Distinctio XLIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

Postremo de conditione resurrectionis et modo resurgentium etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Terminata parte principali huius libri, in qua Magister determinavit de sanitate quam sacramentorum medicamenta conferunt, sequitur pars, in qua agit de sanitate ad quam sacramenta disponunt. Prima est sanitas gratuita, secunda est gloriosa ; prima est viae, secunda patriae ; prima et a culpa, secunda a miseria. Et quoniam ad hanc gloriam habendam concurrit resurrectio et concurrit iudicium,

ideo primo determinat de resurrectione,

secundo vero de iudicio, infra, quadragesima septima distinctione : Solet etiam quaeri, qualiter dabitur sententia iudicii.

 

Prima pars habet duas. Quoniam enim in resurrectione anima separata reiungitur corpori,

ideo primo agit de resurrectione,

secundo vero de statu animae separatae, infra, distinctione quadragesima quinta : Praeterea scienqum est quod omnes animae etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de resurrectione secundum id quod est.

In secunda, quantum ad modum sive quantum ad qualitatem et quidditatem resurgentium, infra, distinctione quadragesima quarta : Solent autem nonnulli percontari etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima procedit per modum narrationis.

In secunda per modum inquisitionis, ibi : Hic quaeritur , utrum electis tunc adsit etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima parte ostendit resurrectionem esse futuram.

In secunda vero determinat resurrectionis causam, ibi : Causa enim resurrectionis mortuorum etc.

In tertia determinat resurrectionis horam, ibi : Media autem nocte dicitur venturus, ubi dicitur quod dicit resurrectionem futuram media nocte, non propter temporis qualitatem, sed potius propter horae incertitudinem.

 

Hic quaeritur, utrum electis tunc adsit etc. Haec est secunda pars, in qua procedit Magister per modum inquisitionis, determinans dubitabilia. quae habent ortum ex praedictis ; illa autem dubia sunt quatuor, quae habent ortum ex verbis Apostoli quae prius tacta sunt ; et ideo pars ista habet quatuor particulas et quatuor capitula in quibus illa dubia determinat.

In primo quaerit de librorum apertione, et quae ibi leguntur et quae ad memoriam reducuntur.

In secundo quaerit de vivorum inventione, ibi : Quaeri etiam solet, utrum illi quos vivos etc.

In tertio vero determinat quomodo intelligitur quod iudicabit vivos et mortuos, ibi : His autem adiciendum est.

In quarto, quomodo intelligitur illud quod mortui resurgent incorrupti, ibi : Cumque ex praedictis sane credi valeat etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam eorum quae determinat Magister, duo principaliter quaeruntur circa praesentem distinctionem.

Primo quaeritur de resurrectione.

Secundo de librorum apertione.

 

Quantum ad primum quaeruntur sex.

Primo quaeritur, an resurrectio sit futura.

Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum resurrectio sit omnium.

Tertio, dato quod sit omnium, quaeritur, utrum sit omnium simul an successive.

Quarto quaeritur, utrum resurrectio sit eorumdem secundum numerum.

Quinto, utrum resurrectio sit naturalis vel miraculosa.

Sexto quaeritur de causa nostrae resurrectionis.

 

 

ARTICULUS I

De resurrectione.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum resurrectio sit futura.

 

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod resurrectio sit futura :

  1. Primo, auctoritate Iob 19, 25 : In novissimo die de terra surrecturus sum.
  2. Item, Ioannis 11, 24 Martha fidetis dixit : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
  3. Item, ratione videtur, quia praemium respondet merito : ergo, si anima meretur in corpore, debet etiam remunerari in ipso corpore ; sed Deus est iustus remunerator : ergo oportet quod anima resumat corpus, et sic etc.
  4. Item, anima habet naturalem appetitum ad corpus ; quod patet, quia non vult separari, etiam corpore existente misero ; sed beatitudo est quies omnium desideriorum : ergo ad hoc quod perfecte beatificetur anima, necesse est corpus sibi reddi ; et si hoc, patet etc.
  5. Item, perfectior est forma compositi quam aliqua pars, quia partes ordinantur ad formam compositi : ergo completior et perfectior est forma humanitatis quam ipsa forma quae est anima : ergo cum perfectio gratiae et gloriae praesupponat perfectionem naturae, necesse est totum hominem, non tantum animam, glorificari.
  6. Item, ad perfectionem universi reperitur substantia spiritualis et corporalis et composita ex utraque : ergo, cum universum sit incorruptibile, et aliquando stet generatio, ut infra videbitur, necesse est compositum aliquod ex anima et corpore remanere. Hoc autem non est nisi homo : ergo post consumptionem istius discretionis necesse est hominem resurgere.

 

Contra :

  1. Iob 14, 12 : Homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum ; sed caelum nunquam atteretur, cum sit incorruptibile : ergo homo non resilrget.
  2. Item, I ad Corinthios 15, 50 : Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
  3. Item, ratione videtur, quia nullum instrumentum remuneratur propter actionem factam per ipsum ; sed corpus se habet ad animam ut instrumentum : ergo etc. Si dicas quod in instrumento coniuncto non est verum, contra : angelus assumit sibi corpus per quod ministrat, et tamen illud non resurget : ergo etc.
  4. Item, nihil quod impedit viam perveniendi ad beatitudinem debet resumi, cum perventum fuerit ad beatitudinem ; sed corpus impedit, quia concupiscit adversus spiritum : ergo ab ipso non debet resumi.
  5. Item, anima vivit Deo sicut corpus anima ; sed merito peccati contingit per divinam sententiam animam separari a corpore in morte naturae et animam a Deo in morte damnationis futurae ; sed anima damnata per sententiam nunquam vivificatur : ergo nec corpus mortuum per divinam sententiam debet resumere vitam.
  6. Item, facilius coniunguntur quae separantur voluntate quam quae necessitate ; sed spiritus malus separatur a Deo per voluntatem, et ideo non potest ei uniri : ergo nec anima potest uniri corpori quae separatur ab eo necessitate.

 

Respondeo : Dicendum quod recta fides dicit resurrectionem corporum nostrorum esse futuram.

Et ad hoc credendum adiuvatur per fidem resurrectionis Christi iam factae. Si enim Christus est caput et membra debent conformari capiti , cum Christus resurrexerit, consequens est ut et nos resurgamus. Ut autem credat fidelis resurrectionem Christi, persuasum est sibi per multa testimonia Apostolorum, qui etiam per multa sunt argumenta certificati. Persuadet etiam ipsa pietas fidei, quae nullo modo corpus Christi incineratum potest excogitare.

Super hoc fidei fundamentum superaedificatur persuasio rationis, quia quod resurrectio sit futura, exigit remuneratio divinae iustitiae, quae homini retribuit sicut et meruit ; secundo, consummatio gloriae, quae omnem animae appetitum complebit vel quietabit ; tertio, perfectio naturae, quae consistit.in toto composito, non in altera eius parte. Et hae sunt rationes supra fidem fundatae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod illa attritio intelligitur quantum ad figuram, non quantum ad substantiam ; figura autem accipitur secundum quod accipit Apostolus, pro exteriori rei facie.
  2. Ad illud quod obicitur, quod caro et sanguis etc., dicendum quod illud non intelligitur de carne quantum ad substantiam, sed quantum ad corruptionem et malitiam, sicut accipitur ad Galatas 5, 16.
  3. Ad illud quod obicitur, quod instrumentum non debet remunerari, dicendum quod est instrumentum quod est separatum et instrumentum sive organum unitum, non tantum ad aliquam operationem faciendam, sed.ad unam formam constituendam ; et hoc perficitur et convenit cum motore in unitate formae totius et operationis per consequens ; et sine tali nunquam habet motor perfecte compleri propter colligantiam ad illud. Ideo non est simile de instrumenta separato vel de corpore ab angelo assumpto.
  4. Ad illud quod obicitur, quod impedit, dicendum quod non impedit secundum substantiam, quia natum est obedire, sed ratione corruptionis ; et illa non resumetur, sed corpus incorruptum.
  5. Ad illud quod obicitur, quod anima vivit Deo, sicut corpus anima etc., dicendum quod non est simile ; quia sententia damnationis est sententia aeterna, sed sententia mortis non est aeterna. Ratio autem illius est meritum, quia culpa Adae deleta est morte Christi, sed culpa animae post mortem est indelebilis, pro eo quod in culpa illa perpetuo vivet. Amplius, sententia mortis lata contra hominem non fuit sententia definitiva, sed potius propter inobedientiam fuit sententia interlocutoria ; sed ultima sententia est definitiva, a qua non potest appellari, nec potest retractari.
  6. Ad illud quod obicitur, quod facilius coniunguntur quae separantur voluntate, quam illa quae necessitate etc., dicendum quod quaedam separantur ita quod post separationem unum non habet inclinationem ad alterum ; et talia non sunt apta ad reiungendum ; et quia sic est angelicus spiritus a Deo separatus ut ipsum odiat, non satisfactione appetat : ideo non potest nec debet ei coniungi.

Quaedam separantur, ita tamen quod unum habet appetitum et inclinationem ad alterum, et talia sunt ad iteratam coniunctionem habilia ; talia autem sunt anima et corpus.

Quou ergo obicitur de voluntate et necessitate, dicendum quod hoc nihil facit ad reiunctionem, scilicet modus separandi, sed qualitas separatorum vel potius divinum iudicium.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum resurrectio sit omnium.

 

Secundo quaeritur, utrum resurrectio sit omnium.

Et quod sic, videtur :

  1. Ioannis 5, 28 : Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei ; sed non possunt omnes audire nisi omnes resurgant : ergo etc.
  2. Item, I ad Corinthios 15, 51 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
  3. Item, ratione videtur, quia sententia mortis data est propter culpam originalem ; sed omnes habent hanc culpam : ergo omnes moriuntur. Sed resurrectio, ut probatum est prius, debet esse, ut anima corpori iungatur : ergo omnes debent resurgere.
  4. Item, omnes homines sunt mortales ; sed mortale et corruptibile de necessitate corrumpitur : ergo necesse est omnes corrumpi. Rursus, poena et praemium sunt aeterna ; et haec debentur homini : ergo necesse est hominem privari hac vita, et iterum dari sibi aliam vitam, ergo resurgere.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur per hypothesim, quia bene sequitur, quodsi anima Socratis est immortalis, quod omnis anima : ergo pari ratione sequitur, si unum corpus resurget, et omne ; sed unum corpus resurrexit, scilicet Christi : ergo et omne.

 

Contra :

  1. Danielis 12, 2 : Multi de his qui dormiunt in pulvere terrae evigilabunt. Ergo, cum hoc nomen « multi » sit partitivum , si multi evigilent, non ergo omnes ; ergo non omnium est resurrectio.
  2. Item, Ioannis 6, 44 : Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Cum ergo hoc promittat ad se venientibus, scilicet resurrectionem, et non omnes veniant : non ergo omnes resurgent.
  3. Item, idem videtur ratione, quia pro peccato quod operata est anima in corpore, sufficienter punitur in purgatorio sine corpore. Ergo et in inferno sufficienter punitur pro utroque pari ratione, sic etc.
  4. Item, Christi resurrectio est causa nostrae resurrectionis in anima et in corpore ; sed non omnes resurgent in anima : ergo nec omnes resurgent in corpore.
  5. Item, resurrectio ad hoc est ut anima remuneretur in corpore sicut in illo meruit ; sed anima parvuli nihil est in corpore operata : ergo ad remunerationem eius non oportet corpus resurgere.

 

Respondeo : Dicendum quod omnium est mors et omnium erit resurrectio. Corpus enim unitur animae immortali per naturam et mortuae per culpam in ipsa unione ; et ideo necessitatem contrahit ad moriendum et possibilitatem ad semper vivendum, quae secundum ordinem divinae providentiae ad actum semper debet prodire, exigente hoc nihilominus merito vel demerito et etiam divino iudicio.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod multi evigilabunt, respondet Augustinus, XX De civitate Dei, quod multi id est omnes. Et talis modus loquendi frequenter invenitur in Scriptura.

Vel facienda est vis in verbo quia evigilare plus dicit quam resurgere, quia vigilia est usus sensuum et dicit discretionem, quae non vigebit in parvulis damnatis, quia non erit in eis tristitia.

  1. Ad illud quod obicitur, quod nemo venit etc., dicendum quod vita accipitur dupliciter, scilicet large et proprie : large vivificatio corporis, proprie vivificatio corporis cum salute. Sic et resurrectio ; et secundo modo promittit Dominus resurrectionem bonis ad se venientibus ; sed quantum ad primum modum omnibus praedicit.
  2. Ad illud quod obicitur de poena purgatoria, dicendum quod non est simile, quia purgatorium dicit transitum, non terminum, nec dicit statum, sed status supplementum : ut quia praeclusa est homini per mortem via merendi et peccatum remanere multum nec poterat nec debebat, constituit Dominus locum per quem anima transiret ad patriam, ut anima solvat separata, quod non fecit coniuncta ; et quia hoc magis dicit supplementum quam terminum, ideo non oportet resumi corpus. Et sic patet illud.
  3. Ad illud quod obicitur, quod resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis in anima etc., dicendum quod non est simile, quia resurrectio animae est tantum ad bonum, sed resurrectio corporis est ad bonum et ad malum ; et resurrectio animae fit nostra voluntate, sed corporis exigente divinae iustitiae aequitate ; ideo ista est omnium, Iicet non illa.
  4. Ad illud quod obicitur de parvulis, dicendum quod, si anima non exierit in actum, tamen originale traxit in corpore et per corpus ; et ideo illi uniri debet, ut sicut ex coniunctione ad corpus peccavit, ita simul cum illo multetur poena damni.

Amplius, remuneratio non est tota ratio quare fiat resurrectio ; sed divinae ordinationis decretum, qui, coniungendo animam immortalem corpori, per hoc decrevit illud corpus perpetuo vivificari. Si ergo divinum decretum non potest infirmari, necesse est illud corpus animae revivificari, ut sicut corpus separatum est ab anima propter divinam sententiam, quae respiciebat culpam, ita reiungatur animae pnopter divinam dispositionem, quae sic decreverat constituere humanam substantiam. Ratione cuius decreti corpus humanum dicitur ordinari et possibilitatem habere ad incorruptionem, quamvis in sui natura nihil habeat plus de incorruptibilitate quam alia corpora mixta, ut patebit ; secundum statum praesentem loquor.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum resurrectio sit omnium simul an successive.

 

Tertio quaeritur, utrum resurrectio sit omnium simul an successive.

Et quod simul, videtur :

  1. I ad Corinthios 15, 52 : In momento, in ictu oculi etc.
  2. Item, ratione videtur, quia mors et incineratio debentur merito primi peccati quo peccavimus in Adam ; et omnes simul peccavimus, quia simul fuimus in Adam : ergo et in Christo simul debemus resurgere.
  3. Item, decens est ut habitatio congruat habitatori : ergo sicut mundus peioratus est, homine facto mortali, ita debet meliorari, homine facto immortali ; sed non debet meliorari, quamdiu homo est mortalis : ergo, quamdiu homines vivunt, non debet esse resurrectio : ergo erit omnium simul.
  4. Item, post resurrectionem consummatur gloria ; sed angeli non habent omnino gloriam consummatam ante nostram glorificationem nec similiter daemones poenam : ergo, si maior est colligatio hominum ad invicem quam ad angelos, non debet unus sine altero resurgere : et sic etc.

 

Contra :

  1. Resurrectio corporum sequitur resurrectionem animarum ; sed resurrectio animarum est successiva et non simul : ergo et resurrectio corporum.
  2. Item, Christus non exspectavit nostram resurrectionem, qui est caput nostrum et qui magis fovet singula membra : ergo nec membrum exspectat resurrectionem membri, et sic etc.
  3. Item, praemium respondet merito : ergo qui citius meruerunt citius debent remunerari : ergo meliores citius debent resurgere.
  4. Item, maior est conformitas ex parte animarum quam corporum, propter vinculum caritatis ; sed glorificatio unius animae non exspectat glorificationem alterius : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod resurrectio corporum non erit successiva, sed simul ; et huius possunt esse rationes congruentes sex.

Prima est severitas divini iudicii, quod inflixit poenam incinerationis corpori usque ad adventum secundum Filii Dei, sicut poena carentiae visionis usque ad adventum primum. Et ratio huius est, quia omnes simul fuimus in uno principio peccati.

Secunda ratio est meritum fidei, quae multum meretur in credendo nos remunerari, qui videmur similes bestiis in moriendo ; quod si illud experimento videret, non haberet meritum, quia humana ratio sibi praeberet experimentum.

 Tertia ratio est unitas corporis mystici : quia enim omnes unum corpus sumus in Christo, ideo necesse est quod quantum ad aliquam gloriam resurgamus simul ; sed non quantum ad, gloriam animae, quia ibi esset maximum damnum et quasi importabile : ergo quantum ad gloriam corporis.

Quarta ratio est subsidium infirmitatis nostrae, quia Sancti, dum sua desiderant corpora, vehementius etiam desiderant salutem nostram ; unde Apostolus dicit ad Hebraeos 11, 40 : Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur.

Quinta ratio est manifestatio divinae iustitiae. Quia enim omnibus debet esse notum quanta iustitia damnet malos et salvet bonos, ideo ultimam distributionem distulit usque ad novissimum ut omnes comparerent.

Sexta et ultima ratio est consummatio gloriae. Quia enim angeli adhuc sunt viatores quantum ad administrationem, quamdiu homines vivunt, et gaudium semper crescit secundum multitudinem electorum, non debuit perfecte gloria consummari in aliquo singulariter, donec consummaretur in omnibus simul.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex his patent obiecta. Nam resurrectio corporum non attenditur secundum resurrectionem animae. Animae enim resurrectio prima respicit resurrectionem per gratiam, et haec est in via ; et ideo successive.

Item, animae glorificatio substantiam importat praemii, quae si differretur, magnum damnum esset exspectanti ; non sic de corpore, quia non multum gravat exspectare corpus, dum animae tenent Deum.

  1. Ad illud quod obicitur de resurrectione Christi, patet responsio, quia nec concurrit ibi severitas iudicii, cum non esset super eum inducta maledictio ; nec faceret ad meritum fidei, immo e contrario est in fidei adiutorium.
  2. Ad illud quod obicitur, quod praemium respondet merito, dicendum quod verum est pro loco et tempore ; et praemium essentiale competit ut statim reddatur, sed stola secunda debet exspectari, quousque cum solemnitate et magnificentia et gloria dantis conferatur.
  3. Ad illud quod obicitur, quod maior est unio et convenientia animarum, dicendm quod falsum est, immo minor, pro eo quod omnia corpora in uno corpore fuerunt, sed non omnes animae in una anima.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum resurrectio sit eorumdem corporum secundum numerum.

 

Quarto quaeritur, utrum resurrectio sit eorumdem secundum numerum.

Et quod sic, videtur.

  1. Iob 19, 26 : In carne mea videbo Deum, Salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et non alius. Constat quod non dicit alius secundum speciem, sed secundum numerum : ergo etc.
  2. Item, Philosophus : Si ex mortali fiat immortale, non dicimus eum aliam vitam sumere. Ergo, si non est alia vita nec aliud vivens, ergo idem : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia identitas rei venit ab identitate principiorum substantialium ; sed idem est principium materiale et idem formale : ergo idem homo qui prius.
  4. Item, propria forma non est nata fieri nisi in propria materia. Ergo, cum anima sit propria forma corporis quod perficit, non est nata uniri nisi illi : ergo, si unitur in resurrectione, unitur eidem. Et si hoc, cum ipsa sit eadem, totum erit idem.

 

Contra :

  1. Omnis forma corrupta et iterum generata non est eadem numero, sed specie, sicut dicit Philosophus, in II De generatione. Cum ergo humanitas corrumpatur in isto in morte et iterum generetur in resurrectione, ergo alia numero.

Si tu dicas quod istud tenet in corruptione, quae est in contrarium, non in morte, contra : maior est corruptio in privationem quam in contrarium, quia ad hoc quod fiat reparatio necesse est fieri resolutionem usque ad ultima et omnia rursus de novo generari : ergo etc.

  1. Item, quamvis artifex de eadem materia iterum faciat statuam, tamen alia est statua post quam ante. Ergo pari ratione videtur quod, quamvis homo sit ex eisdem pulveribus, tamen est alius. Si dicas quod Deus potest facere plus quam natura vel artifex, verum est quod plus potest, tamen non facit nisi quod congruit et congruum est ; nec est intelligibile, quomodo aliquid corrumpatur et cedat in non-ens, et iterum fiat quod sit idem ; aut si est congruum, quare non dat istam potentiam naturae ?
  2. Item, differentiae essentiales rem diversificant non tantum numero, sed etiam essentia ; sed mortale et immortale sunt essentiales differentiae : ergo, cum resurgens sit immortalis et ante mortalis, patet etc.
  3. Item, prima generatio et reformatio sunt operationes diversae : ergo, si diversarum operationum diversi sunt termini secundum substantiam, aliud est corpus quod primo generatur, aliud corpus quod postmodum reformatur.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc diversi diversa senserunt

Quidam enim dixerunt quod triplex est diversitas secundum numerum : una, quae venit ex diversitate partis materiae et formae specificatae, sicut differt numero haec aqua et hic ignis ; quaedam, quae venit ex diversitate partis materiae, sicut iste ignis ab illo differt ; tertia, quae venit ex discontinuatione in duratione ; et haec diversitas secundum numerum ortum habet, ut dicuntur ex tempore : tempus enim durationem numerat, sicut et actionem. Prima diversitas secundum numerum est magna, secunda minor, tertia minima. Prima et secunda diversitate carebit corpus resurgens, sed tertia non carebit nec potest carere, quia propositio de praeterito non potest non esse vera. Unde sicut virgo corrupta non potest fieri virgo - quia non potest non fuisse corrupta - nec a Deo nec a natura nec hoc est intelligibile, sic corpus corruptum non potest omnimoda identitate reparari idem, quia non potest non fuisse corruptum. Tamen haec est ita modica diversitas ut non mereatur aliquid propter hoc dici diversum, quoniam idem est secundum alium duplicem modum identitatis, scilicet propter identitatem materiae et formae, quia identitas materiae et principalis formae erit in resurgentibus. Hinc est quod resurrectio est in eisdem. Quod ergo dicit Philosophus quod forma corrupta et iterum generata est alia numero, intelligit de ista diversitate.

 

Sed istud non videtur multum rationabile. Primum quidem, quia stultum videtur dicere quod Deus non possit omnino idem corpus reformare identitate secundum numerum.

Amplius, identitas secundum numerum in substantia non venit ex accidentibus, licet per illa innotescat, nec etiam diversitas.

Et iterum, quod discontinuatio in esse non inducat diversitatem in numero, videtur expresse in artificiatis, ut si arca dissolvatur et iterum ex eisdem tabulis et secundum eumdem ordinem reparetur, non dicetur alia arca numero, sed eadem ; et tamen desiit esse arca.

 

Et propter hoc dicunt alii aliter quod duplex est corruptio : quaedam per dissolutionem sive separationem principiorum componentium sive partium ; quaedam per corruptionem formae. In prima possibile est idem numero reparari ei qui scit ad eumdem modum et ad eadem loca reducere. In secunda, quia quod corruptum est non potest esse idem, quoniam nova est essentia formae, sicut de novo generatur, dicunt quod necessario oportet esse aliud ; et de hac intelligit Philosophus. Separatio et dissolutio corporis humani est quantum ad primum modum ; ideo reparatur idem sicut artificiatum, quia, salva anima et corpore, fit separatio unius ab alio, et post, salvis partibus materiae, fit incineratio ; et Deus sicut bonus artifex cineres colligit et unit et reformat idem corpus : et quoniam illud corpus habet eamdem perfectionem, ideo totum consummatum est idem.

 

Sed istud non solvit sufficienter. Certum est enim quod forma carnis humanae corrumpitur, dum generatur inde vermis et serpens ; et sicut potest corrumpi in carnem serpentis vel alterius animalis, sic resolvi potest sicut et illud animal, etiam in quatuor elementa et unumquodque elementorum corrumpi in aliud, et ita corrumpuntur formae mixti et elementi : ergo necesse est elementa alia esse numero et aliam carnem. Et ita non potest stare, ista responsio.

 

Et propterea notandum quod est resurrectio eiusdem numero, quia aliter non esset resurrectio.

Si quaeras a me, quomodo hoc esse possit, dico, quod hoc potest esse per virtutem divinam, quamvis non possit esse per naturam ; et istud intelligere possumus sic.

 

Supponamus nunc quod natura aliquid agit et illud non agit ex nihilo ; et cum agat in materiam, oportet quod producat formam ; et cum materia non sit pars formae nec forma fiat pars materiae, necesse est aliquo modo formas naturales esse in materia antequam producantur ; et substantia materiae praegnans est omnibus : ergo rationes seminales omnium formarum sunt in ipsa. Sed ad illud stat resolutio a quo incipit generatio : ergo nulla forma omnino corrumpitur, sed manet in materia, sicut antequam produceretur. Et sic dicit Augustinus ; unde formas in materia ante productionem dicit esse quantum ad rationes seminales. Dicit etiam resolvi ad materiam sicut ad occultissimos sinus naturae, idem utroque nomine secundum alteram et alteram rationem intelligi volens. Quid autem haec sint, alibi melius patet, scilicet in secundo. Nunc autem hoc dixisse sufficiat, quod omnes formae, cum corrumpuntur, non omnino corrumpuntur, sed manent aliquo modo. Et huic concordat ratio et auctoritas philosophica et auctoritas beati Augustini, et quod maius est, auctoritas Sacrae Scripturae, quae est auctoritas Spiritus Sancti.

 

Hoc praesupposito, dicendum quod, quamvis forma ibi sit aliquo modo post corruptionem, tamen natura non potest producere ad idem esse quod habuit prius

Et ratio huius est, quia agens naturale agit influendo et impertiendo aliquid sui, quo mediante perficit illud quod erat in materia ; et illud quod influitur a parte agentis fit aliquid de completo esse ipsius producti ; et ideo necesse est quod natura det aliquid novi quantum ad modum essendi substantialem, qui est esse in actu. Quamvis enim natura non det novam essentiam, dat tamen novum modum essendi, non tantum accidentalem, immo etiam substantialem, sicut esse in actu, secundum quem potest res substantialiter numerari et diversificari. Et propterea natura, cum reparat, non idem, sed novum producit ; sed Deus, qui potest ipsas rationes seminales sine immissione alicuius novi ad perfectum esse deducere, potest facere quod sit idem. Et sic facit in proposito, quia ex illis solis et per eumdem ordinem in reformatione rem constituit ex quibus erat ante. Unde, si omnia elementa convertantur in ignem, Deus ex illo igne reformat eadem elementa quae ibi erant in rationibus seminalibus et ex illis formam carnis per eumdem ordinem. Et sic patet quod Deus potest reformare idem corpus secundum numerum ; et sic potest dici ad praesens.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo et secundo, iam patet responsio, quia, quamvis istud sit impossibile agenti inferiori, est tamen possibile agenti superiori, scilicet ipsi Deo.

Et quare istam potentiam non communicat Deus creaturae, patet, quia nulla creatura agit se ipsa, sed per aliquid sui, immittendo virtutem, sicut et color ad hoc quod immutet visum, facit speciem sui in medio : unde agit aliquid extrinsecum in intrinseco ; non sic Deus. Hoc autem dico de operatione naturali.

  1. Ad illud quod obicitur de mortali et immortali, dicendum quod, quidquid sit de mortali, utrum sit differentia an non - quia non est praesentis considerationis, cum rationes ad utramque partem sint, quia videtur dicere defectum et imperfectionem et non habet differentiam in eodem genere condividentem et alia plura - tamen hoc absque calumnia verum est, quod mortale tripliciter accipitur : uno modo dicit naturalem aptitudinem ad moriendum ; alio modo, possibilitatem ad moriendum ; tertio modo, necessitatem. Et primo quidem modo mortale inest homini ea ratione, qua compositum ex partibus heterogeneis. Unde Hilarius : Non ex compositis est Deus, quia vita est. Si ergo homo est ex compositis heterogeneis et diversis naturis et dispositionibus, impossibile est quod vitam habeat nisi cum aptitudine ad moriendum ; et sicut talis compositio est homini naturalis, ita et mortale. Et hoc modo accipiendo mortale contra immortale, nunquam concurrunt in idem ; sic nec spirituale aut simplex et compositum. Et si aliquo modo est differentia, isto modo est non dividens animal, sed substantiam viventem, cuius una differentia est immortale, et per oppositum mortale.

Secundo modo mortale inest eo modo quo est quid compositum ex partibus heterogeneis, habentibus defectibilitatem, sicut in primo homine qui habebat statum animalem ; et hoc modo dicit statum medium inter miseriam et gloriam.

Tertio modo mortale inest ea ratione qua vivens est compositum ex contrariis habentibus defectibilitatem et pugnam ad invicem ; et sic inest homini lapso, et hoc modo dicit statum miseriae ; et immortale huic oppositum dicit alium statum. Et quoniam status mutari potest, unitate secundum numerum remanente, hinc est quod ex mortali secundum hunc duplicem modum fit immortale sine diversitate substantiae. Et hoc modo fit in homine glorificato, qui est mortalis primo modo, scilicet secundum naturalem aptitudinem, sed immortalis, prout dicit privationem potentiae et necessitatis.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur, quod diversae sunt operationes, dicendum quod diversae operationes diversos effectus inducunt quando dividuntur ex aequo ; sed quando sic est quod una ad alteram ordinatur et una est reparativa effectus alterius, si secunda egrediatur ab agente omnino patente, potest omnino idem reparari. Et sic est in proposito.

Sed obicitur : quomodo potest hoc intelligi ? Cum istae operationes sint discontinuae et esse rei sit discontinuum et unius continui duo sint ultima tantum : si ergo esse discontinuatur, ergo est aliud et aliud. Cum ergo unum numero consequatur. idem actuale, necessario videtur sequi quod sit aliud et aliud. Et iterum, quomodo potest bis incipere aliquid et esse idem ? Impossibile enim est esse et intelligere, quod aliquis currat bis eodem cursu.

Et potest ad hoc responderi quod de esse rei est loqui dupliciter : aut quantum ad defluxum et durationem, aut secundum se. Si quantum ad durationem et defluxum, sic necessario oportet quod duratio sit alia et alia sicut mensura durationis. Si quantum ad ipsum esse secundum se, sic numeratur et plurificatur a principiis permanentibus ; et quoniam principia permanentia sunt eadem, quamvis defluxus durationis et inceptio sit alia et alia : hinc est quod res est una et esse rei est unum. Nec est simile de actionibus successivis, quia illae necessario numerantur, et praeteritum et futurum respiciunt partes diversas actionis sive mutationis sive durationis successivae. Non sic oportet iudicare de forma absoluta, quae corrupta potest a Deo numerari eadem, quia aliquo modo manet in ratione seminali.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum resurrectio sit naturalis an miraculosa.

 

Quinto quaeritur, utrum resurrectio sit haturalis an miraculosa.

Et quod non sit naturalis, ostenditur :

  1. A parte initii, quia a privatione in habitum per naturam non fit regressus. Sed in morte est summa privatio : ergo resurrectio, cum.sit a morte, non est per naturam.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur a parte termini, quia omne quod natura producit est corruptibile et mortale ; sed corpus glorificatum est immortale et incorruptibile : ergo etc.
  3. Item, tertio ostenditur a parte modi operandi, quia natura operatur successive, non subito ; sed resurrectio erit subito, in ictu oculi : ergo non.est a natura.
  4. Item, ostenditur etiam a parte principii effectivi, quia natura est vis insita. rebus, ex similibus similia procreans. Sed in resurrectione non fit simile ex simili : ergo etc.
  5. Ultimo ostenditur a parte omnium horum, quia est articulus fidei ; quae non est de his quae fiunt per naturam, sed supra naturam : ergo etc.

 

Contra :

  1. Iob comparat resurrectionem hominis germinationi ligni praecisi, Iob 14, 7 ; Apostolus vivificationi grani mortui, I ad Corinthios 15, 36 ; Gregorius in homilia Paschali, generationi circulari corporis arboris ex parvo semine. Et in his ostendere volunt et probare resurrectionem : ergo, si ratio et similitudo bona est quam ponunt ; cum omnia haec sint a natura, resurrectio est naturalis.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur, quia dicit Augustinus, in libro De quantitate animae : Si cursum naturalium rerum attendamus, certius erit nobis resurrectionem esse futuram quam solem oriri cras.
  3. Item, Apostolus dicit : Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem ; sed quod et supra naturam non. oportet evenire ; ergo resurrectio est in potentia naturae.
  4. Item, ratione probatur hoc ipsum, quia maior est aptitudo pulveris hominis ad generationem hominis quam alterius animalis ; sed natura per putrefactionem potest de tali pulvere aliud animal generare : ergo et corpus hominis reparare.
  5. Item, maior est aptitudo materiae corporis hominis ad ipsum quam virgarum ad serpentes ; sed productio serpentum ex virgis magorum, quamvis ministerio fieret diabolico, tamen erat naturalis : ergo etc.
  6. Item, quod est in appetitu naturae est naturale, quia natura non fundavit appetitum frustra ; sed anima naturaliter appetit reuniri corpori ; hoc constat per Augustinum, Super Genesim ad litteram, ubi dicit quod anima propter appetitum ad corpus retardatur ne tota intentione feratur in summum caelum : ergo etc. Si tu dicas quod appetitus est tantum ex parte animae, ostenditur etiam quod ex parte pulverum, quia corpus humanum ex coniunctione sui cum anima habet ordinari ad immortalitatem ; sed coniunctio cum anima est naturalis : ergo et illa ordinatio. Sed ad illud ad quod res naturaliter ordinatur, habet naturalem appetitum, ut ignis sursum ferri : ergo etc. Praeterea, pulveres illi aut resolvuntur in elementa prima aut non. Si sic, cum elementa sint homogenea, non magis habent ordinationem ad corpus humanum quam alia pars elementi quae nunquam fuit corpus : ergo non est maior ratio quare de eo iterum fiat corpus humanum quam de alio ; quod falsum est. Si non resolvuntur ad elementa, aliqua vis tenet quae est in ipsis pulveribus et per ipsam ordinantur ad ulteriorem formam, ergo naturalem : ergo ex parte corporis et animae est resurrectio naturalis.

 

Respondeo : Dicendum quod in resurrectione tria sunt : primum est corporis ex pulveribus reformatio ; secundum, ipsi corpori reformato animae unio ; tertium, unitorum inseparabilis colligatio. Primum est contra naturam, id est contra solitum cursum naturae, quae potest perfecta destruere, non destructa reparare. Secundum est secundum naturam, quod anima optime corpori sibi organizato, cui desiderabat uniri, uniatur. Tertium est supra naturam, scilicet quod ex corruptibili fiat incorruptibile non separabile.

Quoniam igitur primum et ultimum est non a natura, sed supra vel contra, ideo non est dicendum resurrectionem naturalem esse, sed supra naturam.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod probatur et comparatur operationibus naturae, dicendum quod probatio est bona et per locum a minori. Si enim natura creata potest facere vivum de mortuo, de semine parvo facere magnum corpus, quae est potentiae finitae, multo magis Deus potest per se facere de homine ; et ad hoc tendunt illae rationes et comparationes. Et propter hoc dicit Augustinus : Certissima erit nobis resurrectio, si cursum naturalem attendamus, non quia ipsa sit a natura, sed quia a Deo melius hoc potest fieri quam a natura possint fieri opera sua.

  1. Ad illud quod obicitur de opportunitate, dicendum quod est opportunitas materiae et efficientis sicut et necessitas ; et opportunitas a parte efficientis est ratione immutabilitatis, non coactionis ; et ideo opportunum, quia Deus decrevit et disposuit, non quia compellatur vel materia necessario ex parte naturae praeparetur. Et ideo talis opportunitas non infert huiusmodi resurrectionem esse a causa naturali, cum stet cum causa supernaturaliter operante.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod natura potest de his quae generata sunt per putrefactionem, et de serpentibus, dicendum quod quaedam animalia modicam organizationem habent, utpote vermes et animalia corporis anulosi ; et talium est natura productiva per putrefactionem. Quaedam completam, ut animalia sensibilia perfecta et gradientia, ut equus ; et talia non potest nisi per vim formativam influxam cum decisione seminis ; et tale est corpus humanum, quod non potest naturaliter organizari nisi adsit semen et debitum vas suscipiens, scilicet matrix ; et ideo non est simile de serpentibus.

  1. Ad illud, quod obicitur de appetitu naturae, dupliciter potest responderi : uno modo, quod propositio illa falsa est. Quaedam enim sunt in naturae appetitu, quae tamen non sunt in eius potestate ; et talia non sunt naturalia, ut patet de beatitudine. Quae autem sunt in appetitu et potestate, talia sunt naturalia ; tale autem non est resurrectio.

Aliter solvi potest quod ex parte animae est appetitus, ex parte pulverum non est appetitus, nec ex illa parte est naturalis, sed contra naturam.

 

Unde nota de pulveribus tres opiniones. Quidam enim dicunt quod habent appetitum et naturalem ordinationem ad. incorruptionem propter animam ; et ratione illius habent quod non possunt resolvi usque ad elementa, tamen possunt esse materia quorumlibet corporum.

Sed istud non capio, quod in corpus vermis possit reverti homo, vel in corpus lupi, et non resolvi in elementa ; immo Glossa super illud Psalmi [78, 2) : Posuerunt morticina, videtur dicere quod resurrectio est ex occultissimis naturae sinibus. Verbum etiam Augustini, in Enchiridio, repugnat, quod innuit quod in ipsa etiam elementa possunt resolvi.

Alia opinio est quod resolvuntur in elementa, et tamen manet appetitus, propter hoc quod elementa illa, ut fuerunt corporis humani materia, habuerunt multum de natura lucis, quae stat cum omnibus elementis ; et ratione illius naturae habent appetitum et ordinationem.

Sed nec hoc intelligo, quomodo lux maneat simul cum terra et quod terra, quae est materia corporis humani, magis sit lucida ; et quod vermis, qui generatur de humano corpore, plus habeat de natura lucis quam alius vermis.

 

Tertia opinio est quod pulveres resolvuntur vel resolvi possunt in elementa ; nec elementa illa habent aliquem appetitum nec ordinationem ad corpus secundum naturam, sed solum secundum divinam providentiam, quae disponit illud idem corpus reformare animae, ut in eo remuneretur ; nec est distincta illa pars ab aliis partibus elementi in se, sed in comparatione ad divinam sapientiam, quam nihil latet, nihil subterfugit.

Et haec opinio probabilior est, ut credo. Et tunc patet responsio ad illud, quia nunquam corpus ex unione ad animam aliquam recipit qualitatem creatam vel dispositionem incorruptibilitatis secundum statum praesentem -nisi forte dicas meritum vel demeritum, sed illud manet in anima, non in corpore - aut si quam aliam des dispositionem, aut post corruptionem et resolutionem non manet, aut in potentia valde remota manet.

Hoc tamen sine calumnia verum est, quod corpus, ex quo unitur animae rationali, ordinationem statim habet ad immortalitatem secundum divinam providentiam.

 

Et si tu quaeras : quomodo anima habet appetitum ad hanc partem elementi, cum sit omnino homogeneum et unius naturae cum aliis partibus elementi nec etiam distinctionem habeat, quia potest omnino aliis commisceri, et iterum aeque bene possit ei corpus ex alia parte elementi reparari et eiusdem complexionis et habitudinis et complementi ? dicendum quod, quantumcumque fuerit simile et commisceatur aliis elementis, sive uni sive pluribus, semper tamen manet substantia materiae cum ratione seminali, et pars substantiae illius materiae, etsi non sit actu separata ab aliis partibus, quibus est commixta, est tamen separabilis ; et quamvis non sit separabilis nec distinguibilis secundum humanam potentiam, est tamen separabilis et distinguibilis secundum potentiam et sapientiam divinam, quae novit in quid redierit corpus humanum, quotcumque et quibuscumque mutationibus et conversionibus sit mutatum : et sic per illius sapientiae discretionem et potentiae operationem illud per easdem formas, per quas disponebatur ad formationem animae, postmodum disponitur.

 

Et si tu quaeras, quare anima appetat magis illud quam aliud, cum nulla sit praeelectio propter uniformitatem, dicendum quod magis appetit propter colligantiam et coniunctionem quam habuit ad illud.

Et hoc patet sic. Anima enim rationalis, quia est anima, differt ab angelo et convenit cum aliis animabus, et per hoc habet inclinationem ad corpus ; quia rationalis, ad corpus humanum ; quia nobilis, ad nobilius organizatum ; sed ad hoc magis quam ad aliud ; propter coniunctionem quam habuit ad illud.

Exemplum est : si quis velit contrahere cum duabus virginibus existentibus aeque pulcris et bonis et paribus conditionibus ceteris, hic erit indifferens respectu utriusque. Sed esto quod coniungatur alteri, ipsa coniunctio iam alligabit adeo isti, si fuit ex amore, ut iam non consoletur habere aliam nec daret hanc pro alia pulcriori et meliori. Sic anima tanto affectu unitur substantiae carnis quam prius vivificavit, quod non complete ei satisfit nisi illa eadem, ubicumque lateat, reparetur.

 

Et sic patet quod anima habet ordinationem et appetitum per quem ordinatur ad illud corpus, quantumcumque aliis conformetur ; sed corpus habet ordinationem ratione divinae providentiae.

Quod autem habeat per aliquid quod sit in se, ex quo plene resolutum est, non audeo asserere, propter hoc quia nec ratio nec auctoritas nec fides compellit. Attamen, quia potest esse quod Deus dedit, non audeo pertinaciter negare. Ideo certum tenentes, incertum profundioribus relinquamus. Nam esto quod non sit in pulveribus appetitus et quod fiat resolutio usque ad ultima, non perit aliquid quod ad resurrectionem spectet, propter hoc quod, sicut dicit Augustinus, non perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro. Sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasve diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quemcumque cibum etc., illi animae etiam in puncto temporis redit, quae ipsam primitus animavit.

 

 

QUAESTIO VI.

Quae sit causa nostrae resurrectionis.

 

Sexto quaeritur, quae sit causa nostrae resurrectionis.

Et quod resurrectio Christi :

  1. Dicit Glossa super illud ad Romanos 1, 4 : Ex resurrectione mortuorum Iesu Christi : Christi resurrectio nostram efficit generalem resurrectionem. Idem ipsum dicit Glossa super illud Psalmi [29, 6] : Ad vesperum demorabitur fletus.
  2. Item, ratione videtur, quia Apostolus arguit sic : si Christus resurrexit, et nos resurgemus ; sed talis argumentatio non valeret nisi aliqua habitudo causalitatis esset resurrectionis Christi ad resurrectionem nostram : ergo etc.

 

Item, videtur quod vox Christi sit causa.

  1. Super illud Psalmi [67, 34] : Dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa : suscitandi mortuos.
  2. Item, hoc ipsum videtur per rationem, quia illud est causa excitationis in dormiente, quo audito excitatur, scilicet vox vocantis ; sed mortui in monumentis excitabuntur auditu vocis Filii Dei : ergo etc. Minor patet 5, 28 Ioannis : Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei.

 

Sed contra : Quod resurrectio Christi non sit causa aliquo modo videtur :

  1. Quia illud sine quo res esset, non est causa ; sed, si Christus etiam non resurrexisset, tamen mortui resurgerent, quia necesse erat malos saltem remunerari in anima et corpore sive puniri, et boni etiam qui meruerunt.
  2. Item, si est causa, quaero, in quo genere ? Non efficiens ; constat, quia Christi resurrectio est praeterita ; sed quidquid praeteritum est non efficit id quod futurum est. Non finalis nec materialis ; constat : ergo est exemplaris. Sed contra : causa exemplaris non infert suum effectum ; sed resurrectio Christi infert nostram : ergo etc.
  3. Item, malorum resurrectio non assimilatur resurrectioni Christi : ergo non est exemplar resurrectionis malorum, ergo nec generalis resurrectionis.

 

Item, quod vox Chdsti non sit causa, videtur :

  1. Quia resurrectio fit subito, et aequalis virtutis est corpus reformare sicut et animam ; sed hoc est potentiae infinitae, et illa est Filii Dei : ergo etc.
  2. Item, si mortui audiunt vocem, aut antequam resurgant aut post. Si ante, ergo ante audiunt quam vivunt ; si post, ergo vox non erat causa resurrectionis.
  3. Item, super illud : Dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa : Resuscitandi corpora ; sed quando aliqua potentia datur alicui, quamvis miraculose detur, operatio, tamen egrediens ab illa est naturalis, sicut patet in caeco illuminato : ergo, si est per potentiam datam voci, resurrectio est naturalis, cuius contrarium ostensum est supra.

 

Respondeo : Dicendum quod in Cristo est assignare nostrae resurrectionis duplicem causam, scilicet efficientem et exemplarem. Efficientem autem dupliciter est assignare : aut sicut primum principium aut sicut instrumentum. Efficiens sicut primum principium est Christus secundum Divinitatem et tota Trinitas ; efficiens sicut instrumentum est vox Christi, ad cuius prolationem et vocationem mortui resurgent.

Similiter causa exemplaris duplex est : una, in qua res cognoscitur et disponitur, et sic est Dei Filius secundum divinam natutam et tota Trinitas ; alio modo, in qua res inchoatur et exemplificatur, et sic est resurrectio Christi ; quia, ut dicit Augustinus, De civitate Dei, talia erunt corpora nostra quale Christus sua resurrectione monstravit. Unde fuit quasi exemplum in quo nostra resurrectio est inchoata, tamquam membrorum in capite, sicut dicitur. ad Ephesios 2, 5 : Convivificavit nos Christo et resuscitavit etc.

Patet igitur quomodo Christi resurrectio et vox eius est causa nostrae resurrectionis. Et quia resurrectio et vox est Filii Dei in carne, ideo dicit Augustinus, super Ioannis 5, 27, quod per Verbum carnem factum fit resurrectio corporum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod alias esset resurrectio etc., dicendum quod tunc Deus aliter faceret ; sed cum decrevit sic facere, haec est causa.
  2. Ad illud quod obicitur, quod exemplar non infert, dicendum quod verum est de exemplari in quo res cognoscitur ; tamen exemplar in quo res inchoatur, ubi non potest relinqui imperfectum, de necessitate infert ; unde sicut caput non potest esse sine membris, sic nec resurrectio capitis quin consequatur resurrectio membrorum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non assimilatur, dicendum quod non perfecte assimilatur resurrectioni malorum, et ideo non sunt perfecte exemplata ; assimilatur tamen in corporis iterata vivificatione et indissolubili unione ; et ideo est generalis resurrectionis exemplar.
  4. Ad illud quod obicitur de voce Christi, quod non sit causa, quia resurrectio est opus virtutis infinitae, dici potest, sicut praedictum est supra de sacramentis, quod Deus virtute infinita faciet, licet ad prolationem vocis ; unde non est ibi proprie causalitas.
  5. Ad illud quod obicitur : quando audiunt vocem ? dicendum quod simul tempore, tamen prius natura resurgunt quam audiant ; unde vocis auditus non resuscitat, sed virtus vocem concomitans. In evigilatione autem corporali, dicendum quod auditus vocis excitat ; sed in auditu sunt duo, scilicet receptio speciei in organo et iudicium de re recepta ; quantum ad receptionem praecedit excitationem, sed quantum ad iudicium sequitur.
  6. Ad illud quod ultimo obicitur de operatione illius vocis, quod est naturalis, dicendum quod sicut sanctis viris datur gratia miraculorum et virtus suscitandi mortuos, non quia ipsi suscitent per aliquid quod sit in se, sed quia Deus facit ad petitionem ipsorum : sic in proposito est intelligendum quod Deus facit ; et ita miraculum est, si suscitantur ad vocem illam sicut si ad preces Pauli.

Praeterea, esto quod data sit virtus ; quia est ad actum supra naturam et modum operandi supra naturam, hinc est quod miraculose exit in suam operationem, sicut exemplo patet de potentia pariendi, quae dicitur data beatae Virgini.

Sic igitur patet quod resurrectio Christi est causa et vox aliquo modo, tamen principalis causa est Dei virtus et Dei sapientia ; et resurrectio Christi nostram infert resurrectionem, sive per hypothesim - ut si una anima est immortalis, et omnes ; similiter si unus resurrexit, et omnes - sive per locum a minori, quia anima Christi beata minus egebat corpore quam aliae ; sive per locum a causa exemplari relata ad efficientem, scilicet quia ibi est resurrectio nostra inchoata et propter nos Christus est incarnatus, passus et mortuus, et resurrexit propter nos etiam et nostra resurrectio in eo est inchoata tamquam in quodam exemplo. Ergo si Dei perfecta sunt opera, oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Et sic patet illud.

 

Consequenter quantum ad secundam partem distinctionis, quaeritur de apertione librorum.

Et duo de hoc principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de libro vitae.

Secundo, de libris conscientiae.

 

 

ARTICULUS II.

De libro vitae.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de eius quidditate.

Secundo, de scriptura ipsius.

Tertio, de apertione.

 

 

QUAESTIO I.

De quidditate libri vitae.

 

Quantum ergo ad primum sic proceditur ; et ostenditur, quod liber ille sit ipse Dei Filius.

  1. Super illud Psalmi [68, 29] : Deleantur de libro, Glossa : id est, Dei notitia, qua praedestinavit et praescivit conformes fieri imaginis Filii Dei ,
  2. Item, Apocalypsis 20, 12 : Alius liber apertus est, Glossa : Liber iste est praedestinatio, in qua omnes salvandi scripti sunt.

 

Quod autem liber vitae sit Christus secundum humanitatem, videtur :

  1. Quia Gregorius, in Moralibus dicit : Liber vitae est visio iudicis advenientis, quia, quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quidquid boni vel mali fecerit, intelligit. Sed Christus iudicaturus est in forma servi : ergo etc.
  2. Item, Glossa Apocalypsis 20, 12 dicit quod liber vitae est Christus, qui, tunc potens omnibus apparebit. Sed non apparebit omnibus nisi secundum humanitatem : ergo etc.
  3. Sed quod sit vis quaedam, nec Divinitas nec humanitas, videtur dicere Augustinus, XX De civitate Dei : Vis quaedam divina nomine libri intelligenda, qua fiet ut cuique bona et mala ad memoriam revocentur, quae libri nomen accepit.
  4. Item, libri intentio ad legendum, est : ergo proprie dicitur liber illud per quod recolit homo bona vel mala ; hoc autem est virtus : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Quod non sit Dei notitia, videtur, quia in libro est scripturae impressio, in Deo autem nulla est impressio : ergo, si translatio debet esse secundum similitudinem, non videtur talis translatio recta.
  2. Item, quod non humanitas, videtur, quia in libro est legere ; sed in Christo homine nec bona nec mala est legere : ergo etc.
  3. Item, quod non sit virtus, videtur quia illa virtus ita mala reducet ad memoriam ut bona, secundum quod dicit Augustinus ; sed mala sunt ratio mortis : ergo esset tunc dicendus liber mortis non vitae.

 

Respondeo : Dicendum quod libri duplex est proptietas : una in se, scilicet scientiae retentio in simultate et uniformitate ; et ratione huius proprietatis nomen libri transfertur ad Dei notitiam. Alia proprietas est ad nos, quia per librum est in nobis oblitorum recordatio ; et ratione huius transfertur ad vim illam per quam fit recordatio praeteritorum. Humanitas autem sive visio eius non dicitur liber ; et quod dicit Gregorius et Glossa intelligitur per quamdam concomitantiam.

Concedendum. igitur quod liber dicitur Dei notitia et quod dicitur illa virtus divina secundum duplicem proprietatem, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod in libro illo non est scripturae impressio, dicendum quod quantum ad hanc proprietatem non transfertur, immo in hac differunt, quia liber iste repraesentat quod in eo fit, sed ille liber repraesentat quod facit.
  2. Ad illud quod obicitur, quod virtus illa reducit mala ad memoriam quae sunt causa mortis, dicendum quod liber et vis Dei causa vitae in se est, et quod mortis sit, hoc est solum per occasionem et rationem aliorum librorum, scilicet conscientiarum ; et ideo ab eo denominatur ad quod principaliter est.

Vel dicendum quod non dicitur liber vitae, quia det vitam ; sed notitia Dei dicitur liber vitae, quia omnia ibi sunt vita. Similiter, vis illa liber dicitur, quia recolit ; sed vita dicitur, quia hoc non facit per creaturae defectibilitatem et fallibilitatem, sed secundum divinae notitiae vivam veritatem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in libro vitae omnia scribantur.

 

Secundo quaeritur, quae sit huius libri scriptura.

Et quod omnia ibi scribantur, videtur :

  1. Quia ipse Dei Filius est omnium exemplar et omnia cognoscit, qui dicitur liber vitae.
  2. Item, videtur quod etiam mali scribantur in eo, quia dicitur in Psalmo [68, 29] : Deleantur de libro viventium ; sed nihil deletur de aliquo, nisi quod est scriptum in eo : ergo etc.
  3. Item, liber ille est immutabilis : ergo, si mali semel scripti sunt, semper scripti sunt : non ergo delentur.

 

Contra :

  1. Quod non omnia ibi scribantur, videtur, quia tunc secundum hoc videtur quod lapis esset scriptus in libro vitae ; quod non dicitur nisi de electis.
  2. Item, quod mali non sint in eo, videtur, quia malum non habet exemplar in Deo : ergo, si liber ille est exemplar, patet etc.
  3. Item, Lucae 10, 20 dixit Dominus discipulis : Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis ; sed si hic liber esset omnium, tunc omnibus esset gaudendum ; quod cum non sit, patet. etc.

Iuxta hoc quaeritur : quomodo potest in illo libro transumi deletio, cum dicat variationem et privationem et corruptionem, quae nullo modo sunt in Deo ?

 

Respondeo : Dicendum quod sicut ars et exemplar est totius Trinitatis, tamen appropriatur Filio, sic liber vitae.

Sed notandum quod creaturarum ad Deum est duplex comparatio : una in exeundo, et haec est omnium creaturarum, quia omnes a Deo exierunt ; alia est in redeundo, et haec est creaturarum ad beatitudinem ordinatarum, quia regressus est per virtutem et quies per beatitudinem.

 

Quantum ergo ad primam comparationem dicitur Filius ars plena omnium rationum viventium ; et scriptura istius libri est aeterna dispositio omnium producendorum quantum ad suas rationes et ideas. Quantum ad secundam comparationem dicitur Filius liber vitae ; et scriptura istius libri est praedestinatio omnium salvandorum quantum ad ipsos et gratiam et gloriam quam habituri sunt.

 

Sed attendendum quod gratiam, per quam est regredi. ad Deum, quidam habent temporaliter, quidam vero finaliter. Qui habent finaliter, ipsi scribuntur et eorum gratia, quia ipsi redeunt per gratiam. Qui autem temporaliter, ipsi quidem in praedestinatione scripti non sunt, quia non sunt praedestinati, sed eorum gratia scripta est secundum veritatem et merita quae semper rememorabuntur ; et ratione illius scripti dicuntur, non simpliciter, sed solum secundum reputationem, quia iustitia divina ad tempus iudicat eos gloria dignos, et cum cadunt, iudicat indignos.

Ideo dicuntur deleri, non quia prius sint scripti et postmodum deleti, sed quia prius secundum merita scripta iudicantur digni, deinde indigni.

Ex his patent quaesita.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Primum patet, quia liber vitae non continet rationem exemplaris totam, sed tantum praedestinationis.

Secundum patet, quia mali, qui habent praesentem iustitiam, secundum reputationem scripti sunt et post non reputantur ; ideo deleri dicuntur.

  1. Ex his patet ultimum, quia quod Deus iudicat aliquem prius dignum et post indignum, solum dicit mutationem in homine, non in Deo : et ita deletio illa non dicit permutationem in scriptura, sed in his quae per illam scripturam repraesentantur.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum liber vitae necessario aperiatur.

 

Tertio quaeritur de apertione istius libri.

Et videtur quod nulla sit necessitas hunc librum aperire :

  1. Quia sufficienter videbuntur merita in conscientiis omnium : ergo, si superfluum est facere per plura quod potest fieri per pauciora, patet etc.
  2. Item, ex diverso ostenditur, quia, si liber ille sufficienter repraesentat, vidtur quod superfluat alios libros aperire.

 

Item, quaeritur, quorum oculis aperietur.

Et videtur quod omnium :

  1. Quia omnes iudicabuntur secundum ea quae scripta sunt ibi : ergo, si omnibus debet manifestari et sententia et ratio sententiae, patet etc.
  2. Item, Glossa 20, 12 Apocalypsis : Alius liber apertus est, dicit quod aperte scient mali tunc se non esse praedestinatos ; et hoc est in apertione libri : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Liber iste non est aliud quam Dei natura : ergo, cum Dei substantia solum a bonis sit videnda in iudicio, patet quod non omnes videbunt in istius libri apertione.
  2. Item, in libro vitae non sunt scripta nisi bona : ergo, si mali non debent videre nisi mala per quae condemnentut, non videbunt in illius libri apertione, et sic etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, liber vitae est liber redeuntium, ars est exeuntium. Differunt autem exitus et regressus, quia exitus tantum a Deo dependet, sed regressus a Dei gratia et voluntate nostra, quia regressus est per merita bona, quae sunt a Dei gratia et voluntate nostra. Quoniam igitur iudicium erit secundum merita nostra, et merita sunt a nobis et a Deo : ideo ad pensandam quantitatem et dignitatem meritorum necesse est aperiri libros conscientiarum et librum vitae, in quo apparet quantitas gratiae secundum mensuram liberalitatis divinae, secundum cuius mensuram est etiam gloria.

Et ex hoc patet primo quaesitum.

 

Ad illud quod quaeritur, quibus aperitur, dicendum quod dupliciter est loqui de apertione : aut quantum ad ipsius libri intuitionem, aut quantum ad subsequentem cognitionem. Quantum ad intuitionem aperitur tantum propter bonos, quia ipsi soli videbunt ; quantum ad subsequentem cognitionem, omnibus, quia boni se ibi legentes, cognoscent se praedestinatos ; mali vero ex hoc ipso quod in libro aperte legere non poterunt, scient se non esse praedestinatos.

 

Et sic patet responsio ad obiecta. Et est exemplum : sicut pauper, qui non habet merellum regis, id est signaculum, quod pauperes portant ad eleemosynam percipiendam, scit bene quod recedit vacuus, non per positionem, sed per privationem cognoscens : sic damnati, cum non legent ibi nomina sua, scient se non esse scriptos ad gloriam, ac per hoc scient ex parte Dei quod Deus ipscis damnabit ; et ex parte suae conscientiae scient quod sunt digni poena : et ita ex comparatione utriusque libri hoc scient, non tamen sic legendo sicut legunt boni in libro vitae.

 

 

ARTICULUS III

De libris conscientiae.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum circa hoc, quaeritur de libris conscientiarum.

Et de hoc tria quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum omnia merita legantur in conscientia vel quaedam.

Secundo, utrum quilibet legat omnia in conscientia alterius.

Tertio, utrum simul omnia videantur ab omnibus.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum in conscientia legantur omnia merita.

 

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod omnia legentur in libris conscientiae.

  1. Augustinus, De civitate Dei, XX, dicit quod vis divina aderit, qua fiet ut omnia ad memoriam revocentur.
  2. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia lectio est ut sciatur quantitas meritorum ; sed meritum hominis sic legitur ut sciatur quot et quanta bona et quot mala et quanta fecerit : ergo, si ibi plene ostendetur iustitia, patet quod omnia ibi debent legi.
  3. Item, Dei iustitia declarabitur ibi summe et quantum ad retributionem gloriae et poenae : ergo merita debent summe declarari ; sed non possunt nisi omnia bona et mala ad memoriam revocentur : ergo etc.

 

Contra : Quod non omnia, videtur :

  1. Quia ibi erit tantum memoria eorum de quibus erit retributio ; sed pro malis, de quibus fuit poenitentia, non retribuetur ; pro bonis, in quibus non perseveravit, non retribuetur : ergo talia non legentur.
  2. Item, memoria praeteritorum bonorum generat oblectationem malorum horrorem : ergo, si in malis non erit delectatio, non debent recordari bonorum factorum ; et si in bonis nullus horror, non debent recordari malorum.
  3. Item, illa sola legentur in libris, quae sunt scripta ; sed mala bonorum deleta sunt per gratiam, bona malorum deleta sunt de eorum anima per culpam : ergo non legentur in libris nec haec nec illa.

 

Respondeo : Dicendum quod omnium meritorum erit ibi lectio et memoria : quia, sicut dicit Apostolus, erunt cogitationes accusantes et defendentes, et ita bonae et malae ibi patebunt, et per consequens affectiones et operationes.

Omnia autem reducentur ad memoriam, quia revocatio actuum et cogitationum praecedentium ad memoriam erit ad ostensionem iustitiae divinae secundum. statum illum, et misericordiae secundum statum praeteritum sive transactum. Propter ostensionem iustitiae in retribuendo rememorabuntur bona et mala in quibus permanserunt finaliter ; haec enim sola digna sunt retributione. Propter ostensionem misericordiae de praeterito rememorabuntur mala bonorum a quibus sunt misericorditer liberati, et bona malorum quae in eis misericorditer operatus est Deus, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Ideo bona et mala sua omnia erunt sibi in memoria.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod illa lectio et memoratio est ad ostensionem iustitiae, dicendum quod verum est, sed non tantum ad hoc, sed etiam ad declarationem misericordiae.
  2. Ad illud quod obicitur, quod memoria malorum facit tristitiam, et bonorum laetitiam, dicendum quod hoc verum est in his qui possunt tristari et laetari ; sed mali non possunt laetari, boni vero non possunt tristari.

Sed istud non sufficit, quia, si non possunt tristari, ergo nec cognoscere unde debeant tristari.

Ideo dicendum quod memoria malorum dupliciter potest esse : aut considerando malum eventum, et sic generat tristitiam, ut patet in eo qui conteritur ; vel considerando bonum eventum, scilicet quod de tantis malis misericorditer est ereptus, et hoc generat laetitiam, et haec erit in bonis. Similiter de memoria bonorum distinguendum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod in malis bona sunt deleta, dicendum quod deleta sunt quantum ad veritatem essentiae, manent tamen quantum ad notam et similitudinem, sicut patet in eo qui amisit caritatem et recordatur se habuisse. Unde super illud ad Romanos 2, 15 : Cogitationum accusantium, dicit Glossa : Sciendum est quod in illa die cogitationes accusabunt animam vel defendent, non illae quae tunc erunt, sed istae quae modo sunt in nobis, quarum notae et signacula relinquuntur in corde nostro velut in cera ; quae in occulto nunc sunt posita, in illo die revelari dicuntur, et ita secundum similitudinem remanent.

Vel esto quod similitudo penitus deleatur, quod vix est possibile, divina virtute tunc reparatur ad Dei gloriam et vindictam malorum, laudem bonorum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum quilibet legat omnia in conscientia alterius.

 

Secundo quaeritur, utrum quilibet legat omnia in conscientia alterius.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia Bernardus, tractans illud I ad Corinthios 4, 5 : Illuminabuntur abscondita tenebrarum, dicit : Cuncta arcana cunctorum cunctis ibi patebunt.
  2. Item, Glossa : Gesta et cogitata, bona et mala ex tunc aperta et nota erunt omnibus.
  3. Item, ratione videtur, quia aut simt bona aut mala. Si bona laudatur ibi Dei largitas ab omnibus ; si mala, laudatur Dei iustitia puniens vel misericordia liberans : ergo, si ex omnibus elicere debet Deus gloriam suam manifestam in futuro, ergo omnibus ostendet.
  4. Item, quod mala malorum pateant bonis et malis, certum est ; quod iterum bona eorum pateant bonis, certum est, quia de illis gaudebunt.
  5. Item, quod bonorum bona pateant malis, certum est, quia eorum comparatione iudicabuntur.
  6. Item, quod mala bonorum pateant bonis, certum est, quia unius mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet , ut dicit Gregorius ; et iterum Augustinus, XV De Trinitate : In futuro uno aspectu videbimus omnium cogitationes.

 

Sed contra :

  1. Quod mali non videant mala malorum, videtur, quia solatium et excusatio est alicui, dum habere videtur multos socios in scelere. Ergo sibi soli debent esse nota mala.
  2. Item, quod mala bonorum non manifestentur exterius, videtur quia Dominus comminatur in poenam manifestare verenda ; sed a bonis aberit omnis poena : ergo non manifestabuntur eorum mala nec omnes legent.
  3. Item, caritas operit multitudinem peccatorum ; hoc non est dictum in conspectu hominum, quia operta sunt sine caritate : ergo in conspectu Dei : ergo multo magis in conspectu hominum.
  4. Item, si reprehensibile est in homine denudare amici commissum, cum Deus sit fidelior amicus quam aliquis homo, ergo non denudat peccata amicorum.

 

Respondeo : Dicendum quod omnia nota erunt omnibus, tam bona quam mala, in ipso iudicio, secundum quod vult Anselmus, et Bernardus et textus et Glossa consonant ; et hoc ad certam librationem meritorum, quae scitur in omnium actuum bonorum et malorum recognitione, quia ostensio malorum in bonis est ad manifestationem misericordiae prius factae, bonorum in eis ad ostensionem iustitiae ; econtra malorum in malis ad ostensionem iustitiae, bonorum in eisdem ad ostensionem misericordiae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod solatium est videre aliena peccata, dicendum quod immo erit magna confusio, dum attendit illius vituperium et ex eius vituperio cognoscet suum. Unus enim alterius peccatum non approbabit, immo vilipendet.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod manifestatio malorum est in poenam, dicendum quod verum est in malis ; sed in eis qui egerunt poenitentiam est in gloriam.

Unde dicunt aliqui quod sicut cicatrices corporales in martyribus remanent ad gloriam, sic cicatrices spirituales in poenitentibus, quia vicerunt culpam sicut illi poenam.

Sed tamen, quidquid sit de hoc, non remanent in eorum contumeliam, sed in Dei gloriam, qui liberavit de tanta miseria. Unde bene concedendum est quod videbuntur peccata iustorum, ut de ipsorum sanatione gratiae agantur Deo ; et hoc dicit Anselmus. Unde sicut homo aget gratias Deo pro se, quia liberatus est a malis, ita socius eius.

  1. Ad illud quod obicitur, quod infidelitas est denudare commissum amici, verum est in praesenti, ubi cedit ad infamiam ; sed quia in futuro est ad Dei gloriam sine aliqua infamia, ideo non habet ibi hoc locum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum omnia videantur simul ab omnibus.

 

Tertio quaeritur, utrum omnia videantur simul ab omnibus.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia super illud Iob 8, 22 : Induentur confusione, Glossa : Viso iudice, mala omnia ante oculos mentis versantur.
  2. Item, ratione videtur, quia insimul infligetur tota poena, ergo simul scietur et ponderabitur culpa : ergo, si magnitudo culpae pendet ab actibus et circumstantiis et earum iteratione, omnia haec manifestari debent simul.
  3. Item, maior confusio est et dolor in memoria duorum quam unius, et omnium quam aliquorum malorum ; econtra de bonis maius gaudium : ergo, si boni habebunt perfectum gaudium, mali perfectam confusionem, patet quod omnibus simul patebunt.

 

Contra :

  1. Unum solum intelligimus, sicut dicit Philosophus : ergo non plura simul ; non ergo omnia poterunt videri simul.
  2. Item, in damnatis non erit eorum natura melior quam nunc est : ergo, si eorum intellectus nunc non potest plura intelligere simul, nec tunc poterit ; quod si tunc poterit, ergo sublimatus erit.
  3. Item, in iudicio erit discussio, quae est prius de uno quam de alio : ergo prius erit unius recordatio quam alterius.

 

Respondeo : Dicendum quod omnes repente vel simul omnia peccata videbunt, et credendum est magis quod simul.

Ad quod intelligendum notandum est quod simul videre multa ut multa, hoc potest esse tripliciter. Aut ratione eius in quo videt, quia videt multa uno ; et sic in speculo aeterno est videre multa, quia per idem ibi homo videt diversa. Aut ratione sublimationis intellectus qui efficitur deiformis per gloriam ; unde videt plura sicut et Deus, licet non omnimode ; sicut angelus beatus simul cognoscit Deum in se et creaturam in Deo et in proprio genere. Aut ratione divinae virtutis hoc facientis, quae tamen non efficit gloriam ut ostendat ei exemplar aeternum, sed levat intellectum ut possit aliquid supra se, vel ad gloriam vel ad poenam.

His tribus modis videbunt simul animae bonae in iudicio, primis duobus modis in patria ; sed tertio tantummodo animae malae in iudicio.

Utrum autem post sic videant in inferno, hoc non determino, quamvis non improbabiliter dici possit, ut poena vermis sit consummata et uniformis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad. illud quod obicitur, quod intelligimus unum solum, dicendum quod illud verum est per naturam ; sed iste modus intelligendi erit per virtutem divinam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod cognitiva in. damnatis non debet sublimari, dicendum quod illa sublimatio potius est depressio, scilicet in ostensione omnium turpitudinum. Sicut enim recogitatio multorum bonorum amplificat laetitiam, ita recogitatio multorum malorum amplificat tristitiam.
  3. Ad illud quod obicitur, quod erit discussio, dicendum quod, etsi singillatim fiat discussio de singulis, quia non possunt omnia simul dici, tamen ad confusionem erit simul memoria de multis. Nec mirum, quia potentior et virtus cognitiva quam expressiva sive interpretativa ; intelligimus enim statim quod non possumus exprimere tempore diuturno.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod vox in adventu iudicis audietur ab omnibus. Videtur enim male dicere, quia delatio vocis per medium est in tempore : ergo secundum hoc resurrectio erit in tempore.

Et iterum, vox prius pervenit ad loca propinqua : ergo prius resurgent homines in una parte mundi quam in alia.

Respondeo : Dicendum quod illud potest dupliciter intelligi : vel quod vox illa, faciente virtute divina, subito deferatur, vel quod vox illa praecedat, et post subito fiet resurrectio, ut sit quasi quaedam praeparatio.

Et si tu quaeras, quae necessitas est praeparationis, cum divina virtus possit subito operari et absque ulla praeparatione, dicendum quod hoc est potius propter congruentiam quam propter indigentiam. Congruentia autem haec est quia, sicut per Verbum carnem factum fit iudicium ad adorandum humanitatem Christi, in qua fuit iudicatus, ita ad vocem ipsius fit resurrectio ad honorem illius humanitatis in qua fuit mortuus. Et ideo dicit Augustinus quod per Verbum fit suscitatio animarum, per Verbum carnem factum fit suscitatio corporum.

Vel propter congruentiam a parte nostra, ut, sicut ex duplici constamus principio et duplicem habemus vim cognitivam, ita duplici modo excitemur et ad iudicium vocemur : et virtute divina et spirituali et voce angeli.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod vox archangeli est vox Filii Dei. Quaeritur hic de ista diversitate istorum vocabulorum, quia nunc iussus, nunc vox archangeli, nunc tuba vocatur illud per quod fiet resurrectio, in quibus contrarietas et diversitas videtur includi.

Respondeo : Dicendum qud idem, scilicet vox Christi, secundum diversas proprietates ista tria sortitur nomina. Vox enim Christi erit virtuosa, et ideo dicitur iussus, quasi praeceptum ; dicet enim, et fiet ; erit authentica, et ideo dicitur vox archangeli, id est principis ; et erit nihilominus sonora, et ideo vox tubae dicitur. Et sic idem multiplici vcabulo exprimitur ad insinuandam illius vocis proprietatem multiplicem et dignitatem.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod malorum memoria non contristabit. Quaeritur, quomodo illud possit intelligi. Aut enim mala placebunt aut displicebunt. Si placebunt, erimus iniusti ; si displicebunt, erimus tristati.

Item, quomodo potest illud intelligi, cum talis cognitio inferat tristitiam, et sublato consequente, auferatur antecedens, quia, posito antecedente, ponitur et consequens ?

Respondeo : Dicendum quod ibi erit memoria malorum sine tristitia.

Qualiter autem hoc possit esse, dicunt aliqui quod divina virtute, quae, sicut potens est in igne separare lucem a caliditate, sicut dicit Basilius super illud Psalmi [28, 7] : Vox Domini intercidentis flammam ignis etc., sic separabit a mali cognitione et recordatione moestitiam.

Aliter dicunt alii, quod hoc est propter dignitatem status. Sicut enim angeli gloriosi, etsi nos ament, tamen propter mala nostra non tristantur, pro eo quod sunt absorpti a gloria, sic et in proposito est intelligendum.

Melius tamen est dicere quod hoc fit propter modum considerandi, quia nunquam recogitabunt mala absolute, sed semper in comparatione ad Deum liberantem, quoniam cogltare de malo praeterito sub intentione liberationis in praesenti non generat in nobis affectionem moestitiae, sed gaudii. Ideo bene dicit quod erit ibi malorum memoria, sed non tristitia.

Ad illud quod obicitur de displicentia, dicendum quod non venient in memoriam mala praeterita sub ratione absoluta, qui, cum simus tunc omnino divini, omnia referemus ad Deum aliquo modo, ut ibi laudetur et honorificetur Deus. Et sic patet illud.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Peccata hic per poenitentiam tecta et deleta, tunc etiam tegi.

Quoniam peccatum Petri et Magdalenae omnibus est notum ad laudem ; quare ergo post diem iudicii erit occultum ? Et si peccatum Petri non tegatur, quare peccatum Roberti ?

Si vero peccata credamus detegenda, quis non incipiat erubescere, si facta sua in conspectu totius mundi sunt propalanda ?

Respondeo : Dicendum quod, quamvis fas sit utramque partem opinari, rationabilior tamen est quod omnium iustorum peccata omnibus iustis tunc patebunt : et hoc, quia magna erit Dei gloria, dum manifestatur eius ad filios misericordia ; et dum ostendetur eius misericordia, nulla erit erubescentia.

Et si quaeras, quomodo hoc possit esse, dicendum est quod ratio est a parte eius cuius peccata manifestantur, quia erubescentia est timor in exspectatione convitii ; unde, cum in Beatis non cadat timor, non erit eis erubescentia. Quod non cadat timor, patet, quia perfecta caritas foras mittit timorem.

Ratio autem est ex parte videntium, quia nullus ibi vituperat, nullus et ipsum aspernatur, sed potius Deum collaudat et ipsum laudat, dum attendit virtutem Dei in ipso.

Et est exemplum in Magdalena, cuius peccata publice recitamus ; nec tamen facimus ei contumeliam ; quia non recitamus ad eius ignominiam, sed ad laudem divinam et suam ; unde nec ipsa de hoc habet erubescentiam, nec cogitamus de ipsa tamquam de meretrice, sed tamquam de nobilissima domina quae de multis malis est erepta.

Exemplum est de bono confessore et poenitente. Bonus enim confessor ferventius poenitentem diligit ; quia verius et clarius et fidelius suas ignominias et peccata aperit, maxime dum attendit ipsum conteri et vincula eius ordinatissimae.

Amplius, cum homo omnia secreta sine verecundia communicet amico, et ibi omnes erimus amicissimi, ubi unus ita diliget alium sicut se, quomodo erubescet unus de alio aliter quam de se, nullo modo videtur.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus : Quosdam in fine saeculi, adveniente Christo, non esse morituros. Videtur enim male dicere, quia Christus non fuit immunis a morte, et tamen non fuit subiectus peccato : ergo nec aliquis alius.

Item, gratiam, quam non fecit Matri, scilicet de immunitate mortis, quomodo est credendum quod alii faciat ?

Respondeo : Dicendum quod credendum est, sicut dicit Ambrosius, quod omnes moriantur ; sed qualiter, illud habet dubitationem, et experientia tunc magis docebit.

Quod ergo obicitut de Hieronymo, dicendum quod Hieronymus hoc non dicit asserendo, sed nec recitando opinionem suam, sed opinionem cuiusdam Graeci resolvi per virtutem et misericordiam Dei ; et hoc ibi multo magis erit, ubi omnes cogitationes erunt.