Distinctio XIV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

Post haec de poenitentia agendum est

 

 

PARS I

De poenitentia in generali.

 

DIVISIO TEXTUS

Terminatis tribus partibus principalibs, in quibus Magister egit de tribus sacramentis, hic incipit quarta pars, in qua agit de sacramento Poenitentiae.

Dividitur autem haec pars in duas.

In prima parte agit de poenitentia in generali.

In secunda agit specialiter de eius partibus, infra, distinctione decima sexta : In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt.

 

Prima pars habet duas.

In prima Magister determinat veritatem.

In secunda elidit duos errores circa poenitentiam, infra eadem ditinctione, ibi : His verbis quidam vehementius etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima determinat ordinem ipsius ad Baptismum.

In secunda parte determinat eius multiplicitatem, ibi : Baptismus tantum est sacramentum, sed Poenitentia etc.

In tertia post distinctionem multiplicitatis ponit notificationes poenitentiae virtutis, ibi : Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita etc., ubi ponit rationem a parte nominis et a parte rei.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeritur de poenitentia-virtute, et circa hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de ipsa absolute.

Secundo, in comparatione.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum poenitentia sit virtus.

Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum sit virtus generalis an specialis.

Tertio quaeritur, utrum sit virtus theologica vel cardinalis.

 

 

ARTICULUS I

De virtute poenitentiae absolute.

 

QUAESTIO I.

Utrum poenitentia sit virtus.

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Matthaei 3, 2 : Poenitentiam agite, Glossa : Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem. Hoc ipsum dicit Magister in littera.
  2. Item, sicut dicit Philosophus, virtus est quae habentem perficit et opus eius bonum reddit ; sed talis est poenitentia : ergo est virtus.
  3. Item, nullus actus est laudabilis nec meritorius nisi actus virtutis ; sed poenitere est laudabile et meritorium : ergo est actus virtutis. Sed est actus poenitentiae : ergo poenitentia est virtus.
  4. Item, nihil expellit vitium et peccatum nisi gratia vel virtus ; sed poenitentia expellit haec : ergo poenitentia est gratia vel virtus. Sed non est gratia, quia gratia dicit pure quod Deo est, poenitentia autem actum nostrum : ergo etc.
  5. Item, poenitere non ideo bonum est quia praeceptum, sed magis e conversa : ergo per se bonum. Et iterum, arduum et difficile est modo debito poenitere, et circa ipsum contingit errare : ergo necessario indige.nms virtute ordinante ad hoc. Sed haec non est nisi poenitentia : ergo etc.

 

Contra :

  1. Sacramentum et virtus ex opposito dividuntur ; sed poenitentia est sacramentum : ergo non est virtus. Si dicas quod poenitentia dupliciter accipitur et secundum duas acceptiones est virtus et sacramentum, quaeritur : quare magis poenitentia quam Baptismus vel aliud sacramentum ?
  2. Item, poenitentia est passio ; sed omnis virtus, ut dicit Philosophus, est habitus : ergo poenitentia non est virtus.
  3. Item, omnis virtus habet obiectum bonum, sicut scientia verum ; sed poenitentiae obiectum est peccatum : poenitens enim non poenitet recte nisi de culpa : ergo etc.
  4. Item, omnes virtutes sunt connexae et manent aliquo modo in patria et fuerunt in Christo et in primo homine ; sed poenitentia non fuit in Christo nec in primo homine nec etiam erit in patria : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc multiplex fuit opinio.

Quidam enim dicere voluerunt quod poenitentia non est virtus, sed actus virtutis ; non unius, sed omnium, et concurrunt omnes ad hunc actum ; sicut chordae citharae ad unum sonum secundum regulam tangentis, sic omnes virtutes secundum dictamen prudentiae.

Sed ista positio non est conveniens. Si enim iste actus est bonus et difficilis et circa quem contingit errare ; sicut ira per zelum est habitus quo homo irascitur vitiis alienis, sic poenitentia est habitus quo homo irascitur vitiis propriis. Si enim non esset habitus, tunc non diceretur haber poenitentiam nisi actu poenitens.

 

Secunda opinio fuit quod est habitus, non virtutis, sed gratiae ; nec tantum nominat gratiam secundum substantiam, sed etiam secundum actum, ut sicut gratia baptismalis dicitur innocentia, sic gratia iustificationis poenitentia.

Sed haec positio non debet stare, quia gratia non dirigit liberum arbitrium ad aliquem motum specialem per se nisi mediante virtute, quod facit poenitentia.

 

Tertia positio est quod poenitentia est virtus, sed non est virtus nisi extenso nomine virtutis. Nam virtus proprie est in dirigendo ad bonum : virtus enim est qualitas mentis, qua recte vivitur ; sed ponitentia revocat a malo.

Sed haec positio non videtur adhuc sufficiens, quia poenitentia non facit tantum dolere de culpa perpetrata, sed etiam facit emendare ; unde eius est subiectum punire et Deo reconciliare ; et hoc patet ex definitione, et ita est virtus proprie.

 

Ultima positio est quod poenitentia est habitus virtutis et virtutis secundum propriam acceptionem, non tantum secundum communem.

Et haec probabilior est, ut credo, sicut patebit melius in sequentibus

 

Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod poenitentia est expulsiva peccati actualis, quod est macula animam deformans et iterum ad malum inclinans, sive a bono dehabilitans et iterum naturam vulnerans ; quam etiam perpetravit quis per actum voluntatis cum delectatione et libidine. Quia igitur delere culpam ut deformantem, est gratiae reformantis ; ut dehabilitantem, virtutis habilitantis ; ut vulnerantem, sacramenti curantis ; ut actu perpetratam, per actum similiter voluntatis ; ut cum delectatione perpetratam, cum passione contraria : ideo poenitentia recte dicitur gratia, virtus, sacramentum, actus et passio. Et iste modus est secundum diversas naturas in ea repertas, tamen per ordinationem ad unum ; unde non dicitur poenitentia his modis omnino aequivoce, sed analogice.

Et propter hoc concedendae sunt rationes ad primam partem.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quia est sacramentum et passio, patet responsio et ratio illius analogiae ; non sic enim est in aliis sacramentis. Quia enim poenitentia respicit culpam actualem, in cuius deletione concurrit motus liberi arbitrii concordans gratiae ad culpae expulsionem, qui quidem motus rectus et virtuosus est ; et propter displicentiam peccati, quod necesse est esse perpetratum, non potest esse sine passione doloris, patet quare poenitentia magis est virtus quam alia sacramenta ; patet etiam quare magis habet passionem coniunctam quam alia.

  1. Ad illud quod obicitur, quod omnis virtus habet obiectum bonum, dicendum quod falsum est : instantia enim est in temperantia, in pietate et etiam in fortitudine ; sed sufficit quod actus sit bonus. Nihilominus tamen poenitentia duplicem habet actum, scilicet refugere vel detestari malum et emendare ; isti sunt actus ordinati, et ratione secundi habet obiectum bonum.
  2. Ad illud ergo quod obicitur de connexione virtutum et huiusmodi, dicendum quod virtutes habent connexionem et durationem secundum id quod perfectionis est in ipsis ; poenitentia autem habet aliquid perfectionis, et hoc est velle emendare, si in aliquo contingat offendere. Et haec quidem voluntas est in omnibus iustis ; impossibile enim est quod sit voluntas recta sine hoc. Habet etiam aliquid imperfectionis, sicut est luctus pro peccato perpetrato ; et ratione huius non attenditur connexio nec duratio, immo potius fit evacuatio, tamquam eius quod est ex parte.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum poenitentia sit virtus generalis an specialis.

 

Secundo quaeritur, utrum poenitentia sit virtus generalis an specialis.

Et ostenditur, quod generalis :

  1. Augustinus, in libro De quinque responsionibus : Poenitentia est quaedam res optima et perfecta ; omnes defectus revocans ad perfectum. Sed alio habitu restauratur defectus concupiscibilis et irascibilis : ergo poenitentia respicit omnes habitus. Sed hoc non posset facere, si esset specialis virtus : ergo etc.
  2. Item, ratione vipetur, quia eiusdem virtutis cuius est delectari in aliquo est tristari et detestari oppositum ; sed continentiae est delectari de actu castitatis : ergo eiusdem est detestari actum incontinentiae, et sic de aliis. Sed poenitens detestatur omne peccatum : ergo etc.
  3. Item, habitus cognoscuntur per actus et actus per obiecta. Sed obiectum. poenientiae est peccatum in communi, quia ipsa omne peccatum detestatur et omne peccatum expellit : ergo poenitentia est virtus generalis et communis.

 

Contra :

  1. Specialis virtutis est diligere bonum quia bonum, scilicet caritatis : ergo, a simili, specialis virtutis est odire sive detestari malum quia malum ; sed hoc est poenitentiae : ergo etc.
  2. Item, specialis doni est refugere malum faciendum sive declinare a malo, ut timoris : ergo specialis virtutis est refugere malum iam factum ; sed hoc est poenitentiae : ergo etc.
  3. Item, poenitentia ordinatur ad unum actum tantum liberi arbitrii, non ad omnes, quia solum ad poenitere et dolere : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod hic fuit multiplex positio.

Quidam enim voluerunt dicere quod est virtus generalis et est pars iustitiae generalis, cuius est facere bonum et declinare a malo. Unde sicut facere omne bonum est iustitiae generalis, sic declinare ab omni malo facto est iustitiae generalis ; et hoc est poenitentiae ; et ideo poenitentia et pars iustitiae generalis. Et quoniam iustitia generalis dicitur non per praedicationem, sed per quamdam virtutum aggregationem, quia comprehendit multas virtutes - sicut una vinea multas vites, ut dicit Chrysostomus, sic poenitentia comprehendit omnes virtutes - quando poenitet de malo luxuriae, tangit chordam continentiae ; quando de malo superbiae, chordam humilitatis ; ut sit venter conscientiae resonans in fletu quasi cithara, secundum illud Isaiae 16, 11 : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit ; quia si secundum omnes virtutes flenda sunt peccata aliena, multo magis propria.

 

Sed haec positio non debet stare, quia, etsi poenitentia respiciat malum in communi, tamen respicit sub propria ratione et habet actum specialem qui indiget virtute non tantum praecipiente, sed eliciente ; ut sicut ita per zelum, quae detestatur omne peccatum in proximo, est specialis virtus, quia respicit illud sub ratione digni poena ; et obedientia specialis virtus, quia respicit exsequendum sub ratione mandati : sic etiam poenitentia specialis virtus, quia respicit sub ratione mali proprii a se contra Deum perpetrati, prout homo ex hoc dignus est puniri.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod effectum habet generalem, dicendum quod illud est verum ratione connexionis virtutum, quia omnes defectus reparat ; et magis est verum de ipsa quam de alia, quia aliorum actus est in formando, sed actus poenitentiae in reformando.
  2. Ad illud quod obicitur, quod eiusdem virtutis est gaudere de aliquo et de opposito tristari, dicendum quod verum est imperative, sed non elicitive. Et hoc patet, quia caritas dictat et imperat fugere peccatum ; sed tamen iimor elicit motum fugae. Alterius enim virtutis est imperare et alterius elicere, ut obedientia. dictat Deo obediendum in hoc praecepto : Non moechaberis, et continentia elicit.
  3. Ad illud quod obicitur de obiecto, dicendum quod, etsi non contrahatur ad speciale peccatum, tamen illud considerat sub speciali et propria ratione, hoc est , in quantum a se perpetratum et Dei offensivum, cui vult reconciliari et emendam facere ; ideo est virtus specialis, quia virtus ponitur generalis vel specialis, non ratione obiecti, quod est materiale, sed secundum quod habet rationem motivi.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum poenitentia sit virtus theologica vel cardinalis.

 

Tertio quaeritur, utrum sit virtus theologica vel cardinalis.

Et quod theologica, videtur :

  1. Quia poenitentiae est reconciliare Deo et detestari peccatum in quantum Dei offensivum : ergo respicit ipsum Deum non tantum ut finem, sed etiam in ratione obiecti ; sed omnis talis virtus est theologica : ergo etc.
  2. Item, videtur quod sit caritas, quia poenitentiae est detestari peccatum quia peccatum sive Dei offensivum ; sed non detestatur aliquis separationem ab aliquo nisi quia diligit coniungi cum eo ; sed hoc est caritatis : ergo poenitentia est caritas.
  3. Item, eadem vi naturali, qua homo refugit malum ne fiat, aspernatur cum factum est ; sed caritate refugit homo separari a Deo : ergo eadem refugit separationem iam factam. Sed hoc est poenitentiae : ergo etc.

 

Contra :

  1. Quod sit virtus cardinalis, videtur, quia omnis virtus theologica secundum actum suum transit in Deum ut in obiectu m ; sed poenitentia non transit in Deum ut in obiectum quantum ad actum poenitendi : ergo etc.
  2. Item, quod sit iustitia, videtur : super illud Psalmi [4, 6] : Sacrificate sacrificium iustitiae, Glossa : Quid iustius quam ut suis quisque peccatis potius quam alienis peccatis irascatur, seque puniens per poenitentiam et satisfactionem Deo offerat ?
  3. Item, Isidorus : tunc iudicium homo de se sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta damnat ; sed iudicium sumere est iustitiae : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod hic duplex fuit opinio.

Quidam enim voluerunt dicere quod poenitentia non est aliud quam caritas secundum substantiam, differens secundum statum. Dicitur enim caritas, in quantum amat Deum, sed poenitentia, in quantum resurgens, et eius est detestari malum in quantum Dei offensivum.

Sed certe si timor, qui facit declinare a malo, differt a caritate, non video quare poenitentia non differat. Sed quia habitus cognoscuntur per actus, non quoscumque, sed formales sive elicitos et primos, notandum quod poenitentiae actus est detestari culpam sive peccatum, quia Dei offensivum, et hoc in reconciliationem sive emendam. Et quia haec ratio est ipsius iustitiae, dico quod poenitentia est virtus cardinalis, contenta sub iustitia. Sicut enim fortitudo multos habet ramos ab una radice procedentes, ut patientiam, perseverantiam, fiduciam, quae induunt unam rationem, sic etiam iustitia, ut puta largitatem, pietatem, humilitatem, obedientiam, poenitentiam, quae forte sunt partes potentiales ipsius virtutis iustitiae, sicut melius patebit infra.

 

Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod virtutes invicem se adiuvant et invicem sibi imperant, sicut patet consideranti motus earum, ut patet. Aliquis enim obedit ad hoc solum, quod praecipitur ; et hoc est obedientiae purae. Aliquis obedit praecepto Domini, quia amat eum ; et hoc est. obedientiae imperatae a caritate. Aliquis obedit in hoc praecepto continentiae, quia diligit ipsam ; et hoc est obedientiae imperatae a continentia. Unde obedire semper ab obedientia elicitur, aliquando per se, aliquando ab aliis imperata.

Similiter patet in aliis, quia continere est actus elicitus a castitate. Si quis autem continet amore castitatis, talis actus est elicitus et imperatus a castitate ; si quis amore Dei, sic est elicitus a castitate et imperatus a caritate ; si propter praeceptum Dei, sic est imperatus ab obedientia.

Similiter dicendum quod poenitentia detestatur peccatum aut quia Dei offensivum, ut ei reconcilietur et emendet, et hoc facit secundum se ; aut quia a Deo separativum, et hoc facit imperata a caritate ; aut quia specialis virtutis corruptivum, et hoc facit imperata et adiuta a qualibet speciali virtute. Et sic patet quod proprie est iustitia, tamen contingit aliarum virtutum motus sibi commisceri.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod est theologica, quia habet Deum pro obiecto, dicendum quod falsum est, quia sicut obedientia proprie respicit Dei mandatum et latria honorem Deo debitum, sic poenitentia offensam Deo factam et emendam faciendam.
  2. Ad aliud patet responsio, quia ille motus est a caritate per modum imperantis, sed a poenitentia per modum elicientis ; unde, quamvis caritas moveat ad detestandum quod separat a Deo, non tamen elicit, quia est ibi specialis difficultas sicut in aliis actibus virtutum ; unde sicut caritas movet ad omne bonum imperando, sed non eliciendo, immo speciales virtutes sunt. necessariae, sic in actu poenitentiae intelligendum.
  3. Ad illud quod obicitur de virtute naturali, dicendum quod non est simile, quia virtus naturalis non dicit tantam approximationem ad actum sicut virtus infusa vel acquisita ; et ideo magis diversificatur quam naturalis. Et hoc patet, quia plures virtutes sunt in eadem potentia naturali ; et ideo non sequitur, quodsi naturalis eadem est, quod propter hoc sit eadem virtus moralis.

 

 

ARTICULUS II

De poenitentiam comparatione.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de poenitentia in comparatione.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur de ipsa per comparationem ad subiectum.

Secundo, quantum ad actum sive originem.

Tertio, quantum ad ordinem.

 

 

QUAESTIO I.

Quae vis animae sit subiectum virtutis poenitentiae.

 

Primo quaeritur, quae vis animae sit subiectum virtutis poenitentiae.

Et ostenditur quod sit in vi animae irascibili.

  1. Augustinus, in libro De poenitentia, poenitentiam definiens, dicit quod est quaedam dolentis vindicta. Constans autem est quod vindicta est ipsius irascibilis et vindictam appetere : ergo etc.
  2. Item, super illud Psalmi [4, 5] : Irascimini etc., Glossa : Quid iustius quam ut suis quisque irascatur peccatis potius quam alienis, seque puniens per poenitentiam Deo offerat. Ergo irasci peccatis est per poenitentiam ; sed constat quod irasci est ipsius irascibilis : ergo et poenitere.
  3. Item Ioannes Chrysostomus : Perfecta poenitentia cogit poenitentem omnia libenter sufferre. Sed hoc est ipsius irascibilis : ergo poenitentia est in vi irascibili.
  4. Item, poenitere, sicut patet ex ratione nominis, est poenam tenere, et ipse Augustinus hanc etymologiam ponit ; sed vis, quae respicit poenam et sustinet, est irascibilis : ergo etc.
  5. Item, poenitentia virtus est, non solum secundum quod respicit culpam, sed secundum quod est in subiectum, scilicet in hominem qui offendit, ut puniatur et per poenam emenda fiat : et hoc patet per duo quae Magister dicit in littera. Dicit enim quod poenitentia dicitur a puniendo ; dicit etiam quod per poenitentiam : mata plangimus cum emendationis proposito. Ergo cum virtus qua volumus proximum peccantem puniri sit in irascibili, scilicet ira per zelum, pari ratione et poenitentia erit in irascibili.

 

Sed contra :

  1. Videtur quod poenitentia sit in synderesi, quia cuius est actus, eius est habitus ; sed actus poenitentiae est gemere, et gemere est synderesis : ergo et poenitentia. Prima patet. Secunda probatur, quia scribitur ad Romanos 8, 26 : Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ; sed, Glossa dicit quod spiritus est synderesis : ergo etc.
  2. Item, videtur quod in rationali, quia in ea vi est poenitentia cuius est agere poenitentiam ; sed agere poenitentiam est ipsius rationis : ergo et poenitentia. Prima patet. Minor probatur ; super illud Psalmi [41, 6] : Spera in Deo etc., Glossa : Id est, de peccatis poenitentiam agam ; et ut habetur in Glossa : Quare tristis etc. : Ratio confortat animam sensibilem. Ergo ratio agit poenitentiam : ergo etc.
  3. Item, videtur quod in concupicibili, quia opposita nata sunt fieri circa idem ; sed delectatio et tristitia sunt opposita, similiter dolor et gaudium, amor et odium ; sed in poenitentia est dolor, tristitia et odium peccati : cum ergo horum opposita, scilicet amor, gaudium et delectatio, sint in concupiscibili, per praedictam regulam poenitentia est in concupiscibili : non ergo in irascibili.
  4. Item, videtur quod sit in qualibet vi animae, quia quae mutuo se expellunt, habent esse circa idem susceptibile ; sed poenitentia expellit omnia peccata : ergo, cum diversa genera peccatorum sint in diversis viribus, poenitentia non est in una vi, sed in diversis.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc varie opinati sunt diversi.

Quidam enim dixerunt quod poenitentia circuit omnes vires, quia expellit omnia peccata et omnia deflet. Et quoniam pro omnibus deflet, et ad perfectum fletum concurrit motus omnium virtutum, et ad expulsionem vitiorum concurrunt habitus virtutum omnium, voluerunt quod poenitentia in omnibus viribus esset tamquam iustitia generalis. Et hoc nituntur ostendere per Glossam super illud Isaiae 16, 11 : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit ; Interlinearis exponit : Sonabit in plangendo, et Glossa dicit : Sicut cithara compositum sonum non emittit, si una chorda rupta fuerit, sic spiritualis venter Prophetae, si una chorda virtutum rupta fuerit, dulces melodias non resonabit. Et ex hoc volunt habere quod similiter est in luctu poenitentiae, et ita quod poenitentia sit in omni vi. Et ideo dicunt quod poenitentia definitur per actu diversarum virium. Dicunt etiam quod ei respondent actus virium diversarum : satisfacit enim poenitens orando, et hoc est rationalis ; ieiunando, et hoc est concupiscibilis ; miserendo sive eleemosynam tribuendo, et hoc est similiter concupiscibilis ; poenam sufferendo, et hoc est irascibilis.

Sed ista positio partim supra improbata est. Si enim poenitentia est habitus specialis et unus, ut supra monstratum, et unus habitus in una est potentia, cum unum accidens sit in uno subiecto, et subiectum virtutis sit potentia : necesse est quod poenitentia non in omni, sed in aliqua vi sit determinate. Sed illud est quod decepit ponentes quod in omnibus viribus esset, quia poenitentia ab omnibus imperatur ; et hinc est quod ad luctum poenitentiae omnes virtutes concurrunt ut annexae, et videtur quod poenitentia sit in omnibus viribus et virtutes ceteras complectatur.

Istud etiam decepit eos, quia actum specialem et proprium poenitentiae non respexerunt, qui non est omnis, sed alicuius specialis vis. Et ideo haec positio non est multum probabilis.

 

Secunda positio est quod Poenitentia est in vi determinata, sed non est in aliqua trium virium praedictarum, sed in vi superiori ad illas tres ; et hanc vocant liberum arbitrium, in quo coniugatae sunt vis cognitiva et motiva, eo quod imperat aliis viribus et ei non imperatur, et circa quod residet meritum ex parte nostra. Et quia virtus a nulla potentia imperatur, quia etiam virtus est ad merendum, posuerunt omnes virtutes et poenitentiam esse in libero arbitrio tamquam in subiecto. Quia vero liberum arbitrium regit potentias inferiores, et per unam virtutem potest regere multas potentias, sicut per iustitiam et poenitentiam : hinc est quod poenitentia videtur esse in inferioribus viribus, videtur etiam esse in pluribus, quamvis subiective sit in una sola.

Verumtamen, sicut alibi melius patet, liberum arbitrium non dicit aliam potentiam ab his, scilicet rationali, concupiscibili et irascibili, licet dicat per alium modum, quia dicit per modum moventis et imperantis : sed istae potentiae sunt ei obedientes, ita quod eadem potentia in quantum libera imperat sibi ut natura ; et ideo, si ista positio velit dicere quod liberum arbitrium dicat potentiam secundum rem et naturam distinctam ab his, rationali, concupiscibili et irascibili, tunc non intelligo nec credo quod habeat veritatem. Si vero vult dicere quod nominent eamdem potentiam, sed tamen secundum alium modum se habehdi, hoc ego non nego.

 

Sed adhuc remanet eadem dubitatio, si potentiae animae diversae sunt, in qua sit secundum rem, quia vel oportet ad hoc venire quod illae tres potentiae sint in una potentia secundum rem, vel quod liberum arbitrium sit potentia distincta ab illis, vel quod omnis virtus sit in aliqua istarum trium, scilicet vel in rationali vel concupiscibili vel irascibili, in quibus consueverunt communiter a doctoribus et patribus nostris tres virtutes theologicae poni, cum actus harum virium immediate tendant in Deum. Et certe, si theologicae ibi reponuntur, quare non et cardinales secundum aspectum earum ad inferius ?

 

Tertia positio est quod poenitentia est in rationali ; et ratio huius positionis haec est, quia poenitentia est pars iustitiae cardinalis. Cum enim sit virtus et non sit theologica, necesse est quod reducatur ad aliquam virtutem. Cum ergo virtus cardinalis sufficienter et secundum Sanctos et secundum philosophos dividatur in quatuor, et poenitentia non sit sub aliqua aliarum, constat quod poenitentia, ut praemissum est, sub iustitia continetur ; iustitia autem, cum sit habitus unus, non potest esse in pluribus viribus : ergo necesse est qtiod sit in una.

Rursus, cum actus iustitiae, qui est reddere unicuique quod suum est, proprie sit rationis, quia iste est actus iudicialis, et ratio est iudex in regno animae, dicunt quod iustitia est in ratione ut est iudex, sicut prudentia est in ea ut est dux sive consiliarius. Et quoniam ratio, ut est iudex imperat toti animae, hinc est quod iustitia cardinalis dicitur omnes vires animae circuire. Et hinc est quod habitus continet qui videntur ad affectionem pertinere, sicut obedientiam et poenitentiam ; et hinc est quod poenitentia in una vi est tamen multas circuire videtur ; et ideo in rationali est ut est regitiva irascibilis et concupiscibilis, ut moveat concupiscibilem ad gemendum pro culpa et irascibilem ad puniendum ipsam animam.

 

Sed nec illud est multum rationabile inspicienti quod poenitentia, quae in affectu maxime sonat, et humilitas, quae est species iustitiae, sit in rationali.

Et ulterius, habitus virtutis non debet poni circa virtutem imperantem, sed elicientem. Nam in eliciendo est difficultas et respectu illius sive ratione illius est habilitatio ; unde motus virtutis non dicitur esse huius proprie vel illius nisi virtutis elicientis : sicut si caritas imperet continere vel iustitia pugnare, tamen continere semper est continentiae et recte pugnare est fortitudinis. Sicut ergo poenitere non est nisi poenitentiae, sic habitus non est in virtute imperante, sed eliciente ; haec autem non est vis rationalis, sed vis affectivae et maxime irascibilis, sicut patet ex rationibus prius visis. Nam poenitentia non tantum respicit vitium quod abominatur, quantum subiectuin peccati contra quod insurgit et quod insurgendo punit ; et non tam respicit culpam sive offensam quam etiam emendam ; et ista emenda est in poenae sufferentia, et ideo recte dicitur vindicta.

 

Et ideo est alia opinio, quod poenitentia, ut est specialis virtus, est in irascibili. Hanc positionem credo probabiliorem. Non enim capio quomodo poenitentia in omnibus viribus esse possit, cum sit habitus specialis.

Sic nec secundum capio, quomodo omnis virtus sit in una vi, supposito quod potentiae rationales sint plures, quae sunt proprie ipsius animae ut rationalis est, sive sint plures in quantum potentiae sive, ut dicunt alii, plures vires. Nec tertium, quomodo poenitentia et humilitas sint in ratione, cum dicant quod est affectionis, ut etiam ipsa spes vel caritas.

Et ideo dicendum quod, cum poenitentia de se dicat habitum affectionis, quod est in potentia affectiva ; cum autem dicat affectionem odii vel doloris ut vindictae et ut punientis, sicut patet ex multiplici auctoritate et ratione in opponendo ; et illud odium, quod est cum insurrectione, sit in irascibili potentia, quod ipsa poenitentia est in irascibili.

 

Si obiciatur, quomodo hoc possit esse, cum sit species iustitiae, iustitiam autem necesse sit esse in una potentia tamquam habitum unum, haec autem non potest esse irascibilis, quia magis est vis rationis ius reddere quam potentiae irascibilis, dicendum quod ipsa iustitia est in tribus viribus, secundum quod dicit Glossa super Genesis 2, 14, quod comparatur iustitia Euphrati.

Et si obicias : quomodo potest esse habitus unus ? dico quod iustitia cardinalis esse habitus unus dicitur, non sicut conclusio particularis dicitur habitus unus, sed sicut una totalis scientia dicitur unus habitus, ut grammatica, quae multos. continet habitus particulares, et geometria, sic et iustitia obedientiam, humilitatem, poenitentiam et largitatem et veritatem ; et secundum istos habitus particulares potest esse in diversis potentiis. Nam veritas est in rationali, largitas in concupiscibili, poenitentia et humilitas in irascibili ; uniuntur tamen omnes in unam rationem, quae est reddere unicuique ius suum ; et ideo subeunt rationem unius virtutis cardinalis. Si ergo iustitia cardinalis esset unus habitus particularis et simplex omnino et indivisus, tunc haberet locum obiectio ; quod cum non sit, patet illud.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sit in synderesi, dicendum quod argumentum illud deficit, quia gemere non est synderesis ut elicientis nec ut perfecte imperantis, quia sic nihil potest imperare libero arbitrio ; sed potius est ut remurmurantis malo et dictantis bonum, quia naturaliter remurmurat malo, et in hoc errare non potest. Et quoniam virtus est in potentia penes quam residet facultas et imperium eliciendi actum, ideo non est in synderesi, sed in libero arbitrio. Libertas autem arbitrii. non solum est in ratione, sed in concupiscibili et irascibili, quia complectitur rationem et voluntatem ; et voluntas continet potentiam amandi et detestandi, scilicet concupiscibilem et irascibilem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sit in rationali, dicendum quod ratio dicitur multipliciter, tamen, quantum pertinet ad propositum, dicitur communiter et proprie. Communiter comprehendit totam portionem animae divisam contra sensualitatem ; in qua ponuntur tres potentiae ; et sic accipitur in Glossa praedicta. Proprie accipitur pro potentia divisa contra concupiscibilem et irascibilem ; et sic obicitur, et sic non valet obiectio.
  3. Ad illud quod obicitur, quod sit in concupiscibili, propter hoc quod odium est in eadem, dicendum quod odium dicitur dupliciter : aut cum quadam displicentia aut cum insurrectione, vindicta et ira ; et primum est in concupiscibili, secundum in irascibili ; et tale est in poenitentia. Sicut enim per iram et per zelum irascitur homo et indignatur peccatis proximi, sic per poenitentiam peccatis suis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod sit in omnibus, dicendum quod expellere omnia vitia est dupliciter : vel per modum detestantis vel per modum informantis. Per poenitentiam expelluntur omnia vitia per modum detestantis et salisfacientis ; sed per modum informantis unumquodque vitium expellitur per virtutem sibi oppositam. Quod primo modo expellit, non necesse est esse in eadem potentia, sed quod secundo modo. Et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum poenitentia oriatur ex timore.

 

Secundo quaeritur de origine poehitentiae.

Et dicit Magister in littera, quod poenitentia-virtus timore concipitur.

 

Sed contra hoc est :

  1. Quia, si est virtus, est per infusionem : non ergo per conceptionem.
  2. Item, cum conceptio non sit sine generatione, quare magis dicit concipitur quam generatur ?
  3. Item, quare magis timore quam alio principio ? Et videtur quod magis amore, quia timor causatur ab amore : ergo prima ratio generandi et concipiendi est in amore : ergo etc.
  4. Item, tam timor quam. amor est ex fidei cognitione : ergo deberet dicere quod fide concipitur.
  5. Item, si timore, aut servili aut initiali aut filiali. Non servili, quia cum illo manet voluntas peccandi ; non initiali neque filiali, quia, antequam habeat timorem filialem vel initialem, necesse est quod de peccato poeniteat.
  6. Item, timor est donum : sed poenitentia-virtus est ante dona naturali ordine : ergo non concipitur timore aliquo.

 

Respondeo : Dicendum quod origo poenitentiae-virtutis effectiva Deus est, sed dispositiva a nobis, quia qui creavit nos sine nobis, non iustificat nos sine nobis.

Dispositio autem hoc ordine procedit. Primo necesse est Dei bonitatem et iustitiam cognoscere - cui displicet omne malum et inordinatio et ab illa offenditur et nullo modo malum relinquit impunitum - et se aliquid fecisse quod suae displicere debeat bonitati ; et haec est cognitio culpae, et ex hoc cognoscit se homo ex divina sententia obligatum ad poenam.

Necesse est etiam secundo cognoscere Dei misericordiam, qua paratus est omni revertenti et dolenti de culpa commissa sibi remittere et indulgere.

Ex prima cognitione generatur timor ; ex secunda generatur spes remissionis ; et ex his voluntas revertendi et confoederandi Deo et satisfaciendi per gemitum et alias poenas ; et si incipiat facere quod in se est, dispositus est ad iustificationem.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ex hoc igitur patet responsio, quomodo poenitentiae virtus concipitur per dispositionem suscipiendi eam et quare magis dicitur concipitur quam generatur, quia generare est efficientis et principii effectivi, sed concipere receptivi.

3-4. Ex hoc patet quare magis dicit timore quam amore, quia peccator non habet amorem Dei, sed sui ; et iste amor nunquam generat poenitentiam nisi quia timet ; unde quamdiu amat et credit, non refugit peccatum, sed quando timet ; et ideo non concipitur fide, quia ante timorem non est poenitentiae seminarium, quod est cessare a malo. Ex hoc etiam patet quare magis timore quam spe, quia timor concipit, sed spes promovet.

  1. Ex hoc patet quod concipitur timore servili. Nec est inconveniens, quia conceptio ista non est per productionem in esse, sed per dispositionem et praeparationem ; et ideo non oportet uod poententia sit cum timore servili, sed sufficit quod timor praeparet ad poenitentiam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod poenitentia est ante dona, dicendum quod est donum Spiritus Sancti cum quo est Spiritus Sanctus et datur ; et hoc est gratiae gratum facientis, et de hoc verum est quod obicit. Et est donum quod est sine Spiritus Sancti donatione proprie dicta ; quae est per inhabitationem, et hoc est gratiae gratis datae, et tale donum est timor servilis, et hic antecedit virtutes ; et tali timore concipitur poenitentia. Ideo non valet obiectio.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum poenitentia sit prima virtus.

 

Tertio quaeritur de ordine poenitentiae ad alias virtutes.

Et quod sit prima virtus, videtur :

  1. Matthaei 3, 2 : Poenitentiam agite, Glossa : Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem.
  2. Item, ratione videtur, quia prius est declinare a malo quam facere bonum ; sed per poenitentiam est declinare a malo, per alias facere bonum : ergo etc.
  3. Item, egressus vitii virtutis operatur ingressum ; sed poenitentiae est peccata expellere : ergo etc.

 

Contra :

  1. Fides est fundamentum totius spiritualis machinae, secundum Apostolum ad Hebraeos [11, 1] ; et hoc patet ratione, quia prius est actus intellectus quam affectus ; sed fides dirigit intellectum, poenitentia affectum : ergo etc.
  2. Item, cum dicitur poenitentia prima virtus, aut hoc est in quantum informis aut in quantum formata. Informis non, quia ipsa generatur ex fide et spe et timore, ut ostensum est : virtus enim poenitentiae timore concipitur. Si de formata, sed contra : omnes simul infunduntur, ergo poenitentia infunditur cum aliis : ergo etc.
  3. Item, primus actus est vivere ; sed iustus ex fide vivit vel ex caritate, non ex poenitentia proprie : ergo prius est caritas et fides quam poenitentia.
  4. Item, nulli displicet offensa alicuius nisi quia diligit illum : si enim odiret, placeret. Ergo diligere Deum per naturam praecedit odium peccati ; sed primum est caritatis, secund um poenitentiae : ergo etc.
  5. Item, naturaliter prius est intentio ad terminum ad quem quam separatio a termino a quo ; sed caritas dirigit ad terminum ad quem, poenitentia separat a termino a quo, scilicet peccato : ergo caritas prior.

 

Respondeo : Dicendum quod prius dupliciter dicitur : vel secundum substantiam vel secundum usum. Secundum substantiam omnes sunt simul ; secundum usum distinguendum est : aut enim secundum imaginis informationem, et sic est fides prima ; aut secundum regressum et reparationem, et sic actus poenitentiae est primus, quia immediatior est. Etsi enim simul stet motus liberi arbitrii cum contritione, qui quidem motus a pluribus dicitur motus fidei, tamen gratia adveniens per modum reparantis et expellentis culpam immediate respicit motum vel actum poenitentiae. Sicut enim gratia prius culpam expellit per naturam quam habilitat ad bonum, sic necesse est quod homo ex parte sua in iustificatione primo aspernetur.culpam quam dirigatur in bonum opus.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Per hanc duplicem distinctionem patet solutio ad. primum et secundum : primum, quia fides est prima informando ; secundum, quia omnes virtutes simul infunduntur et simul sunt quantum ad substantiam et essentiam.

  1. Ad illud quod obicitur de actu vivendi, dicendum quod prior actus est vivificare quam vivere ; unde, etsi fides et caritas faciant vivere, poenitentiae tamen est vivificare ; et sic potest dici prior.
  2. Ad illud quod obicitur, quod displicet offensa propter dilectionem, dicendum quod non est necesse actu praecedere dilectionem ipsam displicentiam, sed sufficit quod comitetur in habitu.
  3. Ad ultimum dicendum quod verum est, ubi eodem motu receditur et acceditur ; sed in spiritualibus non tenet, ubi alio motu receditur a termino et fertur in terminum tunc enim necesse est quod primo resiliat, si vult accedere ; unde prius oportet exire domum quam ire ad ecclesiam.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Hieronymus : Secunda tabula post naufragium est Poenitentia. Cum enim secundum dicatur respectu primi, et prima tabula sit Baptismus et secunda Poenitentia, tunc videtur quod secundum sacramentum sit Poenitentia : ergo male ordinat Magister quarto loco.

Item, quaero a te : pro quanto dicitur Poenitentia tabula et quid est naufragium ? Si tu dicas quod est casus in mortale, tunc videtur quod sit prima tabula, quia, si quis cecidit per mortale, necesse est recurrere ad poenitentiam.

Respondeo : Dicendum quod mare est mundus iste, secundum illud Psalmi [103, 25] : Hoc mare magnum etc. Navis, per quam homo transit super undas huius maris, est gratia Spiritus Sancti ; vel navis est Ecclesia, quae iuncta est glutino caritatis, secundum illud Proverbiorum ultimo, 14 : Facta est quasi navis institoris. Naufragium vero fuit corruptio et fractio in Adam, in qua fractione omnes filii eius iactati sunt super undas huius maris per concupiscentiam et per poenam.

Ab hoc naufragio primo liberatur homo per Baptismum, qui restituit innocentiam et gratiam perditam ; et ideo est prima tabula. Et quia frequenter relinquunt plures gratiam baptismalem et illam tabulam, per quam liberantur in undis maris, et per illam amplius non possunt se defendere : ideo indigent secunda, et haec est Poenitentia. Utraque tamen dicitur tabula, quia sustinet ne quis periclitetur per culpam ; non tamen ita ponit in tuto sicut erat homo in statu innocentiae.

Quod ergo obicit, quod est secunda tabula : ergo secundum sacramentum, non valet, quia non omne sacramentum est tabula, quia non omne liberat a naufragio. Et est simile : hic est secundus archidiaconus : ergo est secunda persona in hac ecclesia.

Quod quaeritur : quid vocatur naufragium ? dicunt aliqui quod quilibet casus in mortale ; et quia duplex est differentia mortalis, scilicet originale et actuale ideo duplex tabula, scilicet Baptismus et Poenitentia.

Melius tamen potest dici quod humana natura perpessa sit naufragium in Adam ; nobis autem data est tabula Baptismi, quae nos sustentat per innocentiam ; et quia hoc sacramentum iterari non potest, ideo datur aliud sacramentum, et hoc est Poenitentia.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister : Poenitentia dicitur sacramentum et virtus mentis. Est enim poenitentia interior et exterior : ergo similiter est virtus et sacramentum Baptismus, quia est Baptismus interior et exterior.

Item, poenitentia interior est res huius sacramenti ; sed nulla virtus est res sacramenti, quia distinguitur gratia virtutum et gratia sacramentorum : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod ista non est tota ratio, quod poenitentia interior sit virtus : sed quia est poenitentia interior quae non tantum dicit gratiam vel actum gratiae, sed concernit actum liberi arbitrii, et ideo est virtus ; non sic Baptismus ; differt autem poenitentia interior ut est virtus et res sacramenti. Primo enim modo est contra dehabilitationem culpae, secundo contra vulnerationem naturae.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : A poenitentia coepit Ioannis praedicatio. Videtur enim quod debuit incipere a Baptismo, quia Poenitentia est secunda tabula, sed Baptismus prima.

Respondeo : Dicendum quod incepit praedicationem a poenitentia-virtute, non sacramento ; et poenitentia virtus in adultis praecedit Baptismum ; et, quia praedicabat adultis, ideo recte incepit a poenitentia. Obiectio sua currit de Poenitentiae sacramento.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de ista definitione Ambrosii quae ponitur in littera : Poenitentia est mala praeterita plangere et plangenda iterum non committere. Videtur enim non esse, conveniens, quia Philosophus dicit quod peccat qui definit id quod est in quiete per id quod est in actu et motu. Sed poenitentia dicit habitum, plangere actum : ergo etc.

Item, obicitur de alio membro, quod dicit : Plangenda iterum non committere ; aut enim refertur ad idem tempus aut ad aliud. Si ad idem, tunc superfluit, quia nemo, dum peccata plangit, in eodem tempore peccata committit simul et semel. Si ad aliud, ergo poenitentia excludit iterationem culpae, ergo et iterationem poenitentiae. Iuxta hoc quaeritur : cum multae definitiones poenitentiae assignentur, et unius rei una sit definitio, quomodo differenter assignantur ?

Respondeo : Ad primum dicendum quod, sicut vult Philosophus, habitus cognoscuntur per actus, et quoniam poenitentia est habitus, ideo per actum recte definitur, et per actum qui est de esse et qui est principalis, et iste est plangere commissa ; et per actum qui est de bene esse sive de perfecto esse, et iste est plangenda non committere ; vel per actum duplicem, principalem et annexum.

Quod ergo obicitur, quod male definitur per actum, dicendum quod actus non accipitur ut in motu, sed ut in quiete. Dicitur enim poenitentia esse plangere, non quia poenitentia semper sit in actu plangendi, sed quia habilis est ad plangendum ; et sic accipitur ut in quiete.

Ad aliud dicendum quod potest referri ad idem tempus vel ad aliud. Si ad idem tempus, tunc non stat pro actu non committendi, sed pro affectione, ut scilicet, quando poenitemus, velimus iterum non committere vel non velimus, sicut illi qui de uno peccato poenitent et de alio non poenitent ; et ita non excludit casum sequentem, sed malam voluntatem praesentem.

Si autem referatur ad futurum, sic poenitentia definitur non quaelibet, sed perfecta et secundum statum perfectionis et utilitatis.

Ad illud quod quaeritur de definitionibus, dicendum quod poenitentia potest tripliciter notificari, scilicet per actum principalem, per actum principalem et annexum et per effectum.

 

Secundum primum modum tres dantur definitiones differentes solum voce vel maiori expressione.

Prima est in Glossa Matthaei 3, 2 : Prima virtus est per poenitentiam etc. ; unde talis traditur notificatio : Poenitentia est prima virtus perimens hominem veterem.

Secunda est Ambrosii, in Sermone quodam : Poenitentia est dolor et amaritudo animae pro peccatis quae quisque commisit.

Tertia Augustini, in libro De poenitentia : Poenitentia est quaedam dolentis vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. In omnibus his rationibus patet quod est definitio per actum principalem, qui est dolere de commisso.

 

Quantum ad secundum modum dantur tres aliae, quae habentur in littera, differentes similiter secundum maiorem expressionem.

Prima est Ambrosii, in Sermone : Poenitentia est praeterita mala plangere et plangenda etc.

Secunda est Gregorii : Poenitentia est anteacta mala deflere etc.

Tertia Magistri : Poenitentia est virtus vel gratia qua commissa mala cum emendationis proposito etc. In omnibus istis rationibus non tantum ponitur actus principalis, qµi est plangere. et odire cutpam perpetratam, sed etiam annexus, scilicet nolle aliam perpetrare.

 

Quantum ad tertium modum dantur aliae tres, differentes similiter secundum maiorem expressionem.

Prima a Damasceno : Poenitentia est ab eo quod est praeter naturam in id quod est secundum naturam conversio.

Secunda in Glossa Matthaei 4, 17 : Poenitentiam agite : Poenitentia est correctio malae mentis.

Tertia Augustini, in libro Quinque responsionum : Poenitentia est quaedam res optima et perfecta omnes defectus revocans ad perfectum.

 

In omnibus illis rationibus tangitur secundum plus et minus effectus poenitentiae, qui est animam reparare.

Et sic patet quaesitum de differentia definitionum quae dantur de poenitentia.

 

 

PARS II

Contra errorem, quod poenitentia non iteratur.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de poenitentia in generali, determinans veritatem, scilicet quid sit et quomodo dividatur et ad sacramenta alia ordinetur. In hac parte ostendit duos errores ex praedictis ortum habentes. Quorum unus est quod poenitentia non iteratur ; alius est quod poenitentia potest fieri de uno peccato sine alio.

Ideo dividitur haec pars in duas.

In prima elidit primum errorem.

In secunda secundum, infra, distinctione decima quinta : Et sicut praedictis auctoritatibus illorum errorum etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima ponit errorem cum confirmatione.

In secunda respondet ipsorum rationibus, ibi : His aliisque pturibus utuntur etc.

In tertia adducit muttiplices auctoritates ad elidendum istum errorem, ibi : Quod vero poenitentia non tantum semel agatur etc.

 

Prima pars duas habet secundum duo membra erroris.

In prima adducit auctoritates quae ostendunt quod vera poenitentia non est a qua quis recidivat.

In secunda probat quod post recidivum non est iteranda, ibi : Item Ambrosius : Reperiuntur qui saepius etc.

 

 Similiter secunda pars duas habet.

In prima respondet auctoritatibus quae videntur ostendere primam partem erroris.

In secunda respondet auctoritatibus quae ostendunt secundam, ibi : Illud autem quod Ambrosius ait etc.

 

Similiter tertia pars dividitur in duas.

In prima adducit auctoritates ad improbationem illius erroris.

In secunda exempla Patrum.

Primum facit ibi : Quod vero poenitentia non semel tantum agatur etc.

Secundum, ibi : Exemplis etiam astrui potest.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de iteratione poenitentiae.

Secundo, de effectu poenitentiae iteratae.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum contingat cadere a vera poenitentia.

Secundo, utrum contingat per poenitentiam resurgere.

Tertio, utrum omnis agens poenitentiam super culpam inveniat veniam a Deo.

 

 

ARTICULUS I

De iteratione poenitentiae.

 

QUAESTIO I.

Utrum contingat cadere a vera poenitentia.

 

Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod contingat a vera poenitentia cadere :

  1. Exemplo David, qui de peccato mortis Uriae poenitens, quod Dominus eius poenitentiam acceptavit, peccavit in enumerando populum, II Regum ultimo, 1.
  2. Item, auctoritate Domini. Ioannis 5, 14 dixit paralytico : Vade et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Sed non fuisset comminatus malum propter recidivum nisi posset cadere : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia poenitentia habet esse in libero arbitrio secundum statum viae, et hoc non coacto ; sed tale est vertibile, et per vertibilitatem potest cadere a statu gratiae et iustitiae : ergo et poenitentiae.
  4. Item, gratia baptismalis est maior quam Poenitentiae et Confirmationis similiter ; sed post veram gratiam Baptismatis et Confirmationis contingit cadere : ergo et post gratiam Poenitentiae.

 

Contra :

  1. Ambrosius et Augustinus sic definiunt poenitentiam : Poenitentia est perpetrata plangere et plangenda non committere. Ergo, si admittit vel committit post plangenda, prius non poenituit : si ergo poenituit, patet quod ultra non committet. Si dicas quod refertur ad idem tempus, hoc superfluit, quia nemo in eodem tempore in quo plangit peccata admittit.
  2. Item, Isidorus : Inanis est poenitentia quam sequens culpa inquinat. Ergo, si post peccat, prima poenitentia fuit inanis : ergo, ab oppositis, si fuit vera, postea non peccavit.
  3. Item, ratione videtur, quia offensa est infinita, ergo et satisfactio, si vera est, debet esse infinita : ergo, cum non sit infinita intensione, saltem est infinita duratione : ergo si non semper durat, non est vera poenitentia nec satisfactio.
  4. Item, vere poenitentis est semper dolere, ergo semper peccatum ctetestari ; sed semper detestanti gratiam impossibile est resurgere : ergo vere poenitentem, cum semper detestetur culpam, impossibile est cadere.

 

Respondeo : Dicendum quod sic erraverunt aliqui circa poenitntiam sicut circa caritatem. Dixerunt enim quod habens semel veram caritatem nunquam perdit eam ; similiter et habens veram poenitentiam nunquam eam perdit.

Sed hoc est manifestus error et contra Scripturam.

Ratio autem quae istos decepit fuit, quia non consideraverunt quid dicatur vel hnportetur per hoc nomen verum, cum dicitur vera poenitentia vel vera caritas. Quamvis enim unum dicat indivisionem principiorum entis et verum indivisionem entis ab esse sive actu absoluto, prout tamen natum est fieri apud intellectum, et bonum indivisionem ab actu ut in finem relato ; tamen quando verum reflectitur supra bonum, ut dicatur vera virtus, utrumque potest importare et utroque modo accipi potest.

Et ideo intelligendum quod veritas poenitentiae dupliciter accipitur sieut et cuiuslibet virtutis. Uno enim modo dicitur virtus vera, quae habet verum virtutis opus vel nata est habere quantum est de se ; et haec veritas est de essentia virtutis. Alio modo dicitur virtus vera, quae perducit in finem ; et haec veritas non est essentialis virtuti, sed tamen dicit virtutis statum sive continuationem.

Secundum hoc dicendum quod, si primo modo dicatur poenitentia vera quae verum virtutis habet actum, sic de veritate poenitentiae est detestari malum commissum et pro illo tempore nullum committere et de futuro proponere non committere ; et ab omnibus his potest homo cadere, et ita a poenitentia vera, veritate primo modo dicta. Si autem dicatur vera, quia perducit in finem, ut finalis et continuata, ab hac non est cadere ; sed hanc non est dicere hominem habere nisi in fine et post non contingit cadere.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod ad veritatem eius spectat plangenda non committere, dicendum quod, si loquamur de veritate primo modo, ad veritatem spectat non committere tunc, nec actu nec proposito, sed non post ; et sic accipitur in illis definitionibus.

Vel si accipiatur pro futuro simpliciter, tunc erit poenitentiae dictae verae veritate perseverantiae sive ducente in. finem.

Et per hoc patet illud Isidori, quia dicitur inanis propter frustrationem finis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod offensa est.infinita, dicendum quod Deus remittit offensam per gratiam et pro delectatione exigit poenam per poenitentiam ; et ideo non oportet quod sit infinita.
  2. Ad illud quod obicitur, quod semper dolere debet, dicendum quod semper dolere debet habitu ; sed qui habitu dolet de peccato praeterito, nihil impedit quin actu committat futurum.

Vel referendum est ad poenitentiam finalem, sicut dictum est.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum contingat per poenitentiam resurgere, hoc est poenitentiam iterare.

 

Secundo quaeritur, utrum contingat per poenitentiam resurgere, hoc est poenitentiam iterare.

Et quod sic, videtur :

  1. Exemplo David, qui primo peccavit homicidio et poenituit ; rursus, numerando populum, et poenituit, et Deus utrumque acceptavit.
  2. Item, auctoritate Ezechielis 18, 21 : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis etc., omnium iniquitatum eius non recordabor amplius. Sed non distinguit peccatorem : ergo verum est de eo qui recidivavit, quia terminus in conditionali in antecedente tenetur universaliter.
  3. Item, esto quod iste semper, dum fuit in poenitentia, fuisset in culpa ; constat quod peior fuisset ; sed non est ei praeclusa via : ergo, si tunc potuisset per poenitentiam surgere, et nunc potest.
  4. Item, ratione videtur, quia Deus pronior est ad miserendum quam ad condemnandum ; sed quantumcumque homo Deo servierit, si poenitet de bono facto, Deus obliviscitur bonorum : ergo, si poenitet de malo, remittit.
  5. Item, si non potest resurgere secundo, aut hoc est quia non potest secundo poenitere aut quia Deus non acceptat. Non primo modo, quia liberum arbitrium est in nobis vertibile et tota die verti videmus ; non secundo modo : poenitere enim est conteri et humiliari de peccato ; sed dicitur in Psalmo [50, 19] : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum etc.

 

Contra :

  1. Ad Hebraeos 6, 4 : Impossibile est eos qui prolapsi sunt rursus renovari ad poenitentiam.
  2. Item, Proverbiorum 28, 18 : Qui perversis graditur viis concidet semel.
  3. Item, Ambrosius dicit quod unica est Poenitentia sicut unicum Baptisma. Et Origenes dicit quod in gravioribus criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus.
  4. Item, ratione videtur, quia sacramentum Poenitentiae habet effectum a Christi passione ut Baptismus ; sed passio Christi est unica, et amplius non potest pati : ergo nec Poenitentia iterari. Et hoc est quod dicit Apostolus ad Hebraeos 6, 6 : Rursus crucifigentes sibi Filium Dei.
  5. Item, Baptismus non iteratur nec iterari potest, ne fiat contumelia sacramento et veniat in contemptum : ergo pari ratione nec Poenitentia.

 

Respondeo : Dicendum quod pessimus error est et crudelissimus quod Poenitentia non possit iterari, quia claudit viscera divinae misericordiae ; et tunc omnes peccatores vel fere omnes cogeret desperare. Et ideo dicendum quod iterari potest quotiescumque, quamdiu homo est in hac vita, sed post hanc vitam non potest.

Et ratio quare Poenitentia possit et debeat iterari et Baptismus non, est triplex.

Una est, quia in Baptismo imprimitur character, qui est indelebilis, in Poenitentia non.

Secunda ratio est, quia Baptismus est contra morbum non iterabilem, qualis est morbus peccati originalis ; sed Poenitentia contra morbum iterabilem, qualis est morbus peccati actualis. Unde, quia medicina debet aptari morbo, patet etc.

Tertia ratio est, quia Baptismus habet totam efficaciam a passione Christi, sed Poenitentia non tantum a passione Christi, sed ab actu. nostro ; et ideo Baptismus non iteratur sicut nec passio ; Poenitentia vero iteratur secundum quod voluntas nostra convertitur et revertitur. Inde est quod in Baptismo omnis poena remittitur, in Poenitentia non. Et si Baptism us iteraretur, daretur nobis occasio peccandi ; non sic est in Poenitentia, quia bene punit.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de verbo Apostoli : Impossibile est etc., potest fieri vis in hoc quod dicit impossibile, quia non ex viribus humanis ; vel impossibile, id est difficile ; loquitur enim de perfectis, qui difficulter resurgunt.

Vel ut fiat vis in poenitentia, quia loquitur de renovatione quae est in poenitentia, quam sequitur Baptismus ; haec enim virtutem totam habet ab hostia passionis, et de hac dicit Apostolus ad Hebraeos 10, 26 : Non relinquitur hostia pro peccato.

  1. Ad illud Ambrosii et Origenis, dicendum quod intelligi debet de poenitentia solemni, et hoc secundum morem aliquarum ecclesiarum, sicut patet in littera.

4-5. Ad illud quod obicitur de Baptismo et contumelia sacramenti, patet responsio ex praedictis, quod non est simile. Hic enim non fit contumelia sacramento, quia sic institutum est et efficaci.am habet, sed secundus Baptismus nullius est efficaciae. Non fit etiam contumelia passioni, quia non sic totam et plenam efficaciam a passione recipit ut Baptismus, sicut in praecedentibus visum est et infra de poenitentia videbitur.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum omnis agens poenitentiam super culpam, quamvis gravissimam, inveniat veniam a Deo.

 

Tertio quaeritur, utrum omnis agens poenitentiam super culpam inveniat veniam, etiam quantumcumque peccaverit.

Et quod non, videtur :

  1. II Machabaeorum 9, 13 : Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus ; loquitur de Antiocho, qui veniam petiit et propter multa scelera non invenit.
  2. Item, ad Hebraeos 12, 17 Paulus, de Esau loquens, dicit : Non invenit locum poenitentiae, quamquam cum lacrymis postulasset eam. Constans est quod poenitebat et petebat veniam et non invenit, et tamen non fuit multum enormis peccator : ergo multo minus qui sunt in gravibus peccatis.
  3. Item, de angelo et de daemonibus dicit Isidorus, in libro De ordine creaturarum : Non poenituerunt, et si poenituissent, veniam non. invenissent.
  4. Item, sententia definitiva est irrevocabilis : ergo, si aliquis damnatus est per sententiam definitivam, quantumcumque poeniteat, non invenit veniam ; sed damnati poenitebunt, sicut diçitur Sapientiae 5, 3 : Dicent intra se, poenitentiam agentes etc. : ergo, cum eis nunquam detur venia, non omnis agens poenitentiam apud Deum invenit veniam.

 

Contra :

  1. Matthaei 18, 21s : Quoties peccaverit in me etc. ; et post : Non dico tibi usque septies, sed asque septuagies septies, Glossa : Finitum ponit pro infinito. Ergo, si praecepit nobis misericordiam ad infinitas culpas, si quaeratur ei venia, cum maiorem misericordiam faciat quam praecipiat et ipse sit misericordissimus, multo magis videtur quod ipse petenti sibi veniam parcat.
  2. Item, Bernardus, in libro De gradibus humilitatis, dicit de diaboli damncitione : Sic Deus temperavit in vindicta sententiam, ut, si vellet resipiscere, Deus veniam non negaret.
  3. Item, misericordia Dei superexcellit omne peccatum intensive ; unde, quia ipsa est infinita, videtur quod, quantumcumque iteretur peccatum, adhuc superexcellit. Ergo plus potest Deus remittere quam homo possit peccare : ergo, si veniam petit, misericordiam non negat.
  4. Item, Chrysostomus dicit : Etiam si ad summum quis perveniat malorum et inde velit reverti, suscipit libenter et amplectitur. Ergo videtur quod omnis agens poenitentiam apud Deum inveniat veniam.

 

Respondeo : Dicendum quod agere poenitentiam sive dolere de culpa commissa est dupliciter : aut propter laesionem naturae aut propter offensionem Maiestatis divinae et ipsius iustitiae.

 

Primam poenitentiam super culpa commissa habere potest quis ex sola natura sine aliqua gratia. Sicut enim homo naturaliter se diligit, ita etiam odit omne propter quod malum incurrit. Et haec poenitentia est in malis et in damnatis et erit aliquando in angelis malis, cum absorpti erunt a poenis. Sed in hac vivit et regnat mala voluntas, cum sit proprii boni amica ; ideo Deus eam non acceptat nec quis sic poenitens invenit gratiam vel veniam.

 

Alia est poenitentia, qua quis poenitet propter Dei offensam paratus ei facere emendam. Et haec non est sine divina gratia gratum faciente vel gratis data ; et haec adeo disponit ad gratiam, quod nullus est sic poenitens quin inveniat gratiam et veniam ; et ideo Deus nulli eam dat nisi cum quo proponit facere misericordiam.

Et quoniam diabolus hanc habere non potest, ideo non potest habere veniam. Sed si per impossibile poneretur, quod diabolus hanc haberet, utique Dominus daret ei gratiam. Haec igitur est potissima causa irremediabilitatis peccati diaboli, quia non potest poenitere nec liberum arbitrium eius verti ad veniam petendam. Quae autem huius sit ratio, habet locum in secundo libro.

Concedendum igitur quod omnis agens poenitentiam super culpam secundum assignationem praedictam, quantumcumque peccaverit, invenit veniam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Antiocho, dicendum quod poenituit propter laesionem naturae quam incurrerat, non propter divinam offensam. Unde non intendebat satisfacere pro offensa, sed, sicut patet ex Littera, desperabat, quamvis mentiendo contrarium diceret.
  2. Ad illud quod obicitur de Esau, dicendum quod ipse similiter poenituit propter amissionem benedictionis et propterea nolebat facere emendam, sed potius de fratre quaerebat vindictam, sicut patet ex textu.
  3. Ad illud quod obicitur, quod diabolus et daemones veniam non haberent, si peterent, dicendum quod loquitur de petitione veniae quantum ad primum modum, scilicet propter poenas, non propter iustitiam ; si enim alio modo poeniterent, haberent, sicut dicit Bernardus, sed non possunt.
  4. Ad illud quod obicitur de damnatis, dicendum, secundum distinctionem praehabitam, quod non poenitebunt propter amorem iustitia, sed propter odium poenae.

 

 

ARTICULUS II

De effectu poenitentiae iteratae.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de effectu poenitentiae iteratae.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum necesse sit resurgere in aequali caritate vel etiam in maiori.

Secundo, queritur, utrum perfecta poenitentia restituat in pristinum gradum.

Tertio, utrum perfecta poenitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum necesse sit resurgere in aequali caritate vel etiam in maiori.

 

Circa primum proceditur sic.

  1. Ad Romanos 8, 28 : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Glossa : Etiam lapsus in mortale. Sed si resurgerent in minori caritate, non cooperaretur eis in bonum : ergo etc. Si dicas quod casus reddit cautiores et diligentiores, contra : augmentata una virtute, augmentantur et omnes : ergo, si aliquis. est prudentior etc.
  2. Item, Dominus per Ezechielem, 18, 22, de peccatore poenitente : Omnium iniquitatum eius non recordabor amplius. Sed, si minorem reddit caritatem, recordatur : ergo etc. Si dicas quod intelligitur de recordatione ad poenam aeternam, contra : diminutionem gratiae sequitur diminutio gloriae : ergo, si in minori caritate resurgit, minorem gloriam habebit : ergo, cum ablatio gloriae et diminutio boni aeterni sit poena, patet etc.
  3. Item, Augustinus, Ad Macedonium, loquens de recidivantibus : Deus facit oriri super tales lumen suum, nec minus tribuit quam ante tribuerat largissima dona vitae ac salutis. Si dicas : quantum est de se, contra : mensura gratiae est. secundum donationem illius : ergo, si prius magna et larga, et nunc ; et sic etc.
  4. Item, ratione videtur, quia, sicut determinat Magister, per poenitentiam opera mortificata vivificantur, quia fiunt remuneratione digna : ergo remunerabuntur opera prius facta ; sed constat quod secundum quod meruerunt : ergo tantum habebunt gloriae ex quanta caritate sunt facta : ergo necesse est quod in aequali resurgat, cum nullus possit praemiari ultra quantitatem caritatis finalis.
  5. Item, difficilius est resurgere quam resistere, ergo maioris virtutis et gratiae : cum ergo per gtatiam quam habuit non restiterit peccato, ad hoc quod resurgat necesse est habere maiorem
  6. Item, Deus nihil mali permittit fieri de quo non eliciat bonum aequale vel maius, quia, si hoc esset, aliquando turpitudo remaneret in universo. Ergo, si permittit hunc peccare peccato quod adimit tantum de gratia, necesse est quod tantum vel plus restituat.

 

Contra :

  1. Contingit perfectum cadere : sed, cum resurgit, statim non est perfectus, quia nemo repente fit summus : ergo non necesse est quod resurgat in aequali.
  2. Item, minima caritas potens est delere omnem culpam ; sed non est necesse isti de gratia nisi quantum sufficit ad delendam culpam : ergo non necesse est quod in aequali, si potest in minori.
  3. Item, Deus in donatione gratiae de congruo considerat dispositionem suscipientis ; sed possibile est quod qui magnam caritatem habuit parum se disponat : ergo possibile est ipsum parvam caritatem recipere.
  4. Item, quanto gradus altior, tanto casus gravior, et quanto gravior est casus, tanto minus est homo dispositus ad gratiam : ergo ex hoc quod maiorem habuit caritatem minus est dispositus : ergo potius resurget in minori quam in aequali.
  5. Item, iste nihil meretur propter caritatem a qua cecidit, similiter nec per aliquid quod habeat : ergo gratiae donatio omnino est a liberalitate Dei : ergo potest esse maior, minor et aequalis.

 

Respondeo : Ad hoc dixerunt quidam quod semper in aequali vel maiori oportet resurgere.

Et ratio eorum super hoc est quod Dominus non permitteret electum cadere nisi videret quod deberet sibi prodesse. Ulterius dicunt quod Dominus semper electos in meliori statu vitae accipit ; tertio, quia remuneratur opus quantum meruit radix ex qua fuit.

Sed positionem hanc, credo falsam, sicut monstratum est ; et rationem positioni minus congruam, tum quia fundatur super falsum, tum quia super incertum. Super falsum, in hoc quod dicit quod remuneratio operis respicit radicem ex qua facta sunt ; quod falsum est ; sed potius radicem, in qua reviviscunt ; nunquam enim remunerarentur nisi finalis caritas superveniret. Nihil enim efficaciter est dignum remuneratione sine finali perseverantia.

Alia duo sunt dubia, scilicet quod Deus semper electos in meliori statu accipiat et quod semper prosit casus ad augmentum gratiae, cum videamus signa ad contrarium.

 

Ideo credo quod probabilior est alia opinio, quod resurgat in aequali et maiori et minori, secundum quod se melius praeparat et divina largitas dispensat.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod casus cooperatur in bonum, dicendum quod hoc dicitur, non ratione gratiae augmentandae, sed recuperatae conservandae. Et utilius est modicum de gratia habere usque in finem quam multum ad tempus tantum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non recordatur Deus iniquitatum, dicendum quod verum est ; unde non dat ei minorem gratiam merito peccatorum, sed quia non bene se praeparat ad tantam gratiam.
  3. Ad illud Augustini, Ad Macedonium, dicendum quod Deus paratus est, si homo se disponeret ; et hoc dicit pro aliquibus, non pro omnibus, quia illud Apostoli : Ubi abundavit etc., verum fuit alicubi, sed non ubique.
  4. Ad illud quod obicitur de vivificatione, dicendum, sicut patebit, quod opus vivificari est dignum remuneratione fieri, et opera remunerabuntur secundum mensuram caritatis finalis.
  5. Ad illud quod obicitur, quod fortius est resurgere, dicendum quod fortius quantum ad actum, sed non oportet quod ex fortiori habitu, quia nec in resistendo nec in resurgendo operari est necesse secundum totam virtutem voluntatis.
  6. Ad aliud dicendum quod elicit bonum non facienti semper, sed in universo, et hoc est declaratio summae misericordiae et iustitiae ; et aliquo modo facienti, nisi negligat, quia habet maiorem occasionem fervoris et humiliationis ex ipso casu.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum perfecta poenitentia restituat in pristinum gradum.

 

Secundo quaeritur, utrmn perfecta poenitentia restituat in pristinum gradum.

Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus, in libro Quinque responsionum : Poenitentia est res quaedam optima et perfecta omnes defectus revocans ad perfectum. Sed, si non revocaret in gradum pristinum, non esset perfecta revocatio : ergo etc.
  2. Item, ratione videtur, quia peccator Deum offendit, non tantum quia contra eius imperium facit, sed etiam in hoc quod se, servum suum et eius imaginem, deformat et peiorem reddit : ergo non potest perfecte reconciliari quamdiu aliquid manet minus bene quam ante, quia non tantum Deo restituit, quantum abstulit.
  3. Item, perfectus medicus perfectum largitur antidotum ; sed perfectum antidotum non est nisi pristinam plene restituat sanitatem : cum ergo Dominus sit perfectus medicus animarum, patet etc.
  4. Item, Dominus, cum, sanavit in corpore, semper restituit sanitatem pristinam perfecte, ergo similiter, cum sanat in spiritu ; sed sanat, in spiritu per poenitentiam ; ergo poenitentia pertecta restituit in pristinam sanitatem.

 

Contra :

  1. Possibile est, ut dictum est, resurgere in minori caritate et in eadem suam perficere poenitentiam : ergo poenitentia perfecta non restituit semper in sanitatem pristinam.
  2. Item, aliquis per peccatum amisit virginitatem ; sed impossibile est ipsum ulterius virginem fieri : ergo impossibile est per poenitentiam in statum pristinum redire.
  3. Item, gloria magna est homini in hoc quod nunquam offendit Deum ; sed eum qui poenitet post peccatum necesse est Dominum offendisse : ergo nunquam in statum pristinum et gloriam redibit.
  4. Item, potentior est Baptismus virginitate et efficacior quam Poenitentia ; sed Baptismus nunquam reparat omnes defectus quos incurreramus per originale ; quod patet, quia remanet quadruplex poena animae et poena corporis multiplex : ergo nec poenitentia restituet omnia quae incurrimus per actuale.

 

Respondeo : Dicendum quod poenitentia perfecta potest considerari dupliciter : aut quantum ad durationem aut quantum ad durationem et fervorem. Si quantum ad durationem, ut scilicet ieiunet quamdiu imponitur et compleat quod sibi imponitur secundum rectam taxationem sacerdotis, non est necesse restitui in statum pristinum, quia ita negligenter potest exequi quod non praeparat se ad tantam gratiam quantam amisit.

Si autem sit perfecta quantum ad fervorem et durationem, sic dico quod si ita ferventer poenitet et dolet de culpa secundum quod congruit ei qui de tanto statu cecidit, credo quod per hanc redit in pristinam sanitatem. Et de hac intelligit Augustinus et concurrunt praedictae rationes, quia antidotum illud operatur secundum congruentiam suscipientis.

Intelligendum est tamen quod dupliciter est loqui de sanitate : aut quantum ad substantiam habituum gratiae et habilitatum naturalium ; et sic restituit in sanitatem pristinam. Est etiam loqui quantum ad aliquem statum sive integritatem vel decorem accidentalem, et quantum ad hoc non est necesse restitui ; et haec continuatio innocentiae et integritatis carnis etc.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod potest in minori resurgere et poenitentiam perficere, dicendum quod, si non negligenter perficit poenitentiam, ad ulteriorem gratiam se disponit.

2-3. Ad illud quod obicitur de virginitate et gloria illa de innocentia, dicendum quod quantum ad hoc non restituit, sed quantum ad omne quod fuit substantiale circa meritum.

  1. Ad illud quod obicitur de Baptismo, quod non restituit, dicendum quod verum est ; et ratio huius est quia sanat tantum personam ; sed originale inficit et naturam et personam : et ideo non omnes poenae tolluntur. Non sic autem est in Poenitentia ; ipsa enim sanat morbum personalem tantum, et ideo totaliter et omnino sanat, cum perfecta est.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum poenitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam.

 

Tertio quaeritur, utrum poenitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam.

Et quod non, videtur.

  1. Hugo : Nemo in spe correctionis peccare debet, quia quod semel amittitur, ipsum amplius non recuperatur. Ergo, si bona opera prius facta sunt amissa per culpam, impossibile est ea restitui : ergo nec vivificari.
  2. Item, omne quod vivificatur est aliquo modo ; sed quod omnino praeteriit nullo modo est, et talia sunt opera bona prius facta : ergo nec vivificari nec recuperari possunt.
  3. Item, impossibile est habitum amissum amplius illum eumdem recuperare : ergo, a simili, impossibile est opera bona prius mortificata et amissa eadem recuperari et vivificari.
  4. Item ; si opera mortificantur et vivificantur, ergo idem actus secundum idem sui est susceptibilis oppositarum conditionum ; quod est impossibile, quia impossibile est quod motus unus secundum eamdem partem primo sit velox et postea tardus.

 

Contra :

  1. Ioel 2, 25 : Reddam vobis annos etc., Glossa : Non patiar perire ubertatem, quam cum perturbationibus amisistis. Sed ubertas illa erat ex multitudine bonorum operum : ergo, si illam non patitur perire, poenitentia restituit opera bona mortificata per culpam.
  2. Item, ratione videtur, quia opera bona facta prius digna erant remuneratione aeterna ; sed quod nunc non remunerentur, hoc est quia iste non perseverat in gratia : ergo, si iste resurgit et perseverat in gratia, opera illa remunerabuntur ; ergo etc.
  3. Item, iste gaudet. de bonis quae fecit ante lapsum, et ordinate : ergo in gloria gaudebit ; sed non gauderet in gloria nisi illa fecisset : ergo ex illis operibus mortificatis per culpam accrescit gaudium aeternum : ergo etc.
  4. Item, plus potest gratia poenitentiae quam culpa ; sed. culpa opera viva mortificat : ergo gratia mortificata vivificat.

 

Respondeo : Dicendum quod hoc verum est et communis tenet opinio, quod opera, quae prius fuerunt viva, quia ex caritate facta et digna vita aeterna, postea, adveniente culpa, mortificantur in isto - quia amplius in hoc, quamdiu est culpa, in eo non sunt digna remuneratione propter indignitatem ipsius - sed, rursus gratia redeunte, quae istum facit dignum vita aeterna, iam opera in hoc sunt digna remuneratione, et ideo restituuntur et vivificantur.

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

Ad intelligentiam autem obiectorum, notandum quod quidam dicunt quod opera bona in caritate facta, quia bona sunt et a Deo, fiunt in laudem Dei et inde debet laudari Deus ; quia vero in unitate corporis mystici et quia in caritate, pertinent ad corpus mysticum ; · quia ex libera voluntate et iusta, ad radicis praemium sive facientis meritum. Unde, licet iste cadat qui fecit, opera nihilominus remanent in corpore mystico, quia inde alia membra gaudebunt et Deus inde laudabitur ; sed tamen non manent ad gloriam facientis, et ideo moriuntur isti, cum iste moritur ; sed, ipso resurgente a culpa et facto de corpore mystico, sibi bona opera reviviscunt ; et quantum ad hoc dicunt intelligi illud Apocalypsis 3, 11 : Tene quod habes etc.

 

Tamen quidquid sit de hoc, sive remaneant.in corpore mystico sive non, verum est quod manent in memoria eius qui.fecit ; et dubium etiam non est quin maneant in memoria Dei opera prias facta ; et quamdiu manet culpa, manent in Dei cognitione cuncta respicientis et in memoria peccatoris. Sed ibi non manent ad remunerandum nec in memoria peccatoris ad gaudendum, sed magis ad dolendum quod de tantis bonis ad tanta mala devenit. Sed cum resurgit, manent in Deo ad remunerandum et in memoria ipsius peccatoris ad gaudendum. Et ideo prius aliquo modo manebant sed mortua, postmodum manent viva.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Hugone, dicendum quod intelligit de illo opere bono quod homo potuisset facere vel fecisset illo tempore quo peccavit, quod quidem non recuperabit, quia, si alio tempore velit facere opus quod omisit, perdit opus quod deberet in illo tempore facere. Unde Seneca dicit quod gravissima est iactura temporis, quia non potest recuperari.
  2. Ad illud quod secundo obicitur, potest responderi dupliciter : vel quod manent in corpore mystico, sicut tactum est, vel quod manent in memoria eius qui fecit et Dei pro quo fecit.
  3. Ad illud quod obicitur, quod impossibile est recuperare habitum amissmn eumdem numero, dicendum quod aliud est vivificari, aliud recuperari. Recuperatio enim respicit esse, sed vivificatio respicit, ordinatum esse sive ordinem vel tale esse. Et quoniam quod desinit esse, si iterum incipiat esse, non est idem numero, sed aliud, ideo habitus, si corrumpatur et amittatur, idem non recuperatur. Sed quia possibile est quod idem, manens idem, habeat alium et alium ordinem, et secundum hoc attenditur vivificatio et mortificatio in operibus et fortassis in habitibus : ideo possibile est opus mortuum vivificari ita quod manet idem.
  4. Ex hoc solvitur ultimum, quia, quando dicitur opus vivum et mortificatum, hoc non dicit diversas dispositiones circa. opus, sed dicit circa opus diversas ordinationes, scilicet ordinationem ad remunerationem, dum vivit, et privationem illius, cum iam mortuum est sive mortificatum. Sed in suscipiente sive homine dicit diversitatem penes qualitatem gratiae, quae est accidens absolutum ipsius subiecti, secundum cuius susceptionem et amissionem subiectum alteratur et dicitur modo homo mortuus, modo vivus, modo peccator, modo iustus, et ita alteratus. Sed opus ex consequenti est ordinatum ad vitam vel hoc ordine privatum ; et hoc non dicit motum, quia in ad aliquid per se non est motus.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

 In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc verbo Isaiae quod est in littera : Lavamini, mundi estote ; ubi dicit Isidorus : Lavatur, et non est mundus, qui plangit quae gessit etc. Videtur enim male dicere, quia lavare non est aliud quam mundificare : ergo lavari et non esse mundum, non est aliud quam mundificari et non esse mundum, et ita sunt opposita.

Item, cum dicit : Lavatur, qui plangit etc., aut intelligit de planctu exteriori aut de interiori. Si de exteriori, tunc ex hoc non lavatur. Si de interiori, tunc constans est quod iustificatur, si ex corde hoc faciat : ergo est mundus.

Respondeo : Dicendum quod differenter exponunt aliqui hunc locum. Quidam enim dicunt quod differt lavari et esse mundum sicut actus et habitus ;· et sic qui poenitet, sed statim recidit, lavatur quidem, quia habet actum poeniteritiae, sed paulo post cadit, et ita non habet habitum, et ideo non dicitur mundus.

Aliter exponitur, quod differt lavari et esse mundum sicut via et terminus sive dispositio et praeparatio ad aliquid. Fletus enim et dolor attritionis disponit ad poenitentiam. Cum quis ergo dolet et atteritur, lavatur, quia ad munditiam disponitur ; sed tamen, dum recidit, se iterum inquinat, et ideo non est mundus. Et est exemplum, si mulier pannum lavaret et statim post aliquantulam lotionem in lutum immergeret. Unde sermones sunt tropici et sunt secundum quamdam metaphoram exponendi.

Quod quaeritur, cuiusmodi sit illa lotio, dico quod est interior, et non est contritionis, sed attritionis ; vel si est contritionis, non tamen denominat mundum, quia non perseverat, ut passio in tertia specie qualitatis.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Nihil prosunt lamenta, cum replicantur peccata. Videtur enim falsum dicere, quia prosunt ad remissionem praeteritorum peccatorum, quia saltem illa dimittuntur : aliquid ergo prosunt, non ergo nihil.

Item, si tu dicas, sicut Magister dicit, quod nihil prosunt ad salutem, ergo pari ratione deberet dicere quod nihil prosit Baptismus, cum replicantur peccata.

Respondeo : Dicendum quod intelligit de replicatione habituali, quia nihil prosunt lamenta, cum est voluntas replicandi, quia deest poenitentiae fundamentum, et ideo lacrymae illae sunt fictae.

Vel dicendum, sicut dicit Magister, quod nihil prosunt ad salutem. Nec est simile de Baptismo, quia, quamvis ad salutem non prosit, quando peccata replicantur, prodest tamen propter impressionem characteris et quia confertur fundamentum omnium sacramentorum ; ideo non est simile. De poenitentia autem, cum homo peccat, nihil manet, et ideo iterari potest et debet.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Gregorius : Qui commissa plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subicit. Videtur enim male dicere, quia plangere commissa non est peccatum ; sed homo non subicit se poenae graviori nisi propter culpam : ergo etc.

Item, plangere bonum est et poenale. : ergo potius disponit ad gratiam quam ad poenam.

Respondeo : Dicendum quod hoc non dicit de quocumque fletu, sed hypocritarum, qui in lacrymis exterius praetendunt sanctitatem et in corde portant iniquitatem ; et isti peccant dupliciter, et quantum ad tales loquitur Gregorius.

Aliter potest dici quod loquitur de eo qui flet ordinate et in detestationem culpae, quod poenae graviori se subicit non propter fletum, sed propter contemptum. Fletus enim ille est ab aliquo dono Dei ; et cum iterat peccatum, contemnit donum Dei.

Praeterea, in ipso fletu consideratur peccati enormitas ; ideo, cum iteratur, augetur offensa propter actualem considerationem. Unde sicut habitus scientiae aggravat, et tamen bonum est scire peccatum. et cognoscere, ita considerare et plangere peccati enormitatem est bonum ; et si quis post hoc peccat, aggravatur culpa per accidens.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de ista definitione Magistri : Poenitentia est virtus vel gratia, qua commissa mala etc. Videtur enim non esse conveniens, quia definitio  totum esse rei debet indicare ; et partes Poenitentiae sunt confessio et contritio et satisfactio : unde videtur quod non solum per actum contritionis, qui est plangere et odire peccatum, sed etiam per actus alios deberet definiri.

Item, poenitentia est respectu praeteritorum et non respectu futurorum : ergo male definitur respectu futuri, cum dicit : Et plangenda iterum non committere.

 Respondeo : Dicendum quod actus principalis poenitentiae est actus cordis et actus interior ; et ideo per illum magis definit et ideo illum tangit explicite. Unde planctus non attenditur hic quantum ad effusionem lacrymarum exteriorum, sed interiorum, quia istae exteriores non sunt de esse, sed de bene esse. Nihilominus tamen alios actus includit ; cum dicit : Cum emendationis proposito , quia emenda fit per confessionem et satisfactionem ; et quoniam poenitentia, secundum quod virtus est, respicit emendam, et emenda non stat cum iteratione culpae : ideo ex consequenti respicit culpam non iterandam. Et ideo Magister definit per futurum, quia, quamvis poenitentia, ut est affectio, sit respectu praeteriti, tamen poenitentia-virtus etiam futurum respicit. Unde in definitione poenitentiae tangit Magister triplicem actum. Unus est actus poenitentiae secundum quod poenitentia ; et hic est dolere de culpa commissa. Alius est actus, secundum quod poenitentia est virtus ; et iste actus est velle emendare, et hunc tangit, cum dicit : Cum emendationis proposito etc. Tertius est annexus utrique, scilicet nolle offendere vel committere ; et iste perficit utrumque. Nullus enim vere poenitet de praeterito nec proponit emendam facere, nisi proponat ultra non offendere.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Et, si de peccato succedenti poenitentia agatur, et poenitentia quae praecessit et alia ante acta bona reviviscunt. Videtur enim secundum hoc quod vivificare sit actus poenitentiae. Sed contra : videtur quod magis iustitiae, quia mortuum vivificare non est aliud quam iustificare ; sed iustificatio est per generalem iustitiam : ergo et vivificatio ; et hoc videtur Ezechielis 18, 22 : In iustitia, quam operatus est, vivet et non morietur.

Item, videtur quod hoc sit fidei, Hebraeorum 10, 38 et Habacuc 2, 4 : Iustus ex fide sua vivit.

Item, videtur quod hoc sit caritatis, quia caritas est vita animae, sicut dicit Augustinus et magister Hugo de Sancto Victore.

Item, videtur multo magis esse gratiae, quia vita dividitur in vitam naturae, gratiae et gloriae.

 Respondeo : Dicendum quod sicut vivere in naturalibus aliquando dicitur actus primus, aliquando dicitur signum vitae, sic etiam aliquando attribuitur vita ei a quo est, aliquando ei in quo manifestatur. Dicendum ergo quod illud quod vivificat, proprie gratia est ; illud autem per quod manifestatur, virtus est. Potest igitur manifestari vita ut in fieri vel ut in facto esse. Si ut in fieri, sic attribuitur virtuti poenitentiae, per quam manifestatur ipsa vivificatio, quia in contritione percipiuntur signa expulsionis peccati. Si ut in facto esse, sic potest manifestari vita quantum ad intellectum, et sic per fidem captivantem ; aut quantum ad affectum, et sic per caritatem vigorantem ; aut quantum ad effectum, et sic per iustitiam regulantem.

Et ita patet responsio quare his attribuitur, et responsio ad obiecta, quia non attribuntur his vita tamquam principio, sed tamquam manifestativo ; et talia possunt esse plura.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hac definitione Augustini quam ponit in littera : Poenitentia est quaedam dolentis vindicta etc. Videtur enim male dicere, quia nullus in eadem causa potest esse reus et iudex : ergo, si quis peccavit, non potest rationabiliter se punire.

Item, homo magis tenetur ex caritate se diligere quam alium ; sed homo debet alii parcere, non.vindicare se : ergo non. debet vindicare nec vindictam de se exigere.

Item, vindicta est solius Dei, sicut dicitur ad Romanos 12, 19 : Mihi vindictam. Ergo poenitentia est solius Dei sive vindicta in poenitentia.

Respondeo : Dicendum quod ista ratio est conveniens, quia poenitentia-virtus est ad destructionem veteris hominis ordinata ; et nemo potest vitam novam inchoare nisi repudiet veterem ; et nemo potest Deo amicus effici nisi odiat quod Deus odit. Quia ergo Deus odit peccatum odio vindictae et ipsum peccatorem, ideo poenitens et peccatum debet odire et de se rationem et vindictam expetere.

 

Ad illud ergo quod obicitur, quod non pertinet, dicendum quod non pertinet ad ipsum, in quantum reus est, iudicare ; pertinet tamen iudicari, in quantum reus est, et iudicare, in quantum iustus. Unde ipsa ratio, conformata legibus aeternis, se ipsam punit, ut conformis fuit legi peccati ; et sic accipit auctoritatem a Deo, et non ipsa punit, sed Deus.

Item, Deus inseruit homini naturale iudicatorium, cui commisit regnum animae iudicandum ; et liberum arbitrium, illi conformatum, debet vindicare transgressionem et in se ipso, non auctoritate sua, sed Dei et naturalis iudicatorii, quod non errat.

Cum ergo dicitur quod non est idem reus et iudex, verum est : idem secundum idem.

 

Quod obicitur, quod debet parcere, dicendum quod, etsi homo debeat parcere iniuriam suam, tamen iniuria Dei vindicanda est ab eo cui commissa est cura ; et quia homo iniuriatus est Deo, ideo debet esse minister Dei in parte ista.

Ex hoc patet ultimum, quod vindicta est Dei ; verum est de vindicta qua aliquis vindicat se, quia nullus debet se vindicare, sed debet vindicare alium de se vel de alio.

Vel dicendum quod Dei est tamquam principalis auctoris, hominis tamquam ministri.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Semper doleat et de dolore gaudeat. Videtur enim male dicere, quia gaudium et dolor sunt opposita ; et opposita non sunt nata simul inesse eidem. Ergo impossibile est quod semper doleat et gaudeat. Si tu dicas quod dolor de peccato et gaudium de dolore non habent oppositionem, contra : videtur quod habent oppositionem, quia, sive de eodem sive de diversis, impossibile est quod eadem anima simul sit tristis et gaudens : ergo impossibile est quod semper doleat et gaudeat.

Item, in dolore movetur cor secundum constrictionem, in gaudio secundum dilatationem ; sed non potest simul et semel moveri oppositis motibus : ergo etc. Si tu dicas quod gaudium est secundum quid et dolor simpliciter, contra : nulla est virtus in qua non sit delectatio, et si virtus simpliciter, est delectatio simpliciter ; virtus enim delectat suum possessorem.

Item, gaudium est de praesentia rei amatae ; ergo, si poenitens multum desiderat dolere, videtur quod si multum dolet, gaudet simpliciter.

Respondeo : Dicendum quod utrumque est in vere poenitente, scilicet dolor et gaudium ; nec unum diminuit alterum, sed perficit ; sicut velle dolere vel desiderium doloris dolorem non minuit, immo auget, sic et gaudium. Nam in poenitentia, cum sit virtus, non tantum est dolor, sed dolor voluntarius ; et cum quis habet quod amat et desiderat, necessario gaudet : ideo poenitens, cum habet dolorem quem desiderat, gaudet ; nec gaudium removet dolorem, immo perficit, et simul est dolor et gaudium, sicut Augustinus de se dicit, IV Confessionum, quod solus fletus erat sibi dulcis, loquens de amico mortuo, et hoc erat propter doloris vehementiam ; sic et in proposito.

 

Quod ergo quaeritur : quomodo possibile est esse simul ? dici potest quod vel non sunt in eadem potentia, sed in diversis, ut dolor sit in sensualitate et gaudium in ratione ; et tunc nullum est impossibile quod una vis gaudeat de dolore existente in alia.

Vel dicendum quod sunt in eadem vi secundum quod supra se convertitur ; unde sicut non cum actu simplici, sed composito, vis intellectiva convertitur supra peccatum et supra dolorem, sic nec affectus. Unde sicut in ratiocinatione dicimus quod est actus unus, tamen intellectus convertit se supra plura, quae diversimode cognoscit, sic et affectus consequens sine aliqua repugnantia diversimode afficitur. Et sic patent obiecta.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod istud : Poenitentia est vindicta semper puniens etc., intelligitur de poenitentia perfectorum. Videtur enim male dicere, quia Augustinus dicit quod si poenitentia finitur, nihil relinquitur de venia. Ergo semper punire spectat ad omnes.

Respondeo : Dicendum quod perfectus dicitur dupliciter : aut quantum ad temporis durationem aut quantum ad status sublimitatem. Prima perfectio est quae condividitur contra incipientes proficientes secundum profectum temporis. Alia perfectio consistit in operibus supererogationis ; Magister autem intelligit de perfectione primo modo et vocat perfectorum poenitentiam, quae durat usque ad finem vitae ; et de hac dicit intelligi illud Augustini, quod semper punit.

Notandum tamen quod semper punire debet non simpliciter, sed quamdiu durat culpa. Et sic patet illud.

 

Dub. IX.

Notandum super hoc quod dicit, quod solemnis poenitentia fit extra ecclesiam , ubi quatuor sunt notanda : primo, qualis sit sive quae sit eius forma ; et dicendum quod poenitentia solemnis est poenitentia addens super publicam, quia non tantum est in manifesto, sed quia fit cum solemnitate quadam. In capite enim Quadragesimae eicitur poenitens extra ecclesiam nec admittitur usque ad diem Coenae, et tunc etiam non communicat. Eicitur autem a persona authentica, sicut ab episcopo, praesentibus sacerdotibus qui noverunt culpam.

Secundo notanda est ratio huius solemnitatis triplex : una est ad terrorem aliorum, alia propter erubescentiam delinquentis et tertia propter significationem eiectionis Adae de paradiso. Unde hoc debet cum crebris suspiriis denuntiare episcopus, et ita eicitur sicut Adam eiectus fuit de paradiso ; et ideo non est iteranda. Et de hoc habetur L distinctione ; capitulo Poenitens et capitulo sequenti, et eadem distinctione, capitulo : Si quis post remissionem, paragrapho Potest et aliter.

Notandum est etiam quod haec poenitentia non imponitur nisi pro gravi et enormi culpa, maxime pro culpa quae totam urbem commovit, sicut ibidem dicitur. Nec imponenda est sacerdotibus propter reverentiam Ordinis ; potest quidem imponi publica poenitentia pro peccato manifesto.

Quarto notandum quod poenitens non reconciliatur solemniter nisi ab episcopo vel sacerdote de mandato episcopi, praesertim in articulo necessitatis. Reconciliari autem, potest in octava Paschae, si bene poenituerit, et habere ingressum ecclesiae ; sin autem, manebit sic usque ad finem vitae ; et de hoc dicitur Causa XXVI, quaestione 6.

 

Dub. X.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod hoc in quibusdam Ecclesiis non servatur. Videntur enim tales Ecclesiae peccare, cum faciant contra rationem sacramenti et significationis solemnis poenitentiae.

Respondeo : Dicendum quod hoc non est de necessitate poenitentiae, sed solum de bene esse ; tamen, ubi sunt gentes durae, haec poenitentia iteratur ex causa, ut duritia confringatur multiplici confusione, quae unica non confringebatur ; et vix talibus posset imponi poenitentia occulta ita diuturna. quod susciperent vel servarent : ideo talis poenitentia iteratur ex causa.

 

Dub. XI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur. Videtur enim male dicere, quia super illud Amos 1, 3 : Super tribus sceleribus Damasci et super quatuor non convertam eum, Glossa Hieronymi: Quarto eadem peccata committenti nec poenitentiam nec indulgentiam se daturum denuntiat. Ergo non videtur quod frequenter, sed tantum ter.

Respondeo : Dicendum quod Hieronymus intelligit quod primum peccatum sit consentire in corde, secundum est facere in opere, tertium est vertere in consuetudinem, quartum est finaliter non poenitere ; et de hoc nec poenitentiam.dat nec veniam, quia post mortem non est locus poenitentiae. Ab aliis tribus liberat et dat poenitentiam et veniam simul, sicut probatur et innuitur in resuscitatione trium mortuorum, quorum unum suscitavit in domo, alium in porta et tertium in sepulcro.

 

Dub. XII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Chrysostomus : Etiam si ad summum quis perveniat malorum. Videtur enim male dicere, quia nullus est ita malus quin adhuc possit peccare : ergo nullus est ita malus quin adhuc possit fieri deterior.

Item, in Psalmo [73, 23] dicitur : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Ergo , si semper crescit, nunquam est status quantum ad actum.

Respondeo : Dicendum quod hoc potest intelligi secundum actum, ut ita sit malus quod nullus peior ; non intelligitur secundum potentiam.

Vel dicatur quod hoc intelligitur secundum genus peccati, quod, si aliquis peccet enormissimo peccato, adhuc Deus paratus est parcere, dum est in via ; et hoc vocat summum malorum : quia est malum contra gratiam divinam, ut fornicatio ; et est malum contra gratiam et rationem, ut periurium ; et est malum contra gratiam, rationem et naturam, ut sodomia, et illud est pessimum, vel si quod aliud genus peccati sit peius, ut blasphemia in Deum sive spiritus blasphemiae.

 

Dub. XIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod David deliquit in populi enumeratione. Videtur illud verbum Augustini falsum, quia Moyses numeravit populum, Numerorum 26, 2, et similiter Saul, I Regum 11, 8 ; et tamen neuter peccavit : ergo pari ratione nec David.

Item, David peccavit : ergo non debuit populus puniri, sed potius ipse qui peccaverat.

Respondeo : Ad primum dicendum quod Moyses numeravit mandata Domini, et Saul propter expeditionem ad pugnam ; sed David propter superbiam ; volebat enim gloriari in multitudine populi numerosa.

Quod quaeritur : quare punitus est populus ? respondetur : propter connexionem populi ad principem, propter quam etiam puniti sunt filii Israel in peccato Achor, Iosue 7, 1.

Vel potest dici, et melius, quod Dominus punivit principem in populo, ut in eodem puniretur in quo gloriabatur, sicut aliquis punitur in sua possessione.

Aestimant tamen aliqui quod iusto Dei iudicio permissum sit hoc, ut illi punirentur qui adhaeserant Absalon.

Figura tamen et instructio in hoc magna fuit, ut ostendatur quantum malus praelatus et eius peccatum obest subditis et quantum eius oratio prodest in ipsius poenitentia et sanctitate.