Distinctio XVI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XVI
In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt etc.
PARS I
De partibus integralibus sacramenti Poenitentiae.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de poenitentia in sua generalitate. In hac parte agit de eius partibus. Et quoniam principalis pars Poenitentiae, ut est sacramentum Ecclesiae, est confessio,
ideo primo assignat partes poenitentiae.
Secundo vero principaliter et specialiter agit de confessione et de his quae spectant ad eam, infra, distinctione decima septima : Hic oritur quaestio multiplex etc.
Prima pars duas habet secundum duo genera partium : quaedam enim sunt partes integrales, quaedam subiectivae.
Ideo primo agit de integralibus, ex quibus constat poenitentia perfecta.
Secundo de subiectivis, ibi : Praedictis adiciendum est quod tribus modis agitur poenitentia.
Prima pars habet tres.
In prima assignat illas partes ex quibus Poenitentia integratur, confirmans auctoritate Chrysostomi et Augustini.
In secunda tradit modum secundum quem veram constituunt poenitentiain, ibi : Ideo discretio necessaria est poenitenti.
In tertia determinat modum quomodo non veram poenitentiam faciunt, sed falsam, ibi : Et sicut sunt digni fructus poenitentiae etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis quaeritur de contritione ; et circa hoc principaliter quatuor quaeruntur.
Primo quaeritur de contritione quantum ad quidditatem.
Secundo, quantum ad quantitatem.
Tertio, quantum ad durationem.
Quarto, quantum ad intensionem.
Quantum ad primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur de contritione, quid sit quantum ad suam substantiam.
Secundo, quid sit in genere maris.
ARTICULUS I
De contritione quantum ad quidditatem.
QUAESTIO I.
Quid sit contritio quoad suam substantiam.
Circa primum proceditur sic : Magistri dicunt quod contritio est dolor voluntarie pro peccatis assumptus.
Et quod ita sit, videtur :
- Quia, sicut dicit Ambrosius, poenitentia est commissa deflere ; et iterum : Poenitentia est dolor et amaritudo mentis pro peccatis, quae quisque commisit. Sed hoc non est confessio neque satisfactio : ergo contritio.
- Item, Augustinus : Dolendum est et dolore purgandum. Sed contritio est illud in poenitentia quod peccata depurgat : ergo contritio est dolor.
- Item, ratione videtur, quia primum quod est in penitentia est dissentire a peccato facto ; sed quod factum est necesse est esse factum ; sed, cum aliquid displicet alicui vehementer, quod tamen non potest facere quin fuerit, generat dolorem : ergo etc.
Contra :
- Sicut vere poenitentem necesse est dolere, ita etiam pudere : ergo pudor est de poenitentia ; et non est confessio nec satisfactio : ergo contritio, et sic etc.
- Item, in poenitentia non tantum est dolere, verum etiam gaudere ; unde in praecedenti distinctione : Doleat et de dolore gaudeat. Ergo quemadmodum contritio dicitur dolor, ita etiam debet. dici gaudium.
- Item, videtur quod non sit dolor, quia, sicut dicit Augustinus, XIV De civitate Dei, dolor est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt ; sed contritio est dissensus a peccatis quae nobis volentibus accidunt : ergo etc. Si dicas quod peccata prius sunt placita et volita, post autem displicent et non sunt volita, et pro illo tempore est dolor, contra : dolor est ex coniunctione disconvenientis ; ergo, ab oppositis, ex dissensu a disconvenienti non est dolor, sed gaudium : ergo, si peccata displicent, et per contritionem dissentit quis a peccatis, videtur quod non dolor, sed gaudium est contritio.
- Item, contritus dolet de peccato facto, aut ergo quia vult ipsum esse factum aut quia non vult. Si quia vult, cum factum sit, tunc evenit quod vult. Si quia non vult, sed omnis voluntas est indiscreta quae appetit impossibile et refugit necessarium : ergo, cum voluntas contriti non sit talis, patet etc.
Si dicas quod verum est de voluntate absoluta, sed non de vellitate, et talis est contritio, contra : contritus habet voluntatem a virtute et gratia informatam ; sed omnis talis consistit in pleno consensu : ergo voluntas contriti non est velleitas, sed plena voluntas ; et ita nulla est illa responsio.
- Item, differt dolor et timor, quia dolor est affectio de praesenti malo, sed timor de futuro ; sed peccatum est praeteritum, et de eo est contritio : ergo non est dolor. Si dicas quod non est praesens secundum affectum, sed secundum aspectum ; similiter et futurum est praesens secundum aspectum : ergo sicut est dolor de praeterito, ita etiam de futuro.
- Item, clim contritio sit dolor, ut quid magis denominatur nomine contritionis quam doloris ?
Respondeo : Dicendum quod sicut peccatum perpetratur per consensum, sic econtra deletur et destruitur per dissensum voluntatis rationalis ; et quia dissensus. ab ea re quam impossibile est non esse generat dolorem, sicut dicit Augustinus : ideo dicendum quod contritio est dolor per essentiam.
Sed attendendum quod dolor dicitur dupliciter : uno modo ipse dis sensus voluntatis, alio modo passio resultans in sentientem ex illo dissensu, per quam prorumpit homo in lacrymas ; et ille dissensus est de essentia contritionis, sed illa passio est effectus eius.
[Ad obiecta] :
1-2. Quod ergo obicitur, quod sit pudor et gaudium sicut et dolor, dicendum quod pudor consequitur ad illum dissensum, secundum quod dissentit a peccato tamquam a turpi. Consequitur etiam gaudium, seçuneium quod ex illo dissensu sentit se elongari a peccato ; immediatius autem consequitur passio, quae est dolor. Nam ipse dissensus vehemens a re quam nolumus esse et tamen est, immediate dolorem generat, quiâ dissensus ; sed quia a turpi, pudorem ; et quia ab illo elongat, gaudium.
- Ad illud quod obicitur, quod peccatum nobis volentibus accidit, dicendum quod peccatum est voluntarium quoad delectationem, sed non voluntarium ratione malitiae et deformitatis et poenae. Sed illud non solvit, quia dolor non tantum est de deformitate, immo etiam de delectatione.
Ideo dicendum quod, ad hoc quod doleat, sufficit quod illud de quo dolet sit nolitum pro tempore in quo dolet ; tamen non oportet quod omni tempore. Et quod in contrarium adducit, quod dissensus a re disconvenienti generat gaudium, verum est, quando est tantum dissensus, ut puta, cum refugit ne faciat peccatum, non dolet, sed gaudet ; sed quando est dissensus cum coniunctione, tunc est dolor ; et ita est in contritione, quia nollet peccasse, et tamen necessarium est ipsum peccasse.
- Ad illud quod obicitur, quod contritus vult impossibile, dicendum quod velleitate vult, non voluntate absoluta ; sicut aliquis ex pietate de illo qui mortuus est vellet quod viveret.
Et quod obicit, quod virtus est in pleno consensu, dicendum quod consensus semiplenus autest propter defectum voluntatis, sicut piger vult et non vult, et talis velleitas non est gratiae, sed pigritiae ; aut est propter defectum voliti, quia non est natum eligi, cum sit impossibile, et talis bene est a virtute, ut patet in pietate ; et hic est plenus consensus a parte voluntatis, quia reflectitur voluntas supra se et vult se sic velle.
- Ad illud quod obicitur, quod dolor est de praesenti, dicendum sicut dictum fuit, quod est de praesenti secundum aspectum.
Quod obicitur in contrarium, quod non sufficit quod sit praesens secundum aspectum, respondent aliqui quod est praesens secundum reputationem, quia pro tali reputat se vere contritus ac si esset infectus peccato prius facto.
Sed illud non solvit, quia, esto quod constaret sibi de iustitia praesenti, tamen adhuc doleret de praeterito.
Ideo dicunt alii quod est praesens secundum effectum, quia remanent reliquiae.
Sed tunc esto quod nullae reliquiae remanerent, adhuc tamen doleret homo de malo quod fecit.
Ideo dicendum quod ad dolorem faciendum sufficit quod res quae displicet voluntati sit praesens aspectui, non secundum coniecturam, sed secundum certitudinem, quia ita est et non potest aliter esse ; et tunc est dolor, sive illud de quo gemitus est sit praesens sive praeteritum sive futurum. Unde, cum dicitur mihi certitudinaliter quod aliquls quem diligo morietur, generat in me dolorem ; multo magis de praeterito in quo est perfecta certitudo.
- Ad illud quod quaeritur : quare magis denominatur nomine contritionis et quae convenientia doloris ad contritionem ? dicunt aliqui quod ideo hoc nomine censetur, quia sicut unguentum sanativum conficitur ex multis herbis in mortario contritis, sic unguentum compunctionis conficitur ex herbis peccatorum, quae natae sunt in terra nostra, dum conteruntur in mortariolo conscientiae : ita videtur Bernardus, Super Cantica, dicere.
Sed tunc ab hac contritione non diceretur homo contritus, sed conterens.
Ideo addendum quod in hac contritione tria sunt attendenda : quod conteritur, a quo conteritur et ad quid contritio terminatur. Quod conteritur est cor peccatoris, quod est tamquam vas fictile repletum veneno peccati, iuxta illud Deuteronomii 32, 33 : Fel draconum vinum eorum etc.
A quo conteritur est duplex mola : una superius sursum elevans, et haec est spes veniae ex consideratione misericordiae ; alia mola deorsum deprimens, est timor poenae veniens ex consideratione divinae iustitiae. Et de his molis dicitur Deuteronomii 24, 6 : Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam.
Istud vas hic conteritur, quia durum est, ut emollescat : cor enim durum male habebit in novissimo ; vel melius, ut peccati delectatio totaliter effundatur. Ideo dicitur contritio, non fractio, quia fractio est in maiores partes, contritio in minores ; et quando in maiores partes est fractio, sapor aliquo modo remanet ; ut autem non remaneat nec sapor nec veritas, ideo in partes minims conteritur.
Et haec delectatio, totaliter removetur per poenam aeternam et removetur per gratiam ; et ideo utrbbique contritio, et in poena aeterna, secundum illud Ecclesiastici 27, 3 : Conteretur cum delinquente delictum ; et per gratiam, Psalmo [50, 19]. Cor contritum et humiliatum Deus non despicies ; sed aliter : quia ibi conteritur in pulverem, non ut aliud vas fiat, quia de impiis dicitur : Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis etc. ; sed in contritione gratiae est contritio ad generandum. vas novum et solidum per humorem gratiae et lacrymarum, ; et ideo recte dicitur contritio, non attritio, quia partium tritarum est unio, ut fiat vas in honorem, secundum illud de Paulo : Vas electionis est mihi, Actuum 9, 15 ; et II ad Timotheum 2, 21 : Si quis emundaverit se ab his, erit vas etc. Et sic patet ratio dicti.
QUAESTIO II.
Quid sit contritio in genere moris.
Secundo quaeritur, quid sit contritio in genere moris.
Et quod sit actus virtutis, videtur :
- Quia omnis actus difficilis et meritorius est actus virtutis vel doni vel beatitudinis ; sed contritio est huiusmodi et non est doni nec beatitudinis : ergo est virtutis.
- Item, omnis actus meritorius specialis, qui egreditur a potentia determinata, est vittutis specialis ; sed contritio est huiusmodi : ergo contritio est virtutis specialis.
- Item, poenitentia est dolor et amaritudo mentis ; sed constat illud esse dictum per causam, quia poenitentia, ut dicit Ambrosius, facit dolere : ergo, si contritio est dolor, contritio est actus virtutis poenitentiae : ergo etc.
Sed contra :
- Contritio est dolor ; sed dolor est passio, et passio non est actus virtutis nec gratiae : ergo nec contritio. Quod dolor sit passio, patet, quia dolor opponitur delectationi.
- Item, contritio est expulsiva peccati ; sed peccatum expellere est ipsius gratiae : ergo contritio est gratiae actus. Si tu dicas hoc esse virtutis, contra : aut hoc est virtutis per gratiam aut e ccinverso. Constat quod virtutis ratione gratiae, quae est vita, et ideo expellit mortem. Cum ergo contritio per se sit expulsiva peccati, patet quod contritio est actus gratiae.
- Itm, contritione omnia peccata expelluntur ; sed omne tale est commune ad omnem animae potentiam et habitum : ergo contritio non est actus virtutis, aut si est non est virtutis specialis.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc triplex fuit opinio : quaedam, quod contritio est motus liberi arbitrii informati gratia, non virtute, propter quod est expulsiva peccati ; alia, quod motus omnium virtutum, quia contra omnia peccata ; tertia, quod motus virtutis specialis, scilicet poenitentiae. Et habent istae tres opiniones ortum ab opinionibus de poeniteritia, quia quidam dicebant quod poenitentia esset gratia ; quidam, quod virtus generalis ; quidam, quod specialis. Sed, cum supra ostensum sit ipsam esse virtutem specialem, cuius motus est peccatum detestari commissum ad emendam, et hoc est conteri, dicendum quod contritio est motus specialis virtutis, scilicet poenitentiae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod est passio, dicendum quod dolor dicitur dupliciter : uno modo dissensus voluntatis rationalis, alio modo passio redundans in sentientem. Primo modo est motus voluntatis, et sic contritio est dolor per essentiam ; alio modo passio, et sic contritio est dolor per concomitantiam.
- Ad illud quod obicitur, quod delere culpam est gratiae, dicendum quod, etsi delere culpam sit gratiae, tamen in adulto, qui praeparat se per usum liberi arbitrii, infunditur gratia ut in tali usu est ; deletio culpae in illo fit per gratiam, ut induit rationem virtutis, et ideo per poenitentiam, quae concernit gratiam et habitum virtutis.
- Ad illud quod obicitur, quod omnia expellit, dicendum quod expellit per modum detestantis : et unius virtutis est omne malum detestari sub ea ratione qua est Dei offensivum, et quia commissum est contra Deum ; et sic contritio detestatur et expellit et est virtus poenitentiae. Unde sicut obedientia opera omnium virtutum respicit sub ratione mandati, nec propter hoc est virtus generalis, quia, licet illa differant per essentiam, tamen ratio formalis est una secundum speciem ; sic et in proposito.
Et est simile de visu qui videt hominem et plantam, quae non tantum differunt specie, sed etiam genere ; videt tamen, quia sunt colorata ; videt etiam album et nigrum, quae sunt obiecta per se et differunt specie ; et tamen ipse non differt, quia videt per naturam lucis : sic contritio detestatur superbiam et luxuriam in quantum malum contra Deum perpetratum ab ipso qui conteritur. Et si tu obicias, quod contritio est vis concupiscibilis et poenitentia est in irascibili, supra solutum est. Nam dolor et odium cum insurrectione consistit in irascibili ; nihilominus tamen cum illo est dolor quidam in concupiscibili, et iste est imperatus a poenitentia et coniunctus cum illo dolore ; et sic non est contrarium praedictis, quia utrumque concurrit ad contritionem, sed primus dolor est praecipuus et principalis.
ARTICULUS II
De contritione quoad quantitatem.
Consequenier, quantum ad secundum articulum, quaeritur de contritione quantum ad quantitatem.
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum necesse sit dolorem contritionis esse maximum.
Secundo, utrum possibile sit in illo dolore cadere excessum. De quantitate enim contritionis a parte gratiae non est dubium, quia tantum est Deo accepta quantum est gratia.
QUAESTIO I.
Utrum necesse sit dolorem contritionis esse maximum.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum necesse sit dolorem contritionis esse maximum, id est, utrum ad hoc quod contritio sit sufficiens, necesse sit plus dolere de peccato quam de aliquo temporali.
Et quod sic, videtur :
- Ieremiae 6, 26 : Luctum unigeniti fac tibi ; Glossa : Docet poenitentem quid facere debeat ; et alia Glossa : Nihil dolentius morte unigeniti. Ergo tantum debet quis dolere de peccato, quod de nullo magis.
- Item, Augustinus, XXI De civitate Dei : Necesse est ut tantum urat dolor, quantum haeserat amor , Ergo, si dolet plus de amissione rei temporalis quam de amissione Dei per culpam, plus ergo diligit rem temporalem quam Deum ; sed nullus talis poenitet vere : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia dolor fundatur in amore et omnis affectio, ut dicit Augustinus ; sed amor Dei debet esse maior omni amore creaturae : ergo et dolor ex amissione Dei.
- Item, dolor contritionis est a gratia et libero. arbitrio, sed alius tantum a culpa et libero arbitrio ; sed gratia plus roborat in bono quam culpa inclinet ad malum : ergo motus doloris fortior.
- Item, animus iustus plus Deo unitur quam sibi. per amorem ; sed de eo cui magis unitur, magis dolet cum separatur : ergo magis dolet se per peccatum separatum esse a Deo quam de morte proximi et corporis, si esset possibile.
- Item, omnis habens animum ordinatum plus dolet de amissione maioris boni ; sed Deus est summum bonum, et omnis contritus habet animum ordinatum : ergo plus dolet de amissione Dei quam de amissione alterius boni creati.
Sed contra :
- Ostenditur quod non oportet esse maiorem quam de aliquo temporali, quia albius est quod est nigro impermixtius. Ergo maior dolor est qui minus habet de gaudio ; sed dolor contritionis est admixtus gaudio, aliquis autem alius sine aliquo gaudio est quandoque : ergo ille maior.
- Item, magis, dolendum est de eo qµod recuperari non potest quam de eo quod recuperari potest et recuperatum est ; sed amissio filii non potest recuperari, amissio Dei in poenitente est recuperata : ergo non tantum debet dolere de amissione Dei, quantum de amissione filii.
- Item, quod non oporteat tantum dolere, videtur, quia, quantumcumque parva sit gratia, delet omnem culpam. Ergo similiter ex parte doloris, quantumcumque parvus est, dum tamen gratia sit informatus, delebit omnem culpam : ergo non oportet quod sit maior oni alio.
- Item, si hoc oporteret, tunc pauci essent contriti : pauci enim sunt qui mallent esse caeci quam nunquam peccasse : videmus etiam multos viros poenitentes qui flent ex morte consanguineorum, qui non possunt flere pro peccatis.
Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur de quantitate doloris ; dolor, potest dici displicentia rationis vel passio ex hac resultans in sensualitatem. Si hoc secundo modo accipiatur ; dico quod non est necesse magis dolere de peccato quam de re temporali nec etiam necesse est dolere, quia non est in. potestate cuiuslibet. Talis enim dolor non consequitur amorem, sed consequitur ipsam affectionem et affectio experimentalem cognitionem ; et quia non omnes habent experientiam divinae dilectionis, ideo non omnes ita sensibiliter dolent de peccatis. Tamen quod magis etiam sensibiliter doleat aliquis de peccato quam de aliquo damno, hoc est perfectionis et congruum, non necessarium.
Sed in quantum dolor dicitur displicentia rationis, sic dico quod ista displicentia mensuratur secundum quantitatem caritatis. Quantitas autem caritatis dupliciter potest accipi : vel in se vel in comparatione ad alios amores : in se, sic dico quod est parva et maior et maxima ; in comparatione ad alios, sic dico quod vindicat sibi dominium. in corde quamdiu est ; nec unquam ibi est nisi sit domina ; unde dico quod ad hoc quod aliquis habeat caritatem, necesse est quod diligat Deum super omnia ; hoc autem est diligere super omnia, quod pro nullo damno vel commodo velit offendere Deum. Sic intelligendum est de displicentia contritionis.
Unde dico quod peccatum debet tantum displicere rationi quod nullo pacto, nullo commodo vel incommodo velit in ipsum consentire vel consensisse, quoniam voluntas, quae ex aliqua causa consentit in peccatum, iusta non est.
Unde sicut non oportet habentem caritatem velle mori pro Christo - sed in casu, in quo vel oportet ipsum amittere caritatem vel vitam, tunc tenetur magis velle mori pro Christo quam caritatem amittere - sic in proposito est intelligendum, quod non teneor nunc pro satisfactione peccati omnem poenam sustinere ad reconciliationem, quia Deus non exigit. Et ideo sicut ego possum salvari non sustinendo martyrium, sic possum reconciliari Deo sine multis doloribus et amissionibus rerum temporalium.
Si vero de comparatione et praeelectione quaeratur, respondent aliqui et faciunt in hoc vim, quia potest intelligi respectu praeteriti vel futuri.
Sed ego non video in hoc vim, quia iusta voluntas et vere poenitens ita detestatur praeteritum peccatum ut futurum ne fiat ; et ita est peccatum velle peccasse sicut velle peccare. Ideo de peccati praecedentis dolore et detestatione dicendum quod in casu in quo oportet praeeligere, vel consentire in peccatum sive complacentiam peccati vel tolerantiam poenae, quilibet tenetur praeeligere sive magis eligere poenam quam velle peccare vel peccasse.
Praeter casum necessitatis dico quod praeeligere omnem poenam est perfectae virtutis ; dubitare vero est infirmitatis, quia timor naturalis valde fadt dubitare, et ista dubitatio simul potest stare cum caritate ; sed praeeligere culpam alicui poenae, hoc est iniquitatis, si est cum deliberatione et plena voluntate, quia omnis talis voluntas est iniqua, quae peccatum vult vel absolute vel conditionaliter.
Unde periculum est et stultitia quaerere hoc ab aliquo infirmo vel etiam a se ipso, quia hoc est hominem ponere in tentationem ; unde nullus confessor debet hoc ab aliquo qui sibi confitetur quaerere. Sed, si poenitens se offerat et dicat se malle mortuum esse quam peccasse vel simile aliquod, gaudendum est, quia hoc est signum bonae voluntatis.
Si ergo quaeratur, utrum dolorem contritionis necesse sit esse maximum, si dicatur de dolore sensualitatis, manifestum est quod non ; si de displicentia rationis, aut quantum ad intensionem motus absolute, et sic nec hoc modo oportet esse maximum ; si in comparatione ad alios dolores, dico, sicut de amore, quod oportet quod habeat praedominium.
Et sic procedunt rationes probantes ipsum inter omnes alios dolores de rebus creatis obtinere principatum.
Quod si intelligatur de dolore sensualitatis, ad omnes per interemptionem solvendum est, sicut tactum, quia sequitur experientiam et delectationem et etiam complexionem vel aliquid tale ; ideo sensibiliter magis dolet quis de morte unigeniti.
Ad illud tamen quod obicitur ultimo, quod semper superior movet inferiores, dicendum quod verum est in bis in quibus natae sunt simpliciter obedire, sicut in motu manuum vel pedum ; sed non est ita in affectionibus nisi per multam assuefactionem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod parvus, quia admixtus gaudio, dicendum quod dolor contritionis, quando est in anima bene disposita, valde magnus est, et gaudium mitigat dolorem et intendit. Ideo enim dolet, quia vult dolere ; et quanto magis appetit dolere, tanto magis dolet ; et quanto videt se magis dolere, tanto magis gaudet. Ideo patet quod non remittitur, quia non habet oppositionem, immo unum est causa alterius ; tamen bene concedo quod mitigatur et minus laedit. Unde intenditur et mitigatur ; intenditur respectu peccati, et mitigatur respectu poenitentis ; intenditur respectu obiecti, mitigatur respectu subiecti ; vel in tenditur sub ratione displicentiae, mitigatur sub ratione poenae.
- Ad illud quod obicitur, quod potest recuperari, dicendum quod hoc etiam mitigat dolorem ut dolor contriti non sit cum desperatione, sed cum spe. Tamen quia contritus de se non sperat, quantum est de se, ita se affligit dolore ac si omnino perdidisset ; respirat tamen in misericordia Dei.
Et quod obicit, quod magis est dolendum de re irrecuperabili, dicendum quod verum est, ceteris paribus.
- Ad illud quod obicitur, quod minima gratia delet omnem culpam, dicendum quod dolor, quantumcumque sit parvus, sufficit, si sit gratia informatus ; sed tamen nunquam gratia informat, quin vindicet sibi in corde dominium quoad actum vel motum voluntatis rationalis, non sensualitatis.
- Ad illud quod obicitur, quod pauci vel nulli mallent esse caeci quam peccasse, iam patet responsio secundum viam praetactam. Si enim in necessitate essent positi, scilicet vel quod a detestatione peccati desisterent vel quod oculos amitterent, et loquor de detestatione interiori, necesse haberent praeeligere ; nunc autem non habent.
QUAESTIO II.
Utrum possibile sit in dolore contritionis cadere excessum.
Secundo quaeritur, utrum possibile sit in dolore contritionis cadere excessum.
Et quod sic, videtur :
- Quia omnis motus, cui ad hoc quod sit bonus oportet admisceri aliquid de contrario, potest esse nimius ; sed dolori contritionis debet admisceri gaudium : ergo potest nimis intendi.
- Item, omnis virtus quae habet obiectum creatum, potest habere nimium, quia, si creatum est, ergo habet sibi debitum limitatum amorem et odium ; sed contritio sive poenitentia est huiusmodi : ergo potest habere excessum.
- Item, in contritione dolor est passio ; sed omnis passio, in re corporali facta, potest magis et magis intendi et per suam intensionem potest inducere mortem ; et quae mortem inducit est superflua : ergo etc.
Contra :
- Contritio est motus gratia informatus : sed gratia non potest nimis intendi nec motus eius, quia omnis motus eius est laudabilis : ergo nec contritio.
- Item, quantum diligenda est alicuius boni praesentia, tantum detestanda est amissio et absentia ; sed Deum non potest aliquis nimium amare et appetere : ergo peccatum, quod est a Deo separativum, non potest nimis detestari.
- Item, Anselmus appetebat viscera exsiccari ex intensione divini amoris : ergo non est malum ex intensione divini amoris talia appetere propter Deum : eadem ratione nec malum ex intensione doloris propter recuperandum Deum.
Respondeo : Sicut dictum est, in contritione est dolor, prout est displicentia voluntatis rationalis, et est dolor-passio redundans in sensualitatem. Quantum ergo ad displicentiam rationis, concedo quod non potest esse contritio nimia, quia peccafom nulli potest displicere nimis in quantum peccatum.
Quantum autem ad passionem redundantem in sensualitatem, vix aut nunquam est nimia ; tamen posset esse tantus dolor, quod humana infirmitas non posset sufferre sine magno detrimento ; et tunc dico quod temperandus esset.
Sed esto quod non temperaret quis, quia non adverteret et raperetur a fervore, non credo quod in tali casu peccaret, quia daret operam rei licitae. Si autem advertit, debet temperare ; tamen paucis hoc consilium est necessarium. Si autem non temperaret vel per affectonem gaudii vel per consolationem spei, credo quod transcenderet metas virtutis et ita contritionis. Contritio enim, sicut caritas, nominat quid inforntatum gratia. Unde dolor contritionis, manens contritionis, non potest esse nimius, quia displicentia peccati nunquam tantum potest intendi, quod possit esse nimia, cum sit ex consideratione recta.
Rationes igitur quae probant quod dolor possit esse nimius secundum quod displicentia solvendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Quod obicit, quod debet esse gaudium, dico quod, si esset dolor sine gaudio, ut in desperatis, bene esset excessus ; sed talis non est motus contritionis, quae est praesupposita spe de venia ; unde talis quando videt se dolere, necessario gaudet ; et ideo non est superfluus.
2-3. Ad aliud dicendum quod poenitentia est in subiectum et in peccatum ; et prout punit subiecturn, bene posset excedere ; sed prout detestatur peccatum, quia separat a summo Bono, secundum illam rationem respicit infinitatem et non habet excessum.
Tertium argumentum est concedendum : procedit enim de contritione, secundurn quod nominat dolorem passionem, non ipsurn motum displicentiae peccati.
1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod non potest esse nimius, quia gratia informatus, dicendum quod informatur ipsa displicentia, et per consequens passio sensualitatis ; tamen tanturn posset illa passio intendi, quod gratia, quae movet ordinate, non informaretur.
Alia ratio concedenda est, quia loquitur de detestatione.
- Ad illud quod obicitur de Anselmo, dicendum quod non intelligit viscera secundum veritatem sibi velle siccari ; sed vocat ibi viscera intimas carnis appetitus.
Vel dicendum quod siccationem viscerum vocat vulnera caritatis, qua anima languet ex absentia ipsius Christi.
ARTICULUS III.
De contritione quoad durationem.
Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de duratione contritrionis.
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum contritio sit motus instantaneus vel successivus.
Secundo quaeritur de diuturnitate contritionis, utrum homo debeat semper conteri.
QUAESTIO I.
Utrum contritio sit motus instantaneus an successivus.
Circa primum ostenditur quod sit successivus, hoc modo :
- Omnis actus, circa quem est minus diuturnum et magis diuturnum, est successivus ; sed talis est contritio : ergo etc.
- Item, nostrum intelligere est cum continuo et tempore, ut dicit Philosophus, quia est animae ut corpori unitae ; sed contritio similiter est animae ut corpori unitae : ergo etc.
- Item, omnis aspectus collativus est saccessivus ; sed in contritione est aspectus collativus, quia dolet de peccato in comparatione ad Deum, quem offendit : ergo etc.
- Item, quod successive inducatur contritio, videtur, quia omnis forma habens partem et partem inducitur successive ; sed contritio habet partem et partem, quia potest intendi et remitti : ergo inducitur successive.
- Item, omnis forma quae habet contrariam dispositionem in materia, inducitur successive ; sed contritio habet induci in liberum arbitrium subiectum peccato ; per quod privatur gratia et fit ad malum prona, quae pronitas ex opposito respondet contritioni sicut culpa ex opposito gratiae : ergo inducitur successive.
Contra :
- Contritio necessaria est iustificationi impii ; et illa est in instanti : ergo et contritio.
- Item, Augustinus, XIV De Trinitate, dicit quod, si oculus esset actu videns, et obiectum ex opposito crearetur, simul esset et videretur. Ergo, si actus visus potest esse in instanti ; multo fortius actus intellectus et affectus : ergo et contritio.
- Item, delectatio est in instanti, sicut vult Philosophus, quia est habens se per modum quietis et non ipsius coniunctionis convenientis cum convenienti. Ergo et dolor qui opponitur ei ; sed contritio est dolor : ergo etc.
- Item, ad illuminationem distantia localis exigitur, et tamen illuminatio in oculo et esse luminis est in instanti : ergo multo fortius in primo actu gratiae est mutatio subita.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de contritione quantum ad esse et quantum ad fieri. Si quantum ad durationem, cum duret longo tempore, sic dico quod est successiva, sicut est vivere hominis.
Si quantum ad esse, quia est actus fixus in detestatione peccati et actus ut quies, sic dico quod esse eius est in instanti. Si quantum ad fieri, est distinguenduni, quia in fieri est praeparatio et formae inductio. Dico ergo quod praeparatio ad actum contritionis est successiva, quia multa oportet prius considerare ; sed ipse dissensus animae postea in instanti fit.
Rationes autem probantes quod sit instantanea, quia probant quoad inductionem in esse et ipsum esse, verae sunt.
[Ad obiecta] :
1-2. Primae duae rationes, quae probant successionem, intelliguntur de inductione et praeparatione naturae : diuturnitas enim est ratione successionis ; similiter nostrum intelligere est ratione acquisitionis speciei per sensum et phantasiam.
- Sed quod obicitur, quod habet esse successium per collationem, dicendum quod collatio potest esse dupliciter : uno modo discursus ab uno in aliud, et haec successiva est ; et alio modo duorum comparatio secundum aliquem respectum ; et tunc accipiuntur plura in una ratione, et talis potest esse in instanti et simul de pluribus ; alioquin nunquam de consonantia musica posset iudicari, cum una vis iudicet de duobus sonis ad invicem comparatis.
- Ad illud quod obicitur, quod habet partem et partem, dicendum quod forma quae habet partem et partem aut educitur de materia aut ab agente exit. Si educitur de materia, sic, quia ibi habet partem suae essentiae, cum est ibi contrarium, pro eo quod contraria habent unam naturam communem, educitur successive, ut albedo. Forma vero quae totaliter est ab extrinseco, tota et simul datur, qualis est forma luminis, quae, quamvis habeat partem et partem, non tamen in materia, quia eius oppositum est privatio. Talis est contritio, quasi motus procedens a gratia et libero arbitrio, non de materia eductus.
- Ad illud quod obicitur, quod contrarium habet in materia, dicendum quod est habere contrariam dispositionem in materia, nullo tamen modo resistentem ; et haec non facit successionem in inductione formae nec in praeparatione, ut cum Deus de aqua vinum fecit. Et est habere ut resistentem informationi, et tunc est successio in inductione, ut cum ex calido fit frigidum. Et est habere ut resisteritem non informationi, sed usui ; et sic pronitas resistit usui gratiae et contritioni, non informationi, quia simul est ; et haec ponit successionem in duratione et in usu contritionis, non in prima inductione. Pronitas enim, quia poena est, simul stat cum contritione ; culpa vero, quia privatio est, non resistit, sicut nec tenebra inductioni lucis.
QUAESTIO II.
Utrum debeat homo semper conteri.
Secundo quaeritur de diuturnitate contritionis, utrum debeat homo semper conteri.
Et quod sic, videtur :
- Augustinus, in tractatu De poenitentia : Semper doleat et de dolore gaudeat ; et post : Ubi dolor finitur, ibi deficit poenitentia ; si poenitentia finitur, quid relinquitur de venia ? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a poenitentia. Semper igitur debet homo poenitere.
- Item, Gregorius, Super Iob 14, 22 : Anima eius super semetipso lugebit : Dignum est ut in se ipso homo semper moerores inveniat, qui in se gaudia, relicto Creatore, quaerebat.
- Item, Ecclesiastici 5, 5 : De propitiatu peccatorum noli esse sine metu ; similiter nec sine spe debet esse : ergo semper debet esse inter istas duas molas ; sed hoc est conteri : ergo semper debet homo conteri.
- Item, sicut se habet vera innocentia et perseverans ad peccatum de futuro, ita poenitentia contra peccatum de praeterito ; sed perseverans innocentia semper refugit peccatum ne fiat : ergo et poenitentia peccatum factum.
- Item, sicut culpa est velle peccare, ita culpa est velle peccasse ; sed homo semper tenetur nolle peccare : ergo et nolle peccasse. Sed ex hoc quod non vult peccasse et peccavit, generatur dolor : ergo etc.
Contra :
- Augustinus, in libro De poenitentia : Doleat et de dolore gaudeat. Non ergo semper est dolendum, immo aliquando gaudendum.
- Item, ratione videtur, quia dolor est ex sensu disconvenientis ; sed contingit peccatum amotum esse ab anima secundum se et secundum suum effectum : ergo non est ibi aliquid quod generet dolorem : ergo non semper est dolendum.
- Item, contritio est aeque bene una pars poenitentiae ut confessio et satisfactio ; sed non oportet semper confiteri : ergo nec semper conteri.
- Item, contritio est medicina ; sed contingit hominem perfecte esse sanatum, ut puta si baptizatur vel etiam si perfecerit poenitentiam condignam, quae omnes defectus reducit ad perfectum : ergo, si post recuperationem sanitatis cessat usus medicinae, debet igitur cessare contritio.
- Item, contritio est poena qua peccator se punit. Ergo esto quod sufficienter sit punitus pro peccato ; tunc, si amplius punit se per contritionem, punit se supra condignum ; sed hoc est impietatis et crudelitatis : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod, sicut dicit Hugo, cum Deus absolvit hominem a culpa, ligat eum vinculo perpetuae detestationis ; tenetur enim semper malum quod fecit detestari. Sed quia tentio talis est praecepti affirmativi, quod semper obligat, sed non ad semper, ideo dico quod semper tenetur conteri, sed non ad semper, sed pro loto et tempore, videlicet cum recogitat mala sua in quibus offendit Deum.
Concedendae sunt igitur rationes hoc probantes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod non semper, quia aliquando est gaudendum, dicendum quod non tantum gaudere, immo alia cogitare debet ; nec Augustinus vult quod teneatur semper, id est in omni instanti, sed quod semper teneatur pro loco et tempore, ita quod voluntas conterendi semper sit in habitu, sed in actu pro Ioco et tempore.
- Ad illud quod obicitur, quod dolor est ex praesentia disconvenientis, dicendum quod quidam est dolor illatus, ut puta in sectione çarnis ; quidam est dolor voluntarie assumptus, ut quando dolet de morte amici ; et iste dolor non causatur ab amici morte, sed causatur a voluntate mortem amici. refugiente ; et quia refugit quod necesse est esse, ideo necesse habet dolere. Sicut si ego nollem vehementer te infirmari, et, si tu infirmareris, dolerem ; sic, quia ego nollem me peccasse et video me peccasse, doleo. Unde de dolore causato a voluntate non oportet quod illud pro quo quis dolet sit praesens. affectu nec effectu nec reputatione, sed solum aspectu certo.
- Ad illud quod obicitur per simile de confessione, dicendum quod dolor contritionis potest dici prout est quaedam pars poenitentiae, divisa contra confessionem et satisfactionem , et est purgativa culpae ; alio modo, prout motus interior voluntatis, cui se subicit anima poenitens, et dolor iste est poena satisfactoria, impetrativa augmenti gratiae et gloriae. Primus dolor est sacramentalis proprie et per se, quia est effetivus remissionis culpae, ad quem solum semel tenetur poenitens ; alius non est sacramentalis proprie et per se, sed est elicitus a virtute, et ad illum tenetur semper, sed non ad semper.
- Ad illud quod obicitur de medicina, dicendum quod quaedam medicina est sanativa tantum, et haec est quando est morbus : quaedam praeservativa et meliorativa, et talis est contritio ; et hanc semper habere bonum est.
- Ad illud quod obicitur, quod est poena, dicendum quod nunquam peccator se tantum potest punire, quin maiori poena sit dignus secundum rigorem iustitiae. Et quia homo sibi rigidus debet esse et aliis pius, nunquam tantum se affligit per contritionem, quod sit superfluum, dum tamen hoc possit sustinere, quia totum est ei ad gloriae cumulum.
Tamen nota quod contritio, ratione displicentiae peccati, semper est necessaria, saltem in habitu ; ratione vero gemitus et planctus vel doloris sensibilis, non est necessaria, maxime viris perfectis, qui audierunt voce interna quod audivit Magdalena : Dimittuntur tibi peccata tua, sicut dicit Bernardus, In Cantica, circa principium, sed ulterius possunt et debent meditationem suam ad dulcedinem patriae supernae convertere. Ante hunc statum sanum consilium est peccata sua ante oculos revocare ad gemitum et dolorem. Praeterea, displicentia non dicit semper poenam, immo frequenter magnam habet laetitiam coniunctam, dum considerat in se liberationem plenam.
ARTICULUS IV
De contritione quoad intensionem.
Consequenter, quantum ad quartum articulum, quaeritur de contritionis intensione ; et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utruni contritio possit intendi.
Secundo, utrum oporteat intensius conteri de uno peccato quam de alio.
QUAESTIO I.
Utrum contritio possit intendi.
Circa primum, quod possit intendi, videtur :
- Quia contritio est actus alicuius virtutis ; sed quaelibet virtus potest intendi, ut in primo probatum est de caritate ; sed, augmentata eius virtute, augetur eius motus : ergo etc.
- Item, in contritione non sunt nisi duo, scilicet dolor et gratia, et unum est sicut formate, reliquum sicut materiale ; sed est possibile dolorem in nobis intendi, possibile est etiam gratiam augeri : ergo etc.
- 3. Item, si non potest intendi, ergo in omnibus est aequalis ; sed, contritione existente aequali, aequalis est iustificatio et gratificatio : ergo omnes secundum hoc essent aequaliter iusti.
- Item, in omni actu animae in quo contingit proficere per assuefactionem et coittinuationem, contingit ipsum intendi ; hoc patet ; sed profectus est in multiplicatione contritionis et frequentatione : ergo etc.
Contra :
- Nihil intenditur cuius impositio est in termino ; sed impositio contritionis est in termino, quia contritio est divisio in minima ; sed minimo non est minus : ergo etc.
- Item, nihil intenditur quo non potest cogitari vel esse maius ; sed illo quod habet effectum infinitum nihil potest esse maius, cum sit infinitum : ergo nihil tale potest intendi. Sed contritio est huiusmodi, cum deleat omnem culpam, quod est virtutis infinitae : ergo etc.
- Item, omne quod intenditur, aut intenditur per accessum ad veram nominis impositionem vel per depurationem a contrario ; sed contritio non intenditur per depurationem a contrario, cum statim, cum est, expellat totaliler omnem culpam ; quia habet gratiam coniunctam ; nec per accessum ad impositionem nominis veram, quia eius impositio est in termino : ergo etc.
- Item, si intenditur, aut ergo a gratia aut a libero arbitrio. A libero arbitrio non, quoniam contritio est motus gratuitus, et talis mensuratur secundum quantitatem gratiae ; sed augmentum gratiae et caritatis non potest esse a libero arbitrio, sed a Deo. Si a gratia, contra : gratia uniformiter movet liberum arbitrium quantum est de se : ergo non videtur intendere in eo contritionem. Praeterea, secundum illud attenditur intensio vel augmentum, penes quod consistit ratio quantitatis ; sed quantitas est ex parte materiae ; formalis vero contritionis ratio potius convenit gratiae quam materialis : ergo secundum illam non intenditur nec augetur.
Respondeo : Dicendum quod contritio est motus virtutis habens quantitatem virtutis, sicut est virtus a qua est. Unde et augmentum et intensionem habet secundum illud a quo recipit quantitatem ; haec autem est virtus poenitentiae. Unde sicut certum est caritatem augeri, ita et poenitentiam ; ac per hoc certum est contritionem et intendi et augeri.
Unde notandum quod quemadmodum caritas dicitur intendi quantum ad fervorem et augeri quantum ad essentialem virtutem, et primum est a cooperatione liberi arbitrii, secundum vero est a dono caelesti : ita et in proposito oportet intelligi quod motus contritionis ferventior esse potest secundum cooperationem liberi arbitrii. Unde ex aequali gratia aliquando magis fervens elicitur motus, aliquando. minus, secundum cooperationem liberi arbitrii. Sed, proprie loquendo, non dicitur maior, nisi virtute poenitentiae augmentata ; et hoc est per gratiam.
Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod contritio possit intendi.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod est divisio, in minima, dicendum quod contritio et habet respectum ad obiectum, supra quod dirigitur, et ad virtutem a qua oritur, sive dicatur habitus sive liberum arbitrium. Secundum comparationem ad obiectum, quia omne mortale expellit et quasi in pulvetem redigit, non habet intendi. Habet etiam comparationem ad vim a qua exit ; et secundum. illam viam habet intendi ; et in prima via ratio procedit, et ideo non concludit.
- Ad illud quod obicitur, quod est virtutis infinitae, dicendum quod contritio non delet nisi virtute gratiae ; gratia autem est donum, per quod inhabitat in nobis ille cuius virtus est infinita ; et illa est quae potest in infinitum effectum, et illi virtuti attribuitur expulio primo et per se et contritioni per illam. Et ideo non sequitur quod contritio sit infinita ; sed quod coniuncta est cum virtute, cuius operatio est infinita.
- Ad illud quod obicitur, quod non accedit magis nec recedit, dicendum quod utrumque falsum est ; immo ratione gratiae magis accedit, ratione vero doloris, dico quod magis recedit. Dolor enim non tantum habet oppositionem ad culpam, sed etiam ad sequelas et pronitates peccati, quae quodam modo doloris intensione in nobis remittuntur paulative et expelluntur, prout dolor est purior et intensior. Accessus autem ad veram impositionem non attenditur in hoc quod non habeat verum nomen, sed quia non participat illad in termina secundum rationem gratuiti.
- Ad illud quod quaeritur, utrum intendatur secundum intensionem doloris aut gratiae, sive a libero arbitrio an a gratia, iam patet responsio. Si enim loquamur de fervore, dico quod est a libero arbitrio ; si autem loquamur quantum ad veram augmentationem, sic dico quod immediate venit a cremento poenitentiae, qua augmentata, augetur dolor rationalis partis, qui est detestationis vel displicentiae.
Et si quaeras, unde veniat, dico quod a Deo effective, a libero arbitrio dispositive, a gratia completive.
Et si tu obicias quod grati uniformis est, et praeterea est forma, dicendum quod, quamvis ipsa uniformiter gratificet, dum tamen magis a Deo influitur et abundantius datur, magis gratificat.
Et rursus, quamvis a gratia, cum sit forma, non habeat principaliter ortum quantitas molis, quae est a materia principaliter, habet tamen ortum quantitas virtutis, quae est a forma ; et hoc genere quantitatis est contritio quanta. Et ex hoc patet quomodo vel unde habeat quantitatem et unde habeat intensionem et qualiter.
QUAESTIO II.
Utrum oporteat intensius conteri de uno peccato quam de alio.
Secundo quaeritur, utrum per contritionem plus vel intensius oporteat conteri de uno peccato quam de alio.
Et quod non, videtur :
- Quia contritio delens culpam est in instanti, sicut patet de iustificatione impii ; sed motus idem ih instanti non potest esse magis et min us intensus : ergo etc.
- Item, quidquid agit in multa simul, ita quod non in singula, non agit in quoddam plus, in quoddam minus ; sed contritio simul agit in multa peccata, ita quod non considerat singula, quia tunc oporteret respectu illorum dividi actionem : ergo contritio non magis detestatur unum peccatum quam alterum.
- Item, contritio ea ratione detestatur peccatum, qua separativum est a Deo ; sed quodlibet separat a Deo, et ita amittitur Deus per unum peccatum mortale · sicut per aliud, et ita per parvum sicut per magnum : ergo etc.
- Item, contritio respicit peccatum quantum ad duo, scilicet quantum ad offensam et quantum ad damnum ; sed quantum ad offensam omne peccatum habet rationem infiniti, cum sit contra Deum infinitum ; quantum ad damnum, omne peccatum aufert omnes virtutes, sicut dicitur Iacobi 2, 10 et habetur in littera : Qui peccat in uno factus est omnium reus. Cum ergo damnum et offensa habeant rationem aequalitatis, videtur quod contritio debeat de omnibus esse aequalis.
- Item, quantumcumque contritio detestetur modicum peccatum, laudabile est ; et quantumcumque sit parva contritio etiam de maximo peccato, bona est et laudabilis. Ergo videtur quod non sit necessarius gradus intensionis secundum gradum vitiorum et peccatorum.
Contra :
- Maior est dolor de mortali et debet esse quam de veniali. Ergo pari ratione de uno peccato mortali graviori quam de alio minus gravi.
- Item, secundum Gregorium, magis se debet punire per satisfactionem qui gravius peccavit. Ergo pari ratione idem ipse, cum gravius peccat, gravius se debet punire per contritionem : si ergo de graviori peccato in diversis oportet esse contritionem maiorem, pari ratione in eodem.
- Item, is est ordo in dolore, qui est et debet esse in amore, quoniam ab. ipso habet ortum ; sed magis bonum secundum ordinatam dilectionem magis est amandum ; ergo pari ratione maius malum magis est detestandum.
- Item, contritio est dolor rationalis ; sed dolor consequitur existimationem rationis,. existimatio autem rationis non aequaliter pensat omnia peccata, sed quaedam maiora : ergo pari ratione et dolor.
- Item, esto per impossibile quod aliquis perplexus esset ut caderet in alterum duorum malorum ; constat quod, si ordinatam haberet dilectionem, magis refugeret maius malum : ergo, si magis refugit ante lapsum, pari ratione et post lapsum, et sic etc.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de contritione : aut prout est deletiva culpae aut prout est deletiva poenae. Si prout est deletiva culpae, sic operatur in iustificatione impii in instanti, et sic actu non potest habere ordinem respectu specialium peccatorum , quia simul et in instanti est contra omne peccatum commissum ; habet tamen secundum habitum, quia dolor ille habitualiter disponit ad detestandum aliquod plus, aliquod minus ; et quia habilitat ad detestandum malum quia malum, ideo ad magis detestandum maius malum..
Si autem loquamur de deletiva poenae, sic dicendum quod habet maiorem intensionem et minorem etiam secundum actum, sicut ostendunt rationes inductae ad secundam partem.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, patet responsio, scilicet ad primum et secundum. Procedunt enim de contritiotie secundum primam viam, scilicet ut est in iustificatione impii.
3-4. Ad illud quod obicitur de separatione et damno et offensa, dicendum quod separatio attenditur in elongatione secundum dissimilitudinem, et offensa secundum contemptum, et damnum secundum amissionem gratuitorum et vulnerationem naturalium sive dehabilitationem ; et in.his poenae gradus est ; unde illud non valet Quamvis enim Deus ab omnibus offendatur, tamen aliqui contemnunt eum plus, aliqui minus ; et similiter in aliquo peccato plus natura laeditur et a virtute plus elongatur.
- Ad illud quod obicitur, quod de parvo non minus potest dolere, dicendum quod sicut in caritate non est dare quin amor, quantumcumque sit parvus et quantumcumque magnus, semper sit bonus, tamen in sua magnitudine et parvitate necessario habet ordinem ; sic in proposito est intelligendum. Et sic facile est ad cetera respondere.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod Magister dicit in littera : In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt. Quaeritur enim, utrum ista tria sint partes Poenitiae subiectivae vel integrales. Et quod non sint integrales, videtur, quia totum non praedicatur de parte integrali ; sed conteri est poenitere, similiter confiteri est poenitere et satisfacere : ergo non sunt partes integrales. Si tu dicas quod istud fallit in toto homogeneo, quia quaelibet pars panis est panis, obicitur, quia totum homogeneum habet partes unius naturae ; Poenitentia autem non habet partes unius naturae et conformis. Nam Poenitentia continet contritionem et confessionem et satisfactionem, quae sunt diversa secundum formam.
Item, partes integrales constituentes aliquod totum, sive homogeneum sive heterogeneum, debent esse simul ; sed hae partes Poenitentiae non sunt simul : ergo etc.
Quod autem non sint subiectivae, videtur, quia tota natura totius universalis salvatur in qualibet parte : unde ratio tota animalis est in homine ; sed contritio non est tota et perfecta Poenitentia, nec confessio : ergo non sunt subiectivae.
Item, numeratis partibus subiectivis, numeratur totum. Si ergo istae sunt partes Poenitentiae subiectivae, cum sint tres, tres sunt Poenitentiae : aut ergo poenitentiae tres virtutes aut tria sacramenta, quorum utrumque falsum est.
Respondeo : Dicendum quod poenitentia sumitur dupliciter, scilicet pro poenitentia-virtute et pro Poenitentia-sacramento. Si loquamur de poenitentia-virtute, sic contritio et confessio et satisfactio non sunt partes integrales, sed potestativae. Sicut enim ab una essentia plures egrediuntur potentiae, sic ab uno habitu plures actus consequuntur. Virtus enim poenitentiae ordinat hominem, ut puniendo se faciat emendam secundum omne forum ; et ideo quilibet horum actuum denominationem recipit ab habtu, ut poenitere dicatur ; · et sic videtur habere rationem partium subiectivarum, sed re vera non habent, quia confessio et satisfactio non est poenitentia, sed actus egrediens a poenitentia, similiter satisfactio et contritio.
Si autem loquamur de Poenitentia-sacramento, sic sunt partes integrales quantum ad esse perfectum ; unde rationabiliter loquitur Magister, cum dicit quod in perfectione Poenitentiae etc. Et sic patet quod nullum horum est perfectum Sacramentum sine alio.
Et si tu obicias quod non habent esse simul, dicendum quod, quamvis non sint simul actu, sunt tamen simul voto vel effectu. Unde quando quis conteritur, habet confessionem et satisfactionem in proposito ; et quando quis satisfacit, habet quorum praecedentium effectum. Et sic patet illud.
Dub. II.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Ut, sicut tribus modis Deum offendimus, ita tribus modis satisfaciamus in contritione etc. Secundum hoc enim videtur quod satisfactio non debet distingui contra alias partes.
Item, si tribus modis est satisfacere secunqum triplicem modum peccandi, ergo qui peccavit in corde, non videtur quod debeat sibi imponi poena in carne, quia per quae quis peccat, per haec et punietur. Tunc ergo pro nullo peccato spirituali est imponenda satisfactio ; et illud est manifeste falsum, cum peccata spiritualia sint graviora carnalibus : ergo gravius puniuntur a Deo et gravius debent puniri a sacerdote.
Respondeo : Dicendum quod satisfactio dicitur dupliciter. Uno modo satisfactio dicitur ipsa recoriciliatio ; et sic, quia omnes partes poenitentiae sunt ad reconciliationem ordinatae, quaelibet potest dici satisfactio sive satisfactoria. Alio modo dicitur satisfactio persolutio poenae debitae ; et sic competit proprie uni parti poenitentiae, quae est assumptio sive adimpletio poenae iniunctae. Nihilominus tamen aliis partibus cornpetit per accidens, utpote contritioni ratione doloris coniuncti, qui est in parte sensibili ; similiter confessioni ralione erubescentiae.
Et sic patet primum.
Ad illud quod obicitur, quod non debemus satisfacere exterius pro peccato cordis, dicendum quod illud verbum Chrysostomi et similiter Augustini, per appropriationem intelligitur, quoniam ista tria respondent omni peccato mortali, quia quodlibet meretur poenam aeternam animae et corporis et cuilibet debetur poena interior et exterior, nisi tanta sit interior, quod exterior non sit opportuna et eius locum suppleat. Unde sicut certum est quod non sufficit confiteri peccatum oris, immo : etiam pro illo oportet conteri et satisfacere, ita et in proposito intelligendum est.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Compunctio ibi commendatur. Videtur enim accipere cotnpunctionem pro eodem et contritionem. Sed contra : super illud Psalmi [4, 5] : In cubilibus vestris compungimini, Glossa : Quibusdam stimulis excitate vos, non pro dolore peccatorum, sed ad videndam lucem Christi et ut invisibilium amore inardescatis. Sed contritio est de peccatis tantum : ergo non sunt idem, male ergo accipit pro eodem.
Respondeo : Dicendum quod dolor dicitur contritio et dolor dicitur compunctio : contritio, quia cor terit vel peccata in corde illo dolore teruntur ; sed compunctio, quia cor compUngitur. Sed compungitur cor secundum duplicem aspectum : aut carentia gloriae aut consideratione offensae ; et secundum hoc attenditur duplex dolor et duplex irriguum, scilicet superius et inferius ; et ita compunctio communior est quam contritio, sicut patet ex Glossa illa. Magister autem appropriat hic compunctionem ad dolorem de peccatis, ex quorum consideratione pungitur cor quasi quibusdam aculeis.
Dub. IV.
Item queritur de hoc quod dicit : Confessio ibi commendatur : Iustus in principio est accusator sui. Videtµr enim male dicere, quia aut accusat se iustus in quantum iustus aut in quantum peccator. Si in quantum iustus, sed omnis qui accusat iustum in quantum huiusmodi, accusat iustitiam ; et omnis qui accusat iustitiam est iniustus : ergo, si accusat se in quantum iustus, est iniustus. Si accusat se secundum quod peccator, sed omnis qui accusat peccatorem secundum quod peccator, accusat peccatum ; et omnis talis iuste accusat et est iustus : ergo, si accusat secundum quod peccator, accusator est iustus, et ita secundum quod peccator est iustus.
Respondeo : Dicendum quod in accusatione est accusans et accusatus ; et cum iustus accusat se, adest accusans et accusatus, sed tamen habens quasi duplicis personae rationem ; et secundum quod tenet duplicis personae rationem, ita et duplicis proprietatis, quia ille idem secundum quod iustus accusat se secundum quod peccator est. Et sic patet quod sophisma est de illa reduplicatione, quod potest referri ad actum accusandi ratione subiecti vel ratione obiecti.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Satisfactio praecipitur a Ioanne. Videtur enim male dicere, quia Ioannes non potuit sacramenta Novae Legis instituere : ergo nec satisfactionem praecipere.
Respondeo : Dicendum quod Ioannes praecepit insinuando vel praedicando ; sed Christus. mandavit tamquam principalis auctor, quia Ioannes praecucurrit et dixit, Matthaeus 3, 3, sed Salvator confirmavit et instituit, ut habetur 4, 17 eiusdem.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Facite dignos fructus poenitentiae. Videtur enim non esse praeceptum conveniens, quia digni fructus poenitentiae sunt Deo accepti ; sed non est in nostra potestate nec in nostra cognitiorie ea facere quae sunt in divina acceptatione : ergo etc.
Item, si satisfactio est in praecepto, cum nemo sciat utrum satisfecerit, quia nemo scit se esse in caritate, videtur quod semper est iteranda satisfactio.
Respondeo : Dicendum quod dignitas fructus dupliciter potest accipi : aut per comparationem ad meritum culpae, aut in comparatione ad divinam acceptationem. Et nota quod hic vocat dignos fructus poenitentiae non in comparatione ad divinam acceptationem, quia hoc non praecipitur, sed quantum ad meritum culpae.
Similiter intelligendum quod satisfacere Deo dupliciter est : vel secundum forum suum et secundum veritatem, et sic non est in praecepto ; vel secundum probabilitatem conscientiae, et sic est in praecepto.
Sed tunc videtur quod ille peccator, qui non vult suscipere satisfactionem condignam a sacerdote impositam, mortaliter peccat. Et dicendum quod illud est praeceptum affirmativum, quod non obligat. ad semper, et praeterea commissum est in potestate sacerdotis ; et ita, si poenitens hic condignam poenam a sacerdote suscipit, plenam poenitentiam facit ; si non, propter hoc quod sacerdos nort imponit, attendens fragilitatem peccatoris, Dominus exspectat et solvet in purgatorio.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut secundum qualitatem et quantitatem culpae ; quae sit differentia inter qualitatem culpae et quantitatem. Cum enim non habeat culpa quantitatem molis, sed virtutis, et haec sit quantas, videtur quod non differant.
Item, si secundum quantitatem culpae est quantitas poenae ; sed tanta est culpa, quanta est offensa ; et tanta est offensa, quantus est is qui offenditur ; sed ille est infinitus : ergo debet imponi poena infinita.
Item, quomodo poena potest esse secundum qualitatem, cum sint diversorum generum culpa et poena ?
Respondeo : Dicendum quod possibile est quantitatem et qualitatem culpae causari ab eodem principio, sed tamen secundum aliam rationem, sicut cognoscere coniugatain auget culpam et ulterius ponit in specie peccati. Unde qualitas culpae attenditur secundum id quod distinguit peccatum, secundum quod dicitur quod est inquinamentum carnis et spiritus ; quantitas, secundum quod aggravat in eodem genere. Et his etiam duobus modis respondet qualitas poenae, ut peccato spirituali poena spiritualis, scilicet oratio ; peccato earnali poena in carne, scilicet ieiunium, et quantitas quantitati in eodem genere.
Et nota quod quantitas peccati non accipitur hic penes eum contra quem, sed penes libidinem peccantis.
Et sic patent obiecta, quia haec quantitas est finita ; et assimilatio qualitatum poenae et culpae attenditur in eodem genere.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, quia aut hoc est praeceptum aut consilium. Si praeceptum est, videtur periculum, quia pauci aut nulli ita discurrunt deflendo singula ; et constans est quod unica contritione iustificatur homo, quae non potest omnes qualitates quid, cur, quando, ubi, quomodo, considerare. Si consilium, contra : sicut dicit Philosophus, species delectationis movet appetitum. Ergo, si aliquis ita singillatim vitium recogitet ; videtur quod det sibi occasionem tentationis et lapsus : ergo melius est oblivisci quam ita ante oculos reducere.
Respondeo : Dicendum quod quantum ad aliquam qualitatem vitii est in praecepto, utpote quantum ad illam quae trahit in genus peccati aliud ; quantum ad aliquas est in consilio ; scilicet quantum ad illas quae non mutant peccati genus. Sive autem sit consilium sive praeceptum, non obligat ad semper, sed quando est locus et tempus ; et quando poenitens ita maceravit se et domuit sensualitatem, ita quod ad recogitationem circumstantiarum ignis concupiscentiae non incalescit, sed magis indignatio voluntatis, tunc debet talia recogitare, maxime quando est in actu orationis et gemitu ; alias potius debet abigere quam talia ruminare, maxime in peccatis carnis, in quibus habet homo incitationem intra, propter quod signanter dicitur I ad Corinthios 6, 18. Fugite fornicationem, quasi, non tantum in opere vel in voluntate, sed etiam in recogitatione.
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Defleat virtutem, qua, interim caruit. Contritus enim non debet dolere nisi de culpa : ergo, si debet dolere de carentia virtutis, videtur quod haec sit culpa ; sed in infinitis instantibus caruit : ergo in infinitis peccavit.
Item, cum multae sint aliae circumstantiae, sicut determinat Tullius, scilicet quis, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis ; et illam quae est sicut quis dividit in undecim circumstantias, scilicet nomen, naturam, convictum, fortunam etc., quae ibi patent : videtur quod Augustinus nimis insufficienter hic tangat.
Respondeo : Dicendum quod non solum contritione deflentur peccata, sed etiam poenae peccatorum ; poenae, inquam, quae sunt sequelae et quae dehabilitant et reddunt hominem ineptum ad bonum. Inter has quas praecipua est carentia virtutum ; et per hanc Augustinus intelligit alias sequelas vitiorum, quae considerandae sunt et deflendae, non quia sint culpae, sed poena, non inflicta, sed acta.
Ad illud quod obicitur, quod plures ponit Tullius, dicendum quod Augustinus non ponit hic omnes circumstantias, sed solum aggravantes ; Tullius vero ponit omnes circumstantias quae contingunt negotium vel personam. Possunt autem omnes circumstantiae reduci ad quatuordecim, quae his versibus notantur :
Aggravat ordo, locus, persona, scientia, tempus,
Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa ;
Est modus in culpa, status altus, lucta pusilla.
Ex his autem quinque respiciunt personam, scilicet scientia, ordo, aetas, conditio et status. Tres respiciunt crimen sive actum, scilicet numerus, mora et modus agendi. Tres respiciunt causam, scilicet copia, causa, lucta pusilla. Et duae sunt adiacentes, scilicet locus et tempus.
Dub. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus etc. Videtur enim male dicere, quia poenitentia maxime consistit in dolore et lacrymis : ergo non debet facere cum gaudio, sed potius cum dolore. Si tu dicas quod utrumque ibi concurrit, quaeritur : quare potius dicit cum gaudio esse faciendum ?
Respondeo : Dicendum quod ideo hortatur ad gaudium, quia illud est conservativum omnium virtutum et maxime virtutum quae consistunt circa poenalitatem. Unde Philosophus dicit : Qui continet et hoc ipso gaudet, vere castus est ; et ille vere habet perfectam fortitudinem, qui non solum non succumbit, sed etiam in poenalitatibus vel poenalibus gaudet. Et haec est principalis ratio quare hortatur ad gaudium, quia aliter assumptio poenalitatis non est virtuosa.
Ratio autem quare gaudendum est in poenitentia est duplex. Prima est consideratio aequitatis, secunda est consideratio utilitatis. Aequitas est maxima ibi, ut caro, quae traxit spiritum et subiugavit per delectationem et inimica est Spiritui veritatis, e contrario subiciatur per afflictionem et per hoc reconcilietur et de inimico vindicta sumatur. Unde sicut homo carnalis multum gaudet in depressione inimici, ita spiritualis debet gaudere de afflictione carnis. Et sicut iudex iustus multum gaudet in exercitatione iustitiae, sic poenitens debet gaudere ; et ideo Proverbiorum 21, 15 : Gaudium est iusto facere iustitiam ; propterea etiam Proverbiorum 14, 10 : Cor, quod novit amaritudinem animae suae etc.
Alia est consideratio multiplicis utilitatis, quia est tabula liberationis a naufragio. Unde sicut gaudet quis quando de naufragio evadit, sic poenitens debet gaudere.
Alia ratio potest esse ex parte boni, quia renovat hominent, secundum illud Psalmi [102 ; 5] : Renovabitur ut aquilae iuventus tua.
Damna etiam spiritualia ibi restaurantur. Et sic patet multiplex ratio gaudii.
Et quod obicit, quod debet facere cum dolore, dicendum quod illud non impedit, quia, quando quis vehementer dolet, in solo dolore invenit delectationem. Unde exemplum est de Augustino qui narrat, in IV Confessionum, quod quando mortuus erat socius, in nullo delectabatur nisi in gemitu, et poena erat ei omnis alia delectatio et in hac sola quiescebat. Quanto magis igitur debet quis in dolore de propria morte laetari. Et ideo recte dicit quod cum gaudio facere debet.
Dub. XI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Caveat, ne verecundia ductus dividat apud se confessionem etc. Videtur enim male dicere, quia quanto pluribus revelat, tanto maior erit verecundia et plus habet unde erubescat. Unde non videtur quod hoc sit ex verecundia, sed contra verecundiam.
Respondeo : Dicendum quod verecundia maior potest esse dupliciter : aut quia reputatur quis peccator enormis et magnus, aut quia a pluribus esse peccator cognoscitur ; et prima verecundia maior est : et ideo pro vitanda maiori bene assumeret quis minorem, ac per hoc derogaret eritati confessionis, quae non est dividenda, sicut patebit infra.
Dub. XII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Ne prius ad Dominicum corpus accedat quam confortetur bona conscientia : quid vocatur hic confortari bona conscientia ? Videtur quod qui est ; in gratia possit accedere sine culpa : et. talis est contritus ante confessionem. Sed in contrarium est quod dicit Hugo, in epistola Ad Bernardum : Audacter dico, si fuerit contritus ; non amen debet communicare antequam confessus fuerit.
Propter hoc est quaestio, utrum aliquis contritus in casu aliquo possit accedere ante confessionem.
Respondeo : Dicendum quod tunc aliquis confortat se bona conscientia, dum probabiliter percipit culpam sibi esse dimissam ; hoc autem percipit ; quando facit quod in se est ad obtinendam veniam. Hoc autem non plene facit ante confessionem, si habet sacerdotis copiam ; tunc enim, si confitetur exterius ; conscientia interior confortatur et bene potest accedere. Si autem habet copiam et non confitetur, male facit, si accedit. Si vero non habet copiam, aut habet necessitatem conficiendi, ut sacerdos parochialis, et tunc potest accedere cum dolore et proposito confitendi ; aut non habet necessitatem, et sic nullo modo debet accedere ante confessionem, quia qui fuit per mortale excommunicatus ; ad Sacramentum unitatis Ecclesiae non debet accedere nisi prius reconciliatus Ecclesiae, nisi alias cogatur ; et tunc evidens excusatio habetur.
Dub. XIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cohibeat se a ludis et a spectaculis : quid vocantur ista duo ? Et quare dicit ipsum debere se cohibere ? Aut enim sunt mata aut bona et licita. Si mala, tunc ergo omhes debent se cohibere. Si vero bona et licita, ergo nullus debet se cohibere.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicitur : I ad Corinthios 10, 7 in Glossa, ludus est gesticulatio libidinosa, cuiusmodi est in choreis ; spectacula sunt, sicut dicit Augustinus, sicut cithara et venatio et huiusmodi. Dico igitur quod ludus chorearum non est malus secundum se, sicut patet de sorore Moysi, Exodi 15, 20 ; sed fit malus quadruplici de causa, scilicet propter modum, quando est modus lascivus ; propter finem, quando fit ad provocandam libidinem ; propter tempus, ut nont fiat tempore tristitiae ; propter personam, ut non fiat a persona religiosa. His remotis, potest fieri Quoniam igitur poenitens et persona, est cui non competit, et quamdiu vere poenitet, est in tempore tristitiae : ideo ei non competit. Similiter iudicandum est de spectaculis ; his enim quatuor de causis possunt male fieri et fiunt ; his exclusis ; bene possunt fieri.
Dub. XIV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non omnes digni fructus sunt digni fructus poenitentiae. Videtur enim male dicere, quia opera, quae facit poenitens ex virtute poenitentiae, sunt fructus virtutis ; et non nisi poenitentiae : ergo etc. Praeterea, sicut virtus poenitentiae : est circa bonum et difficile, ita aliae virtutes : ergo etc.
Item, cum fructus dicatur a fruendo, quomodo opera poenitentiae : possunt dici fructus ?
Respondeo : Dicendum quod opera poenitentiae dicuntur fructus non quia eis fruamur, sed quia ad fruitionem ducunt ; vel fructus metaphorice : sicut.ex arbore nascitur pomum, quod dicitur fructus arboris, ita ex voluntate poenitentis bonum opus.
Et nota quod differt dicere bonum fructum et dignum fructum poenitentiae. Bonus fructus potest dici omne opus bonum ; dignus fructus plus dicit, scilicet bonum opus cum convenientia ad statum. Bonum enim est opus et ita perfectum, si competit statui. Sed dignus fructus poenitentiae non dicit solummodo bonum opus, prout competit statui, sed ut competit merito peccati, quia qui plus peccavit, ampliora debet pati, ut Gregorius determinat, in Homilia.
Dub. XV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Miles vel negotiator vel alicui officio deditus etc., quia, si hoc verum est, ergo nullus negotiator, nullus miles salvatur ; et hoc est contra sacram Scripturam. Nam beatus Ioannes militiam non reprobavit, sed dixit : Contenti estote stipendiis vestris, Lucae 3, 14. Item de negotiatoribus, Genesis 49, 13 : Zabulon in littore maris habitabit, ubi secundum litteram terra Zabulon benedicitur negotiationibus.
Item, si hoc verum esset, periret militia, quae necessaria est ad defendendam fidem ; perirent negotiationes, sine quibus multae terrae non possent vivere.
Respondeo : Dicendum quod militia et negotiatione et officio telonii sive vectigaliuin exactione, a qua dicitur Matthaeus publicanus, potest quis recte uti, si faciat eo modo quo instituta sunt : ut miles nemini iniurietur, negotiator neminem circumveniat et telonearius non exigat vectigal immoderatum, sed quod institutum est ex certa, causa et utili ; et hoc totum potest esse sine peccato, et hoc modo poenitens potest in hoc statu salvari. Sed his propinquissimae sunt abusiones : in militibus violentiae, in negotiatoribus deceptiones, in aliis immoderatae exactiones ; et ideo huiusmodi sunt periculosa. Et quantum ad tales abusiones dicit Gregorius : Non poenitet quis quousque dimittat haec, scilicet quantum ad abusionem.
PARS II
De partibus subiectivis poenitentiae.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de partibus Poenitentiae integralibus. Hic agit de subiectivis, quae sunt Poenitentiae ante Baptismum, et post Baptismum de mortalibus et tertio de venialibus.
Dividitur autem haec pars in duas partes secundum duo capitula.
In prima dividit poenitentiam per trimembrem differentiam.
In secunda vero specialiter tradit modum poenitentiae de venialibus, ibi : Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens.
Prima pars duas habet.
In prima ponit divisionem.
In secunda confirmat per auctoritates, ibi : Tres sunt actiones poenitentiae etc.
Similiter secunda pars dividitur in duas.
In prima assignat.sufficientem satisfactionem.
In secunda vero epilogat, ibi : Ex his aliisque praemissis etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis, secundum triplicem poenitentiam quam distinguit Magister in littera, tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de poenitentia ante Baptismum.
Secundo, de poenitentia post Baptismum, quae est de mortalibus.
Tertio, de poenitentia, quae est de venialibus.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum oporteat poenitere et dolere pro originali peccato.
Secundo, utrum accedentem ad Baptismum cum actuali necesse sit ante sacramentum Poenitentiae accipere.
ARTICULUS I
De poenitentia ante Baptismum.
QUAESTIO I.
Utrum oporteat poenitere de originali peccato.
Circa primum, quod non sit necesse poenitere de originali, videtur :
- Quia potentior est vis regenerativa sacramenti quam vis, propagativa hominis corrupti ;· sed per propagationem sine delectatione transfunditur originale : ergo, ab oppositis, immo multo fortius, per sacramentum sine dolore deletur.
- Item, omnis poenitentia est respectu voliti, non enim poenitet homo de eo quod noluit ; sed originale nunquam fuit voluntarium : ergo de illo non est necessaria poenitentia.
- Item, omnis poenitentia est in actu volente ; sed originale est in parvulo, in quo est morbus et remedium : ergo non oportet ipsum poenitere, cum non possit actu velle.
- Item, omnis poenitentia est respectu actus proprii ; poenitet enim homo de eo quod fecit, non de alieno ; sed originale est per actum alienum : ergo etc
- Item, Baptismus ordinatur contra originale ; sed non sunt duo remedia contra idem : ergo poenitentia non est remedium contra originale.
Contra :
- De eo de quo iuste arguitur homo ab alio, iuste arguitur a se ipso ; sed Augustinus dicit, in libro De correctione et gratia, quod peccator pro originali est arguendus : ergo peccator debet arguere se ipsum ; sed homo de culpa arguit se ipsum per poenitentiam : ergo etc.
- Item, sicut ira per zelum detestatur homo omnem iniustitiam in alio, ita poenitentia omnem iniustitiam in se ipso ; sed originale est iniustitia in homine : ergo est detestanda per poenitentiam, et sic etc.
- Item, omnis qui vult Deo reconciliari, necesse habet detestari omne quod a Deo separat ; sed originale separat : ergo etc.
- Item, de peccato de quo iuste punitur a Deo debet poenitens punire se ipsum ; sed pro originali iuste punitur homo a Deo poena carentiae, quae est maxima poena, quia maximum damnum : ergo pro eo debet se punire.
Respondeo : Dicendum quod de originali peccato est loqui communiter etspecialiter. Communiter, ut est in omnibus ; et sic ad eius deletionem non requiritur aliquis actus ex parte eius in quo est, ut patet in parvulo.
Est etiam loqui specialiter, quantum ad adultos qui se habere nesciunt ; et quantum ad hos non oportet quod aliquis actus detestationis interveniat.
Est iterum loqui quantum ad adultos qui se habere sciunt ; et quantum ad tales congruum est ut sibi displiceat ; congruum, inquam, quod displiceat non in speciali, sed in generali, quia debet displicere omne quod a Deo separat ; conteri autem non est necessarium.
Ratio autem quare non est necesse ut conteratur, est, quia non est actu nostro commissum ; et sic, licet in adulto sit talis originalis displicentia, non tamen est poenitentia, quia poenitentia, sicut ostensum est, proprie est respectu voliti.
Rationes igitur probantes quod non est necessaria poenitentia ad deletionem originalis, verae sunt et concedendae. Rationes omnes ad oppositum procedentes probant quod congruum est, ut originale displiceat adulto, ne velit amplius in illo remanere ; sed quod teneatur se affligere, rion concludunt, vel etiam poenitere.
[Ad obiecta] :
- Quod enim obicitur, quod arguendus est pro originali, non intelligitur quia ipsum contraxit, sed ne in ipso velit permanere.
- Ad illud quod obicitur, quod poenitentia est detestandum omne malum nostrum, dicendum quod verum est : actum, non contractum ; similiter videtur de ira per zelum in proximo.
- Ad illud quod obicitur, quod debet detestari omne malum quod separat a Deo, dicendum quod verum est, si quod sit ex propria voluntate introductum ; et esto quod detestetur, non propter hoc poenitens dicitur.
- Ad illud quod obicitur, quod debet se punire de omni eo de quo iuste punitur a Deo, dicendum quod hoc verum esset, si Deus poena sensus puniret vel etiam Baptismus non sufficeret ; nunc autem Deus non punit poena sensus et Baptismus sine omni poena satisfactoria sive assumpta absolvit, sicut melius supra visum est.
QUAESTIO II.
Utrum adultum, accedentem ad Baptismum cum actuali peccato, necesse sit antea sacramentum Poenitentiae accipere.
Secundo quaeritur, utrum adultum, accedentem ad Baptismum cum actuali, necesse sit ante sacramentum Poenitentiae accipere quam Baptismum.
Et quod sic, videtur :
- Actuum 2, 38 : Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum, Glossa : Dicturus de Baptismate praemisit lamenta poenitentiae, ut prius se aqua afflictioni perfunderent et post.sacramento Baptismatis lavarent.
- Item, Matthaei 3, 5 : Exibant ad illum etc., Glossa : Iam tunc exemplum baptizandis dabatur confitendi peccata et promittendi meliora. Ergo, si debent confiteri, similiter et conteri et satisfacere.
- Item, ratione videtur, quia Dominus et beatus Ioannes inceperunt praedicationem suam a poenitentia ; sed ab eo deberunt incipere quod est salutis initium : ergo, si ita inceperunt, patet quod primo debet accipere poenitentiam.
- Item, primo persona corrupit naturam ; sed actuale est corruptio personae et originale naturae, et contra actuale est poenitentia : ergo praeit Baptismtim.
- Item, parvulus non habet nisi originale, sed adultus actuale cum originali ; sed qui habet ampliorem morbum, debet habere amplius remedium : cum ergo Baptismus necessarius sit parvulo, aliquid ultra Baptismum erit necessarium adulto. Sed hoc non est nisi poenitentia : ergo etc.
Contra :
- Baptismus est ianua sacramentorum ; sed ianua est primo, et ante ipsam nihil debet praemitti : ergo etc.
- Item, Poenitentia est secunda tabula post naufragium, ut dicit Hieronymus, et habetur in littera supra, distinctione decima quarta ; sed secunda dicitur respectu Baptismi : ergo haec non praecedit ipsum.
- Item, Baptismus omnem culpam delet, sicut supra monstratum est ; unde Augustinus, Ad Valerium : Lavacro regenerationis omnia peccata hominum mundantur atque sanantur ; sed superfluum est facere per plura quod potest fieri per unum : ergo ad emundationem non est necessaria poenitentia.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de poenitentia ut est virtus et ut est sacramentum. Si loquamur de poenitentia ut est virtus, cuius actus est contritio, necesse est quod praecedat Baptismum in adulto qui habet actuale peccatum ; nemo enim inchoare potest novam vitam nisi poeniteat eum veteris vitae.
Si autem loquamur de poenitentia ut est sacramentum, secundum quod homo confitetur et recipit absolutionem, dico quod non est necesse. praecedere, sed de congruo potest. Fit enim confessio sacerdoti, ut homo erubescat et peccata sua recognoscat et de eorum remissione Deo ingratus non existat, et quantum ad hoc congruum est ; sed non oportet nec debet sequi absolutio nec ligatio, quia omnino solvitur in Baptismo. Igitur Poenitentia quantum ad contritionem praecedit necessario ; quantum ad confessionem de congruo ; quantum ad absolutionem et satisfactionem neutro modo. Et quia sacramentum completum est in absolutione, quia ibi est remedium, ideo dico quod poenitentia, secundum quod sacramenum est Ecclesiae, sequitur, non praecedit.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod lamenta poenitentiae debent praecedere, dicendum quod istud concedendum est ; similiter, quod exemplum dabatur confidendi, non quia necessarium, sed quia congruum.
- Ad illud quod obicitur, quod praedicatio incepit a poenitentia, dicendum quod incepit a poenitentia-virtute, non sacramento.
- Ad iliud quod obicitur, quod prior est corruptio personae, dicendum quod verum est in primis parentibus, sed post fuit e converso ; et quia sacramenta currunt secundum cursum necessitatis nostrae, ideo patet quod prius debuit esse Baptismus.
- Ad illud quod obicitur, quod amplius remedium debet habere, dicendum quod verum est, scilicet contritionem ; sed non oportet quod aliud sacrmentum, quia Baptismus ad utrumque valet ; et ideo non requiritur aliud sacramentum, sed sufficit actus mentis, per quem se praeparat ad effectum Baptismi, alioquin accederet fictus. Et sic patet illud.
ARTICULUS II
De poenitentia post Baptismum, quae est de mortalibus.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de secunda poenitentia post Baptismum, scilicet quae est de mortalibus.
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum de mortalibus per ignorantiam commissis necesse sit poenitere.
Secundo quaeritur, utrum necesse sit conteri de peccatis scienter commissis et postmodum oblitis.
QUAESTIO I.
Utrum necesse sit poenitere de peccatis commissis per ignorantiam.
Circa primum ostenditur quod necesse est poenitere de peccatis commissis per ignorantiam :
- Quia dicit Ambrosius : Gravissime peccas, si ignoras ; sed, sicut exponitur, hoc non est ob aliud nisi quia talis non de facili quaerit medicum : ergo tali necessaria est medicina ; et haec est poenitentia, et sic etc.
- Item, ratione videtur, quia Augustinus, De correctione et gratia, dicit quod non excusatur homo propter ignorantiam quin teneatur credere. Ergo pari ratione non excusatur homo propter ignorantiam quin teneatur conteri.
- Item, ratione videtur, quia peccatum ex ignorantia est peccatum actuale ex nostro actu commissum : ergo sine actu nostro non deletur ; sed actus per quem deletur culpa est poenitentia : ergo etc.
- Item, ignorantia in eo qui peccavit non excusavit a peccato : ergo non excusat quin egeat remedio.
Contra :
- Poenitentia non est nisi de volito ; sed quod per ignorantiam fit, est involuntarium : ergo de tali non debet fieri poenitentia.
- Item, incognita bona non possumus amare : ergo nec incognita mala possumus odire nec detestari : ergo de his non est poenitentia.
- Item, nullo iure sumus certi utrum offendimus Deum per ignorantiam ; sed nullus tenetur agere aliquid ex praecepto, nisi ad quod habet certitudinem ex aliquo iure : ergo nullus tenetur poenitere de commissis per ignorantiam.
- Item, de solis illis tenemur poenitere de quibus tenemur confiteri ; sed sola illa tenemur confiteri, quae possumus veraciter enarrare, et illa sola possumus veraciter enarrare quae novimus, quia, si dubia vel ignorata asseramus, est mendacium : ergo, cum ignoranter commissa nesciamus esse peccata, non possumus ea veraciter confiteri : ergo nec tenemur de his aliquo modo poenitere.
Respondeo : Dicendum quod poenitere de aliquo est dupliciter, scilicet in generali et in speciali : in generali, quando homo dolet generaliter de omni offensa Dei quam fecit ; in speciali, quando dolet de hac vel illa.
Dico ergo quod de peccatis commissis per ignorantiam debet poenitere in generali et dicere cum Propheta : Delicta iuventutis meae et ignorantias meas etc. ; in speciali vero non tenetur poenitere, sed tenetur facere quod in se est ut sciat et ut peccata recognoscat. Committuntur enim peccata per ignorantiam iuris ; et tunc, cognito iure, scit se peccasse, ut puta qui fornicatus est ignorans illud esse peccatum. Committuntur etiam per ignorantiam facti, diligenti debita non adhibita ; et tunc cognoscuntur, Domino revelante ; unde tenetur orare ut Dominus parcat ei vel revelet.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod peccatum commissum per ignorantiam est involuntarium, dicendum quod non est omnino involuntarium, quia, etsi non perfecta fuerit cognitio, fuit tamen cognitio actus, quamvis non recognosceretur circumstantia deformans ; et hoc melius patet in quaestione de ignorantia, in secundo.
- Ad illud quod obicitur, quod non possumus poenitere de ignoratis, dicendum quod verum est de ignoratis omnino, sed de ignoratis in particutari et in universali scitis contingit conteri in universali. Et quia quaedam ignorata in particulari per negligentiam, sciuntur per diligentiam, ideo tenetur facere quod in se est ut sciat ; et si non occurrat, tunc sufficit poenitentia in generali, ut doteat et etiam aliqua mala sustineat et in multis se offendisse credat quae ignorat.
- Ad illud quod obicitur, quod ignoratum nullo iure scitur etc., dicendum quod ad poenitentiam sufficit cognitio probabilis ; et probabile est cuilibet qui fuit ignorans, etiam in adulto, quod in multis offenderit. Et hoc insinuat lex divina, quae de illis docet poenitere et petere veniam ; unde in Psatmo [18, 13] : Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me.
- Ad illud quod obicitur, quod ignorata non possunt confiteri : ergo etc., dicendum quod illa tenemur confiteri pro quibus oportet poenitentiam facere in speciali ; talia autem, nisi nobis innotescant vel per nostram diligentiam vel per revelationem divinam, ad poenitentiam in speciali agendam non obligant ; nihilominus tamen in ipsa confessione debet homo se totum ostendere et libenter poenam portare, etiam de his quae sunt ignorante perpetrata.
QUAESTIO II.
Utrum necesse sit conteri de peccatis scienter commissis et postmodum oblitis.
Secundo quaeritur, utrum de peccatis scienter commissis et postmodum oblitis teneatur homo conteri, aut possit de talibus sine poenitentia salvari.
Et quod teneatur conteri, videtur :
1 Quia, si aliquis peccet et post cadat in furiam ante poenitentiam, non potest postmodum iustificari ; et huius ratio est, quia non potest de peccatis poenitere : ergo, si furiosus non excusatur, nec obliviosus.
- Item, I ad Corinthios 4, 4 : Nihil mihi conscius sum etc., Glossa : Quia potest latere quod nescio. Ergo latentia peccati impedit iustificationem ; sed hoc non esset. nisi de illo teneretur poenitere : ergo etc. Si tu dicas quod in generali tenetur, hoc non solvit, quia in generali non latet, immo quilibet debet reputare se fuisse peccatorem.
- Item, quod teneatur in speciali, videtur, quia, si non esset oblitus, teneretur poenitere in speciali. Ergo esto quod ex culpa inciderit in oblivionem et ex negligentia, si non reportat commodum de malitia, adhuc tenetur.
Item, quaero quid sit conteri sive poenitere in generali. Si sub conditione, ut doleo si feci, similiter potest homo poenitere de his quae non fecit sicut de his quae fecit.
Contra :
- Aliquis ita oblitus est quod non potest recordari, quia memoria non est in nostra potestate. Ergo, si non tenetur ad impossibile, non tenetur ad recordari ; sed non potest poenitere nisi de malis quae recordatur : ergo. nec de his.
- Item, si facit homo quod in se est, Deus facit quod in se est ; sed possibile est istum facere quod in se est sine recordatione : ergo possibile est facere quod in se est sine poenitentia : ergo possibile est iustificari sine poenitentia : ergo non tenetur poenitere.
- Item, aliquis est paratus dolere de omnibus, et non dolet vel poenitet de his nisi quia non recordatur : ergo oblivio introducta est impedimentum. Si ergo dolet de oblivlone, removetur impedimentum : ergo iustificatur.
- Item, esto quod totum oblitus sit in generali et particulari, quia nunquam recordatur se offendisse ; talis non potest poenitere nec in generali nec in speciali, et tamen potest iustificari, quia est viator et potest demereri : ergo non oportet quod de illis poeniteat.
Respondeo : Dicendum quod oblitus aut est oblitus omnino ; ita quod non recordatur nec in generali nec in speciali, aut est oblitus in speciali, sed tamen in generali recordatur. Quando est oblitus in speciali, tamen recordatur in generali, dico quod tenetur poenitere et conteri in generali de negligentia sua propter quam venit in illam oblivionem ; et tenetur facere quod in se est ut recordetur in speciali vel per recogitationem vel per orationem.
Si autem sit omnino oblitus, adhuc tenetun conteri in generali. Et voco conteri in generali, non. sub conditione, sed sub existimatione probabili. Debet enim homo probabiliter credere quod in multis offendit, quorum non recordatur ; et si ex hac existimatione doleat, sicut si. certus esset, contritus est et poenitens.
Concedendae sunt igitur rationes monstrantes quod non est necesse conteri in speciali sive poenitere.
Nec valet illud quod ultimo opponitur, quod nec in generali tenetur, quia totum est oblitus. Dico enim quod totum, quod est oblitus certitudinaliter, potest cognoscere probabiliter.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur ad oppositum, quod oportet specialiter, per simile de furioso, responsio est quod furiosus nec generaliter nec specialiter potest poenitere ; et nullus iustificatur sine poenitentia, vel in generali vel in speciali.
- Ad illud quod obicitur, quod peccatum latens impedit iustificationem, dicendum quod falsum est, immo certitudinem iustificationis, quia non est certus de iustitia, eo quod non est certus de culpa.
- Ad illud quod obicitur, quod reportat commodum, dicendum quod falsum est, quia debet dolere in generali de illis et praeterea de oblivione ; et iterum, gravius punitur a Deo quam si non fuisset oblitus, tamen via salutis non praecluditur.
Ultimum de generalitate patet, quia poenitere in generali non est per conditionem, sed per certitudinem de peccatis commissis, quia scit se aliquando peccasse, sed tamen non recolit quo peccato ; aut per praesumptionem probabilem, quae aliquando tantum dolorem generat in homine sicut certitudo peccati et tantumdem valet.
ARTICULUS III
De poenitentia post Baptismum, quae est de venialibus.
Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de poenitentia venialium.
Circa quam duo quaeruntur.
Primo quaeritur de periculo morbi.
Secundo vero de necessitate remedii.
QUAESTIO I.
Utrum veniale peccatum possit fieri mortale.
Primo ergo quaeritur, utrum veniale peccatum possit fieri mortale.
Et quod sic :
- Per complacentiam specialiter, videtur Augustinus : Nihil adeo est veniale quod non fiat mortale dum placet.
Item, quod per multitudinem : Augustinus, De poenitentia : Quamvis singula non letali vulnere ferire sentiantur, tamen omnia simul congregata velut scabies, eo quod plura sunt, necant.
- Item, ratione videtur, quia complacentia est plenus consensus ; sed delectatio quae est venialis, adveniente consensu, fit mortalis : ergo veniale per complacentiam fit mortale. Minor patet, quia delectatio morosa, quae est venialis ante consensum, postea fit mortalis.
- Item, placitum est quietata voluntas : sed quiescens in creatura fruitur illa, et ita peccat mortaliter : ergo veniale fit per complacentiam morfale.
- Item, quod per multitudinem, videtur, quia amor mortalis non excedit amorem venialis in infinitum ; sed finitum aliquoties sumptum reddit esse finitum : ergo etc. Si tu dicas quod excedit in infinitum, quia hoc est supra Deum et illud infra, contra : ab eadem virtute non exit motus in infinitum maior et minor ; sed mortalis amor et venialis sunt ab eadem potentia : ergo etc.
- Item, veniale est alicuius quantitatis, quia est maius et minus ; sed omne quantum est proportionale quanto : ergo mortale, cum sit quantum, non excedit veniale improportionaliter, et sic etc.
- Item, unum veniale disponit aliquo modo et aliud magis ; sed per maiorem dispositionem fit necessitas : ergo necessario, ut videtur, veniale introducit mortale peccatum.
Contra :
- Veniale et mortale specie differunt ; sed complacentia, eo quod complacentia, non mutat speciem, sed conservat : ergo unum per complacentiam non fit alterum : ergo veniale non fit mortale.
- Item, mortale exeedit veniale in infinitum, quia poena excedit poenam in infinitum : ergo veniale infinities multiplicatum non fit mortale.
Respondeo : Dicendum quod triplex est genus venialis peccati. Quoddam enim est ex subreptione, et ideo veniale, quia vitari non potest tunc. Quoddam ex cogitatione sine voluntate sive consensu, et ideo veniale, quia non plene consentit homo, ut in cogitatione de muliere et delectatione citra consensum in delectationem. Quoddam est veniale cum ratione et consensu, sed tamen ideo est veniale, quia non est deordinatio contra praeceptum, ut ebrietas et mendacium iocosum.
Cum igitur quaetitur, utrum veniale fiat mortale, si intelligat quod haec culpa per essentiam fiat illa, nulla est quaestio, quia hoc est impossibile.
Si intelligat quod illud quod alias erat veniale possit esse mortale, ut mendacium iocosum et ebrietas, dico quod quoddam non fit mortale ; quoddam fit mortale per complacentiam. Primum igitur veniale, quod committitur praeter rationem, semper est veniale ; sed secundo modo veniale per delectationem citra consensum fit mortale per consensum, et ita per complacentiam, secundum quod placitum dicitur consensus plenus. Tertium veniale, quod est per delectationem citra Deum, potest fieri mortale per libidinem magnam, sicut mendacium iocosum ; et hoc fit mortale secundum placitum, secundum quod placitum dicitur quietata voluntas. Et quia iteratio actus disponit ad libidinem et complacentiam, hinc est quod Augustinus dicit, in pluribus locis, quod plura venialia obruunt, non per se, sed quia disponunt ad libidinem, non dispositione necessitatis, sed pronitatis.
Ad illud ergo quod probatur, quod venialia non fiant mortalia per essentiam, dicendum quod verum est.
[Ad obiecta] :
- Sed quod obicit in contrarium de Augustino, solutum est quomodo intelligitur. Illud enim intelligitur sive per convenientiam in genere actus sive per dispositionem, quia multa venialia disponunt ad libidinem et contemptum. Ideo Augustinus comparat ea bestiis minutis, comparat guttis, comparat arenae, comparat scabiei, non quia ipsa in se faciunt naufragium, sed quia ad hoc perducunt per accidens.
2-3. Ad illud quod obicitur de consensu et quietata voluntate, dicendum quod, quando consensus venit, novum peccatum fit, nec fit veniale mortale, sed quod alias esset veniale fit mortale.
- Ad illud quod obicitur, quod per multitudinem, dicendum quod est infinita proportio, non quia motus est infinitus intensione, sed reputatione, sicut patet in eo qui diligit ex caritate : plus diligit Deum quam denarium unum et quam in infinitum multiplicatum ; unde amor infra Deum nunquam comparabilis est amori qui est supra Deum, secundum istum modum.
- Ad illud quod obicitur, quod veniale est quantum, dicendum quod quemadmodum linea est in se quanta, sed comparatione superficiei non habet quantitatem, sic veniale, etsi de se quantum sit, comparatiorie mortalis caret quantitate.
- Ad illud quod obicitur de dispositione, dicendum quod voluntas semper libere movetur, et ideo non disponitur dispositione quae sit necessitas, sed tantum dispositione quae est pronitas ; non sic natura, quae ad unam partem est determinata.
Et alia ratio est in habente caritatem, quia sustentatur a virtute infinita ; et talis per nullum pondus compellitur cadere, salva sustentatione ; voluntas enim semper libera est et, quamdiu est in via, vertibilis est ; et ideo nunquam inevitabiliter, dum est in via, ad malum culpae disponitur. Et sic patet illud.
QUAESTIO II.
Utrum quis teneatur poenitere de veniali.
Secundo quaeritur de poenitentia venialium quantum ad necessitatem remedii. Et est quaestio, utrum teneatur quis poenitere de veniali.
Et quod sic, videtur :
- Quia impossibile est intrare in gloriam nisi veniale remittatur ; sed veniale est actuale peccatum, et ab illo non iustificatur nisi per poenitentiam : ergo necesse est poenitere.
- Item, aliquod est veniale quod per consensum fit mortale : ergo aliqua sunt in quae tenemur dissentire ne fiant : ergo postquam talia sunt commissa, tenemur dissentire et de eis dolere : ergo et poenitere.
- Item, multitudo venialium de proximo disponit ad mortale, licet non necessario : ergo qui dimittit venialia in se multiplicari, committit se discrimini ; sed omnes tenentur non committere se discrimini : ergo etc.
- Item, quod poena exterior sit necessaria, videtur, quia dicit Magister in littera quod est pectus percutiendum et quantulacumque poena est sustinenda.
- Item, Augustinus, loquens de periculo venialium : Ieiunia, inquit, et orationes et eleemosynae invigilent.
Sed contra :
- Quae non tenemur vitare, non tenemur de his poenitere : hoc certum est, quia sicut virtus poenitentiae detestatur factum, ita cavet faciendum ; sed talia sunt venialia : ergo etc.
- Item, ad nihil tenemur sine quo potest esse caritas ; sed caritas potest esse sine deletione venialium, quia stat cum venialibus : ergo de venialibus non tenemur poenitere.
- Item, non teneor poenitere de hoc veniali nec de illo, et sic de aliis pari ratione : ergo de nullo.
- Item, quod non debeatur veniali poena exterior, videtur, quia veniale est minus mortali in infinitum ; sed mortali debetur poena finita exterior : ergo veniali nulla.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de morbo peccati venialis : aut in se aut in quantum praebet occasionem periclitandi, quam ponit Augustinus in littera, sive per consensum sive per contemptum. Si loquamur de veniali in se, sic dico quod non est necesse poenitere de veniali, nec poenitentia interiori nec poenitentia exteriori ; quoniam, sicut infra videbitur, veniale non solum in hac vita deletur, verum etiam post mortem.
Si autem loquamur ratione periculi ad quod ducit, sic dico quod, quia ducunt ad periculum ipsum impoenitentem, quod tenetur homo de aliquibus poenitere, quando advertit periculum, sicut manifeste dicit Augustinus in littera.
Et ideo notandum est, sicut tactum est, quod tria sunt genera venialium : quaedam ex subreptione ; et de his non tenemur poenitere nisi de congruo ; quaedm ex cogitatione, cui si consentiatur, incidit homo in mortale ; et de tali tenetur homo poenitere non simpliciter, sed in casu, sive pro loco et tempore, quando recogitat ea, ne, si consentiat, cadat. Quaedam autem sunt venialia, quae per sui multitudinem augent libidinem, sicut illa in quae est consensus, sed deordinatio infra Deum ; et de talibus dico quod tenetur homo poenitere ne multiplicentur et homo periculo et discrimini se committat.
Et ad talium poenitentiam hortatur Augustinus, ostendens periculum quod est in multitudine venialium, comparans arenae, comparans bestiis minutis, comparans guttis multiplicatis, comparans scabiei ; et intelligenda est similitudo quantum ad haec omnia ratione periculi, non quod faciant ipsa venialia de se, sed quod ad hoc hominem praeparant. Et de his sanum consilium est etiam poenam sustinere, sicut Augustinus determinat. Utrum autem teneamur sacerdoti ea confiteri et ad eius arbitrium satisfacere, quaestio erit infra, cum agetur de confessione.
Ex his patent obiecta ad utramque partem. Nam rationes ad primam partem procedunt ratione periculi ad quod disponunt, praeter primum, quod solvendum per interemptionem, quia remitti possunt in alio saeculo.
Rationes vero ad oppositum procedunt ratione morbi in se.
Ultimum tamen non valet. Quamvis enim mortale, quamdiu est mortale, sit improportionale, tamen in ipsa iustificatione remittitur poena aeterna et mortale fit quodam modo veniale, et ita proportionale.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de ista divisione quam ponit Magister in littera, quod tribus modis agitur poenitentia, utrum sit poenitentiae-virtutis an poenitentiae-sacramenti. Et videtur quod non virtutis, quia haec simplex est et species specialissima.
Item, quod nec sacramenti, quia, multiplicato superiori, multiplicatur inferius : ergo secundum hoc videtur quod poenitentia secundum tres differentias sit triplex sacramentum. Praeterea, omne sacramentum, ut dicit Ambrosius, simplex est.
Respondeo : Dicendum quod poenitentia, quae est ante Baptismum, est poenitentia-virtus, non poenitentia-sacramentum ; et poenitentia, quae est post Baptismum, est poenitentia-sacramentum ; et ideo poenitentia in hac divisione accipitur communiter ad virtutem et sacramentum ; nec est dictum aequivoce, sed analogice per reductionem ad unam naturam.
Ulterius notandum quod partes istae non sunt diversificantes poenitentiam essentialiter, sed secundum statum ; et ideo non est divisio in partes essentiales nec oportet ex hoc sacramentum multiplicari nec esse compositum. Et sic patet illud.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod poenitentia fit pro peccatis, quae Legis decalogus continet. Videtur enim non bene dicere, quia in decalogo non prohibetur superbia nec hypocrisis nec consimilia. Ergo pro his non videtur esse poenitendum.
Respondeo : Dicendum quod sicut in ordine praedicamenti quaedam sunt in genere per se, quaedam sunt in genere per reductionem, sicut principia et etiam privationes, sic intelligendum est in articulis fidei. Quaedam enim sunt antecedentia, quaedam consequentia et quaedam sunt directe credibilia, sicut articuli ; et in omnibus his iudicatur quis haereticus, si perverse sentiat. Per hunc modum intelligendum est in praeceptis decalogi, quod quaedam sunt ibi prohibita principaliter et explicite, quaedam ut annexa et implicite, ut verbi gratia, si dicatur : Non moechaberis, principaliter prohibetur et explicite actus adulterii, sed implicite et in generali omnis actus coitus ut antecedens ; et sic prohibetur concupiscentia coitus sive aspectus mulieris ad moechandum ; consequenter vero prohibetur omnis effusio seminis inordinata. Sic intelligendum in aliis, quod in primo praecepto praecipitur cultus Dei, et in hoc praecipitur actus fidei antecedenter et consequenter omnis elatio et superbia prohibetur ; et sic in aliis.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum dicimus : Dimitte nobis debita nostra etc., manifestamus nos habere quod nobis dimittatur. Esto ergo quod aliquis non habeat conscientiam peccati in aliquo instanti, utpote quando Missam cantat, et est bene confessus et intentus caelestibus, tunc videtur quod talis dicendo istam orationem peccet mortaliter, quia facit contra conscientiam.
Respondeo : Dicendum quod omnis homo potest rationabiliter habere conscientiam de peccato veniali, tum propter frequentiam, tum propter ignorantiam, quia in multis ignoranter delinquimus, etiam cum credimus bene facere ; tum propter adhaerentiam, quia amor rei temporalis et affectiones istae inordinatae frequenter multum nobis adhaerent. Et ideo quilibet potest dicere : Ab occultis meis munda me, Domine, etc.
Vel potest dici quod adhuc potest dicere in persona aliorum ; et ideo non peccat, sed pro aliis impetrat pro illo tempore vel petit pro se ipso pro statu alio.
Dub. IV.
Item quaetitur de hoc quod dicit : Delet omnino haec oratio minima et quotidiana etc. Videtur enim ex hoc dicere Augustinus, quod oratio dorninicalis deleat peccata. Sed contra : solius gratiae est delere peccata : ergo etc. Si tu dicas, quantum ad poenam ; contra : non est par poena venialis et mortalis ; sed ista est satisfactio pro venialibus : non ergo pro mortalibus.
Respondeo : Dicendum quod ipse loquitur de deletione quantum ad poenam. Valet enim haec oratio contra poenam venialis et mortalis ; sed plus contra poenam debitam alicui veniali quae tota potest remitti in hac oratione, si dicatur devote. Ad poenam mortalis valet, sed non tantum, quia non totum remittit ; valet tamen aliquantulum, immo multum, non tantum ratione orationis, sed ratione eleemosynae implicitae ; et ista est eleemosyna praecipua, scilicet remittere peccatum proximo ; et ideo dicit : Si veraciter dicitur : Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ita veraciter dicatur : sicut et nos dimittimus etc. Secundum hoc enim videtur quod omnis qui habet rancorem : in dicendo istam orationem peccet mortaliter quia omnis qui petit sibi dimitti sicut dimittit alii, si non dimittit, ex hoc petit sibi non dimitti : sed quicumque petit sibi peccatum non dimitti, peccat mortaliter : ergo videtur, quod semper peccat mortaliter quando hanc orationem dicit.
Respondeo : Dicendum quod nullus dicens hanc orationem intendit ipsam dicere ad petendum iram, sed potius ad petendum misericordiam. Quando ergo dicit illam conditionem, non intendit vim conditionis aggravare, sive sit homo intelligens sive simplex ; et ideo non est ibi novus contemptus, ac per hoc nec novum peccatum ; nihilominus peccatum aggravatur occasionaliter. Et si tu obicias, quod tunc deberet abstinere, dico quod adhuc aggravaretur magis dum ab aliis petitionibus saluberrimis cor petentis arceretur. Si tu dicas quod illam deberet dimittere, adhuc gravius peccaret, dum Domini orationem scienter infringeret. Et ideo sanum consilium est cuilibeti quod in fraterno odio nullatenus perseveret ; apparet enim quod sine dispendio maximo esse non potest.
