Distinctio X — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio X

DISTINCTIO X

Sunt item alii praecedentium insaniam transcendentes.

 

 

PARS I

Solvuntur sophisticae rationes haereticorum qui negant corpus Christi esse in altari.

 

DIVISIO TEXTUS

Supra ostendit Magister corpus Christi verum sumi. In hac parte ostendit corpus Christi verum esse in altari, procedens a destructione minoris erroris ad destructionem maioris.

Et dividitur haec pars in duas partes.

In prima Magister respondet sophisticis rationibus illorum qui dicebant corpus Christi verum in altari non esse.

In secunda veritatem confirmat multiplici auctoritate ostendens quod corpus verum est in altari, et qua virtute hoc fiat, ibi : Satis responsum arbitror esse haereticis.

 

Prima pars habet duas.

In prima ponit auctoritates et rationes.

In secunda subiungit expositiories et determinationes, ibi : Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt.

Et illa similiter duas habet. 

In prima exponit et determinat quasdam auctoritates quas illi male intelligendo depravabant.

In secunda vero quasi incidenter exponit quandam locutionem tropicam Augustini, quae posset alicui ministrare fomentum erroris, ibi : Attende his diligenter, quia tropo quodam etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeruntur quinque.

Primo quaeritur, utrum corpus Christi sit in altari secundum veritatem.

Secundo, utrum sit ibi secundum quantitatem.

Tertio, utrum sit ibi definitive.

Quarto, utrum dimensive.

Quinto, utrum totum sit in qualibet parte hostiae.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De veritate et modo praesentiae Christi in Sacramento altaris.

 

QUAESTIO I.

Utrum Christus sit in Sacramento altaris secundum veritatem.

 

Et quod sit in altari secundum veritatem, videtur :

  1. Quia Dominus dixit : Hoc est corpus meum : ergo si mentiri non potuit, quod demonstravit fuit corpus suum ; et dedit ilium ritum secundum quem ipse confecit : ergo, cum modo conficitur secundum illum ritum, verum corpus Christi est in altari. Si dicas quod mud non intelligitur per identitatem, sed per significationem, sicut illud : Petra est Christus ; ergo secundum hoc per significationem similiter posset dici de manna, agno paschali et sacrificio Melchisedech : tunc ergo non erit differentia inter sacramentum Novae Legis et Veteris.
  2. Item, I ad Corinthios 10, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? Ergo etc. Si dicas quod hoc similiter dicitur per significationem, contra : Apostolus postea infert, 11 capitulo, 21 : Itaque qui manducat et bibit indigne reus est corporis et sanguinis Domini. Sed si hoc verum esset quia signum, tunc similiter, quia haec vox Christus est signum, qui pronuntiaret in peccato esset reus corporis et sanguinis ; quod falsum est.
  3. Item, Matthaei ultimo, 20 : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Constat quod hoc non dicit quantum ad Apostolos, quia ante sunt mortui : ergo quantum ad credentes ; sed non quantum ad effectum divinitatis et gratiae - quia secundum divinitatem est cum omnibus hominibus, secundum gratiam non est semper cum fidelibus omnibus - intelligit ergo secundum humanitatem. Sed hoc non visibiliter, sed sub sacramento : ergo etc.
  4. Item, ratione videtur quia caro Christi vere est cibus ; sed cibus qui non exponitur ad cibandum est frustra : ergo, si caro Christi non est frustra, exponitur ad cibandum. Sed non in se nec visibiliter, ne generet horrorem : ergo est vera caro Christi sub sacramento.
  5. Item, Christus pro salute nostra carnem suam veram exposuit ad patiendum, cum adhuc essemus iniusti. Ergo, si multo magis debet diligere iustos, carnem ergo, suam veram exponet ad reficiendum, non tantum signa : ergo etc.
  6. Item, ars et virtus circa difficile, et quanto difficilius est credere, tanto magis meritorium ; sed quod Christus sit in sacramento sicut in signo tantum, nullam habet difficultatem ; quod autem sit in sacramento veraciter sicut in caelo, hoc maximam habet difficultatem : ergo hoc maxime meritorium est credere. Ergo si debuit facere quod magis esset meritorium, patet etc.

 

Contra :

  1. Ostenditur quod non sit ibi secundum veritatem, primo per impossibilitatem, quia corpus Christi non ante erat in altari et nunc est. Ergo aliquo genere motus est mutatum ; sed non mutatione locali, quia tunc a caelo recederet : ergo aliquo alio genere mutationis. Sed aliae species motus solum cadunt circa mutabile et alterabile ; corpus autem Christi glorificatum impossibile est variari : ergo etc.
  2. Item, nihil est nec potest esse extra terminum substantiae suae ; sed corpus Christi in caelo existens habet ibi terminum suae substantiae : ergo impossibile est, quod sit alibi quam in caelo ; ergo impossibile est, quod sit secundum veritatem in hoc sacramento : ergo, si est ibi, est solum sicut in signo.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur propter congruitatem, quia sacramenta instituta sunt propter humiliationem, ut homo in inferioribus se quaereret et inveniret salutem. Ergo, cum corpus Christi verum non sit inferius, non congruit sacramento.
  4. Item, omnia sacramenta sunt ad Dei honorificationem et reverentiam ; sed, si corpus Christi verum esset ibi, cum reverentia sit a loco, in quo est, se elongare, sicut dictum est Moysi, Exodi 3, 5 : Solve calceamentum etc., nullus deberet ad hoc sacramentum accedere. Si ergo institutum est ut homo accedat, salva reverentia, non est ibi corpus verum.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur etiam propter inutilitatem, quia Ioannis 6, 64 dicitur : Caro non prodest quidquam. Ergo caro secundum sui veritatem non reficit : ergo, si non debet in hoc sacramento esse aliquid quod non prosit, non ergo est ibi Christus secundum carnem.
  6. Item, gratia quae datur in hoc sacramento est a Deo ; sed Deus Christus aeque bene operatur ubi non est secundum praesentiam corporis - sicut ubi est sicut patet in filio reguli, unde reprehenditur regulus, quia corporalem praesentiam quaerebat - ergo nulla.esset ibi utilitas.

 

Respondeo : Sicut tangit Magister, opinio quorumdam fuit et error pessimus, quod Christus non esset in altari nisi tantum sicut in signo, et dicitur manducari, quia signum eius accipitur et manducatur. Et hoc quidem volunt habere per simile in aliis, quia in aqua Baptismi non est gratia sicut contenta, sed tantum sicut in signo. Et ad hoc quidem videntur pietate moveri, quasi nemo sit dignus tangere nedum comedere veram carnem Dei.

Sed iste est error pessimus et contra pietatem fidei, quae tantum sibi beneficium a Deo datum recognoscit et gratias agit quod in carne sua et natura propria nobiscum sit. Est etiam contra sacramenti dignitatem et excellentiam, in quo relucet divina potentia, sapientia et bonitas altius ceteris sacramentis ; unde cetera sacramenta excellit et quasi consummativum est aliorum omnium, sicut caritas omnium virtutum.

Primum igitur hic manifestatur Dei potentia in operis singularitate. Cum enim panis in Christi corpus verum et integrum in multis altaribus convertitur, nullo remanente communi, et subito hoc fit : ostendit se Deus posse supra omnem potentiam operativam in conversione, supra imaginativam in hoc quod idem est in pluribus locis, supra intellectivam in hoc quod tam magnum et integrum in tam parva specie facit existere non contractum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex hoc patet responsio ad illud quod obicitur de impossibilitate. Dicendum enim est quod, quamvis natura hoc qon possit facere neque ratio. intelligere, tamen Deus potest multa in corpus Christi convertere ; et ex hoc corpus Christi est in multis locis, non per mutationem quae fit in Christo, sed in pane qui convertitur in ipsum.
  2. Similiter patet aliud. Quamvis enim corpus Christi terminum habeat in caelo quantum ad existentiam naturalem, non tamen. habet quantum ad potestatem conversionis, secundum quam alibi potest corpus converti in ipsum ; et ideo illa virtute supernaturali fit alibi qua aliud convertitur in ipsum ; et hoc melius patebit in tertio problemate.

Relucet autem sapientia in congruitate. Christus enim Dominus noster satis magnum populum Domino acquisierat, ipsos in suo corpore mystico uniendo. In hoc autem corpore, quod est Ecclesia, sunt multi et diversi, sunt viatores et infirmi, sunt etiam quotidianis peccatis circumdati. Quia sunt multi in uno corpore, indigent connexione ; quia viatores, indigent refectione ; quia quotidianis peccatis implicati, indigent oblatione ; et haec quidem non tantum interius fienda erant per gratiam virtutum, sed exterius per gratiam sacramentorum.

Congruum ergo fuit ut haberent unum exterius connecteris sicut habebant unum interius ; sed illud unum debuit esse ubi erant membra, et ita, cum in multis locis sint membra, debuit tale esse quod congrueret esse in multis locis. Sed hoc non est nisi Deus vel Divinitati unitum ; sed Deus est interius, Divinitati unitum est corpus Christi ; ergo corpus Christi debuit dari in sacramento exteriori, quod est unum in quo omnes fideles uniuntur in manducando unam et eamdem escam.

Congruebat etiam, ut haberent exterius reficiens in sacramento ; sed reficiens animam non est nisi Deus vel Deo unitum ; et hoc est corpus Christi verum : et ita congruum fuit ut corpus Christi verum in sacramento isto esset. Congruebat etiam ut haberent oblationem exteriorem ; sed Dominus unica oblatione offerendo se omnes alias oblationes evacuaverat : ergo, si non debuit reficere quod destruxerat, debuit dare nobis illam eamdem quam obtulit et non aliam. Ergo sicut corpus Christi verum fuit oblatum in cruce, ita sacrificatur in altari.

  1. Et ex hoc patet quod non valet quod obicit propter congruitatem. Quod obicit, quod homo non humiliatur in hoc sacramento, dicendum quod immo, quia in signo exteriori visibili est humiliatio. Praeterea, in hoc super omnia humiliatur et captivatur hominis intellectus, quia credere compellitur quod nullatenus potest comprehendere. Praeter hoc etiam in hoc sacramento est exemplum totius humilitatis, quia Dominus maiestatis tam modico et paupere pallio adhuc in exemplum humilitatis et paupertatis vestitur.
  2. Ad illud quod obicitur de reverentia, dicendum quod reverentia non tantum fit Deo recedendo, sed etiam humiliter ad ipsum accedendo, maxime cum ipse vocat ; quia, si homo non iret cum vocatur, non esset reverentia, sed stultitia.

Apparet etiam tertio divina bonitas in utilitate. Nam ex hoc quod Christus est ibi corporaliter praesens, fidei meritum augetur, dum hoc credit quod nullatenus ratione cognoscit. Caritatis etiam devotio inflammatur, quando sentit Dominum sibi praesentem in carne ; sicut enim ad praesentiam ignis expellitur frigus, sic ad praesentiam carnis Christi expellitur tepor. Unde Damascenus dicit quod caro Christi est tamqt.tam carbo ignitus. Item, spei fiducia sublevatur ; dum enim ipsum eumdem offert Patri qui oblatus est in cruce, quis est qui non confidat exaudiri ?

  1. Per hoc etiam patet , quod obicit de inutilitate, quia quod dicit Dominus : Caro non prodest quidquam, intelligit : carnaliter intelligenti. Ille autem intelligit carnaliter, non qui intelligit carnem esse praesentem, sed qui intelligit Christum manducari secundum quod comeditur caro cuiuslibet animalis per frusta. Sed tamen multum prodest eam veraciter assumenti sub sacramento.
  2. Similiter patet aliud, quia praesentia corporis non auget Dei virtutem ; sed congruum est quod Dominus ex sua praesentia corporali aliquod munus specialius tribuat ; et licet non valeat illi qui credit eum non posse operari nisi ubi est corporaliter, credenti tamen multum valet, sicut multum valuit Zachaeo praesentia corporis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum corpus Christi sit in altari secundum suam naturalem quantitatem, an sit ibi a quantitate abstractum.

 

Secundo quaeritur, utrum corpus Christi sit in altari secundum suam naturalem quantitatem, an sit ibi a quantitate abstractum.

Et quod magis abstractum, videtur.

  1. Augustinus, De consecratione, distinctione II : Corpus, in quo resurrexit, uno tantum loco esse oportet ; veritas autem eius ubique diffusa est. Ergo in sacramento est veritas, non tamen est sua corporeitas sive quantitas.
  2. Item, videtur ratione, quia in hoc sacramento solum est Christus ut cibus spiritualis ; sed quantitas nihil facit ad esse cibi spiritualis : ergo etc.
  3. Item, impossibile et non intelligibile est duas dimensiones esse simul : ergo, si divina Maiestas contemperat se nostrae infirmitati in hoc sacramento, ergo non debet facere hoc, scilicet ut corpus Christi sit cum quantitate, cum abstractio sit magis rationabilis et magis intelligibilis, et Deus faciat quod rationabilius est.
  4. Item, multo congruentius est separari substantiam ab accidente quam e converso ; sed in hoc separatur accidens a substantia in speciebus : ergo in re contenta substantia a quantitate.

 

Contra :

  1. Augustinus, De verbis Evangelii : Totus per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in caelo. Sed totus et pars dicunt quantitatem : ergo etc.
  2. Item, corpus Christi est vivens, et si vivens, organicum, et, si organicum, quantum. Ergo, si in altari non abstrahitur a vita, nec a quantitate.
  3. Item, corpus Christi sive Christus ibi videt et audit, quamvis non loquatur ne deprehendatur ; sed sensus exteriores praesupponunt quantitatem : ergo est ibi secundum quantitatem.
  4. Item, si non esset ibi quantitas, deponeret quantitatem ; sed depositio accidentis absoluti inducit transmutationem secundum formam : ergo corpus Christi glorificatum transmutatur.

 

Respondeo : Quidam dixerunt quod in Sacramento altaris est Christus, non tantum ut significatus, sed etiam contentus ; sed tamen non est secundum suam quantitatem nec etiam secundum alia accidentia, quia ista nihil facint ad finem huius sacramenti qui est cibare. Et rationem huius habent ex hoc quod ibi est corpus Christi, quia transfertur aliquid in ipsum ; sed illud est pure substantia et non accidens, quia alia accidentia manent : ideo transsubstantiatur in substantiam, ita quod est abstracta ab omnibus accidentibus. Sed haec positio, quamvis non sit erronea sicut praedicta, est tamen errori ; propinqua, ideo quia, etsi substantia corporea possit intelligi esse sine quantitate et aliis accidentibus, nunquam tamen intelligitur bene esse. Si ergo non habet, tunc male est. Et rursus, quamvis substantia possit abstrahi a quantitate, tamen quod corpus vivat et sit organicum et non sit quantum, hoc nec esse nec intelligi potest ; et ideo ex hoc sequitur corpus Christi nec bene ibi esse nec vivere ; quod nefas est dicere.

 

Propterea dicendum quod in altari non tantum est corporis Christi veritas, immo etiam quantitas.

 

Et ad intelligentiam obiectorum notandum quod etsi in hoc Sacramento fieri debeant miracula, non tamen debent fieri nisi quae congruant sacramento. Sacramentum autem illud est mysterium fidei, et ideo est verum et occultum. Quia verum, ideo, cum dicitur : Hoc est corpus meum, panis transit in corpus Christi, et hoc ubicumque dicatur. Et ex hoc oritur duplex miraculum : primum, quia panis transit in corpus Christi integrum et perfectum ; et aliud, quia corpus Christi integrum est, ubicumque fit haec transsubstantiatio, ita totum et perfectum in parvo loco et unum in pluriqus locis. Quia vero occultum, ideo debent manere species et omnia sensibilia, ipso non apparente. Et ex hoc est duplex miraculum : unum, quia accidentia sunt sine subiecto ; alterum vero quod est ibi corpus clarissimum et est praesens et non videtur. Ex his patent obiecta.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Primum enim quod dicit Augustinus quod veritas ubique etc., non distinguit veritatem contra quantitatem quae est de veritate corporis, sed contra apparitionem sensibilem, quia tantum in uno loco apparet.

Patet etiam sequens, quia quantitas facit ad sacramenti veritatem et prfectionem, ut corpus contentum sit habens omnem perfectionem.

  1. Ad aliud dicendum quod Divinitas nostrae infirmitati se contemperat, salvata integritate Sacramenti. Et praeterea, sic se contemperat ut intellectum excedat et fides locum et meritum habeat.
  2. Ad ultimum dicendum quod, etsi Deus utrumque faciat, tamen nulla esset utilitas nec quantum ad veritatem nec quantum ad celationem, si corporis Christi veritas a quantitate abstraheretur ; et propterea non valet, quia non debet hic fieri nisi quod congruit Sacramento.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum corpus Christi sit sub speciebus definitive.

 

Tertio qµaeritur, utrum corpus Christi sit sub speciebus definitive.

Et quod non, videtur :

  1. Quia illud loco definitur, quod est in uno solo loco ; sed corpus Christi sub sacramento est in pluribus locis : ergo etc. Probatio minoris : omne quod est, ubicumque consecratur, si in pluribus lacis consecratur, in pluribus locis est ; sed corpus Christi est tale : ergo etc.
  2. Item, omne illud in quod possibile est plura in pluribus locis converti, possibile est in pluribus locis esse ; sed corpus Christi est huiusmodi : ergo etc. Sed nullum tale habet esse definitum ; ergo etc.
  3. Item, ubicumque se extendit virtus verbi et elementum, se extendit etiam sacramentum ; sed virtus verbi non est determinata ad locum, sicut patet ; similiter nec elementum, quod est panis : ergo nec hoc sacramentum, ergo nec corpus Christi interius contentum.
  4. Item, quod est in uno loco et potest sine sui mutatione esse in alio non est ibi definitive ; sed corpus Christi est huiusmodi, quia est in caelo et potest sine mutatione sua esse in loco alio, ut in altari : ergo etc.

 

Contra :

  1. Omne individuum est hic et nunc ; sed corpus Christi est individuum : ergo est hic et nunc. Sed quod est hic et nunc est in loco definitive : ergo etc. Si dicas quod corpus Christi, quamvis sit individuum, tamen est unitum substantiae immensae, et ratione illius unionis habet quod sit in pluribus locis, si ista est sufficiens ratio, ergo ab instanti conceptionis fuit in pluribus locis ; quod stultum est dicere. Praeterea, illa unio non aufert ei quin sit individuum : ergo non aufert esse hic et nunc nec esse definitum.
  2. Item, si Christus in acramento potest esse in pluribus locis, esto quod tantum tria loca sint, in illis possibile est esse corpus Christi. Ergo possibile est esse ubique ; sed hoc, cum sit solius Dei, impossibile est alteri convenire : ergo etc.
  3. Item, quod est in aliquo ita quod movetur ad motum illius est in illo definitive ; sed Christus movetur ad motum totalis speciei : ergo etc. Probatio minoris : cum transfertur species, vere dicitur transferri corpus Christi verum : ergo etc.

 

Respondeo : Sicut dicit Innocentius, quemadmodum Dei Filius secundum Divinitatem habet triplicem modum essendi : in omnibus per essentiam, in iustis per gratiam, in Christo per unionem ; sic corpus Christi localiter est in caelo, personaliter in Verbo, sacramentaliter in altari. Hoc tertio modo dicit ipsum reperiri in pluribus locis, quia plures sunt species continentes. Unde, per se loquendo, est in uno loco tantum, in quo definitur sicut individuum ; quia vero multa in ipsum convertuntur quae sunt in diversis locis, et ipsum per consequens est in diversis locis secundum illum modum secundum quem multa in ipsum convertuntur, et hoc sub Sacramento.

 

Unde notandum ad intelligentiam obiectorum quod corpus Christi est individuum, et individuum in quod plura convertuntur secundum se. Quia individuum, est in caelo tantum in proprio et definito loco. Quia vero in ipsum plura convertuntur, non habet terminum substantiae limitatum ad unum locum, sed extendit se ad locum conversionis. Et quia loca conversionis non possunt esse omnia nec unum solum, immo plura, quantum ad hoc nec immense est sicut Deus, nec omnino definitive sicut aliquod individuum, sed medio modo, sicut Deus secundum modum essendi per gratiam non est in omnibus, sed in pluribus.

 

Si ergo quaeratur ratio quare corpus Christi est in pluribus locis, credo quod haec sit ratio, quia plura convertuntur in ipsum totum et in pluribus locis. Si quaeratur quare plura, dicendum quod Dominus instituit. Et si quaeratur ratio institutionis, dicendum quod, quia cibus spiritualis est et communis, ideo natum est cibare plures, et ideo plura convertuntur in ipsum ; aptitudinem autem cibandi spiritualiter habet ex unione cum Divinitate, actum vero ex existentia sub Sacramento : et ideo institutum est ut plura in illud corpus convertantur, et hoc sub.Sacramento.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod obicitur primo de individuo, patet quia ultra rationem individui habet quod plura in ipsum convertantur in diversis locis. Unde sicut individuum, in quod alia possunt converti secundum partem, potest esse in maiori loco, sic illud in quod alia convertuntur totaliter in diversis locis potest esse in pluribus locis.
  2. Ad aliud patet responsio, quia non in omnibus potest esse conversio, quia sacerdos non haberet locum ad cuius ministerium fit. Posito autem per impossibile quod tantum essent tria loca, tunc dicendum quod esset ubique, sed non sicut Deus, quia Deus est ubique propter sui immensitatem : unde nulli potest abesse ; sed corpus Christi esset ubique propter locorum paucitatem.
  3. Ad illud quod obicitur de motu translationis, dicendum quod corpus Christi medium tenet inter esse immensum et esse definitum ; et ideo quodam modo est immotum et quodam modo mobile : mobile quidem in uno loco et immotum in alio ; et in eadem hostia non movetur ad motum partium, nec per se nec per accidens, nisi transferatur tota hostia. Si ergo simpliciter mutaretur et omnino, bene argueret ; sed hoc non habet veritatem.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum corpus Christi sit dimensive sive circumscriptive sub illis speciebus.

 

Quarto quaeritur, utrum corpus Christi sit dimensive sub illis speciebus sive circumscriptive.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia omne quod habet extensionem sive dimensionem et ab illa non abstrahitur, si est alicubi, est ibi dimensive ; sed corpus Christi sub Sacramento non abstrahitur a dimensione, cum sit organicum ibi et habeat partem extra partem : ergo est ibi dimensive sive circumstriptive.
  2. Item, corpus Christi non abstrahitur a suis proprietatibus : sed, sicut dicit Philosophus in Sex principiis : Proprium est positionis primo loco adhaerere substantiae : ergo si non abstrahitur ab aliis proprietatibus magis remotis, nec a positione. Sed positio est ordinatio partium in loco : ergo etc.
  3. Item, omne corpus quod est alicubi localiter, est ibi circumscriptive ; sed corpus Christi in Sacramento est localiter, quia dicit Innocentius quod in pluribus locis existit ; sed hoc non est nisi sub Sacramento : ergo etc.
  4. Item, omne corpus quod est alicubi, ita quod non excedit nec exceditur ab eo in quo est, non est tantum localiter, sed etiam circumscriptive et dimensive ; sed corpus Christi taliter est sub sacramento : ergo etc.

 

Contra :

  1. Esse definitive est superius ad esse circumscriptive ; sed corpus Christi non est definitive sub Sacramento, ut probatum est : ergo etc.
  2. Item, omne quod est dimensive alicubi aequatur illi in quo est : ergo, si dimensive est, aequatur hostiae ; scindatur ergo hostia, et tunc similiter aequabitur parti : ergo unum et idem est aequale parti et toti ; quod quidem Deus non potest facere, quia tunc idem esset maius et minus se ipso et duo contradictorie opposita simul vera et bicubitum aequale monocubito.
  3. Item, omne quod est in aliquo conterminative, si sit dimensive, necesse est esse configurative ; hoc patet. Ergo, cum corpus Christi sit ibi conterminative, quia nec excedit nec exceditur, si est dimensive, est eiusdem figurae : ergo orbicularis et subtilis.
  4. Item, omne quod est alicubi inseparabiliter, si est ibi dimensive, movetur ad motum eius in quo est, sive transferatur sive transvertatur ; sed corpus Christi est in hostia inseparabiliter : ergo, si est ibi dimensive, sicut hostia vertitur, ita et corpus, et ita habebit aliquando caput superius, aliquando pedes. Si ad haec omnia respondeas per miraculum, quia illud esset verum, si esset per naturam, hoc non solvit, quia per miraculum nunquam separatur definitio a definito ; sed istae rationes procedunt non secundum accidentales proprietates, sed per proprias rationes sive definitiones.

 

Respondeo : Dicendum quod illud dicitur esse dimensive alicubi quod ita est in illo quod totum in toto et pars in parte secundum commensurationem ; et huiusmodi non debuit esse corpus Christi sub Sacramento, quia tunc necessarium esset illi aequari et configurari, sicut probant rationes praedictae. Sed hoc non congruebat veritati Sacramenti, quia, sicut supra probatum est, ad veritatem Sacramenti requiritur quod sit ibi in quantitate sua ; et si aequaretur hostiae, non esset ibi in sua quantitate, sed conformaretur non in sua figura ; et ideo hoc non debuit fieri, ut corpus habens suam perfectionem esset in illa hostia ; et ita habens suam dimensionem non esset ibi dimensive. Concedendae ergo sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod habet dimensionem est dimensive, dicendum quod hoc verum est, si sit ibi sicut locatum in loco ; sed non est ibi sic, sed tanquam significatum contentum in signo ; et quia eodem modo significatur in parva hostia ut in magna, eodem modo continetur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non abstrahitur a proprietatibus, dicendum quod proprietates corporis Christi sunt duplices : quaedam absolutae, ut esse bicubitum et talis figurae ; quaedam relatae, ut videri et tangi et tantum locum occupare Ab absolutis non abstrahitur, sed a comparatis abstrahitur, tum propter veritatem Sacramenti, qua oportet ut magnum corpus sit in parva specie, tum propter utilitatem fidei, qua oportet occultari. Secundum hoc sciendum quod positio est ordinatio partium in toto, et, ab hac non abstrahitur de hac loquitur Philosophus et partium in loco, et ab bac abstrahitur propter. Sacramenti veritatem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est ibi localiter, dicendum quod aliquid dicitur esse localiter aut quia est secundum corporalem praesentiam aut quia secundum commensurationem corpori debitam. Primo modo est ibi localiter, secundo modo non, immo tantum in caelo ; unde Innocentius distinguit esse localiter contra esse sacramentaliter.
  4. Ad illud quod obicitur, quod conterminative est ibi, dicendum quod esse conterminative dicitur dupliciter : uno modo privative, quia nec excedit nec exceditur ; et sic ex hoc non sequitur esse dimensive ; aliomodo positive, quia primum respondet primo et postremum postremo et medium medio, et quod sic est, est ibi dimensive. Sed sic non est ibi corpus Christi ; et ideo non est ibi dimensive sive circumscriptive, quamvis nec excedat nec excedatur, quia medium medio non respondet.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum corpus Christi sit in qualibet parte hostiae.

 

Quinto quaeritur, utrum corpus Christi sit in qualibet parte hostiae.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia ita dicit Hilarius, et habetur De consecratione : Ubi pars est, ibi totum. Ergo, cum in qualibet parte hostiae. Sit aliquid de Christo ponere, ergo in qualibet parte est totum ponere.
  2. Item, signemus unam partem aeque magnam ; impossibile videtur quod sit ibi pes sicut quod sit totum corpus. Ergo, cum maioris nobilitatis sit totum continere quam partem et non sit maius impossibile, videtur quod hoc sit tenendum.
  3. Item, constat quod post fractionem est totus Christus in singulis partibus, in quotcumque fiat partitio ; sed per fractionem nihil novum ibi efficitur, : ergo ante fractionem erat totum in qualibet parte. Si dicas quod hoc est ex consequenti, sicut in speculo, non valet ; quia in speculo generatur species in singulis partibus ab obiecto ; sed ibi non est aliquid amplius bis faciens corpus Christi de novo venire, quia verba longo tempore sunt ante dicta : ergo semper est ibi tantum.
  4. Item, corpus Christi sub Sacramento sublimatur ad excellentiorem modum essendi quam spiritus : spiritus enim tantum in uno loco est ; sed corpus Christi praesens est pluribus. Ergo, si spiritus est ita in toto quod in qualibet parte, multo fortius corpus Christi.
  5. Item, in conversione panis est totum homogeneum, ergo quaelibet pars habet rationem totius. Ergo, cum non sit maior ratio quare ista pars convertatur in hanc partem quam illa, qua ratione in unam, et in omnes : ergo, si quaellbet pars in totum, patet etc.
  6. Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile. Signemus aliquam partem hostiae, aut ibi est totum aut pars. Si totum, habeo propositum ; si pars, tunc dividatur hostia ; hic aut est pars aut est totum. Si pars, ergo Christus est divisus ; si totum, et prius non erat : ergo plus continet haec pars hostiae quam prius : ergo de necessitate aliquid est ibi conversum in partes quod prius non fuerat ; et ulterius, locus est mutatus, quia pars illa cessit aliis partibus quae de novo esse ibi incipiunt.
  7. Item, esto quod fieret consecratio in pane qui esset maioris quantitatis quam corpus Christi ; tunc vel aliqua pars hostiae esset vacua a continentia corporis Christi aut corpus Christi est ibi maius quam sit per naturam aut est in qualibet parte. Sed primum est contra perfectionem Sacramenti ; secundum contra perfectionem corporis Christi : ergo tertium est ponendum.

 

Sed contra :

  1. Si ubi pars, ibi totum, ergo ubi una pars, ibi quaelibet : ergo pars non est a parte distincta : ergo corpus Christi est ibi confusum.
  2. Item, si totum est in qualibet parte, ergo cum possibile sit hostiam dividi in infinitum, videtur quod corpus Christi erit ibi infinities.
  3. Item, tantumdem facit, si est in toto totum, quantum si est in qualibet parte totum. Ergo ponere quod sit in qualibet parte est ponere superfluitatem.
  4. Item, ad hoc scramentum concurrit verbum et elementum et intentio ; sed intentio ministri est quod sub totali specie totus sit Christus nec fertur intentio eius super partes, quia partes sunt innumerabiles : ergo in illis non est totus.

 

Respondeo : Dicendum quod duplex est hic positio.

Aliquorum enim positio est quod sub totali specie sit totum corpus, ita quod sub nulla parte totum ante fractionem, sed post fractionem est in qualibet parte totum ; et hoc dicunt venire non a virtute convertendi, quia hoc non est per conversionem, sed per inseparabilem unionem. Sicut enim ubi corpus, ibi anima Christi propter coniunctionem, sic, cum haec pars hostiae contineat aliquam partem corporis et inseparabiliter, rursus, illa pars non possit dividi ab aliis, quia corpus incorruptibile, propter coniunctionem ; qui separat partem hostiae ab hostia totum trahit secum.

Et ponunt exemplum in speculo : quia imago habet esse spirituale quod non potest dividi, et in altera parte speculi remanet pars imaginis, similiter et tota. Simile etiam dicunt in anima sensibili, quae nata est esse in corpore anuloso propter consimilem rationem in partibus et toto ; unde quando dividitur pars a toto, remanet in ea tota anima. Sic suo modo in proposito. Unde, quia non est ponendum in hoc sacramento nisi quod necesse est, et ratio cogit post fractionem esse in partibus divisis hostiae, ante fractionem autem ponere esse in omnibus partibus non cogit : nolunt amplius ponere.

 

Aliorum opinio est quod corpus Christi ita est in toto quod in qualibet parte in qua salvatur species totius. Et hoc quidem ponunt non propter necessitatem, sed propter rationem inducentem et in conversione et in fractione. In conversione, quia, cum totum sit homogeneum, non est maior ratio quare magis una pars in unam partem quam in totum convertatur ; ex quo non requiritur determinata pars. Unde Innocentius : Ego sane concesserim quod totalis panis in totale corpus convertitur, ita tamen quod nulla pars panis in aliquam partem corporis transit. In fractione similiter videmus quod qua ratione post in qualibet parte totus, eadem ratione similiter et ante. Unde Innocentius : Reor, salva fide Maiestatis, quod, ubi est panis consecratus, totum in singulis partibus continetur ; quod inde conicio, quoniam in quotcumque partes species dividantur, in singulis est totus Christus.

 

Et haec positio est probabilior et huic magis consentio, quia facit ad veritatem. Sacramenti et utilitatem fidei : ad veritatem, quia Christus ibi continetur ut signatum in signo, et quia ratio signandi uniformiter est in partibus et in toto ; ad veritatem Sacramenti spectat quod uniformiter sit in partibus et in toto. Ad utilitatem fidei facit, quia phantastica imaginatio multum impedit nos ab elevatione ad contemplandum credenda. Sed, si corpus Christi ponatur ibi, ita quod pars in parte et totum in toto, non est omnimoda abstractio ab imaginatione. Sed quando ita ponitur quod totus sub qualibet parte, hoc nullatenus cadit sub imaginatione. Unde multum, sublevatur homo ad puritatem intelligentiae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod ibi est confusio, dicendum quod non est, quia, etsi partes non distinguantur secundum positionem in loco, distinguuntur tamen secundum positionem in toto ; et ideo non est ibi confusio, quia est ibi positio, quae est ordinatio partium in toto.
  2. Ad illud qubd obicitur, quod infinities esset, dicendum quod, quamvis anima sit in qualibet parte corporis, tamen semel est, quia unum est corpus ; similiter in una hostia, quamvis in omnibus partibus, est ibi tamen semel ; nec hostia est divisibilis in partes infinitas, ita quod ratio totius, scilicet panis, vel proprietatis consequentis salvetur, quia in divisione continui est status naturalis quantum ad partes secundum formam.
  3. Ad illud quod obicitur de superfluitate, patet responsio ex iam dictis. Quod enim corpus Christi sit in singulis partibus, hoc facit ad Sacramenti veritatem et facit ad fidei utilitatem in promovendo ipsum intellectum, et ideo non superfluit.
  4. Ad illud quod obicitur de intentione, dicendum quod non oportet quod specialiter et discrete feratur intentio ministri super omnes partes, sed, quia omnes partes habent rationem totius, sufficit quod super totum ; et sic in qualibet parte quod in toto.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus : Sacramentum Ecclesiae duobus constare etc. Videtur enim male dicere, quia ex corpore Christi et signo visibili nihil fit unum.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis. non fiat unum per essentiam ; fit tamen unum sacramentum, quia sacramentum non dicit aliquid absolutum, sed magis ad aliquid. Unde dicuntur facere unum sacramentum, non quia fiant. unum, sed quia ad unum.

 

Dub. II.

Item quaeritur çte hoc quod dicit : Sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et homine. Videtur enim improprie loqui, quia persona Christi est simplicissima : ergo non habet compositionem aliquam.

Item, nulla videtur similitudo, quia est unio in persona et unio omnino sempiterna et inseparabilis ; haec autem ad modicum tempus est.

Respondeo : Dicendum quod similitudo attenditur quantum ad duo : et quantum ad ea quae dicuntur componi et etiam quantum ad modum compositi. Quantum ad ea quae dicuntur componi, quia, sicut est ibi aliquid spirituale et invisibile, ut divina natura, et aliquid corporale et visibile, sic et in proposito. Quantum ad modum compositi, quia sicut divina natura et humana dicuntur componi, non quia ex eis constet unum, sed quia uniuntur in uno, scilicet in una persona Christi, sic in proposito dicuntur componi, quia ad unum.

Quod ergo obicit de compositione, dicendum quod large dictum est personam Christi constare et confici duobus, quia illas duas naturas in se habet. Unde dicitur composita, quia cum alio posita, non ex aliis confecta. Quod obicitur de inseparabilitate, dicendum quod quantum ad hoc non attenditur similitudo.

 

Dub. III.

Item quaeritur ulterius de hoc quod dicit : Conficitur sacramentum Ecclesiae duobus, cum illud sacramentum dicatur constare ex carne et sanguine et ex specie vini et panis, similiter ex specie et vero corpore, quaeritur : quomodo differenter ?

Item, cum conficitur ex sacramento et re, quaeritur quomodo se habeant per modum partium : aut enim sunt partes subiectivae aut integrales. Non subiectivae, quia ex eis non constaret. Si integrales, sed pars integralis non recipit denominationem totius : ergo sacramentum non habet confici ex sacramento et re.

Respondeo : Dicendum quod sacramentum Novae Legis duo habet, scilicet quod est figura et causa. Quoniam ergo illud sacramentum habet rationem significandi a specie exteriori, sed rationem dandi gratiam a carne Christi vera, ideo signanter dicit Augustinus quod sacramentum Ecclesiae duobus conficitur, scilicet sacramento, id est signo, cui appropriat rationem sacramenti propter significationem, et re sacramenti, quae efficit.

Et per hoc patet illud quod quaeritur, quia aliter sunt partes species duae, scilicet panis et vinum, quam species cum re, quia solum quantum ad alterum, scilicet quantum ad rationem significandi completam, sicut tactum est supra.

 

Dub. IV.

Itém quaeritur de hoc quod dicit : Caro carnis et sanguis sacramentum est sanguinis. Videtur enim male dicere, quia nihil idem est signum sui ipsius. Si tu dicas mihi quod idem sub diversis statibus potest esse signum et signatum, ut caro, prout est sub Sacramento, sit signum sui prout est in caelo, quod videtur dicere littera sequens ; contra : signum debet esse notius sensibus quam signatum ; sed caro, prout est sub Sacramento, est in visibilis et impalpabilis, in caelo visibilis et palpabilis : ergo non est signum eius. Si tu dicas, sicut dicit Magister, quod caro accipitur pro signo carnis, scilicet pane, contra : species panis est visibilis et palpabilis ; sed Augustinus dicit quod carne invisibili significatur caro visibilis.

Respondeo : Dicendum quod tropologicus est sermo, nec tantum uno tropo, sed duplici, quia quod est signi attribuitur signato et quod est signati attribuitur signo. Species enim panis est signum, quoniam est visibilis ; sed caro interius contenta est signatum, quia est invisibilis. Dicere ergo quod caro invisibilis signat, hoc est dicere quod species panis, quae est signum carnis invisibilis, signat corpus Christi visibile et palpabile ; et illa species panis est caro invisibilis, non quia non videatur, sed quia contentum eius, quod est caro, est invisibile et intelligibile eatenus qua ibidem continetur ; quasi vellet Augustinus dicere : caro Christi visibilis et palpabilis signatur et continetur a speie panis invisibiliter et intelligibiliter.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Significatur corpus Christi, quod est visibile et palpabile in sua forma. Videtur enim niale dicere, quia Gregorius, in homilia Paschae : Quod palpari potest corrumpi necesse est. Ergo, si corpus Christi est incorruptibile, est impalpabile.

Respondeo : Dicendum quod Gregorius intelligit de palpabilitate secundum tactum corporis non glorificati, et de palpabilitate qua aliquid dicitur palpabile ex necessitate, non potestate, quo modo est palpabile corpus Christi glorificatum.

 

 

PARS II

Veritas fidei, quod corpus Christi vere est in altari, confirmatur.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra reprobavit Magister errorem ponentium corpus Christi non esse vere in altari, et hoc respondendo eorum sophisticis obiectionibus ; in parte ista veritatem fidei confirmat, multiplici auctoritate ostendens quod corpus Christi vere est in altari et simul cum hoc ostendens qua virtute sit ibi.

Et habet haec pars tres partes.

In prima resumit errorem superius positum cum sua ratione, ut ipsum infringat veritatis ostensione.

In secunda manifestando veritatem convincit errorem, ibi : Haec et his similia obiciunt etc.

In tertia concludit veritatem iam probatam, ibi : Ex his aliisque constat etc.

 

Prima parte et ultima remanentibus indivisis, media dividitur in duas.

In prima ostendit duplici auctoritate quod corpus Christi vere potest esse in altari.

In secunda vero ostendit quod non. solum potest esse, immo vere est post consecrationem, ibi : Item ante benedictionem alia species nominatur.

 

Et utraeque auctoritates habent secum rationes coniunctas.

Nam primae duae dicunt quod virtus Verbi, quae potuit creare, et virtus Spiritus Sancti, quae potuit in utero Virginis mirabiliter et praeter ordinem naturae corpus Christi formare, potest similiter, immo multo fortius, substantias in id quod iam erat mutare.

Similiter duae sequentes dicunt quod panis convertatur in verum corpus, et ibi sit corpus, ubi erat panis. Hoc fit secreta potestate et virtute Spiritus Sancti.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de sacramento Eucharistiae per comparationem ad virtutem transsubstantiantem.

Secundo, per comparationem ad virtutem apprehendentem.

 

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur de virtute transsubstantiandi per comparationem ad virtutem creandi.

Secundo, per comparationem ad virtutem concipiendi.

Tertio, per comparationem ad verbum.

Quarto, per comparationem ad elementum.

 

 

ARTICULUS I

De Eucharistia.respectu virtutis transsubstantiantis.

 

QUAESTIO I.

Utrum aequalis vel maioris virtutis sit panem in corpus Christi convertere, quantae est aliquid de novo creare.

 

Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum aequalis virtutis vel maioris sit panem in corpus Christi convertere, quantae est aliquid de novo creare.

Et. quod non sit aequalis virtutis, videtur :

  1. Per verbum Ambrosii, quoniam Ambrosius arguit sic : Si sermo Christi potuit facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant ? quasi dicat : potest. Sed ista ratio nihil valeret nisi illud esset maioris potentiae : ergo potentia creandi est maioris potentiae quam transsubstantiandi.
  2. Item, ratione videtur, quia ubi est maior distantia, ibi maior virtus reducens ; sed inter ens et non-ens est maior distantia quam inter ens et ens : ergo maior est virtus in creatione in qua de non-ente fit ens.
  3. Item, maior est virtus quae agit paucioribus mediis et auxiliis ; sed virtus quae producit ex nihilo sibi sola sufficit, quae vero ex aliquo, aliam rationem praesupponit ; ergo etc.

 

Contra :

  1. Maius est de impio facere pium quam creare caelum et terram ; sed transsubstantiatio panis in corpus Christi multo maior est quam impium iustificare ; ergo illud maioris virtutis est quam creare.
  2. Item, illud est impossibilius quod mens bene disposita difficilius iudicat ; sed omnis mens facilius credit aliquid de novo fieri quam aliquid in aliud transmutari sine illius augmenta et aliqua mutatione : ergo illud difficilius.
  3. Item, ubicumque est finita distantia inter extrema, aliquid manet commune ; sed in transsubstantiatione nihil commune manet : ergo inter extrema est distantia infinita ; et si hoc, transsubstantiatio talis est a virtute infinita, et sic non est maioris potentiae illud quam istud.
  4. Item, maioris potentiae est facere quod unum sit in pluribus locis quam quod unum sit ; sed haec virtus, quae facit corpus Christi esse in altari, facit ipsum in pluribus locis esse : ergo istud est maioris virtutis.

 

Respondeo : Dicendum quod, si loquamur de virtute creante et transsubstantiante, quae maior sit quantum ad se, non est differentia, quia una est, nec intensa nec remissa. Si autem quantum ad effectum, quis sit indicativus maioris potentiae, sive magis declarativus potentiae divinae, dicendum quod in qualibet harum operationum est considerare principium initiale, distantiam mediam et terminum finalem.

Quantum ad principium initiale maioris virtutis est attestativum creare quam transsubstantiare, quia ibi ex nihilo, hic operatur in aliquid.

Quantum vero ad distantiam mediam est aequalis virtutis, quia utrobique nihil commune reperitur nec manet secundum genus subiectum, licet secundum genus praedicabile in altero.

Quantum vero ad terminum finalem, quia ibi in creatione fit ut quod non erat sit, in transsubstantiatione fit ut quod erat alicubi sine sui mutatione sit alibi, illud quidem est maius, sed hoc rarius ; et illud maius est, sed istud maius videtur. Quantum ergo ad terminum finalem maius est creare, sed maius videtur transsubstantiare.

 

Rationes igitur primae verae sunt, quia maior effectus est creare et quantum ad terminum finalem et quantum ad principium initiale. In hoc tamen quod corpus Christi superexcellit omnem creaturamprout est cum anima et Divinitate ; et transsubstantiatio facit ut illud corpus sit in altari, non de alio : ideo excellit omnem alterius rei creationem, non tamen sui formationem, sicut videbitur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod maius est de impio facere pium etc., dicendum quod illud dicitur maius, salvo libero arbitrio, quia hic ex parte liberi arbitrii est resistentia, ibi nulla ; non sic in proposito.
  2. Ad illud quod obicitur de iudicio mentis dispositae, dicendum quod faciliora iudicat usitatiora et quae magis apparent, quamvis maiora sint ; unde non valet.
  3. Ad illud quod obicitur de distantia, dicendum quod hoc concedendum est quantum ad hoc quod nihil commune remanet, sed non quantum ad distantiam in ratione generis praedicabilis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod maius est facere quod in pluribus locis etc., dicendum quod, cum aliquid non-ens fit, aut est in potentia ut sit aut nullo modo. Si aliquo modo est. in potentia ut sit, tunc bene concedendum est quod maius est facere quod in pluribus locis sit quam quod sit, quia est in potentia ad esse, non ad plura loca simul. Sed quando nullo modo est in potentia ut sit et congruitatem hahet ad hoc ut in pluribus locis sit, primum est maius ; et sic in proposito, quia illud quod creatur nullam habetpotentiam nec ordinationem ad hoc ut sit. Sed corpus Christi iam conditum et perfectum idoneitatem habet ad hoc ut sit in pluribus locis sub Sacramento.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum virtus transsubstantiandi sit nobilior virtute concipiendi Christum.

 

Secundo quaeritur de virtute transsubstantiandi per comparationem ad virtutem concipiendi.

Et quod virtus transsubstantiandi sit nobilior, ostenditur sic.

  1. Nobilitas et magnitudo virtuti.s per actum dignoscitur, et actus per terminum ; sed virtus conceptionis in Virgine terminata est ad corpus Christi passibile et mortale, transsubstantiatio autem ad corpus impassibile et immortale, et hoc prout est in perfecta aetate et substantia et quantitate : ergo etc.
  2. Item, quanto illud ex quo incipit actio minorem habet dispositionem ad terminum actionis, tanto virtus reducens est excellentior et virtuosior ; sed panis minorem habet dispositionem ad carnem Christi quam caro beatae. Virginis : cum igitur virtute transsubstantiationis panis transeat in carnem et virtute conceptionis caro beatae Virginis facta sit caro Christi, videtur quod virtus transsubstantians sit dignior et excellentior.
  3. Item, quanto virtus magis se diffundit et communicat, tanto potentior et melior, quia bonum est communicativum sui ; sed virtus transsubstantiandi est communis toti mundo et Christi carnem facit esse ubicumque fideles sunt ; virtus autem concipiendi solum fuit in Virgine et Christum solum in uno loco fecit esse : ergo haec virtus, communicari creaturae, secundum scilicet transsubstantiandi, est nobilior et excellentior.

 

Contra :

  1. Illa virtus est dignior, quae subiectum suum facit dignius et excellentius ; sed virtus concipiendi data Virgini Mariae fecit eam multo digniorem quam virtus sive potestas consecrandi data sacerdoti vel verbo : ergo virtus concipiendi est excellentior.
  2. Item, opus illud est maius et excellentius de quo tenetur quis secundum rectam rationem plus laudare Deum et ei regratiari ; sed magis tenemur laudare Deum de conceptione gloriosae Virginis quam de consecratione quam facit sacerdos in altari : ergo etc.
  3. Item, illa virtus est potentior et maior quae potest in plus ; sed beata Virgo unica conceptione concepit illud idem et tantum quantum omnes sacerdotes omnibus consecrationibus conficiunt a principio mundi usque ad finem ; et praeterea, novum aliquid, quod non erat, nobis concepit ; sed sacerdos non conficit nisi quod erat : ergo virtus conceptionis ad maiorem effectum sive terminum se extendit : ergo nobilior.

 

Respondeo : Dicend um quod dupliciter est loqui de utraque harum virtutum : aut prout sunt in suo fonte et primo principio, ut dicatur virtus concipiendi, quae operata est conceptionem et principaliter et propria auctoritate, et similiter virtus transsubstantiandi ; et sic non est comparatio secundum maius et minus in se ; sed, si comparentur ad manifestationem factam per effectus, iudicandum est quod se habent sicut ; excedentia et excessa. Licet enim utrumque sit nobilissimum et ostendat Dei potentiam esse summam, in illo tamen magis quod laudatur Maiestas divina et in hoc captivatur magis ratio nostra.

 

Alio modo possumus loqui de hac duplici virtute, prout dicitur communicari creaturae, secundum quod dicitur quod Virgini data est potestas concipiendi et sacerdoti per verbum potestas conficiendi ; et sic loquendo simpliciter virtus concipiendi est dignior et excellentior, quia subiectum magis nobilitat ; maius enim est esse matrem Dei quam esse sacerdotem ; quia etiam actio singularior et praeclarior : maius enim est concepire quam conficere, quia terminus actionis plus accipit a concipiente Matre quam a conficiente sacerdote. Accepit enim a Matre humanitatem et esse, non tantum esse hic vel sse ibi ; in consecratione vero, sicut melius patebit, corpus Christi non incipit esse.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de nobilitate corporis Christi, iam patet responsio. Nam corpus Christi in consecratione non fit ; quod si fieret, tunc utique bene concederem rationem, sed certe tunc non fit eius humanitas, quia facta est in conceptione ; non fit gloria corporis, quia facta est in resurrectione ; non fit perfecta aetas, quia triginta annorum spatio est perfecta. Unde argumentum deficit, quia arguit ac si faceret. Sed per consecrationem nihil novum fit, sed hoc solum fit ut quod erat in caelo perfectum et gloriosum virtute transsubstantiandi idem sine mutatione sit in altari.
  2. Ad illud quod obicitur, quod minor est dispositio, dicendum quod ex utraque parte erat potentia obedientiae. Verumtamen esto quod minor sit dispositio, tamen virtus data verbo vel sacerdoti non efficit vel reducit ad actum sicut virtus conceptionis data Virgini ; et hoc melius patebit in tertio problemate.
  3. Ad illud quod obicitur de communicatione, quod nobilior est virtus ,quae se magis communicat, dicendum quod verum est, ceteris aliis paribus ; sed non sic in proposito. Nam beatissima Virgo Maria tantam habuit divinitus sibi collatam virtutem quod recte Mater Domini dicitur et est verissime ; sacerdos autem nec verbum nec pater nec mater Christi potest dici, quamvis ad eius ministerium convertatur panis in beatissimum corpus Christi.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum virtus transsubstantiandi sit data verbo prolato, an solum sit virtus Verbi increati.

 

Terto quaeritur de virtute transsubstantiationis per comparationem ad verbum ; et quaeritur, utrum virtus transsubstantiandi sit data verbo prolato an solum sit virtus Verbi increati.

Et quod verbo prolato, videtur :

  1. Ambrosius : Sermo Christi creaturam mutat ; sed omnis actio, quae est ab aliquo, est mediante virtute, sed haec mediante verbo prolato : ergo etc.
  2. Item, Eusebius : Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbi sui secreta potestate commutat ;
  3. Item, ratione videtur, quia omne adveniens alicui. quod est in sola potestate ad aliquid et faciens ipsum esse in actu habet virtutem aliquam ; sed, verbo adveniente ad elementum, statim transit in corpus Christi : ergo in verbo est aliqua virtus ad hoc.
  4. Item, cum non sit virtus in speciebus, si non est virtus in verbo, tunc ergo non est sacramentum Novae Legis, cuius est efficere quod figura.
  5. Item, ihomni naturali opere, ubi Deus operatur mediante creatura, data est virtus creaturae per quam operatur. Ergo simili ratione in opere miraculi : ergo, si illud operatur per verbum, patet quod verbo collata est virtus.

 

Contra :

  1. Augustinus, De verbis Domini : Sicut de Virgine per Spiritum sanctum Christi caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi mystice consecratur. Sed illud fit solum virtute increata : ergo et istud.
  2. Item, Ambrosius : Sermo Christi creaturam mutat ; quis Sermo ? Hic, per quem omnia facta sunt. Sed illud Verbum est increatum, non creatum : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia corpus Christi est nobilissimum inter creata ; sed potentia transsubstantiandi potest in illud, quia convertit aliud in ipsum ; sed nihil potest supra aliud nisi quod est nobilius ; et nihil creatum est ipso nobilius ; ergo nulla virtute creata fit : ergo nec virtute verbi prolati.
  4. Item, si virtus est data verbo a Christo, aut verbo in mente aut in scripto aut in prolatione. Non in mente nec in scripto : ergo.in prolatione ; sed verbum quod Christus protulit nunquam potest resumi : ergo dicitur aliud. Sed illud nunquam fuit nisi nunc : ergo nec data est ei potestas sive virtus.
  5. Item, si datur in prolatione, aut subito aut successive. Si successive, ergo successive operatur ; quod stultum est dicere, ut manifestum est. Non enim dare est quod una pars panis primo transsubstantietur quam alia, cum verbum respiciat aequaliter totum ; nec. quod una pars Christi prius sit ibi quam alia, quia tunc partes corporis Christi glorificati essent separabiles ; quod stultum est dicere. Si subito, aut in principio aut in medio aut in fine. Si in principio, et statim cum est operatur : ergo in principio fit transsubstantiatio : ergo, si non compleret verba, factum esset. Similiter de medio. Si in fine, sed verbum in fine non est : ergo datur non-enti. Item, si in fine, constat quod, desinente verbo, desinit et virtus : ergo in eodem instanti virtus incipit et desinit et est et non est.
  6. Item, si datur virtus, aut toti aut alicui parti. Si toti, ergo aut quaelibet pars habet totam virtutem aut partem. Si totam, ergo quaelibet pars facit ; si partem virtutis, cum partes non sint simul, nec erit virtus simul nec operatio simul. Si alicui parti, quaero, cui ?
  7. Item, si Deus dat virtutem verbo in prolatione, tunc, cum verbum prolatum deficiat, videtur similiter quod illa nobilis virtus statim desinat esse ; et inconveniens esset quod Deus sic tam nobilem virtutem daret quae statim desinat esse.
  8. Item, si corrumpitur, quaero : in quid cedit ? Aut in aliquid aut in nihil. In aliquid non, quia non ex aliquo ; si in nihil, tunc videtur contra communem sententiam et Sanctorum et philosophorum, quae est quod nihil quod corrumpitur cedat omnino in non-ens.

 

Respondeo : Ad hoc dicendum quod hic est duplex opinio, sicut factum est supra, distinctione prima.

Quidam enim ponunt quod datur verbis aliqua virtus spiritualis per quam operantur transsubstantiationem, Deo nihilominus intime operante. Et haec virtus verbi habet posse et respicit panem ; non enim se extendit ad corpus Christi.

Et est exemplum : si esset dator formarum, sicut aliqui posuerunt, agens particulare solum operaretur per comparationem ad terminum a quo, non ad quem. Et datur haec virtus verbo supra naturam et supra intellectum et datur subito, ut dicunt. Sed non oportet quod operetur statim cum datur ; quia operatur secundum nutum dantis. Et est virtus simplex, operans instantanee ; et tamen est in subiecto composito et successivo, quoniam est ibi supra naturam.

 

Sed quia difficillimum et non intelligibile videtur, quando illa virtus datur verbo, utrum tunc detur vel ante sit data et quomodo et qualiter datur et quomodo operatur, si ponatur esse aliqua qualitas in verbo ; propterea est alia via quod virtus verbi extenso nomine dicitur, non quia aliqua qualitas sit data verbo per quam operatur, sed ex divina institutione hoc firmatum est, ut isto verbo prolato a sacerdote super panem cum intentione conficiendi, panis transsubstantietur. Unde ad prolationem illius verbi Verbum increatum facit. Illa ergo ordinatio verbi infallibilis ad talem effectum virtus dicitur, quae non est aliqua qualitas data verbo nec aliquid de novo creatum.

 

[Ad obiecta] :

1-5. Et ex hoc patent rationes ad utramque partem, quia primae procedunt de virtute communiter dicta, praeter ultimum. Ad quod dicendum quod non est simile, quia natura est agens praecipuum et efficiens, sed hic solus Deus est influens.

 

1-2. Rationes ad oppositum patent, quia concedo quod, sicut rerum creatio est a sola virtute increata, sic et transsubstantiatio. Sed in hoc est hic additio, quia hoc fit ad prolationem verbi creati, illud sine aliquo ministerio.

3-6. Aliae rationes omnes patent, quia nihil absolutum est verbis datum, sed Christus unica institutione non tantum verbum quod protulit, sed omne consimile prolatum a sacerdote supra naturam ordinavit, ut statim, ipso prolato, ipse sacerdos invisibilis assistens converteret. Unde nihil datur verbo de novo, quando sacerdos illud pronuntiat. Sed illa institutione primaria efficacem habuit ordinationem ad hoc ; propter quod non immerito dicitur habere virtutem.

Per hunc etiam modum intelligo sacramenta Novae Legis esse causam et efficere, sicut supra determinatum est, non quia gratiam donent, sed quia efficacem ordinationem habent ex divina pactione ad gratiam. Non sic sacramenta Veteris Legis ; excepta circumcisione.

Habet tamen nihilominus hoc Sacramentum causalitatem ratione rei contentae, scilicet carnis Christi, quae ad gratiam disponit.

Et haec positio magnorum est et bene intelligentium.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum virtus verborum possit convertere quantamcumque materiam.

 

Quarto quaeritur de virtute transsubstantiante per comparationem ad elementum, et quaeritur, utrum virtus verborum possit convertere quantamcumque materiam.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia aeque difficile est convertere unam hostiam sicut duas, et ita duas ut tres, et sic procedendo : ergo pari ratione aeque facile est convertere magnam et parvam quantitatem.
  2. Item, conversio illa est a virtute immensa ; sed illa virtus potest super quantamcumque materiam : ergo etc.
  3. Item, unus sacerdos toti mundo posset conficere ; eadem ratione, si duplo plures essent, et sic ascendendo : ergo etc.
  4. Item, panis est totum homogeneum, ergo eiusdem naturae est in toto et in partibus ; et si secundum hanc partem convenit ad conversionem, et secundum omnem : ergo, si adsit verbum et elementum, cum ista faciant sacramentum, patet etc.
  5. Item, sicut medium corrumpitur per superfluum, ita per diminutum ; sed in quantacumque parva quantitate potest verbum convertere : ergo in quantacumque magna.

 

Contra :

  1. Omnia creavit Deus in numero, pondere et mensura, sicut dicitur Sapientiae 11, 21. Ergo in hoc sacramento concernitur determinata mensura : non ergo potest in quantamcumque materiam.
  2. Item, baptizans, si intenderet verbo consecrare totum mare, non tamen consecraret nisi eam partem quae venit in usum. Ergo videtur similiter quod nec hic totum panem.
  3. Item, virtute sacramenti non debet fieri aliquid quod sit in contumeliam sacramenti ; sed, si virtute verbi hoc fieret, posset stultus sacerdos conficere. totum panem de foro, et sic hoc sacrmentum veniret in contumeliam : ergo etc.
  4. Item, natura nihil facit frustra, ergo multo minus nec Deus ; sed, si in quantalibet quantitate fieret consecratio, esset frustra : ergo etc.

 

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod nedum panem de foro, immo etiam, nisi servetur ritus ab Ecclesia institutus, non conficit sacerdos, quia sicut non potest conficere nisi sacerdos, sic nec ipse sacerdos conficit nisi modum sacerdotum et ritum servet in conficiendo. Et hoc dicunt fuisse revelatum. Qui autem aliter facit, non sacerdos, sed sacramenti temerator secundum iudicium eorum reputatur.

Sed haec positio est nimis arcta, quia, sicut dicit Augustinus, et habetur distinctione octava, forma verborum, in quibus consistit vis conficiendi, valde modica est ; et constat addita esse huiusmodi ad solemnitatem.

 

Alia positio est quod, si adsit intentio et verbum et elementum, est sacramentum in quantacumque materia. Unde si sacerdos totum panem de foro intenderet conficere, confectum esset, et similiter totum vinum de cellario.

Sed haec positio nimis ampla est ; et dum nimis tribuit verbo et ministro, infert contumeliam sacramento. Nec credendum est quod Christus hoc daret, cum nec sapiens homo dictaret hoc esse dandum, et ipse sapientissime omnia fecit et maxime sapienter hoc instituit sacramentum.

 

Et propterea dicendum sine praeiudicio quod non fit virtute verborum conversio nisi adsit intentio, et intentio concors institutioni et intentioni Ecclesiae, quia, sicut dicit Hugo, omne sacramentum irritum reputatur si contra institutionem celebratur. Intentio autem Ecclesiae et instituentis est convertere ad usum fidelium. Unde, cum virtus verborum secundum intentionem reguletur ad tantam materiam se extendit ad quantam potest sacerdos conicere quod debeat et congruat sumi in usum fidelium.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet quod sacerdos volens conficere totum panem de foro, nihil. facit.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod illa virtus potest super quantamcumque materiam, dicendum quod verum est ; sed hoc non venit ex impotentia verbi, sed ex defectu intentionis. Similiter patet sequens, quia, si tot essent fideles quibus necesse esset habere tantum de hostiis, quantum de pane in foro, tunc ordinta intentione posset conficere.

4-5. Ad aliud dicendum quod non est defectus ex parte materiae, sed intentionis ordinatae, ut dictum est, non, inquam, ad finem, quia talis ordinatio non facit ad hoc quod fiat conversio vel non. Si enim aliquis conficit intentione lucri, nihilominus conficit, sed si aliquis conficeret non ad usum, sed ut proiceret in latrinam, dicitur ab aliquibus quod nihil faceret. Quidquid sit de hoc, tamen illud verum est quod oportet quod habilitas sit ad usum secundum probabilitatis iudicium ; et ideo non potest confici in quantacumque quantitate, propter hoc quod quantitatis nimietas aufert utendi idoneitatem ex parte materiae.

Sed quantumcumque sit parva quantitas, sine indecentia potest venire ad usum ; et ideo quantitas parva non impedit, quia quantumcumque modica potest venire in usum.

 

 

ARTICULUS II

De Eucharistia per comparationem ad virtutem apprehendentem.

 

Consequenter quaeritur de virtute apprehendente existentiam Christi veram in altari.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum talis existentia sit supra intellectum viatoris.

Secundo quaeritur, utrum sit supra sensum comprehensoris.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum existentia corporis Christi in Sacramento sit supra intellectum viatoris.

 

Et quod sit supra intellectum viatoris, ostenditur sic :

  1. Omnis cognitio intellectiva secundum naturam convenientem nostro intellectui incipit a sensu ; propter quod etiam dicit Philosophus quod nihil est in intellectu, quod prius non fuerit in sensu. Sed corpus Christi esse sub illis speciebus est tale quid quod nunquam fuit in aliquo sensu, nec in se nec in simili : ergo etc.
  2. Item, quod est supra experientiam est supra intelligentiam humanam, quoniam cognitio generatur in nobis per experientiam, ut dicit Philosophus : Ex multis sensibus fit una memoria etc. Sed existentia corporis Christi sub Sacramento est supra experientiam, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum : ergo supra intelligentiam nostram.
  3. Item, intellectus noster supponit hoc tamquam principium per se notum, cui non potest contradicere ad interius rationem, quod omne continens corpus maius est vel aequale illi quod continet ; sed species sive hostia nec est maior nec aequalis, sicut dicit fides : ergo, si intellectus hoc ponit, ponit ergo contra se.
  4. Item, omnis intellectus humanus hoc dicit, quodsi aliquid est in aliquo toto et fiat in minori, quod necesse habet contrahi allt illud excedit simpliciter ; sed fides nostra dicit quod in hoc Sacramento corpus Christi est in magna hostia , et iterum in medietate hostiae ita magnum et non contractum : ergo intellectus hoc non potest capere.

 

Contra :

  1. Nullus tenetur ad impossibile : ergo, si hoc est omnino supra posse nostri intellectus, nullus tenetur credere : ergo qui non credit ibi esse corpus, sicut fides praedicat, non peccat.
  2. Item, Augustinus dicit : Quod credimus, debetur auctoritati ; quod intelligimus rationi ; sed multas rationes habemus ad monstrandum quod ibi sit verum corpus Christi, et quod, si est verum, est integrum et vivum : ergo videtur quod intelIigamus.
  3. Item, quod est supra intellectum est supra verbum et sermonem, quia sermo ortum habet ab intellectu : ergo non videtur quod aliquis possit de hoc Sacramento loqui.

Quaeritur etiam iuxta hoc : si totum est fidei quod est in hoc Sacramento, videtur quod peccat quicumque se intromittit disputare de ipso.

Et iterum, cum alii articuli fidei sint supra intellectum, propter quid magis dicitur de isto quam de aliis ?

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt hic subtiliari et dicere quod hoc aliquo, modo erat intelligibile. Et quamvis existentia talis sit supra naturam corporis humani non gloricati, non est tamen supra naturam corporis glorificati, quia corpus illud habet proprietates lucis et nobilitates lucis ; corpus autem lucis tantae nobilitatis est per naturam quod in maiori spatio et minori potest esse, ita quod ipsum nec sit maius nec minus.

Exemplum autem dant sic : si lux candelae sive lumen sit in magna domo et postmodum transferatur in parvam, lux candelae tanta est in parva quanta in magna, non rarior nec densior ; similiter radius, si dirigatur in propinquum et in longinquum. Similiter volunt dicere. in corpore glorioso et maxime in corpore Christi.

Sed ista manuductio ad intelligendum potius intellectum obfuscat quam aperiat : primum, quia exemplum non est conveniens in se ; lumen enim non est corpus nec defluxus corporis nec rarefit nec condensatur. Rursus, non est conveniens ad propositum, quia diffusio luminis quia arctatur secundum spatium, configuratur secundum illud in quod diffunditur. Si ergo corpus Christi sic esset in hostia, oporteret quod figura nasi et aliorum membrorum configuraretur planitiei hostiae. Et iterum, non potest intelligi quod contrahatur quin una pars corporis intret sub alia ; ac per hoc non manet corporis quantitas et figura et multa inconvenientia ad hoc sequuntur.

 

Ideo dicendum aliter quod est supra naturam corporis glorificati nec possunt proprietates illae convenire alicui per naturam ; et si conveniant, hoc solum est per miraculum ; et ideo non est quaerendum simile per quod capiatur.

 

Si ergo quaeratur ratio per quam intelligatur vel utrum sit intelligibile, dicendum quod est loqui de intellectu nostro ut est humanus vel ut est fidelis. Si ut est humanus, sic intelligit conversus ad imaginationem et sensum et iudicat secundum causas intrinsecas et inferiores. Et ideo deficit in assentiendo, quia non assentit nisisecundum manuductionem, quae ortum habet ab imaginatione et sensu. Item, quia iudicat secundum causas intrinsecas et creatas, et ita comparando potentiam continendi ipsius hostiae ad potentiam continendi passive ipsius corporis ; et quia invenit repugnantiam et improportionabilitatem : ideo contradicit in ratiocinando. Et ita iste articulus dicitur esse supra intellecturit et contra intellectum, secundum quod est intellectus humanus.

Si autem loquamur de intellectu secundum quod est fidelis, sic dicendum quod assentit secundum dictamen fidei et secundum regulam veritatis aeternae ; ideo sufficit in assentiendo et concordat in ratiocinando. Intellectus enim fidem habens statim credit, ex quo hoc propositum est sibi, scilicet quod Christus esset sub speciebus illis, et hoc adiutus lamine fidei. Similiter concordat in ratiocinando, quia aspicit ad causas superiores. Sic enim dicit intellectus : Deus potest facere omne quod est congruum ; et fides assumit : congruum est quod caro Christi exponatur in cibum ; et ideo ratio concludit quod Deus hoc possit ibi facere. Item, intellectus dicit quod Veritas non potest dicere falsum ; et fides assumit : Veritas dixit : Hoc est corpus meum, et praecepit ut diceretur : ergo dixit verum.

 

Cum ergo sit in nobis duplex intellectus, scilicet fidelis et humanus, ideo sentinius in nobis aliquando colluctationes ; fidelis tamen intellectus praevalet sibi ut est humanus, quia elevat ipsum extra animalitatem ; attamen non ita elevat quod comprehendat, ut meritum fidei integrum maneat. Et hoc patet, quia intellectus humanus dicit quod impossibile est quod maius contineatur a minori ; et fidelis respondet quod verum est localiter, et corpus Christi magnum non est ibi localiter, sed sacramentaliter ; et quamvis illud sit impossibile, tamen potest esse Deo possibile. Et quia nescimus quid Deus possit, mutato modo essendi, ideo, licet intellectus sibi praevalat, tamen nondum comprehendit.

 

Et sic patent rationes ad utramque partem. Primae enim procedunt de intellectu secundum quod humanus et secundae de intellectu secundum quod fidelis.

 

Ad illud tamen quod quaeritur, quare plus hoc dicitur esse supra intellectum, dicendum quod in hoc quodam modo communicat nostra imaginatio, cum corpus Christi sit imaginabile ; et quoniam illuditur ei, quia, ut est sub Sacramento, subterfugit imaginationem, immo supra ipsam est, ut praehabitum fuit, cum accipiat modum essendi quem habet spiritus : ideo, cum repugnet imaginatio, magis est contra intellectum. Sed in articulis aliis, scilicet Divinitatis, omnino deficit et nonadeo repugnat.

 

Ad illud quod quaeritur, quare disputatur de hoc Sacramento, cum totum sit fidei, dicendum quod non ad generandam fidem, sed ad nutriendam, ne propter ignorantiam aliquis concedat repugnans fidei vel neget consequens ad fidem ; et hoc perutilissimum et necessarium est, quia multa ponuntur in hoc Sacramento ab incautis, in quibus est periculum in asserendo. Unde disputamus, non ut melius credamus, sed ut fidem illibatam servemus, dum, ipsa cognita, errores caveamus et cavendo in veritate persistamus.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum existentia Christi sub Sacramento sit supra sensum comprehensoris.

 

Secundo quaeritur, utrum existentia Christi sub Sacramento sit supra sensum comprehensoris.

Et quod non, videtur :

  1. Quia Magister dicit in sequenti distinctione, quod haec est ratio quare sub alia specie traditur corpus Christi, ut fides habeat meritum. Sed in Beatis fides non habet locum : ergo videtur quod debeat eis apparere in propria specie.
  2. Item, quamvis status gratiae sustineat aliquod velamen et compatiatur, tamen statui gloriae omne velamen revelatur. Ergo, si corpus Christi velatur sensui nostro propter speciem, videtur quod Beatis sit revelatum.
  3. Item, sensus decipiuntur propter hoc quod ibi latet Christus sensus nostros ; sed in Beatis nulla cadit deceptio : ergo nullo modo potest latere sensum Beatorum.
  4. Item, claritas corporis non gloriosi non potest latere visum non gloriosum, ergo nec claritas corporis gloriosi visum gloriosum ; sed corpus Christi est clarissimum : ergo etc.

 

Contra :

  1. Existentia illa et modus existendi est supra intellectum ; sed nunquam sensus. elevatur supra intellectum : ergo est supra omnem sensum. quantumcumque glorificatum.
  2. Item, corpus Christi sub Sacramento habet modum existendi elevatum ultra modum existendi spiritus creati, pro eo quod est in qualibet parte totum et pro eo quod in pluribus locis simul ; sed nunquam oculus gloriosus videt spiritum : ergo nec corpus Christi, prout ibi existit.
  3. Item, sensus gustus est in Beatis, ut dicit Augustinus, De quinque responsionibus, et infra patebit ; sed esto quod Beatus sumeret Christi corpus, constat quod gustus non sentiret saporem carnis : ergo pari ratione nec visus percipit ut est ibi.
  4. Item, regula est in perspectiva quod quando duae magnitudines videntur in aequali spatio, maior magnitudo videtur sub angulo maiori : videre enim est secundum triangularem directionem radiorum, ita quod basis est res visa, et angulus intelligitur fieri circa pupillam. Ergo, cum corpus Christi maius sit ista specie, si videt intra speciem maiorem magnitudinem, maior angulus est infra minorem ; sed hoc non potest esse nisi per miraculum : ergo impossibile est quod per naturam corporis glorificati videat, immo videre ita est miraculum sicut existere.

 

Respondeo : Dicendum quod existentia corporis Christl sub Sacramento est sublimata supra modum essendi et omnis corporis et omnis rei corporalis et dimensivae. Unde, cum visus non abstrahat a quantitate, quia est commune sensatum et percipere habeat corpus secundum modum existendi corporalem, dicendum est quod nullo modo visus quantumcumque gloriosus ad hoc attingit ut videat ibi Christum sicuti est, etiam si praesens sit.

Et si alicui miraculose ostensum est, nunquam tamen ostensum fuit in forma quam ibi habet, ut communiter dicitur ; quia ostensum fuit in forma parvuli, et ipse est ibi secundum emdem quantitatem quam habet in caelo, et sic est in qualibet parte ; et iste modus existendi abstrahit ab omni sensu. Unde conoedendae sunt rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de merito fidei et de velatione, dicendum quod, quamvis sensus non percipiat, tamen intellectus hoc clare novit. Ulterius, etsi visus non videat, hoc non est quia velatur illa specie, sed quia est ibi per modum alium quam sit corpus ut est sensibile.

Credo tamen quod aliquibus certis indiciis cognosceret quodam modo sensus ibi esse corpus Christi, id est intellectus conversus ad sensum ; sicut ponit Augustinus exemplum, in ultimo De civitate Dei, de visu glorioso, utrum videat Deum ; ubi dicit quod intellectus per sensum comprehendit quod. Deus est omnia in omnibus, sicut ego per visum cognoscere dicor quod aliquis sit vivus et habeat animam, quando video eum loqui.

  1. Ad illud quod oqicitur de deceptione, dicendum quod in hoc Sacramento nullus sensus decipitur nec aliquid, quia est sacramentum veritatis. Sed quod dicuntur sensus decipi, hoc dicitur quia sunt via ut opinio in nobis fallatur, quae iudicaret ibi esse subiecta specierum nisi intellectus fidelis purgaret errorem ; multo magis in Beatis purgat et praevenit ut non decipiantur.
  2. Ad illud quod obicitur de claritate corporis non glorificati, dicendum quod neutra latet sensum, dum tamen corpus habeat modum existendi debitum corpori. Quemadmodum corpus Christi passibile sub Sacramento datum fuit impassibiliter, quamvis secundum veritatem esset passibile ante passionem, per hunc modum et visibile et sensibile est insensibiliter ratione modi essendi ibi. In hoc autem nolo praeiudicare sensui Beatorum, sed opus Dei in hoc Sacramento mirificum praedicare.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Satis responsum est haereticis etc., quia his duabus obiectionibus ipse non respondit, scilicet de manducatione Domini nostri, quod videtur esse irreverentiae ; et de formatione corporis Christi, quod videtur esse dementiae.

Respondeo : Dicendum quod solutio huius secundi articuli patebit in sequenti distinctione de conversione ; alterius vero, scilicet de irreverentia, patet ex praecedentibus, quia non manducatur manducatione carnali, sed spirituali, sicut medicina salutifera ; et hoc non est irreverentia, immo magis irreverentia Domini contemnere medicinam.

 

Dub. II.

Item. quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius : Si tantum valuit sermo Eliae etc. : unde hoc habuit sermo Eliae ? Aut a se aut aliunde. Non a se, constat ; non aliunde, ut videtur, quoniam appetere vel petere consumptionem aliorum non est caritatis, cum caritas dictet contrarium : sed, si non est ex caritate, non est exaudienda petitio : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod sermo Eliae dicitur valuisse, non quia potentia fuerit in Elia vel eius sermonead illud faciendum, sed quia ad eius petitionem astitit vis superior ; et hoc non fuit tantum ratione caritatis quae erat in eo, sed potius ratione gratiae miraculorum quae potissime vigebat in eo. Nec peccavit in hoc Elias, immo digne fecit, quia illi confidentes in multitudine comitum irreverenter loquebantur, contemnentes virtutem Dei quae erat in eo ; et ideo iuste experti sunt Dei iudicium iustum et potentiam viri sancti ; et nos etiam instructi sumus quantam servis suis velit Deus reverentiam exhiberi.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Post consecrationem carnem Chtisti et sanguinem, quod benedictio consecravit. Videtur enim male dicere, quia in substantia formae nihil est pertinens ad benedictionem, sed totum per modum narrationis ; quod patet, cum dicitur : Hoc est corpus meum.

Respondeo : Dicendum quod verba in quibus consistit vis consecrandi dicuntur benedictio tum ratione benedictionis praecedentis, tum quia ad eorum prolationem Dominus benedicit, quia convertit in corpus quod super omnia benedixit, ditando perfectis donis gratiarum animam et sanctificatione et puritate carnem illam sanctissimam.