quia non tantum habebunt remorsum conscientiae, quantum si nulla opera bona fecissent.

Sed illud non valet, quia remorsus conscientiae erit secundum quantitatem culpae sicut et ignis : ergo si non valet ad ignem, nec ad vermem.

 

Ideo tertio modo dicendum quod valent ad tolerabiliorem damnationem ex consequenti, quia impediunt culpam factam aggravari, et etiam retrahunt hominem a peccati frequentia et ab intensione libidinis et contemptus, quia non ex tanta libidine peccat qui aliquando opera bona facit, sicut qui Dei obliviscitur. Et ad vermem, quia minus cruciabitur et minorem habebit remorsum, quam si opera illa non fecisset, non de illa culpa quam commisit, sed de malis quae commisisset et de bonis quae omisisset, si illa opera bona non fecisset.

Et ita intelligendum est de eo qui statim moritur ; et de eo qui magis moritur quam neget Christum ; et de consimilibus.

 

His visis, patet responsio ad utramque partem. Rationes enim ad primam partem procedunt de poena quam posset incurrere, si illa opera negligeret. Rationes vero ad oppositum procedunt de poena quae debetur culpae iam factae. Et sic patet totum circa hoc.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Non consurget duplex tribulatio. Videtur enim contrarium Ecclesiastici 11, 16 : Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt.

Item, in Psalmo [108, 29] : Induantur sicut diploide coniusione sua.

Item, in Psalmo [10, 7] : Ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

Respondeo : Dicendum quod tribulatio potest intelligi duplicari aut quantum ad subiectum punitum, aut quantum ad modum puniendi, aut secundum proportionem ad meritum, aut secundum diversitatem status. Dico igitur quod tribus modis duplicatur. Aut duplicatur quantum ad subiectum, quia duplex est hominis pars, scilicet corpus et anima, et duplex vis in libero arbitrio peccante. Ideo punitur homo in anima et corpore, in ratione et voluntate ; et iste est unus modus duplicandi.

Alio modo duplicatur quantum ad modum puniendi, quia per carentiam et calorem, per ignem et frigus, sicut peccavit per timorem et amorem.

Tertio modo duplicatur quantum ad statum, quia punitur quis in praesenti, et si est impoenitens, punitur in futuro.

Sed quantum ad proportionem ad meritum non consurget duplex tribulatio, quia semper Deus punit citra condignum ; et hoc modo intelligitur auctoritas Prophetae.

Secundum alias vias multae inveniuntur auctoritates ; sic etiam est intelligenda expositio Hieronymi sequens.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quinque modis flagella contingunt. Videtur enim insufficienter, tangere modos, cum multo plures assignari possint. Flagella enim sunt ad vitam aeternam ordinata et ad probationem et ad multa alia quae hic non tanguntur. Ergo videtur quod sit insufficiens.

Respondeo : Dicendum quod utilitates flagellorum possunt accipi ex Scripturis in generali vel in speciali. In generali omnes modi flagellandi ad hos reducuntur ; et hoc patet, si consideretur sufficientia.

Omne enim flagellum quod contingit, aut est ordinatum ad utilitatem flagellati aut ad gloriam flagellantis. Si ad utilitatem flagellati, aut ut promoveatur in bono, et sic primus mopus, et est exemplum de Iob ; aut ut conservetur, et sic secundus, et est exemplum in beato Paulo ; aut ut reducatur ad bonum, et sic tertius, et est exemplum in Maria, sorore Moysi.

Aut ad gloriam flagellantis, et hoc dupliciter : aut ut manifestetur potentia in miserendo, et sic quartus, et est exemplum in caeco nato, quem Dominüs illuminavit ; aut ut manifestetur potentia in iudicando, et sic quintus, et est exemplum in Antiocho.

 

Aliter possunt distingui, quia omne flagellum aut est ordinatum ad bonum aut contra malum. Si ad bonum, aut ad promovendum aut demonstrandum. Si contra malum, aut evitandum aut corrigendum aut vindicandum. Et secundum hocaccipiuntur quinque modi. Unde versus :

Iob probat, inclinat Paulum, purgatque Mariam,

Herodem punit, in caeco se manifestat.

 

Sunt et alii modi speciales et. utilitates, qui his versibus continentur :

Erudit et vertit, probat et laetum facit, arctat,

Confortat, satiat, consummat, deinde coronat.

 

Erudit, Ieremiae 6, 1 : Per omne flagellum erudieris, Ierusalem.

Vertit, id est convertit, Psalmus [15, 4] : Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.

Probat, Ecclesiatici 27, 6 : Vasa figuli probat fornax.

Laetum facit, Iacobi 1, 2 : Omne gaudium existimate, fratres etc.

Arctat, Isaiae 28, 19 : Vexatio dabit intellectum auditui.

Confortat, Iob 6, 10 : Haec sit mihi consolatio, ut affligens etc.

Satiat, id est fecundat, Exodi 1, 12 : Quanto magis opprimebant, tanto magis multiplicabantur.

Consummat, Matthaei 5, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam etc.

Coronat, II ad Corinthios 4 ; 11 : Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis etc.

Omnes autem ad praedictos modos reducuntur. Hic tanguntur flagellorum utilitates, quae sub, tribus modis assignatis continentur, et amplius sunt duo modi.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit in primo modo : Ut iustis per patientiam merita augeantur. Videtur enim male exemplificare, quia dicitur Iob 6, 2 : Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui.

Item, Gregorius, in Moralibus : Quidquid mali patimur, pro peccatis nostris accidere mani festum est.

Respondeo : Dicendum quod causa dupliciter dicitur, scilicet proprie et communiter. Communiter, et sic dicitur causa sine qua non. Accipiendo igitur causam large pro causa sine qua non, sic omnis poena dicitur venire ob meritum culpae originalis, quia, nisi peccatum praecessisset, nulla esset poena.

Si autem accipiatur proprie pro causa meritoria vel finali, sic non meruit Iob illam poenam. Et quod dicitur : Utinam appenderentur, hoc est potius ad oppositum, quia, sicut ipse dicit consequenter, quod poena improportionaliter excedit meritum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in ultimo modo : Vel ad initium poenae, ut Herodi. Videtur enim male dicere, quia Augustinus, De poenitentia : Quidquid Deus permiserit pati, scias esse flagellum corrigentis, non damnantis.

Item, quamdiu homo vivit, potest converti et potest mereri et est in statu viae : ergo non debet inchoari poena.

Respondeo : Dicendum quod flagellum inflictum habet comparationem ad infligentem et ad illum cui infligitur. De infligente autem est loqui quantum ad voluntatem antecedentem aut consequentem. Si quantum ad voluntatem antecedentem, sic omne quod Deus nobis facit et infligit in praesenti, ordinationem aliquam habet ad gloriam, quia secundum voluntatem istam vult omnes salvos fieri.

Si autem quantum ad voluntatem consequentem, quia secundum hanc voluntatem vult secundum quod praescit, et praescit istum in malitia permansurum, poenam dicitur infligere invindictam gravis culpae.

Similiter de flagellato est loqui dupliciter : aut quantum ad statum, et qui est in statu in quo potest reverti, tam ipse quam poena aliquam habet ordinationem ad bonum. Aut contingit loqui quantum ad obstinationem animi, quae convertit benignitatem in iram et gratiam impugnat ; et sic sunt ei poenae in damnationem. Et sic patet utraque pars.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non praeveniri sententiam iudicis etc. Videtur enim male dicere, quia qui semel iudicatus est et punitus a sacerdote, amplius non iudicabitur nec punietur : ergo sententia iudicis praevenitur.

Respondeo : Dicendum quod sacerdos aut absolvit non absolutum et imponit minorem poenam quam debet ; et sic iudicat sententia hominis et non iudicis superni ; et hoc modo, si videatur praeveniri sententia iudicis, non tamen praevenitur, quia oportet hominem puniri in foro Dei.

Aut sacerdos servato recto ordine et quantitate punit, et sententia sacerdotis est sententia Dei hic hominem absolventis ; et tunc non praevenitur, quia ipse iudex iudicat per ministrum suum, cui commisit ministerium ; quod tamen cassum est, nisi praecedat auctoritas Dei absolventis.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Levis culpa levi supplicio compensatur ; et exemplificat de Israelita qui collegit ligna in sabbato ; et ulterius de illo qui Israelitae maledixerat et qui etiam blasphemaverat. Et videtur in utroque male exemplificare, tum ratione poenae, tum ratione culpae. Ratione poenae, quia uterque occisus est et lapidatus ; et haec est gravissima poenarum, scilicet poena mortis.

Item, de culpa vicietur falsum, quia blasphemia est gravissimum peccatum.

Praeterea, transgressio mandati decalogi non est leve peccatum, maxime quia punitur poena mortis, quae erat poena debita enormissimis peccatis.

Respondeo : Dicendum quod Hieronymus non vocat supplicium mortis leve absolute, sed in comparatione ad poenam aeternam ; et levem culpam vocat tum propter hoc quod semel perpetrata est, tum etiam quia neutrum habebat deformitatem notabilem ; et ideo, si uterque voluit poenitere, de facili potuit misericordiam invenire et graves poenas evadere ; et uterque illorum occisus fuit ex rigore Legis, quae data erat in timorem.

Et quod obicitur de blasphemia, dicendum quod, secundum Richardum de Sancto Victore, non omnis blasphemia est peccatum in Spiritum Sanctum, sed illa quae dicitur spiritus blasphemiae, quando quis voluntatem habet blasphemandi Deum. Sed illa quae dicitur ex quadam surreptione et animi conturbatione non est semper inter peccata enormia reputanda, quamvis et ipsa grave possit esse peccatum.

 

 

PARS II

Respondetur rationibus pro praedicto errore ex auctoritatibus Sanctorum sumptis.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra respondit Magister rationi sumptae ex sacra Scriptura. In hac parte respondet rationibus sumptis ex auctoritatibus Sanctorum et consuetudine Ecclesiae.

Habet autem haec pars quatuor.

In prima ponit rationes quae videntur facere ad huius erroris defensionem.

In secunda vero ponit veras responsiones, ibi : His responderi potest etc.

In tertia improbat falsam et quamvis probabilem responsionem, ibi : Quibusdam tamen videtur satisfactio etc.

In quarta ad veritatis confirmationem et erroris confutationem adducit auctoritates probantes quod non possit fieri poenitentia de uno peccato, si quis permaneat in alio, ibi : Satis illis arbitror esse responsum.

 

Quaelibet autem partium posset subdividi in duas partes.

Nam in prima ponit duas rationes.

In secunda ponit duas responsiones ad praedictas rationes.

In tertia primo ponit aliorum responsionem, deinde improbat.

In quarta primo confirmai veritatem per auctoritates, secundo epilogat.

Partes autem cuilibet inspicienti patent.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis, quia supra quaesitum est de potentia satisfaciendi, quaeritur hic de modo.

Et circa hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de modo in generali.

Secundo quaeritur de modo in speciali.

 

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur, quid sit satisfactio.

Secundq, ui sit satisfaciendum.

Tertio, per qualia opera.

Quarto, per quae.

 

 

ARTICULUS I

De modo satisfaciendi in generali.

 

 

QUAESTIO I.

Quid sit safisfactio.

 

Circa primum sic proceditur.

Augustinus definit, et habetur in littera : Satisfacere est peccatorum causas excidere et earum suggestionibus aditum non indulgere.

  1. Videtur primo ista definitio sive notificatio superflua, quia idem est prorsus peccatorum causas excidere et non consentire suggestionibus.
  2. Item, videtur diminuta, quia hoc totum vere dicitur de eo qui a peccato cessat : ergo secundum hoc cessare a peccato habet completam rationem satisfactionis : ergo non oportet amplius facere.
  3. Item, videtur falsa, cum dicit : peccatorum causas excidere, quia hoc est solius Dei ; ipse enim est qui delet peccata.
  4. Item, videtur falsi implicativa, cum dicit : peccatorum causas ; peccatum enim nihil est : ergo non habet causas, quia causa est cuius esse sequitur aliud. Si dicas quod non habet causam efficientem, sed deficientem, sed tunc, cum talis non sit nisi nostra voluntas, videtur quod oportet excidere voluntatem ; sed non voluntatem-potentiam, quia hoc est impossibile ; non voluntatem-affectionem, quia hoc est per Dei gratiam ; non voluntatem-actum, quia illa est ipsum peccatum. Si dicas quod « causas » idem est quod occasiones, contra : non est in nostra potestate vitare occasiones ; et iterum, esto quod eas non vitet, dum tamen non peccet, satisfacit.

Item, Anselmus definit : Satisfacere est honorem debitum Deo impendere.

Quaeritur ergo, quomodo differant hae definitiones.

 

Respondeo : Ad praedictorum evidentiam notandum quod haec notificatio tripliciter exponitur : uno modo, ut sequens pars sit expositio praecedentis, ut sit sensus : satisfacere est peccatorum causas excidere, id est motiva et occasiones ; et hoc quidem est earum suggestionibus aditum non indulgere ; tunc enim exciduntur quando nullo modo admittuntur.

Aliter exponitur, quod motiva ad peccatum sunt duplicia : quaedam infra nos, et illa sunt excidenda, sicut pronitas ad malum et difficultas ad bonum vel etiam radices peccatorum ; quaedam extra, et illa non sunt introducenda ; et quantum ad haec duo genera duas ponit differentias.

 

Sed tamen primae expositioni repugnat nugatio, secundae repugnat relatio eius quod est earum.

Et ideo tertio modo dicitur quod ad satisfactionem completam duo requiruntur, scilicet emenda praesens pro culpa praeterita et propositum firmum in vitando futuram ; et ista duo tangit in hac notificatione. Quantum ad emendam pro culpa perpetrata dicit : peccatorum causas excidere. Non enim potest pro culpa melius emenda fieri quam ea a se cum dolore et poena praecidendo removere, quae cum amore sequendo peccavit. Quantum ad firmum propositum de futuro dicit : et suggestionibus aditum non indulgere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet responsio ad obiectum primo, quia non est nugatio ; et ulterius, quae sit differentia.definitionum , quia haec definitio tangit recessum a malo, illa Anselmi accessum ad boimm.
  2. Ad illud quod obicitur secundo, quod hoc totum convenit a peccato cessare, dicendum quod peccatorum causas excidere dupliciter est : uno modo per declinationem solam, alio modo per pugnam et violentiam. Primo modo opponit, secundo modo accipit hic excidere causas peccatorum per poenalitates assumptas illis contrarias, per quas violenter illae exciduntur.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Deus solus excidit, dicendum quod est excisio quaedam per cautelam et praeventionem et est excisio per ablationem causae in effectu. Prima potest fieri ab homine, secunda non nisi a Deo.
  4. Ad illud quod obicitur, quod peccatum non habet causam etc., dicendum quod causas hic vocat occasiones. Occasiones autem duplices sunt : quaedam proximae, ut coena splendida est occasio edacitatis ; quaedam remotae, ut invitatio ad bonam coenam. Et qui bene vult satisfacere necesse habet occasiones propinquas excidere ; et tales sunt in nostra potestate, remotae autem non.

 

 

QUAESTIO II.

Cui sit facienda satisfactio.

 

Secundo quaeritur, cui sit facienda satisfactio.

Et quod Deo, videtur :

  1. Anselmus ita definit : Satisfacere est honorem debitum Deo impendere, Sed ei satisfit impendendo honorem cui bonorem impendimus : cum ergo honorem impendamus Deo, satisfaciendum est Deo.
  2. Item, illi fit satisfactio, qui exigit poenam et emendam ; sed ille qui exigit poenam a peccatore, Deus est ; Gregorius : Aut homo punit aut Deus ; ergo satisfactio fit Deo.
  3. Item, ei fit satisfactio, cui iniuriatum est per culpam ; sed hic est Deus, quia peccatum est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adhaerere : ergo satisfactio proprie fit ipsi Deo.
  4. Item, Christi satisfactio fuit exemplar nostrae satisfactionis, et inde non tantum exemplum trahitur, sed etiam fundamentum nostrae satisfactionis ; sed Christus satisfecit Patri, quia semetipsum obtulit oblationem et hostiam Deo : ergo nostra satisfactio similiter est Deo facienda.
  5. Item, si satisfactio non fieret nisi Ecclesiae, videtur quod, cum peccator exiret forum Ecclesiae, non teneretur ad poenam aliquam : ergo omnes evolarent : ergo frustra fiunt suffragia Ecclesiae et errant qui ponunt poenam purgatoriam. Sed hoc est contra fidem : ergo etc.
  6. Item, si Deus peccatori, quotiescumque iustificatur, totum condonaret, malum remaneret multum et daretur unicuique libertas transgrediendi contra Deum suum ; sed hoc est inconveniens, quia universum sic remaneret inordinatum : ergo etc.

 

Contra :

  1. Augustinus dicit, et Magister ponit in littera : Infidelitatis impietas est ab eo qui iustus est dimidiam sperare veniam. Sed, si hoc est erroneum dicere, quod dimidiam veniam donet, ergo, si dimittit, totum condonat : ergo culpam et poenam : ergo ipse amplius non exigit, ergo nec ei oportet satisfacere, ergo soli Ecclesiae.
  2. Item, Deus in contritione dimittit culpam et poenam aeternam, quae excedit omnem poenam temporalem improportionaliter. Ergo, cum contritio non excedat confessionem improportionaliter, nec quantum ad poenam nec quantum ad meritum, multo fortius in confessione absolvitur peccator ab omni poena temporali quantum ad Deum : ergo Deus non exigit ampliorem satisfactionem.
  3. Item, tanta potest esse contritio quod delet omnem culpam et poenam, et tunc constat quod Deus nihil exigeret satisfactionis ; sed, si talis veniat ad poenitentiam, poena satisfactoria est imponenda : ergo videtur quod satisfactio non fiat Deo, sed Ecclesiae, quae est eius sponsa.
  4. Item, confessio ultra contritionem est solum necessaria propter reconciliationem faciendam Ecclesiae, et ideo fit homini. Ergo multo fortius de satisfactione quae consequitur confessionem.
  5. Item, videmus quod Ecclesia absolvit a maiori parte poenae satisfactoriae in huiusmodi relaxationibus ; sed nullus potest alicui relaxare nisi quod sibi debetur : ergo videtur quod ista debeatur Ecclesiae : ergo videtur quod satisfactio non fiat Deo, sed magis Ecclesiae.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum peccator peccat, se ad poenam aeternam obligat. Cum autem divina misericordia iustificat, remittit omnem culpam et reatum poenae aeternae qui inseparabiliter adhaeret culpae. Sed quia misericordia non potest praeiudicare iustitiae, cuius est mata punire, ideo sic solvit a culpa et poena, ut tamen remaneat obligatus ad aliquantulam poenam temporalem. Sed quoniam peccator ipsum offenderat et etiam damnificaverat eius Ecclesiam, commisit Dominus iudiciariam potestatem super peccatores rectoribus Ecclesiae et in eos compromisit tamquam in arbitros, ut sic innotescat voluntas Dei poenitentibus per sacerdotes et per illos imponatur poena peccatoribus et Domino satisfiat principaliter et Ecclesiae per consequens. Unde satisfactio proprie de peccato fit ipsi Deo, tamen per Ecclesiam et in Ecclesia.

Et concedo rationes ad hoc inductas.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non est speranda dimidia venia, dicendum quod tunc venia dimidiatur, quando unum mortale dimittitur et reliquum tenetur ; et hoc est inconveniens ponere quod Deus, qui iustus est, posset confoederari et reconciliari homini in sua iniustitia permanenti ; alibquin simul esset amicus et inimicus. Non sic autem est de aliquantula poena temporali, quia obligatio ad poenam non facit iniustitiam in eo qui vult solvere.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in contritione dimittit poenam aeternam, dicendum quod hoc est quia ibi priricipaliter operatur misericordia relaxans, sed in satisfactione iustitia, in confessione vero utraque : unde quasi medium tenet ; in cuius signum fit ibi ligatio et solutio. Et ideo non est simile.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tanta potest esse contritio quod totum remittitur, dicendum quod verum est ; sed quia Ecclesiae non constat, ideo debet a sacerdote imponi. Si autem sacerdoti constaret, reputaret omnino sibi satisfactum, et tunc poenam non imponeret, sed absolutum absolveret. Nunc autem in aliquibus decipitur, sed deceptio est fructuosa - quia semper merita cumulantur - et Ecclesiae imponenti et ulterius satisfacienti ; quia enim Dominus non vult ultra sortem, reliquum in thesauris Ecclesiae habetur repositum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod confessio est propter reconciliationem, dicendum quod non est solum propter hoc, sed ad arbitrandum poenam inter hominem et Deum ; qua soluta, tunc fit reconciliatio perfecta.
  5. Ad illud quod obicitur, quod Ecclesia absolvit a maiori parte, dicendum quod hoc non est remittendo, sed pro eo solvendo de thesauris suis, vel quia Deus plenarie compromisit in eos quibus plenitudinem tradidit potestatis. Quod autem horum verum magis sit, infra videbitur, cum de relaxationibus agetur.

 

 

QUAESTIO III.

Per qualia opera debeat fieri satisfactio.

 

Tertio quaeritur, per qualia opera debeat fieri satisfactio.

Et videtur quod tantum. per poenalia.

  1. Gregorius, in quadam homilia : Iustum est ut peccator tanto maiora inferat sibi lamenta per poenitentiam, quanto maiora intulit damna per culpam.
  2. Item, ratione videtur, quia peccator, eo ipso quod peccavit, est debitor poenae ; sed in satisfactione solvit quod debet : ergo poenam solvit, ergo etc.
  3. Item, universum remaneret inordinatum, si peccatum remaneret impunitum ; sed post satisfactionein peccator non punitur : ergo necesse est quod ante puniatur.
  4. Item, Gregorius dicit, et verum est, quod sicut in corporalibus, ita et in spiritualibus est curatio per contrarium ; sed peccatum libidinosum per delectationem committitur et per satisfactionem curatur : ergo satisfactio debet esse per poenam.
  5. Item, in poenitentia et eius partibus sumit peccator de se iustitiam et vindictam, sicut supra patuit ; sed vindicta non nisi per poenam sm ;nitur de peccato : ergo etc

 

Contra :

  1. Anselmus, in libro Cur Deus homo : Satisfacere est honorem debitum Deo impendere. Sed hoc fit omni opere bono : ergo non solum per opera poenalia, sed per omnia alia potest fieri satisfactio.
  2. Item non delectatur Deus in poenis nostris, ergo non magis placent opera poenalia Deo quam alia ; sed per id quod magis placet, ei cui debetur satisfactio melius satisfit : ergo etc.
  3. Item, quaedam sunt peccata quae perpetrantur cum tristitia ; sed satisfactio debet esse per contrarium : ergo sine poena debet de his peccatis satisfactio fieri, ut puta sunt invidia et accidia.
  4. Item, si satisfactorium est poenale, per se loquendo, ergo magis poenale magis satisfactorium ; sed avaro est magis poenale dare obolum quam largo dare marcam : ergo magis satisfacit per obolum quam ille per marcam. Similiter potest obici in ieiunio et oratione ; et hoc est inconveniens, quia mali de malitia commodum reportarent.

 

Respondeo : Dicendum quod satisfactio est per opera poenalia.

Et huius ratio est quadruplex.

Prima est, quia ibi est honoris ablati redditio ; unde honorem istum debet homo reddere amplius quam si non abstulisset ; et ideo requiritur ut non tantum Deo famuletur per operationem bonam, verum etiam se ipsum deiciat per poenam assumptam.

Secunda ratio est, quia ibi est prius deordinati reordinatio ; et quia deordinatum per culpam optime ordinatur in poena, ideo etc.

Tertia ratio est, quia ibi est infirmati curatio, quia infirmatus per delectationis calorem curatur per poenalitatis algorem, et ideo etc.

Quarta ratio est, quia ibi est debiti absolutio ; et quia peccator est debitor poenae, ideo debet per poenam satisfacere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex hoc patet primo obiectum, quia est debitum honoris veniens ex bono collato, et hunc debemus per gratiarum actionem ; et veniens ex mandato iniuncto, et hunc debemus per obedientiae subiectionem ; et veniens ex Maiestatis imperio, et hunc debemus per latriae adorationem ; et veniens etiam ex peccato commisso, et iste honor redditur Deo per sui ipsius punitionem ; et hoc est in satisfactione.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non delectatur in poenis Deus, dicendum quod verum est, non ea ratione qua poenae, sed ea ratione qua curantes culpam nostram et honorantes divinam iustitiam, bene delectatur in eis.
  3. Ad aliud solvendum quod, etsi in quibusdam peccatis comitetur tristitia, radix tamen est ex delectatione libidinosa.
  4. Ad ultimum dicendum quod aliquid est poenale naturae, quia natura est, ut puta ieiunii abstinentia et erogatio bonorum, in quibus sustentatur humana infirmitas ; aliquid ratione culpae et inordinationis voluntatis. Prima poenalitas respicitur per se in satisfactione, secunda vero non ; et de ista secunda opponit.

 

 

QUAESTIO IV.

Per quae opera contingat satisfacere.

 

Quarto quaeritur, per quae opera contingat satisfacere ; et assignanttur tria, scilicet ieiunium, oratio et eleemosyna.

Et obicitur primo, quod videntur superflua :

  1. Primo ratione eleemosynae, quia Matthaei 17, 20 dicitur : Hoc genus daemoniorum non eicitur nisi per orationem et ieiunium ; et non facit mentionem de eleemosyna.
  2. Item, Hieronymus dicit quod ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Sed omne peccatum aut est inquinamentum carnis aut spiritus : ergo omne peccatum sanatur ieiunio aut oratione, et sic etc
  3. Item, videtur superfluere oratio et ieiunium, quia Lucae 11, 41 : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Ergo eleemosyna est contra omne peccatum : ergo superfluunt alia.

Item, videtur quod diminuta :

  1. Quia contraria contrariis curantur ; sed multo plura sunt genera peccatorum : ergo multo plura remedia.
  2. Item, cum opus fortitudinis et patientiae sit maioris poenalitatis, videtur quod eius opus sit magis satisfactorium quam ista.

Item , quaeritur, quod istorum trium sit magis satisfactorium. Videtur quod oratio, quia satisfactio Deo reconciliat ; sed oratio est quae maxime unit Deo : ergo etc.

Sed videtur quod ieiunium, quia illud opus est magis satisfactorium quod est magis poenale ; sed magis poenale est affligere carnem : ergo etc.

Quod autem eleemosyna, videtur, I ad Timotheum, 4, 7 : Exerce te ipsum ad pietatem ; pietas enim valet ad omnia. Ergo etc.

  1. Item, obicitur de peregrinationibus et flagellis divinis, quae poenae satisfactoriae sunt et non videntur sub his contineri.

 

Respondeo : Dicendum quod oratio et ieiunium et eleemosyna, quodlibet horum accipitur proprie, communiter et communissime.

 

Proprie oratio est ascensus in Deum ad aliquid degustandum vel impetrandum vel exsolvendum. Communiter oratio dicitur secundum quod comprehendit omnem actum contemplativae ad Deum relatum. Communisime, secundum quod comprehendit omnem bonum actum, secundum quod dicitur : Non cessat orare qui non cessat bene facere in Glossa I ad Thessalonicenses 5, 17.

 

Similiter ieiunium dicitur proprie afflictio carnis secundum gustum. Communiter, omnis carnis afflictio, quae consistit in vigiliis et flagellis et ieiuniis proprie dictis. Communissime dicitur ieiunium abstinentia ab omni mortali, Isaiae 58, 6 : Hoc est ieiunium quod elgi : dissolve etc.

 

Similiter eleemosyna dicitur proprie opus pietatis impensum proximo ad relevandam indigentiam corporalem. Communiter, omne opus pietatis proximo impensum, sive spirituale sive corporale. Communissime dicitur omne opus misericordiae, sive proximo sive sibi impensum, secundum quod dicit Augustinus quod eleemosyna hominis debet inciper a semetipso, iuxta illud Ecclesiastici 30, 24 : Miserere animae tuae, placens Deo.

 

His praesuppositis, dicendum quod, secundum quod haec tria partes satisfactionis dicuntur, accipiuntur non communissime, non proprie, sed communiter ; et tunc patet eorum distinctio et sufficientia manifeste.

His praemissis, dicendum quod sufficientia et distinctio harum partium potest accipi secundum appropriationem et secundum proprietatem. Secundum appropriationem : cum enim triplex sit radix peccati, sicut dicitur I Ioannis 2, 16, aut concupiscentia carnis, et contra hanc est ieiunium ; aut concupiscentia oculorum, et contra hanc est eleemosyna ; aut superbia vitae, et contra hanc est oratio. Hoc dico secundum appropriationem, quia unumquodque horum valet contra omnes, appropriate tamen magis opponuntur, sicut dictum est. Et ex hoc patet numerus et sufficientia.

 

Per proprietatem vero sic : opus poenale aut ordinat nos ad Deum, et sic oratio ; aut ad nos, et sic ieiunium, quod macerat carnem nostram ; aut ad proximum, et sic eleemosyna. Et sic patet sufficieritia secundum illud ad Titum 2, 12 : Sobrie et iuste et pie vivamus etc.

Aliter potest accipi secundum reconciliationem, quia per orationem Deo reconciliamur ; sed sicut dicit Augustinus, in Sermone Domini in monte : Si vis orationem tuam volare in caelum, fac duas alas ; scilicet ieiunium et eleemosynam. Tobiae 12, 8 : Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna.

 

Aliter accipitur sufficientia, quia duplex est vita, activa et contemplativa : quantum ad contemplativam, oratio ; quantum ad activam, eleemosyna ; ut autem homo sit dispositus ad utramque, sic est ieiunium.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ex dictis patent obiecta. Quod enim dicitur, quod oratio sufficit cum ieiunio, dicendum quod ibi accipitur communissime oratio, non secundum quod est pars satisfactionis ; similiter, cum dicitur quod eleemosyna omnia mundat.

  1. Ad illud quod obicitur, quod deberent esse plura, dicendum quod ista, secundum quod communiter dicuntur, multa genera operum comprehendunt, non tia tantum ; et sic patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur de patientia, patet responsio. Nam patientia, prout importat remissionem, continetur sub eleemosyna ; prout afflictionem et macerationem, continetur sub ieiunio communiter dicto, et sic altera pars satisfactionis.

Ad illud quod quaeritur : quod est magis satisfactorium ? dicendum quod unumquodque horum secundum appropriationem suam. Tamen, si generaliter loquamur, dicendum quod in satisfactione tria sunt, scilicet vitatio culpae, et contra hanc valet maxime oratio ; secundum est augmentum gratiae, et ad hanc maxime valet eleemosyna, quia homo tacit sibi amicos qui impetrant gratiam ; tertium est solutio poenae et haec maxime est in ieiunio ; et hoc est infimum in satisfactione ; alia duo praeponderant.

 

 

ARTICULUS II

De modo satisfaciendi in speciali.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de modo satisfaciendi in speciali.

Et circa hoc quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, de quibus debeat fieri eleemosyna.

Secundo, utrum ieiunio contingat satisfacere.

Tertio, utrum contingat satisfacere oratione.

Quarto et ultimo quaeritur de restitutione.

 

 

QUAESTIO I.

De quibus debeat fieri eleemosyna.

 

Circa primum. proceditur sic. Communiter dicitur quod eleemosyna debet fieri de rebus propriis iuste acquisitis et necessariis.

Et quod solum de rebus propriis, videtur :

  1. Quia dicit ius quod non potest alienari possessio nisi a proprio domino ; sed cum eleemosyna datur, possessio alienatur, quia fit ipsius pauperis recipientis : ergo nullus potest dare eleemosynam nisi qui habet proprium et super rem temporalem habet dominium.
  2. Item, hoc probatur ex textu Bibliae, Proverbiorum 3, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.

Quod autem solum de iuste acquisitis, ostenditur.

  1. Ecclesiastici 34, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata ; et infra : Dona iniquorum non probat Altissimus.
  2. Item, Gregorius, in Moralibus : Eleemosyna Redemptoris oculis placet, quae non ex illicitis vel iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et iuste acquisitis. Et iterum ipse dicit : Non est computanda eleemosyna, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus acquiritur.

Item, quod de necessariis, videtur :

  1. Illud enim non est satisfactorium ad quod quis alias tenetur ; sed quilibet tenetur ad dandum superflua pauperibus, quantumcumque sit sine peccato, Lucae 11, 41 : Quod superest date eleemosynam : ergo etc.
  2. Item, Gregorius, in Homilia super illud : Facile dignos fructus poenitentiae : Qui se novit nonnulla illicita commisisse, debet a licitis abstinere. Ergo, si abstinentia satisfactoria non est illa quae est ab illicitis, sed quae a licitis, videtur similiter quod eleemosyna satisfactoria sit illa, non quae est de superfluis, sed quae de necessariis.

 

Ad oppositum, quod non debeat esse de necessariis, ut resolvendo sive destruendo incipiamus, videtur :

  1. Quia unusquisque tenetur se magis quam alterum diligere : ergo tenetur sibi necessaria reservare
  2. Item, dare necessaria vitae humanae est supererogationis ; sed nullus sacerdos potest imponere opera supererogationis : ergo nec talem eleemosynam. Si ergo eleemosyna illa quae est imposita a sacerdote est satisfactoria, non oportet quod sit de necessariis.

Item, videtur quod possit esse de iniuste acquisitis :

  1. Quia Lucae 16, 9 dicitur : Facile vobis amicos de mammona iniquitatis ; Glossa : Iniquitas bene dispensata vertitur in iustitiam.
  2. Item Augustinus, in Causa XIV, quaestione 5 : Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum.

Item, hic quaeritur, si meretrix vel usurarius vel aleator de lucro suo possint facere eleemosynam, cum omnes hi malo modo acquirant.

Item, videtur quod non oporteat fieri ex propriis :

  1. Quia filii Israel abstulerunt vasa Aegyptiorum, Exodi 12, 35, et postea obtulerunt ea in usum tabernaculi, Exodi 35, 22.
  2. Item, si hoc esset verum, cum millier et filius et monachus non habeant dominium, videtur quod nullam eleemosynam possint facere ; quod falsum est, cuni magis teneantur esse hospitales, et frequenter mulieres plus dent quam viri.

 

Respondeo : Dicendum quod illud est necessarium ad hoc quod eleemosyna sit satisfactoria, scilicet quod ille qui tribuit, iusto eam titulo habeat et tenere et possidere possit ; si enim aliter habeat, potius tenetur reddere quam dare.

 

Quod ergo quaeritur, utrum neccesse sit eleemosynam dare de proprio, dicendum quod aut dicitur proprium, quia habet principale dominium alienandi, aut quia ab alio habet sibi commissum officium administrandi. Primo modo simpliciter potest facere ille qui habet proprium ; secundo modo non potest facere, superiore prohibente ; ut monachus, qui administrat res et bona monasterii ex mandato abbatis, potest utique eleemosynam dare ; si autem ille vetet, non potest nec debet. Unde Causa XII, quaestione 1 : Certum est quod monachus nihil habere vel dare vel accipere sine superioris licentia debet, nisi forte ille qui indiget sit in extrema necessitate ; tunc enim non debet obedire abbati, quia manifeste faceret contra Deum. Similiter iudicandum est de muliere, si non habeat dotem vel aliquid iuxta dotem, quod contra mandatum viri non potest eleemosynam facere, si conscientia dictat ei quod nullo modo velit ; sed non debet sibi formare conscientiam quod vir prohibeat medium, sed superfluitatem, nisi manifeste viderit voluntatem viri ad oppositum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Si ergo obiciatur de filiis Israel, qui furati sunt, dicendum quod Dominus transtulit dominium, et revera non fuit ibi furtum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sunt malae conditionis monachi, dicendum quod non ; quia unica temporalium dimissione, si vere dimiserunt temporalia, meruerunt tantum quantum in multis ; et praeterea, bona voluntas supplet quod deest ex manu.

Ad illud quod quaeritur de male acquisitis, dicendum quod quaedam sunt male acquisita, in quibus transfertur dominium et non competit repetitio ; et talia non est necesse restitui et possunt licite retineri, ut pretium prostibuli et lucrum histrionis. Et talia possunt dari in eleemosynam, sed tamen non debent recipi in oblationem, si sit publicum, propter reverentiam altaris et confusionem peccati, ut resipiscant. Et hoc est quod dicitur Deuteronomii 23, 18 : Non offeres mercedem prostibuli.

Quaedam autem sunt in quibus non transfertur dominium, sed competit repetitio, ut in furto et rapina ; et de talibus non potest fieri nec oblatio nec eleemosyna, sed debet fieri restitutio.

Ad huiusmodi autem genus reducuntur omnia quae iniusto titulo et mala fide possidentur, quia iniustus titulus pro nullo haberidus est. Malae autem fidei possessor dicitur, qui contra legum interdicta mercatur ; talia sunt quae habentur per simoniam et usuram ; et ideo de talibus nullo modo nec potest nec debet fieri eleemosyna.

Si vero quaeratur de aleatore, dicendum est generaliter quod malae fidei possessor est et iniusto possidet titulo ; et ideo nullo modo potest nec debet sibi tenere quod lucratus est, cum talis ludus sit turpis et reprobatus et contra Deum et contra omnia iura.

Utrum tamen teneatur restituere, distinguunt aliqui, quia aut ille penes quem lucratus est, est talis persona quae rebus suis praeesse non potest, ut puta minor sive pupillus, surdus, mutus, perpetuo morbo languidus ; et sic tenetur restituere. Si autem sit talis persona quae potuit amittere : aut socius tractus est ab illo et inductus aut non. Si tractus fuit ab illo, non tenetur illi restituere, quia illi non competit repetitio in vindictam peccati, sed potest inde facere eleemosynam. Si autem ipse traxit, eum, non potest eleemosynam facere, sed tenetur restituere, saltem in foro conscientiae ; quia, licet nullus velit amittere, tamen qui non vult amittere nec ludere, sed inducitur, minus culpabilis videtur, et alius, qui inducit, magis ; et ideo iste non debet damnificari, nec auctor nec inductor in aliquo meliorari. Nulli tamen licet ex hoc aliquid lucri acquisiti in proprios usus convertere.

Similiter iudicandum de torneamentis et dicendum quod in illis pactionibus, quas habent inter se, bona non transferuntur invicem, sed in..usus pauperum convertuntur propter ludi inhonestatem et iuris interdictionem.

Ex his patent obiecta. Quod enim dicitur, quod de iniquo non potest fieri eleemosyna, intelligitur de eo quod inique possidetur et iniusto titulo.

 

Quod obicitur ad contrarium procedit secundum aliam viam.

Ad illud quod quaeritur de necessariis et superfluis, dicendum quod necessarium dicitur dupliciter : vel secundum naturae arctitudinem vel secundum communem usum vivendi. Si secundum arctitudinem, non tenetur nec oportet ei imponi qui peccavit, quia hoc est perfectionis illorum qui totum victum exspectant a Christo, sicut sunt viri qui sunt in statu perfecto ; et ideo, si fiat eleemosyna, debet fieri de eo quod superest huic necessario et bene est satisfactoria.

Alio modo dicitur necessarium, quod expedit homini secundum communem modum vivendi. De quo dicit Augustinus quod multa superflua habere probabimur, si sola necessaria teneamus ; et de tali fit proprie eleemosyna satisfactoria ; de superfluo vero non fit, quantum est de rigore iustitiae.

Tamen credo quod divinae misericordiae benignitas tanta est, quod totum acceptat et quasi pro nihilo salvat nos.

Et sic patet responsio ad utramque partem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum ieiunio contingat satisfacere.

 

Secundo quaeritur, utrum ieiunio contingat satisfacere.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia, si satisfacere est causas peccatorum excidere et Deo honorem per poenam reddere, cum in ieiunio carnis incentiva excidantur et homo se ipsum puniat, patet etc.

 

Contra :

  1. Ioel 2, 13 : Scindite corda vestra et non vestimenta vestra. Ergo non facit vim Deus in afflictione carnis, sed mentis.
  2. Item, 1 ad Timotheum 4, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est ; sed satisfactio multum : ergo etc.
  3. Item, cum satisfacere sit causas excidere peccatorum, illud punire est satisfacere quod est causa peccati ; sed hoc est cor, non os vel caro, Matthaei 15, 11 : Nihil quod intrat in os, coinquinat hominem, sed de corde exeunt etc.
  4. Item, iudex iustus puniendo non animadvertit in instrumentum, sed in auctorem sceleris ; unde non punitur gladius, sed homicida. Ergo, cum caro non sit nisi sicut instrumentum motum, patet etc.
  5. Item, caro est inimicus nostri spiritus, ad Galatas 5, 11 : Haec sibi invicem adversantur ; sed dicitur Matthaei 5, 44 : Diligite inimicos vestros, bene facite etc.
  6. Item, quod commune est apud omnes est naturale ; sed dicitur ad Ephesios 5, 29 : Nemo unquam carnem suam odio habuit : ergo naturale est carnem fovere : ergo affligere est contra naturam. Sed poenitentia est regressio ab eo quod est praeter naturam : ergo ieiunium non est ad satisfaciendum in poenitentia.
  7. Item, qui carnem affligit amittit vitam et accelerat mortem, quia est in eo maior consumptio et minor restauratio ; sed qui accelerat mortem est homicida, ita etiam quod, si longo tempore, non refert. Unde Hieronymus : Non refert utrum parvo tempore vel magno te interimas : ergo qui ieiunat est homicida.
  8. Item, omne opus discretum et virtuosum consistit in medio ; sed ieiunium non consistit in medio, immo declinat ad indigentiam : ergo nec poenitentiae est nec virtutis.

 

Respondeo : Dicendum quod ieiunium est opus satisfactorium, secundum quod ipse Dominus dicit, Matthaei 17, 20 : Hoc genus daemoniorum non eicitur nisi in oratione et ieiunio. Est, inquam, satisfactorium liberando a poena, cum sit poenale ; et Deo est placitum, quia corporis et spiritus est reordinativum ; ut corpus spiritui non repugnet contumaciter, Proverbiorum 29, 21 : Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, sentiet illum contumacem ; ut spiritui subiciatur totaliter, I ad Corinthios 9, 27 : Castigo corpus meum et in servitutem redigo etc. ; ut non crucietur aeternaliter, Ecclesiastici 20, 12 : Est qui multa redimat modico pretio, et Ezechielis 4, 6 : Diem pro anno dedi tibi ; ut glorificetur aeternaliter, II ad Corinthios 4, 17 : Id quod est in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae etc.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud rgo quod obicitur in contrarium, quod non placet Deo etc., dicendum quod Deo non placet afflictio carnis sive eius maceratio secundum se, sed in quantum in ea punitur spiritus, quia dolor non est carnis, sed animae in carne, ut dicit Augustinus ; et in quantum talis poena procedi a poena doloris spiritualis, ut non, sicut hypocrita, exterius tantum puniat ; et contra hoc est illud Ioelis, quia non dolebant animo, sed signa.
  2. Ad illud quod obicitur, quod ad modicum valet, dicendum quod hoc est vel quia uni soli vel ad modicum comparatione pietatis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod caro non est causa, dicendum quod, etsi non sit causa, est tamen occasio ; occasiones autem sunt praecidendae.
  4. Ad illud quod obicitur, quod est instrumentum, dicendum quod duplex est instrumentum, scilicet separatum, et hoc non est puniendum ; et coniunctum, quale est caro, et hoc sic, quia, hoc punito, punitur spiritus.

5-6. Ad illud quod obicitur, quod fovendus est inimicus, dicendum quod caro fovenda est et servanda, sed inimicitia carnis non est fovenda, immo ad concordiam spiritus revocanda ; et quia hoc fit per ieiunium et flagella, ideo est punienda.

Et per hoc patet quod naturale est carnem diligere et fovere, sed carnis lasciviam fovere est corruptionis et vitii.

  1. Ad illud quod obicitur, quod diminuit vitam, dicendum quod diminuere vitam vel accelerare mortem, aut est ex intentione aut praeter. Si ex intentione, peccatum est ; et sic intelligit Hieronymus. Aut praeter intentionent, et tunc aut dando operam rei licitae, aut non dando licitae vel utili, sed supervacaneae vel malae. Primo modo non est peccatum, sed secundo sic.

Aliqui tamen dicunt quod abstinentia non accelerat mortem, sed tamen non credo, immo gravis poenitentia bene accelerat.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non est medium in ieiunio, dicendum quod immo ; sed hoc non est medium sobrietatis, sed medium iustitiae, quia ieiunio punit quis suam carnem ; sed in hac punitione servandum est ita medium, ut nec nimis lente puniat, ita quod vitia carnis vivant, nec ita acerbe ut natura deficiat. Unde Bernardus : Oportet carnem reprimere, non exstinguere. Nec istud impedit quin sit medium, quia ad extremum declinat. Nam in patientia medium est fere omnia sustinere, in continentia etiam sempe abstinere.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum contingat satisfacere oratione.

 

Tertip quaeritur, utrum contingat satisfacere oratione. Et cum duplex sit oratio, scilicet mentalis et vocalis, quaeritur quae magis sit satisfactoria.

Et videtur quod mentalis :

  1. Quia veraciter orare est, ut dicit Gregorius, amaros in compunctione gemitus, non ornata verba resonare. Ergo videtur quod vera oratio et satisfactoria non sit in verbo et cantu, sed in lacrymis et fletu.
  2. Item, Matthaei 6, 7 : Orantes nolite multum loqui sicut ethnici faciunt ; sed si vocalis oratio adderet ad satisfactionem, non esset parum loquendum, sed multum : ergo etc.
  3. Item, oratio facit hominem tendere sursum ; sed ratio non potest ferri sursum, quamdiu sollicita est circa ea quae sunt deorsum ; sed quando profert sermonem, intenta est circa quid creatum : ergo si oratio quae magis fert sursum est oratio mentalis, et ista est magis placita, haec est magis satisfactoria.

 

Contra :

  1. Oratio est satisfactoria quae est poenalis ; sed haec non est oratio mentalis, sed vocalis ; nam mentalis oratio est suavis, sicut dicitur Ecclesiastis l 0, 1 : Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti.
  2. Item, illa quae est praecipue satisfactoria, praecipue debet imponi a sacerdote ; sed sacerdos imponit orationem vocalem, non mentalem : ergo etc.
  3. Item, oratio mentalis, si qua est satisfactoria, est illa qua oratur cum gemitibus ; sed haec est contritionis, scilicet plangere peccatum, et contritio dividitur contra satisfactionem : ergo talis oratio non est pars satisfactionis.
  4. Item, plus laborat qui laborat corde et lingua, quam qui corde tantum ; sed laborare primo modo est in oratione vocali, corde vero tantum in mentali : ergo videtur quod vocalis sit magis satisfactoria.

 

Respondeo : Dicendum quod vocalis oratio ordinatur ad mentalem et non e converso. Secundum hoc intelligendum quod quaedam oratio est pure mentalis, quaedam pure vocalis, quaedam media : pure mentalis, quando labia non moventur, sed cor ad Deum loquitur ; pure vocalis, quando nihil cogitat in his quae dicit, nec in generali nec in speciali, ita quod referat intentionem ad sensum verborum vel finem, sed cum orat, fabricat castra ; et sic mentalis simpliciter excedit vocalem. Alia est mixta, in qua scilicet orat mentaliter et vocaliter ; et de ista distinguendum, quia aut verba illa impediunt affectum, quia sic inflammatus est, quod immediate fertur in Deum, et tali utilior est oratio mentalis ; si autem iuvatur, utilior est vocalis ; et multi sunt tales et maxime illi qui non sunt viri spirituales, ad quorum affectus provocandos institutae sunt vocales orationes.

Si quaeratur, quae oratio sit satisfactoria, credo quod omnis, quia nulla est in qua non laborent virtutes animales ; et quantum delectatur spiritus, tantum caro frequenter tabescit et virtutes animales minus sunt intentae regimini corporis. Credo tamen quod illa inter ceteras est satisfactoria magis, in qua accenditur homo ad gemitum, quia haec est in qua Deus maxime delectatur.

Unde quia illud est gratiae specialis, ideo non imponitur a sacerdote, sed praeambulum ad illud, scilicet oratio vocalis. Et quia non est status in vocibus, sed ordinantur ad intellectum, hinc est quod Dominus et Gregorius mittunt a vocali oratione ad mentalem.

 

  1. Ad illud quod obicitur, quod impedit ne sursum feratur, dicendum quod falsum est, immo excitat affectum tepidum ; nec est homo divisus, immo vis inferior superiori cooperatur.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod vocalis magis est poenalis, dicendum quod verum est ceteris paribus.

  1. Ad illud quod obicitur, quod oratio gemebunda spectat ad contritionem, dicendum quod verum est, sed super illam addit postulationem, sicut publicanus petebat a Domino in templo remissionem.

Sit igitur haec summa dictorum : quod omnis oratio ex caritate facta, si recte fiat, poenalis est et satisfactoria potest esse, quia nunquam est ita delectabilis, quin sit poenalis antecedenter vel consequenter vel concomitanter. Illa tamen inter omnes praecipue satisfacit, quae est magis gemebunda et in qua maior clamor cordis est ad Deum pro venia peccatorum ; haec autem in aliquibus est mentalis, in aliquibus vocalis.

Unde notandum quod triplex est ratio quare vocalis oratio est instituta.

Prima et potissima est ad affectus accensionem. Unde Beda, super illud Matthael 6, 9 : Pater noster etc. : Non his solis verbis oratur, sed aliis contentis sub eodem sensu, quibus cor nostrum accenditur

Secunda ratio est ad intellectus instructionem. Unde Beda, ibidem : Orationem brevibus verbis composuit, quibus nec opus esset loqui ad eum qui omnia novit, sed ut noster affectus, qui cum Deo. agit, disceret res quas oraret, non verba quae diceret.

Tertia ratio est ad faciliorem recordationem. Unde Glossa super illud Matthaei 6, 8 : Nolite assimilari eis : Non apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici ; quae enim dicimus non eum docemus, sed nos temporis orandi recordamur.

Et sic patet ratio institutionis orationis vocalis, quia propter mentalem est, quam Deus praecipue acceptat et illam magis ad remissionem et satisfactionem, in qua cor magis contra peccatum intenditur. Ideo perutile est peccatoribus orationes frequentare, in quibus fiat mentio de male commissis, sicut fuit oratio Manassae.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum restitutio sit pars satisfactionis.

 

Quarto quaeritur, utrum restitutio sit pars satisfactionis.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia aliquo peccato peccamus in Deuin tantum, aliquo in Deum et proximum, ut rapina ; sed constat quod satisfactio respondet iniuriae : ergo satisfieri debet in hoc Deo et proximo. Sed satisfit proximo per restitutionem : ergo etc.
  2. Item, qui peccat per gulositatem nullo modo melius satisfacit quam per ieiunii sobrietatem. Ergo qui peccat rem alienam auferendo non melius satisfacit quam restituendo : ergo etc.
  3. Item, per signum ostenditur, quia, si duo sunt raptores, quorum alter est in restituendo, alter non, minorem poenitentiam imponit sacerdos ei qui potest restituere, maiorem ei qui non. Ergo restitutio facit ad satisfactionem.
  4. Item, satisfacere est causas peccatorum excidere ; sed causa quare raptor in peccato est, est quia rem alienam abstulit et detinet : ergo satisfactio est per rei retentae redditionem, quia hic peccati causa exciditur.

 

Contra :

  1. Peccatum eo ipso est peccatum, quia in Deum est et quia Dei deformatur imago ; non quia in alium similem, quia tunc leo peccaret, cum aliud animal comederet ; unde et in Psalmo 50, 6 : Tibi soli peccavi. Ergo satisfactio est facienda soli Deo ; sed haec non est per restitutionem, quia restitutio respicit proximum directe : ergo etc.
  2. Item, satisfactio est per poenam, ad quam homo non tenetur alias nisi per culpam et secundum iudicium sacerdotis ; sed ad restitutionem rei alienae tenetur, eo ipso quod aliena et iudicio Dei sine sacerdote : ergo etc.
  3. Item, si est pars satisfactionis, cum satisfactio nulla sit sine caritate, nec restitutio est sine caritate ; sed hoc est falsum : ergo etc.
  4. Item, cum sint tres partes satisfactionis, scilicet ieiunium, oratio et eleemosyna, quaeritur : sub qua illarum continetur ? Et cum sub nulla, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex est opinio.

Quidam dicunt quod restitutio non est pars satisfactionis, sed fundamentum. Quaedam enim requiruntur ad poenitentiam sive satisfactionem ut fundamenta, et talia sunt peccati dimissio et alienae rei restitutio ; quaedam ut expedientia, ut vitare pravam societatem ; quaedam ut satisfactoria, ut ieiunium, oratio et eleemosyna ; quaedam ut perficientia, ut sunt opera supererogationis, Lucae 10, 35 : Quodcumque supererogaveris, reddam tibi.

Et ratio eorum est, quia culpa proprie est in Deum et quia satisfactio est per poenam arbitrariam arbitrio sacerdotis.

Sed alia opinio est, quod restitutio est opus satisfactorium, si fiat in caritate ; alioquin non, sicut nec alia opera.

Posset tamen dici quod satisfactio dicitur communiter et proprie : communiter, omne opus poenale voluntarie assumptum, sive ad quod tenetur iudicio Dei sive iudicio sacerdotis ; et sic restitutio est opus satisfactorium et eius pars. Si autem dicatur satisfactio proprie, per poenam voluntarie assumptam, a quam non tenebatur nisi ex culpa et iudicio sacerdotis, sic non est pars, quia restituere tenetur qui habet rem alienam secundum omne ius, etiam si sacerdos nunquam imponat.

Rationes igitur ad primam partem procedunt de satisfactione dicta communiter, aliter procedunt omnes ex insufficienti.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur ad oppositum, quod peccatur in solum Deum etc., dicendum quod verum est per se ; sed tamen, quia homo est imago Dei, et honor et dehonoratio imaginis ad prototypum refertur, ideo sicut ex caritate diligi debet homo in quantum imago, sic etiam et in ipsum peccari potest.

Vel aliter dicendum quod aut intelligitur de eo qui non habet superiorem ad puniendum, aut intelligitur primo et principaliter, aut de peccato quod non est in proximun extra, sed per superbiam intra.

  1. Ad aliud patet responsio, quia obicit de satisfactione proprie dicta.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non sine caritate, dicendum quod satisfactio, quia Deo, non potest esse nisi in caritate ; restitutio, quia proximo, extra fieri potest ; sed ad hoc quod placeat Deo, oportet esse in caritate.
  3. Ad ultimum dicendum quod ad nullam illarum partium reducitur, quia sunt satisfactionis proprie dictae.

 

  1. Ad illud autem quod obicitur ad contrarium, quod peccatur in proximum, dicendum quod non peccatur in proximum nisi per accidens, scilicet quia offenditur Deus in proximo : et ideo soli Deo satisfaciendum est. Nec illi qui dicunt restitutionem esse satisfactoriam, ideo dicunl, quia per ipsam homo satisfaciat proximo, sed quia aliquo modo, dum reddit rem quam diligit et posset de facto tenere, amore Dei et mandato sacerdotis restituit.

Verumtamen non est restitutio proprie satisfactio, sed inchoatio. Sed, cum de proprio aliquid dat, tunc recte dal honorem Deo et superaddit ; ideo satisfacit.

  1. Ad illud, quod maior poenitentia imponitur, dici potest quod hoc est, quia rem proximi dissipavit.

2.4. Ad illud quod obicitur, quod non potest melius curari, dicendum quod falsum est, immo melius curatur quis, si dat de proprio.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Gregorius : Quia ex fonte gratiae Dei id cordi eius instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat. Videtur enim secundum hoc quod gratia detur paulatim et quod paulatim expellatur peccatum. Contra : Supra, libri secundi distinctione vigesima sexta, dicitur quod gratia praeveniens est fides cum dilectione ; et haec non compatitur secum culpam.

Respondeo : Dicendum quod Deus non tantum dicitur instillare donum gratiae gratum facientis, sed etiain donum gratiae gratis datae. Et gratia praeveniens utraque dicitur : vel quae praevenit et disponit voluntatem ad susceptionem gratiae, et haec est gratia gratis data ; vel quae praevenit opus, sed tamen facit voluntatem bonam. Magister igitur loquitur hic de gratia gratis data, in secundo de gratia gratum faciente.

 

Dub. II.

Item super hoc : Multa enim sunt genera eleemosynarum, notandum hic quod quaedam est eleemosyna corporalis, quaedam spiritualis. Eleemosyna corporalis septimembris est, sicut in hoc versu continetur :

Visito, poto, cibo, redimo ; tego, colligo, condo.

Sufficientia autem horum potest assignari sic. Hae differentiae ordinantur contra defectus corporis vel animae ut unitae corpori. Sic autem definitur homo : homo est substantia animata : per hoc tangitur vegetabilis, quae indiget duplici restauratione, scilicet calidi et sicci, et hoc est per cibum ; et frigidi et humidi, et hoc est per potum ; et sic est duplex opus misericordiae. Sensibilis, et huic necessarium est duplex cooperimentum contra exteriora nociva, scilicet remotum, et hoc est hospitium ; et proximum, et hoc est vestimentum ; et sic est duplex opus misericordiae. Rationalis, et haec est substantia libera et haec nata est habere libertatem, scilicet a carcere et a servitute ; contra ergo inclusionem, in carcere est visitatio ; contra servitutem redemptio. Mortalis, et secundum hanc inest ei mors et post indiget sepultura ; et sic sunt septem.

Vel aliter. Defectus sive miseria aut est corporis aut coniuncti. Si corporis, sic est sepultura. Si coniuncti, aut ab intrinseco aut ab extrinseco. Si ab intrinseco, aut propter improportionem, et sic est infirmitas ; aut propter consumptionem, et hoc vel calidi et sicci, et sic fames ; aut humidi et frigidi, et sic sitis.

Si ab extrinseco, aut voluntaria, et sic est incarceratio ; aut naturalis, et hoc vel natura superiori, et pro hac hospitium ; vel inferiori, et contra hanc vestimentum.

Similiter eleemosyna spiritualis est septimembris, sicut in hoc versu continetur :

Doce, consule, castiga, solare, remitte, fer, ora.

Sufficientia autem sumitur sic. Defectus enim spiritualis aut est talis quod non potest ei subveniri per hominem immediate, sed per Deum, et tunc est ultimum, scilicet oratio ; aut potest, et tunc aut est cognitivae aut affectivae. Si cognitfvae, aut est ignorantia cognoscendorum, et tunc est doctrina ; aut agendorum, et sic est consilium. Si affectivae, aut est culpa aut poena. Si culpa, aut in nos, et tunc est remissio ; aut in alios, et tunc est correptio. Si autem est poena, aut tunc relevandus est verbo, et sic consolatio : aut facto, et sic supportatio.

Et sic sunt septem : doctrina, consilium, remissio, correptio, consolatio, supportatio et oratio.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sed ea maior est, qua ex corde dimittimus, quae sit maior eleemosyna, utrum corporalis an spirituaIis. Et quod corporalis, videtur, quia, Matthaei 25, 35, Dominus non faciet mentionem in iudicio nisi de corporali.

Sed contra hoc est, quia sicut se habet substantia spiritualis, ut anima, ad corpus, ita eleemosyna ad eleemosynam ; sed anima multo pluris est quam corpus : ergo eleemosyna spiritualis quam corporalis.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera, elemosyna spiritualis dignior est et nobilior, corporalis autem est manifestior ; et quia Do minus populo rudi loquebatur, ideo mentionem facit de corporali, innuens de spirituali a minori, si quis habeat intellectum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui vult ordinate eleemosynam dare, a se primum debet incipere, quia maius et perfectius est diligere inimicos quam amicos. Ergo, a simili, perfectius est diligere alium quam diligere se et miserere alii quam sibi : ergo rectus ordo est prius alteri misereri.

Item, homo per poenitentiam debet esse sibi austerus et se ipsum iudicare, et ita non debet misericordia incipere a nobis, sed iustitia.

Respondeo : Dicendum quod duplex est in nobis portio, scilicet corporalis et spiritualis, et secundum hanc duplex defectus est et duplex misericordia. Est enim misericordia respectu incommodi et mali circa animam, et est misericordia respectu incommodi et mali quod est corporis. Primum incommodum odire est viri spiritualis, secundum incommodum est viri carnalis. Dico ergo quod respectu animae unusquisque debet esse providus et nullus in hoc debet esse sibi durus, quia hoc non est iustitia, sed nequitia. Sed in corporali, dummodo non excedat, laudabile est quod est sibi durus et aliis pius. Augustinus autem intelligit de spirituali, non de corporali.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Est enim eleemosyna opus misericordiae. Videtur enim male dicere, quia super illud Matthaei 6, 3 : Nesciat sinistra etc. Glossa : Eleemosyna est pars iustitiae.

Item, satisfactio est pars iustitiae et eleemosyna est pars satisfactionis : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod dare eleemosynam indigenti, hoc potest esse dupliciter : aut solum quia considerat indigentiam, et sic est pietatis ; aut quia considerat indigentiam et debitum, quia sibi impositum vel quia ipse debet, cum habeat superfluum, et sic est pars iustitiae, et sic est in satisfactione ; nihilomi.nus tamen pietas ad iustitiam reducitur.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas etc., utrum utilius sit facere eleemosynas largas quam parvas. Et videtur quod non, quia aut homo est extra caritatem aut in caritate. Si extra, ita amittit magnas ut parvas et e converso, sicut dicit Magister in littera. Si in caritate, sed Deus pensat opera secundum quantitatem caritatis : ergo, sive parum sive multum fiat ex quantitate caritatis eadem ; tantum valet unum quantum alterum.

Item, Deus, non pensat quantum, sed ex quanto, sicut patet. Dominus enim Lucae 21, 3 dixit de vidua quae misit duo aera minuta in gazophylacium : Amen dico vobis, quod haec vidua plus omnibus misit.

Sed contra : si hoc esset, ergo stultus esset dives qui daret magnam pecuniam Deo ; nec sacerdos deberet ei imponere nisi obolum, si tantum ei valet quantum una marca.

Respondeo : Dicendum quod de quantitate eleemosynae est loqui vel per comparationem ad eumdem vel ad diversos. Si ad eumdem, sic melius et utilius est dare plus quam minus. Est et triplex utilitas : prima, quia, si est in caritate, amplius satisfacit ; secunda, quia, si est extra, magis disponit se ad gratiam ; tertia, quia, sive sit extra sive intra, multiplicat intercessores ; et hoc est quod Dominus suadet Lucae 16, 9 : Facite vobis amicos etc.

Si autem per comparationem ad diversos, eleemosyna non praecellit eleemosynam secundum proportionem quantum ad meritum et satisfactionem. Tantum enim meretur paupercula in donatione modici panis, quantum dives in donatione maioris. In hoc tamen praecellunt divitiae, quia possunt multiplicare amicos spirituales qui pro eis tenentur orare.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod inordinate agunt, dum a se non incipiunt etc. Videtur enim secundum hoc quod ordo sit necessarius ad eleemosynam. Ergo, si quis dat eleemosynam prius cui debet dare posterius, non satisfacit.

Contra, esto quod det minus indigenti, cum non teneatur dare alii, quia utrique posset licite recusare, non servat ordinem et tamen non peccat. Ergo non videtur perdere fructum eleemosynae.

Item, quaeritur, utrum in ordine dandi eleemosynam sit attendenda bonitas vel indigentia. Et quod indigentia, videtur, quia qui dat diviti, eleemosynam non facit, sed facit eleemosynam qui dat pauperi malo, cum sit proximus et sustentandus.

Contrarium huius habetur Ecclesiastici 12, 2 : Da iusto, et ne susceperis peccatorem. Quaeritur ergo de ordine dandi eleemosynam.

Respondeo : Dicendum quod quaedam sunt quae faciunt ad ordinationem eleemosynae quantum ad esse, quaedam quantum ad bene esse. Ex parte scilicet dantis ad esse facit misericordia vera et pietas, et haec est quae procedit ex caritate recta ; sine hac non est eleemosyna, I ad Corinthios 13, 3 : Si distribuero in cibos pauperum etc.

Quaedam ex parte suscipientis, et haec est indigentia vel vera vel apparens : vera, et de hac Lucae 14, 13 : Cum facis convivium, voca pauperes et debiles etc.

Quaedam ex parte muneris, et hoc est quod possit illud dare, propter hoc quod illius habet dominium, Proverbiorum 3, 9 : Honora Dominum de tua substantia ; Ecclesiastici 34, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata.

Quaedam ex parte intentionis, scilicet quod sit intentio recta, quia Matthaei 6, 2 dicitur de hypocritis quod receperunt mercedem suam ; et ideo ibi dicitur : Te autem faciente eleemosynam, nesciat etc.

Quaedam autem de bene esse, scilicet quod sit in recipiente sanctitas et bonitas, et de hoc Ecclesiastici 12, 5 : Da bono, et ne receperis peccatorem ; hoc non dicit abiciendo, sed postponendo ; vel intelligit de haeretico, cui non est facienda eleemosyna nisi in necessitate extrema.

Exigitur etiam quod in dante sit hilaritas, II ad Corinthios 9, 7 : Hilarem datorem diligit Deus.

Exigitur quod in dono sit abundantia vel vere vel proportionaliter, Tobiae 4, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue.

Exigitur quod in donatione sit velocitas, quia qui cito dat, bis dat, Proverbiorum 3, 28 : Ne dicas amico tuo, vade et revertere ; et Ecclesiastici 4, 3 : Non protrahas datum angustianti.

Et sic patet quod octo sunt conditiones : quatuor de esse et quatuor de bene esse ; et ordinate dare quantum ad primas conditiones est de esse, quantum ad secundas minime.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : ad vitam aeternam bona praeterita non dare fiduciam, sed mitiorem poenam : loquitur de his quae ex caritate facta postmodum sunt mortificata. Sed contra : illa opera fuerunt digna vita aeterna : ergo, si alio remunerentur, videtur quod remunerentur citra condignum : ergo videtur quod possit ex illis vitam aeternam sperare, cum Deus non remuneret bona citra condignum.

Item, videtur quod nihil faciant ad mitiorem poenam, quia mala prius facta extra caritatem non minuunt gloriam, quando homo est in caelo : ergo nec bona poenam.

Item, videntur augere poenam, quia II Petri 2, 21 : Melius illis erat viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum converti.

Respondeo : Dicendum quod bona illa faciunt ad mitiorem poenam, non quia minuant poenam debitam peccato, sed quia minuunt tempus peccandi ; et tunc non fuit in peccatis, quando fuit in gratia. Sed ratione peccatorum post commissorum non minuit, sed occasionaliter auget contemptum ; et ideo bona convertit sibi in mala, sicut poenitenti Deus mata convertit in bona.

Quod ergo obicitur, quod sunt meritoria vitae aeternae, dicendum quod non sunt digna nisi supposita perseverantia ; et ideo, cum cadit quis, fiunt indigna et dicuntur mortificata, et ideo non sunt digna remunerari vita aeterna. Nec tamen omnino remanent irremunerata, quia ille qui fecit habuit gaudium ; et ulterius, de illis operibus gaudent qui permanserunt in corpore mystico. Potest etiam esse quod Deus merito illorum retrahit hominem a multis peccatis.

 

Dub. IX.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Videtur enim falsum dicere, quia Marci 8, 24 dicitur de caeco quem Dominus illuminavit, quod primo vidit homines velut arbores ambulantes. Si tu dicas quod post paulatim totum sanavit, quaeritur : cum possit sanare subito, qµare sanavit successive ?

Respondeo : Dicendum quod totus sanatus fuit, quia corpore et mente ; salus enim corporalis non est utilis nisi prout ordinata est ad spiritualem ; et quia Dominus perfecte et utiliter faciebat, ideo utrumque restituebat.

Quod ergo quaeritr : quare paulatim ? dicendum quod ibi significatur curatio a sequela, cuiusmodi , est caecitas. Quamvis autem culpa curetur in instanti, non tamen poena. Unde Glossa ibi : Quem uno verbo sanare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix et quasi per gradus ad lucem redit.

 

Dub. X.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Poenitentia vera ad Baptismi puritatem conatur ducere. Videtur enim falsum, quia dicitur Amos 5, 1 : Non adiciet ultra ut resurgat virgo Israel ; item 8, 14 : Cadent et non resurgent, Glossa : Non revertetur ad priorem felicitatem.

Respondeo : Dicendum quod differt dicere : resurgent ad priorem dignitatem et puritatem. Nam dignitas respicit status gloriam, puritas vero respicit emundationem ab omni macula. Possibile autem est per poenitentiam omnem culpam deleri et quantum ad maculam et quantum ad reatum, cum completa est ; et quantum ad hoc intelligit, quia hoc fuit in Baptismo ; quantum vero ad dignitatem innocentiae non surgit poenitens, sicut nec Adam resurrexit.

 

Dub. XI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sciat se culpabiliter durum, qui peccati dolorem non ostendit lacrymis. Videtur enim male dicere, quia non est in potestate nostra lacrymari : ergo videtur quod nullus sit culpabilis, si non lacrymatur.

Item, lacrymae sunt exterius : ergo, cum ita possit poenitere caecus sicut habens oculos, videtur quod lacrymatio nihil faciat.

Respondeo : Dicendum quod aliquis est durus dupliciter : quidam ex natura vel siccitate capitis, et talis est durus ad lacrymas exteriores ; aliquis est pronus ad lacrymas exteriores pro damno, sed non pro peccato ; et iste dicitur esse durus culpabiliter, vel quia est sequela culpae praeteritae vel negligentiae praesentis, quia peccatum non discutit ut debet nec odit ; vel quia debet se culpabilem reputare. Et fortassis his modis voluit Augustinus dicere ipsum culpabiliter durum ; de ultimo tamen modo non est dubium.