Distinctio XXV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

Solet etiam quaeri, si haeretici ab Ecclesia praecisi etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de Ordine ; hic agit de potestate conferendi Ordines. Et quoniam potestas exigit materiam debitam et debitam ordinationem,

ideo primo agit Magister de potestate conferendi Ordines.

Secundo vero de vitio, quod incidit circa Ordinis dationem et susceptionem, quod est simonia, ibi : De simoniacis vero non est ambigendum.

Tertio vero de idoneitate ordinandorum, maxime quantum ad aetatem, ibi : De aetate ordinandorum, ultimo capitulo.

 

Prima pars habet tres.

In prima arguit ad partem falsam, ostendens quod haeretici non possunt Ordines dare.

In secunda ad partem veram, ibi : Contra autem alii sentire videntur etc.

In tertia solvit, ibi : Haec autem quidam ita determinant etc.

 

 De simoniacis vero non est ambigendum etc. Haec est secunda pars, in qua agit de vitio quod incidit circa Ordinum dationem et susceptionem, quod quidem est simonia ; et habet haec pars duas.

In prima agit de culpa.

In secunda vero agit de poena, ibi : Differt tamen inter eos qui ordinantur etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis duo principaliter quaeruntur·.

Primo quaeritur de potestate ordinandi.

Secundo, de possibilitate ordinandorum.

 

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo, utrum solus episcopus possit ordinare.

Secundo, utrum episcopus haereticus possit Ordines dare.

Tertio, utrum simoniacus episcopus aliquem valeat Ordinem vendere.

Quarto, utrum Ordines dans simoniace ex hoc ipso fiat haereticus.

 

 

ARTICULUS I

De potestate ordinandi.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum solus episcopus possit ordinare.

 

Circa primum proceditur sic et ostenditur quod solus episcopus possit ordinare.

  1. Ad Hebraeos 7, 7 : Sine ulla contradictione quod minus est a maiore benedicitur. Sed Ordinum collatio est per benedictionem : ergo necesse est quod ille qui Ordines confert, eminentiam habeat ultra omnes Ordines. Sed talis non est nisi episcopus : ergo etc.
  2. Item, Isidorus, in libro VII Etymologiarum, capitulo 12, loquens de officio episcopi, dicit : Ipse summus sacerdos, ipse et pontifex maximus nominatur ; ipse enim efficit sacerdotes atque levitas, ipse omnes ecclesiasticos Ordines disponit.
  3. Item, ratione videtur, quia eius est in Ecclesia Ordines constituere, cuius est Ecclesiam gubernare ; sed gubernatio Ecclesiarum spectat ad episcopos, qui sunt superintendentes : ergo et dispensatio Ordinum.
  4. Item, eius est in Ecclesia Ordines conferre, ad quem spectat ex Ecclesia filios generare perfectos, pro eo quod Ordo collocat in statu perfectionis ; sed hoc est illius solius qui est sponsus, hic autem est episcopus : ergo etc.
  5. Item, maioris dignitatis est Ordines dispensare, quam sit sacramentum Confirmationis dare ; sed secundum est episcoporum tantum : ergo et primum.

 

Contra :

  1. I ad Timotheum 4, 14 : Noli negligere gratiam, quae est in te per impositionem manuum presbyteri. Ergo in primitiva Ecclesia presbyterorum erat manus episcopis imponere, ergo et ordinare : ergo etc.
  2. Item, ordinatio Ordinum principalium fit per manuum impositionem : ergo cui competit manuum impositio, competit et potestas ordinandi ; sed prima competit presbyteris : ergo etc. Probatio mediae : distinctione 23 : Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super caput eius tenente, etiam omnes presbyteri, qui praesentes. sunt, manus suas iuxta manus episcopi teneant super caput illius. Ergo etc.
  3. Item, quod perfectum est, potest in tale quale ipsum est ; sed Ordo sacerdotalis est Ordo perfectus : ergo potest in tale quale est : ergo videtur quod sacerdos sacerdotem possit facere.
  4. Item, plus est corpus Domini conficere quam aliquem ordinare in.aliquo gradu ecclesiastico ; sed primum est non tantum episcopi, sed etiam sacerdotum : ergo pari ratione videtur quod ordinatio clericorum.
  5. Item, plus praestat sacerdos diacono quam praesit episcopus episcopo ; sed episcopus, potest alium promovere et consecrare in episcopum : ergo multo fortius sacerdos potest facere diaconum.

 Propter hoc est quaestio : cum minus a maiore benedicatur, quomodo episcopus potest benedicere episcopum, et quod amplius est, archiepiscopum, immo quod adh uc maius est, Ostiensis benedicit Papam ?

 

Solutio : Dicendum quod, sicut sacri canones dicunt, secundum ius commune non potest aliquis Ordines dispensare, praesertim Ordines sacros, nisi solus episcopus.

Huius autem statutum ortum habet ex sacra Scriptura et Spiritus Sancti ordinatione. Ex sacra Scriptura quia, cum Dominus duo genera discipulorum habuit, quosdam in numero duodeno, quosdam in numero septuagesimo -primos Apostolos nominavit, super quos etiam fundavit Ecclesiam, ipsos tamen primo fundando in se ; alios simplices discipulos appellavit - et Apostolis primo collata fuit potestas imponendi manus et consecrandi, non autem simplicibus discipulis, sicut patet ex textu et ex Glossa Actuum 8, 11 ; et quoniam Apostolis succedunt episcopi, discipulis vero sacerdotes simplices successerunt, sicut habetur distinctione 21, capitulo : In Novo Testamento : et ita patet quod auctoritas ordinandi et manus imponendi secundum formam Ecclesiae primitivae episcopis approprietur. Unde et Apostolus, scribens Timotheo, I ad Timotheum 5, 22 : Manus cito nemini imposueris.

 

Consilium etiam Spiritus Sancti concordat, quo et Scripturae sunt editae et constitutiones ecclesiasticae.

Quia enim Ordo potestas est sive in Ordine traditur, ideo ab eo debet tradi qui potestatem habet et in quantum habet potestatem. Posse autem gradus distribuere et conferre non est cuiuslibet potentis, sed eius qui in potentia supereminet, sicut patet etiam in regimine curiae saecularis. Ad hoc ergo quod Ordo recte tradatur, disponit Spiritus Sanctus quod tradatur ab eo qui non solum Ordinem habet, sed qui habet Ordines, per quos est potens sicut et alii, et eminentiam dignitatis, per quam potest super alios ; hunc autem dicimus Ordinem qui dicit Ordinem cum eminentia : ideo patet quod duo requiruntur ad hoc quod episcopus possit Ordinem conferre, scilicet quod ille habeat illum Ordinem et quod habeat episcopalem dignitatem.

Alia ratio est, quia si passim omnibus esset concessum, tot admitterentur ad Ordines quod non servaretur ordo, immo potius generaretur confusio ; et ideo dispositum est Dei consilio, quod solis episcopis Ordinum dispensatio et aliorum perfectorum, ut consecratio abbatum, monialium et ecclesiarum et consimilium concedatur.

Posset etiam alia ratio assignari, sive ex hoc quod episcopus sponsus est, sive ex hoc quod sacramentum Ordinis statum perfectionis dicit ; ideo his qui habent potestatis eminentiam debuit reservari, et episcopus tamquain sponsus filios, id est perfectos, et filias, id est imperfectos, debuit generare.

Prima tamen ratio multum valet.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de impositione manuum presbyteri, dicendum quod presbyter vocatur ibi senior ; et Apostolus intelligebat se ipsum per impositionem manus presbyteri - Glossa : presbyterum vocat episcopum, vel presbyteri, id est presbyterorum - quia, sicut dicit ius, saltem tres sacerdotes debent manus imponere ; sed tamen ipsi non imponunt ut dantes potestatem vel Ordinem, quia ab uno solo dari potest et debet ; unde ipsi non benedicunt, sed solus episcopus, sed hoc est in signum consecrationis suae.
  2. Et per hoc patet sequens, quia manuum impositio non facit Ordinem, nisi illa quae iuncta est benedictioni.
  3. Ad illud quod obicitur de perfectione, dicendum quod est perfectio sufficientiae et redundantiae. Ad hoc autem quod aliquid aliud faciat sibi simile vel perfectum, non sufficit quod sit perfectum perfectione sufficientiae, sed redundantiae ; et quoniam in sacerdote est perfectio sufficientiae, in episcopo, ratione eminentiae superadditae, est perfectio redundantiae : ideo haec perfectio sufficit ad generandum filios perfectos, non prima.
  4. Ad illud quod obicitur, quod plus est corpus Domini consecrare etc., dicendum quod illud argumentum peccat dupliciter : primo, quia potestas ordinandi praesupponit ordinationem et superaddit, per quam non solum, est ordinatus, sed etiam ordinator, et ideo prima est falsa. Et iterum, consequentia non valet, quia non sequitur, si aliquis potest in maius, quod possit in minus, nisi maius includat illud minus, ut ferre duos modios indudit unum. Non sic est in proposito.
  5. Ad illud quod obicitur, quod magis superat sacerdos diaconum etc., dicendum quod verum est, quod magis superat quam episcopus superat episcopum, qui est iam, et super illum non habet posse ; sed non magis quam superat ille qui est episcopus in actu illum qui est episcopus in potentia. Praeterea, etsi magis superet in Ordine secundum quein accipitur ratio ordinati, non tamen in Ordine secundum quem accipitur ratio ordinantis, qualis est in episcopo, non in presbytero. Et ideo non valet illud.

Ad illud quod ultimo quaeritur, quomodo episcopus benedicit episcopum, dicendum quod hoc nullum inconveniens est, quia non benedicitur nisi in quantum caret Ordine sive dignitate episcopali ; et sic maior est.

Sed tunc adhuc restat quaestio, quomodo benedicit archiepiscopum, cum ille superior sit, et non possit dare quod non habet. Si tu dicas quod hoc facit auctoritate Summi Pontificis qui superest, tunc non minor restat quaestio de ipso, qualiter Summus Pontifex benedicitur ab episcopo Ostiensi. Si tu dicas quod Christus dedit ei hanc potestatem auctoritate, contra : esto quod ipse non esset, nec esset commissa alteri, numquid non posset Summus Pontifex consecrari ?

Et propter hoc dicendum quod infallibiliter verum est quod dicit Apostolus, quod minus a maiore benedicitur, pro statu in quo benedicitur ; sine contradictione verum est quod  nullus dat alii maiorem dignitatem quam habeat, nec minimum Ordinem dare potest quem non habet : et ideo episcopus, consecrans archiepiscopum vel Papam, omnino non tribuit ei nisi consecrationem episcopalem. Sed ille ampliorem habet auctoritatem et iurisdictionem a subditorum electione, suo consensu et Domini institutione, qui ordinavit Petrum et eius successores super totam Ecclesiam, volens ut omnes qui canonice electi fuerint eamdem quam et Petrus habeant potestatem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum episcopus haereticus possit dare Ordines.

 

Secundo quaeritur, utrum episcopus haereticus possit dare Ordines.

Et quod sic, videtur :

  1. Augustinus, Contra Parmenianum dicit : Sicut dicimus in Baptismo quod per eos dari possit, ita et in ordinatione ; et ad hoc sunt plures auctoritates in littera.
  2. Item, ratione videtur, quia sicut se habet sacerdos ad potestatem conficiendi, sic se habet episcopus ad potestatem ordinandi ; sed sacerdos, quantumcumque haereticus, si habeat intentionem faciendi quod facit Ecclesia, vere conficit : ergo et haereticus episcopus vere ordinat, si formam ecclesiasticam servat.
  3. Item, si aliquis catholicus intra Ecclesiam ordinetur et post in haeresim labatur, si iterum revertatur, non reordinatur ; ergo Ordines labendo in haeresim non amisit pari ratione nec episcopus dignitatem sive gradum episcopalem : ergo existens haereticus habet illam dignitatem sive excellentiam Ordinis, ergo et operationem consequentem ipsam de facto : ergo si ordinat, ordinatum est.
  4. Item, character aeque vere est in malis ut in bonis et aeque vere imprimitur malis ut bonis. Ergo pari ratione aeque bene datur a malis sive perversis ut a bonis : ergo, cum essentia Ordinis in charactere consistat, patet etc.

 

Contra :

  1. Innocentius dicit, et habetur in littera : Constat eum qui honorem amisit, honorem dare non posse ; sed talis est haereticus : ergo etc.
  2. Item, Causa I, quaestione 1 : Benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc quod fiat haereticus ordinatur. Ergo, si per maledictionem nullus promovetur ad Ordinem, patet etc.
  3. Item, plus est aliquem ad Ordinem promovere quam absolvere vel ligare ; sed haereticus praecisus nullum potest absolvere vel ligare ; ergo nullum potest ad sacros Ordines promovere.
  4. Item, inferior potestas non potest agere nisi per continuationem cum superiori et propria potestate ; sed potestatis plenitudo est in Summo Pontifice, a quo separatus et disiunctus est haereticus praecisus : ergo videtur quod nihil omnino possit dare de eis quae spectant ad ecclesiasticas potestates.

 

Respondeo : Dicendum quod, et si ista quaestio aliquando fuerit dubia multum apud praeclaros doctores de omnibus sacramentis, tam de Baptismo quam de aliis, quod non essent apud haereticos, tamen per illustrissimum doctorem Augustinum aperte est nobis haec quaestio patefacta, quod sacramenta ecclesiastica apud haereticos, qui formam Ecclesiae servant et intentionem habent faciendi quod facit Ecclesia, sunt quantum ad veritatem, quamvis non sint quantum ad utilitatem, quia sacramenta dispensant, sed tamen fructum sacramentorum non reportant, pro eo quod Spiritus Sanctus non est extra catholicam Ecclesiam. Et ideo in omnibus sacramentis, quae habent veritatem differentem ab utilitate, generaliter verum est quod apud haereticos possunt esse ; omnia autem sacramenta sunt talia, praeter sacramentum Poenitentiae, cuius res est interior contritio, sine qua nulla vera est absolutio et cum qua nulla absolutio est vana vel inutilis : ideo omnia possunt.dispensare et dispensant veraciter, praeter solam absolutionem Poenitentiae ; et ideo nulla iterantur praeter. illam, nisi forte Unctio Extrema. Et sic, cum Ordo habeat characterem qui praeter Spiritus Sancti gratiam, qua peccata delentur, existit, dicendum quod apud eos potest veraciter dispensari.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de Innocentio et de Gregorio, ad illas duas auctoritates dicendum quod ideo dicitur recipere maledictionem, quia gratiam non recipit ; ideo dicitur non recipere honorem, quia non recipit exsecutionem qui ordinatur ab haeretico praeciso, qui ideo dicitur Ordinem amisisse, pro eo quod Ordinis exsecutionem amisit, non quia amisit characterem, qui deleri non potest.

  1. Ad illud quod obicitur de potestate absolvendi, dicendum quod non est simile, quia absolutio sacerdotalis aut nulla est aut sine fictione est ; nullus autem. scienter ab haeretico absolvitur qui careat fictione.

Aliter tamen potest dici quod potestas quadruplex reperitur in ministris Ecclesiae. Quaedam namque est fundata super Ordinem principaliter, ut potestas conficiendi ; quaedam super iurisdictionem canonicam principaliter, ut potestas excommunicandi ; quaedam super Ordinem et eminentiam, ut potestas ordinandi ; quaedam super Ordinem et iurisdictionem, ut potestas absolvendi et ligandi in foro poenitentiali. Et quoniam character auferri non potest, ideo potestas, quae consequitur characterem, de facto auferri non potest. Sed quoniam iurisdictio descendit ordinate a superiori ad inferius, ita quod plenitudo est in Summo Pontifice, ideo potest auferre eam et potestatem quae eonsequitur ipsam. Unde potest excommunicando auferre potestatem absolvendi et excommunicandi, sed non ordinandi.

  1. Et per hoc patet responsio ad multa et ad sequens etiam. Quod enim obicitur, quod in Summo Pontifice est plenitudo potestatis, verum est secundum quod potestas consequitur iurisdictionem ; quae maxima et in termino est in eo, sed non in quantum sequitur characterem, quia ille immediate a Deo imprimitur et est in omnibus aequalis ; tamen exsecutio omnis potestatis debet fieri secundum eius regimen ; et ideo, si ipse prohibeat, non potest talis potestas licite exire in actum ; tamen, quia ab ipso non dependet secundum rem de facto, facit, sicut et alius. Et sic patet totum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum simoniacus episcopus aliquem Ordinem possit vendere.

 

Tertio.quaeritur, utrum simoniacus episcopus aliquem valeat Ordinem vendere.

Et quod sic, videtur :

  1. Quoniam nihil prohibetur nisi quod fieri est possibile, alioquin frustra prohibetur ; sed sacri Ordinis venditio prohibetur, Causa I, quaestione 1, Calixtus prohibet : Sanctorum, inquit, Patrum exempla sequentes, ordinari quemquam in Ecclesia Dei vel promoveri per pecuniam ; auctoritate sedis apostolicae modis omnibus prohibemus. Ergo etc.
  2. Item, quod potest furtive accipi, potest etiam pecunia emi et vendi ; sed Ordo sacer potest furtive accipi, sicut dicitur Extra, De eo qui furtive ordinem suscepit, ubi cum eis dispensatur, si ingrediantur religionem ; quod possunt in susceptis Ordinibus ministrare : ergo etc.
  3. Item, illud quod in humana dispensatione consistit, potest emi et vendi, sicut etiam liberaliter ministrari ; sed Ordinum collatio in humana dispensatione consistit : ergo potest emi et vendi : ergo simoniace dari.
  4. Item, character Ordinis stat cum quantacumque culpa et malitia, ergo et potestas ordinandi et Ordinem suscipiendi : ergo, quantacumque sit in aliquo simoniaca pravitas, non videtur dationem vel susceptionem Ordinis impedire.

 

Contra :

  1. Gregorius dicit, et habetur Causa I, quaestione 12 : Quicumque studet pretii datione sacrum Ordinem accipere, non est sacerdos, sed inaniter tantummodo dici concupiscit. Ergo per simoniam Ordo non potest suscipi, ergo nec simoniacus dare.
  2. Item, Leo Papa sic arguit, Causa I, quaestione 13 : Gratia, si non gratis datur vel accipitur, gratia non est ; simoniaci autem non gratis accipiunt : igitur gratiam, quae maxime in ecclesiasticis Ordinibus operatur, non accipiunt. Si autem non accipiunt, non habent ; si autem non habent, nec gratis nec non gratis cuiquam dare possunt.
  3. Item, dona Spiritus Sancti sunt in potestate Dei, non hominis : ideo enim Sancti Spiritus dicuntur et sunt, quia ipse ea donat. Ergo nemo potest ea habere nisi a Spiritu Sancto ; sed Spiritus Sanctus, cum sit liberalissimus, nihil potest vendere neque vendit : ergo eius dona nec pecunia possunt vendi nec pretio comparari. Si ergo Ordo donum Spiritus Sancti est, impossibile est ipsum pretio vendi vel emi : ergo nec ab aliquo simoniaco dari.
  4. Item, in sacris Ordinibus, scilicet diaconatu et sacerdotio, Spiritus Sanctus datur ; quod patet per hoc quod dicitur ibi : Accipite Spiritum Sanctum ; sed Spiritus Sanctus non potest vendi : ergo nec Ordines sacri, qui etiam eius datione conferuntur. Probatio minoris : quod potest emi et vendi, potest in servitutem redigi ; sed Spiritus Sanctus non potest redigi in servitutem : ergo etc.

Quaeritur igitur, cum simonia sit studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale, quomodo possit incidere in sacrorum Ordinum collatione vel aliorum spiritualium, cum illa, ut videtur, vendi non possint.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod spirituale dicitur dupliciter : uno modo, quod est spirituale pure, ut gratia et virtutes et dona ; et hoc nec de facto nec de iure vendi potest, immo si quis habens vellet emere, non solum non acquireret amplius, sed etiam quod haberet amitteret.

Alio modo spirituale est quod adiungitur, scilicet rei corporali, quae tamen ratione illius spiritualis consecratur et accipit rationem spiritualis, et hoc, quia spirituale de iure non potest vendi, pro eo quod non potest poni sub pretio ; de facto tamen ratione rei corporalis vendi potest ; et talia sunt sacramenta ecclesiastica. Quoddam est spirituale, quod adiungitur rei corporali, quae tamen habet rationem rei temporalis, ut calix consecratus vel etiam ius patronatus, quia ibi consecratio iuncta est argento et ius patronatus fundo ; et illud dicitur spirituale, quia spirituali annexum ; et hoc de facto vendi potest, de iure non potest vendi, tamen potest cum eo cui adiunctum est in venditione transire. Calix enim consecratus vendi potest, ita tamen quod consecratio non vendatur, sed argenti valor ; et fundus vendi potest cui annexum est ius patronatus, sed non ipsum ius patronatus de iure quin committatur simonia.

 

His praenotatis ad Ordines veniendum est, in quibus est aliquid de primo gepere, scilicet gratia sanctificans, aliquid de secundo, scilicet potestas ministerialis, per aliquod signum exterius dispensata, cui inseparabiliter est adiuncta. Primam impossibile est pretio comparare nec vendere ; secundam vero possibile est pro pretio dari, quia inseparabiliter est adiuncta exteriori sacramento ; et cum illud possit pro pecunia dari, potest et illa potestas vendi.

Et sic patet quod simoniacus simoniace ordines dare potest.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Gregorio et de Leone Papa, patet responsio, quod loquuntur de gratia gratum faciente, quae non potest nisi gratis dari, et haec est quae sacrum facit, non quantum ad potestatem, quae iuncta est rei exteriori positae in hominis dispensatione.
  2. Ad illud quod obicitur de donis Spiritus Sancti etc., dicendum quod dupliciter est loqui de huiusmodi donis gratis datis : aut ratione sui aut ratione annexi ; et secundum hoc duplicem habent dispensatorem : quantum ad se habent dispensatorem Spiritum Sanctum, qui characterem imprimit, vel totam Trinitatem ; quantum vero da annexum, dispensatorem habent hominem purum. Et primus nunquam vendit, sed secundus vendere potest annexum illi quod est quodam modo spirituale, et propter illud emitur ; et ideo ipsa dona dicitur vendere et potest, cum in eius potestate commissa sint temporalia dispensanda.
  3. Ad illud quod obicitur ultimo, quod Spiritus Sanctus non potest redigi in servitutem, dicendum quod in se ipso vendi non potest, tamen eius effectus vendi possunt, pro eo quod sunt in humano dominio constituti.

Et sic concedendum est veros Ordines a simoniacis posse dari ; quamvis non dentur nec recipiantur ad utilitatem, sed potius ad damnationem et bonum convertatur eis in malum.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum dans Ordines simoniace ex hoc ipso fiat haereticus.

 

Quarto quaeritur , utrum dans Ordines simoniace ex hoc ipso fiat haereticus.

Et quod si, videtur :

  1. Gregorius, in Registro 1, et habetur Causa I, quaestione 1, Presbyter si per pecuniam ; et infra : Quia decimas et altare et Spiritum Sanctum emere vel vendere, simoniacam haeresim nullus fidelium ignorat.
  2. Item, in eodem : Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc ut fiat haereticus, promovetur.
  3. Item, Causa I, quaestione 1, Eos qui per pecunias ; et infra : Tolerabilior est enim Macedonii et eorum qui circa ipsum sunt Spiritus Sancti impugnatorum impia haeresis ; illi enim creaturam et servum Dei Patris et Filii Spiritum Sanctum delirando fatentur ; isti vero eumdem Spiritum Sanctum efficiunt servum suum. Ergo videtur quod sit impiissima haeresis.
  4. Item, omnis qui aestimat, donum Dei pecunia possideri, errat et haereticus est iudicandus ; sed omnis vendens vel emens Ordines, aestimat donum Dei pecunia possideri : ergo etc.
  5. Item, nullus est maior error circa naturalia quam uni contratrio attribuere suum contrarium, ut si quis ponat album nigrum ; et circa mores nullus maior quam ponere bonum malum. Ergo nec circa divina aliquis est maior error quam ponere Dei gratiam non esse gratiam ; hoc autem ponit omnis qui eam emere vel vendere contendit : ergo etc.
  6. Item, sicut Filio attribuitur sapientia, ita Spiritui Sancto largitas ; sed qui attribueret Filio insipientiam, laberetur in haeresim : ergo qui attribuit Spiritui Sancto avaritiam haereticus est. Sed qui credit dona Spiritus Sancti per pecuniam vendi vel emi est huiusmodi, quia ponit Spiritum Sanctum esse venalem : ergo etc.

 

Contra :

  1. Nulla haeresis est in contractu, sed in credulitate ; sed simonia est in contractu emptionis et venditionis : ergo non. videtur quod simoniacus fiat haereticus.
  2. Item, haeresis est peccatum in Filium et contra veritatem ; sed simonia peccat contra Spiritus Sancti gratiam et bonitatem : ergo non videtur esse haereticus.
  3. Item, non videtur labi in aliquod peccatum vendendo Spiritus Sancti donum, quia dicitur 1 Regum 9, 8 de Saul, et III Regum 14, 3 de uxore Ieroboam, quod utrique ad sanctos Prophetas pretium detulerunt pro prophetica manifestatione ; et constans est prophetiam donum ei esse : ergo etc.
  4. Item, per Novum Testamentum, I ad Corinthios 9, 11 : Si nos vobis spiritualia seminamus, non est magnum, si carnalia vestra metamus. Ergo licitum est pro spiritualibus carnalia accipi : non ergo videtur peccare.
  5. Item, non videtur peccare qui emit, quia regnum caelorum, quod est supremum inter omnia, vendi potest et emi, sicut dicit Gregorius : Regnum caelorum tantum valet, quantum habes : ergo etc.
  6. Item, qui emit dat temporale pro spirituali, ergo carius habet spirituale quam carnale : ergo non avertit se ab incommutabili bono, immo potius convertit : ergo non peccat, quia peccatm est aversio ab incommutabili bono et conversio ad commutabile.

 

Respondeo : Dicendum quod sacri Ordines nec aliquid sacramentorum per pecuniam dari potest sine gravi et enormi peccato, pro eo quod spirituale, quod ex sola liberalitate pro sui dignitate dandum est, mercatur et facit vile ; rursus, quia illud quod erat impretiabile , sub pretio ponit ; quod nullo modo potest fieri quin fiat contumelia Spiritui Sancto : et ideo illud non tantum est malum in se, immo etiam secundum se.

 

Si autem tu quaeras a me, utrum sit peccatum in fide vel in moribus, dicendum quod ille qui emit vel vendit huiusmodi spiritualia, aut credit ea pro pretio posse aestimari et valori rei terrenae aequari et per pecuniam possideri ; et haec est haeresis manifesta, et sic aestimavit Simon magus, Talis enim errat in fide, quia credit gratiam non esse gratiam.

Aut ille qui vendit et emit, non hoc credit quod gratia Dei per pecuniam comparetur, sed tamen ardens avaritia nititur aliquid assequi vel impetrare per pecuniam, quod ad humanam spectat dispensationem ; et sic non est peccatum fidei, sed morum, quoniam talis peroptime novit et male facit ; sicut et ille qui fornicatur, sciens fornicationem esse peccatum, non errat in fide, sed in via morum.

Et sic simoniacus est avarus et in pessima specie avaritiae, nec est haereticus proprie, sed tamen a sanctis haereticus vocatur, sive quia ad modum haeretici operatur, sive quia ut haereticus proicitur a Dei servitio et cultu propter enorme scelus.

 

[Ad obiecta] : Et sic patet quomodo respondendum sit ad illud quod obiciebatur, quod simoniacus non sit haretitus ; patet etiam quod ad utramque partem obicitur.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod non sit peccatum vendere exemplo Prophetarum, dicendum quod nullus Propheta donum vendidit prophetiae, qui esset bonus et sanctus, sed solum mali, sicut expresse reprehenduntur tales in Michaeae 3, 11-12 : Iudices eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et Prophetae eius in pecunia divinabant ; et infra : Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur etc.

Ad illud quod obicitur de uxore Ieroboam et Saul, dicendum quod nunquam legitur quod illi Prophetae aliquid recepissent ; sed ignoranter illi dicebant, quia morem istum accipere consueverunt quodam modo a divinis hariolis, qui non erant prophetae veri.

  1. Ad illud quod obicitur, quod seminans spiritualia potest metere carnalia, dicendum quod, si propter hoc seminat ut illa metat finaliter, maxime si pactio interveniat, non est iustitia, immo malitia et avaritia ; quodsi hoc non intendit principaliter, immo carnalia metit ut se, sustentet et spiritualia seminet, nulla est avaritia, nulla mercatio, immo manifesta iustitia, sicut multiplici exemplo Apostolus, I ad Corinthios 9, 7 probat, quoniam talis debet sustentari.

Unde ex hoc patet quod, si doctor et consiliarius et medicus et alii qui laborant de consilio sive de dotrina, pretium recipiant propter laborem et suam sustentationem, nulla est culpa, nulla est simonia. Si tamen quis venderet donum sibi divinitus datum, non laborem suum, iudicaretur simoniacus. Similiter intelligendum est de celebratione Missarum et consimilibus.

  1. Ad illud quod obicitur, quod regnum caelorum emitur, dicendum quod emptio illa non est emptio, pro eo quod pretium eius non est nisi bona voluntas, quae. mercedem non.intuetur ; unde quamvis sine mercede non possit servire, tamen, quia liberaliter deservit, nulla oninino pactio intervenit ; unde totum spirituale est.
  2. Ad illud quod obieitur, quod se convertit ad bonum spirituale, dicendum quod, quamvis se convertat, tamen convertit se inordinate ; et hoc est magis averti quam converti. Exemplum huius est in Lucifero, qui ad Deum se convertens, volens ei aequari, magis cecidit quam ascendit ; sic qui convertitur ad emendum donum Spiritus Sancti, magis a Deo recedit quam ad eum accedit.

 

 

ARTICULUS II

De iis qui possunt suscipere Ordines.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de possibilitate suscipiendi Ordines, de qua quatuor guaeruntur.

Primo quaeritur, utrum ad hoc quod ab aliquo possit Ordo recipi, requiratur sexus virilis, an femina possit suscipere.

Secundo, utrum ad Ordinis susceptionem necessarius sit usus rationis.

Tertio, utrum necessaria sit indivisio carnis.

Quarto, utrum necessaria sit conditio libertatis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum ad susceptionem Ordinis requiratur sexus virilis.

 

Quantum ergo ad primum, quod sexus virilis requiratur, ostenditur :

  1. Primo sic : Nullus Ordo potest conferri ei qui non habet naturalem possibilitatem vel aptitudinem ad illum ; nullus autem habet possibilitatem ad Ordinem, qui non habet aptitudinem ad tonsuram et coronam ; et nullus ad hoc habet naturalem aptitudinem, quem decet semper habere velatum caput. Si ergo solum virum per naturam decet orare capite non velato, mulierem autem velato capite, sicut dicitur I ad Corinthios 11, 4, quod et ipsa natura docet, ergo etc.
  2. Item, nullus est possibilis ad Ordines suscipiendos nisi qui Dei gerit imaginem, quia in hoc sacramento homo quodam modo fit Deus sive divinus, dum potestatis divinae fit particeps ; sed vir ratione sexus est imago Dei, sicut dicitur I ad Corinthios 11, 7 : ergo nullo modo mulier potest ordinari.
  3. Item, in Ordine spiritualis potestas datur ordinato ; sed talis potestatis non est mulier susceptibilis, sicut dicitur I ad Timotheum 2, 12 : Mulierem in Ecclesia docere non permitto neque dominari in virum : ergo nec Ordinis.
  4. Item, Ordines alii praeparant ad episcopatum, si quis bene in illis conversetur ; sed episcopus sponsus est Ecclesiae : ergo, cum mulier non possit ad episcopatum provehi, sed tantum vir, alioquin sponsus non esset Ecclesiae, ergo ad Ordines antecedentes promoveri est tantum virorum.

 

Contra :

  1. Iudicum 4, 4 legitur quod Debbora iudicavit Israel et ei praefuit. Ergo videtur quod mulieri competat potestas iudiciaria, maxime quando abundat in gratia : ergo et potestas sacerdotalis.
  2. Item, in Novo Testamento videmus abbatissas, quibus committuntur collegia regenda. Ergo videtur quod eis committi debeat potestas absolvendi et ligandi : ergo pari ratione videtur quod conferri posset eis Ordo sacerdotalis.
  3. Item, Ordo sacerdotalis et alii repiciunt animam et non carnem ; sed quantum ad animam non est distinctio sexus, immo ita imago Dei est mulier ut vir : ergo aeque bene est susceptibilis Ordinis.
  4. Item, non est maior perfectio quam sit status religionis, nec maior fortitudo quam sit in perpessione martyrii ; sed mulieres admittuntur tam ad religionem quam ad martyrium : ergo debent et possunt admitti ad Ordinem sacrum.

 

Respondeo : Dicendum quod communis hoc tenet opinio, quod mulieres ad sacros Ordines admitti non debent. Nam expresse dicitur distinctione 23 : Sacratas Deo femirias vel monachas sacra vasa vel sacratas pallas penes vos contingere et incensum circa altare deferre, perlatum est ad apostolicam Sedem, quae omnia vituperatione et reprehensione plena esse nulli recte sapientium est dubium. Quapropter huius sanctae Sedis auctoritate, ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi citissime mandamus.

 

Et sic omnes consentiunt quod promoveri non debent ; sed utrum possint, dubium est. Sane quorumdam opinio fuit, quod possunt, qui dicti sunt Cataphrygae, qui etiam non solum praemissis auctoritatibus innituntur, sed auctoritatibus adhaerent canonum et pro se adducunt, in quibus ostenditur mulieres antiquitus Ordines suscepisse. Dicitur enim Causa XXVII , quaestione 1 : Diaconissam ante annos quadraginta non debere ordinari, statuimus ; et in eadem quaestione : Si quis rapuerit vel sollicitaverit diaconissam ; et similiter distinctione 32 mentio fit de presbytera.

Sed certe, si attendatur quod dicitur distinctione 32 : Presbyteram etc., ibi ostenditur quod presbyterae vocantur viduae, et seniores et matronae ; et ex hoc colligitur quod diaconissae dicebantur, quae communicabant cum diaconibus in legendo homiliam, quibus fiebat aliqua benedictio. Unde nullo modo credendum est quod unquam, secundum canones, mulieres fuerint ad sacras Ordines promotae. Et secundum saniorem opinionem et prudentiorem doctorum non solum non debent vel non possunt de iure, verum etiam non possunt de facto.

 

Et si quaeratur raio huius, dicendum quod hoc non venit tam ex institutione Ecclesiae quam ex hoc quod eis non competit Ordinis sacramentum. In hoc enim sacramento persona quae ordinatur significat Christum mediatorem ; et quoniam mediator solum in virili sexu fuit et per virilem sexum potest significari : ideo possibilitas suscipiendi Ordines solum viris competit, qui soli possunt naturaliter repraesentare et secundum characteris susceptionem actu sighum huius ferre. Et ista positio probabilior est et multis audoritatibus Sanctorum potest probari.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obidtur de Debbora, dicendum quod illa fuit potestas temporalis, non spiritualis. Mulieribus autem bene licet temporaliter dominari, sed non spirituali dominio, quod est signum quod ille qui dominatur gerit typum capitis Christi ; quoniam ergo mulier non potest esse caput viri, ideo ordinari. non potest.
  2. Ad illud quod obicitur de abbatissis, dicendum quod non habent locum praelationis ordinariae, sed quasi loco abbatis sunt substitutae propter periculum cohabitandi cum viris ; unde non possunt ordinarie absolvere nec ligare. Officium autem sacerdotale vel etiam cuiuslibet Ordinis, cui datur ordinarie potestas ista et Ordo, significationem habet, quae non competit mulieri, quamvis regimen competat feminis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Ordo respicit animam, dicendum quod non respict animam tantum, sed animam ut est carni coniuncta, et hoc ratione significationis, quae consistit circa signum visibile, ac per hoc etiam circa corpus ; et exsecutio et usus Ordinis coniunctum respicit. Quoniam nec Ordinis sinificatio nec etiam dispensatio sic competit mulieri, sicut superius probatum est, ideo patet illud.
  4. Ad illud quod obicitur de perfectione religionis et martyrii, dicendum quod est perfectio quae respicit gratiam gratum facientem, et huius aeque bene est susceptibilis mulier ut vir ; et est perfectfo status qui concernit aliquid gratis datum, et haec potest competere uni sexui, quamvis non competat alii ; quia haec non tantum respicit quod est interius, sed etiam quod est exterius. Talis est perfectio Ordinis, in qua est collatio potestatis, quam ostendit multiplex ratio mulieribus minime convenire.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum ad susceptionem Ordinis necessarius sit usus rationis.

 

Secundo quaeritur, utrum ad susceptionem Ordinis necessarius sit usus rationis.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia nobilius et perfectius sacramentum est sacramentum Ordinis quam sacramentum Matrimonii et in altiori statu ponit ; sed sacramentum Matrimonii non potest a furiosis et ratione carentibus contrahi, sicut expresse habetur infra : ergo etc.
  2. Item, hoc videtur per formam, quia nullus offert aliquid non intelligenti ; sed in Ordine dicit ordinans ordinato : accipe potestatem etc. : ergo praesupponit in eo discretionem. Si ergo non habet discretionem,. non videtur Ordinem posse suscipere.
  3. Item, usus istius sacramenti nulli potest competere nisi habenti rationis usum : ergo, si alii datur, frustra datur ; ergo, si Deus nihil frustra facit, videtur quod ei qui non habet rationis usum, nunquam sacramentum Ordinis conferatur.
  4. Item, si quis offerret potestatem recusanti, non esset ibi potestatis susceptio, quoniam sicut se habet collatio ad voluntatem dantis, ita susceptio ad voluntatem suscipientis : ergo, si dans non dat nisi velit et intendat, suscipiens non suscipit nisi velit et intendat.
  5. Item, tempus et aetas determinantur in susceptione Ordinis, distinctione 77 ; sed hoc non est propter aliud nisi propter discretionem et usum rationis, qui non habetur in minoribus annis : ergo etc.
  6. Item, sacris Ordinibus de necessitate est annexa continentia ; sed nullus obligatur ad continentiam nisi usum habeat rationis et per consensum propriae voluntatis : ergo saltem ad sacros Ordines nullus potest ante annos discretionis promoveri : ergo necessarius est usus rationis.

 

Contra :

  1. Alia sacramenta quae imprimunt characterem, ut Baptismus et Confirmatio, ante usum rationis dari possunt : ergo videtur pari ratione quod et istud sacramentum.
  2. Item, hoc ipsum videtur, Extra, De clerico ordinato per saltum, ubi dicitur quod infra annos discretionis ad minores Ordines est promotus, et post sine iteratione concessum est ei in huiusmodi ministrare.
  3. Item, sacerdoti, quando ordinatur, dantur claves ligandi et solvendi, etiam si sacerdos scientia careat : ergo multo fortius puero dari poterit Ordo, si careat usu rationis.
  4. Item, si aliquis timore mortis compulsus ordinari patiatur et malit ordinari quam mori, est ordinatus, sicut et in Baptismo manifeste potest haberi : ergo sufficit voluntas coacta : ergo non est necessarium quod libere consentiat : ergo non videtur necessaria aetas.
  5. Item, sapientis est respicere non tantum praesens, sed etiam quod futurum est : ergo, si multi carent discretione, de quibus praesumitur quod aliquando sint discreti, videtur quod saltem Ordo possit eis committi et exsecutio maneat in suspenso.
  6. Item, si aliquid ex parte suscipientis esset necessarium in ipsa ordinatione, oporteret quod saltem consensum suum exprimeret, et quod ab eo requireretur, sicut fit in Matrimonio ; sed hoc modo non fit in Ordine : ergo non videtur quod sit necessarius consensus, ergo nec usus rationis.

 

Respondeo : Ad. hoc dicunt aliqui quod ad Ordinum omnium susceptionem requiritur rationis consensus, pro eo quod in quolibet Ordine officium committitur respectu actus eliciti a ratfone ; et officium nulli committitur nisi ei qui vult recipere : et ideo dicunt quod usus rationis requiritur in ordinato, alioquin nihil omnino fit.

Sed tamen illud videtur esse contrarium decretali De clerico per saltum ordinato, ubi tangitur quod ad minores Ordines infra annos discretionis promotus est. Amplius, tota die videmus parvulos ad Ordines minores promoveri, qui nec sciunt quid sit Ordo nec quid ibi detur. Et iterum, usus Confirmationis non est ante adultam aetatem, et tamen sacramentum dari potest.

 

Et ideo est alia opinio maiorum, quod ad aliquid usus rationis requiritur de necessitate sacramenti, ad aliquem Ordinem de necessitate praecepti, ad aliquos de honestate et congruitate. Ad episcopatum namque, quoniam ibi contrahitur matrimonium spirituale, necessario requiritur consensus, sine quo non fit matrimonium, nec spirituale nec corporale, ut infra videbitur ; ac per hoc necessario requiritur usus rationis et discretionis de necessitate sacramenti, licet multa alia requirantur de necessitate praecepti.

Ad Ordines vero sacros requiritur rationis usus de necessitate praecepti, pro eo quod ad illos Ordines non debent admitti nisi qui possunt ad continentiam obligari ; et ideo qui ordinant scienter eos qui non possunt obligari, quia ratione carent, faciunt contra statutum et praeceptum Ecclesiae ; et ideo, si tales ordinantur exterius, characterem recipiunt de facto, quia non contradicunt, quamvis non consentiant.

Ad minores vero Ordines requiritur de honestate rationis usus, quia ibi committuntur officia qua spectant non solum ad habentes usum rationis, immo etiam ad habentes scientiam litteraturae. Sed tamen, quia illi Ordines sunt ad quamdam assuefactionem, ubi ex aliqua utilitate vel necessitate videtur expediens, possunt ad minores Ordines promoveri etiam ante annos discretionis. Sed quod ita passim promovearttur et beneficiis ecclesiasticis ditetur, vix potest esse sine contemptu canonum et scandalo hominum et periculo animarum.

Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod non est necessarius usus rationis ad sacramenti esse vel suscipere, sed solum quantum ad bene esse et digne suscipere, loquendo de Ordinibus proprie.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de matrimonio, dicendum quod non est simile : quia in Matriiuonio non requiritur usus rationis propter dignitatem sacramenti, sed propter significationem coniunctionis Dei et animae, quae non est nisi in mutuo consensu. Praeterea, non concludit hoc generaliter de sacramento Ordinis, sed solum de dignitate episcopi.
  2. Ad illud quod obicitur, quod dicit : Accipe, dicendum quod illa oblatio significat magis imperium et potestatem dantis quam exercitationem suscipientis. Unde illius non tantum est offeree, sed conferre ; et nisi sit obex contrariae voluntatis, ita quod omnino sit invitus, recipit sacramentum, secundum quod iudicatur de sacramento Confirmationis.
  3. Ad illud quod obicitur de usu, dicendum quod, etsi non habeat statim usum, quia tamen speratur aliquando habere, non frustra datur sacramentum, sicut etiam datur sacerdotium ei qui longo post tempore differt celebrare.
  4. Ad illud quod obicitur de recusante, dicendum quod hic est sophisma consequentis : recusans non recipit, ergo oportet quod recipiens consentiat ; quia medium est inter recusantem omnino et consentientem.
  5. Ad illud quod obicitur de tempore et aetate, dicendum quod determinatio illa temporis non est quantum ad sacramenti necessitatem, sed potius quantum ad susceptionis congruitatem et solemnitatem, quam in maioribus Ordinibus oportet servari, saltem quantum ad annos discretionis, propter votum continentiae et Ordinum dignitatem ; ulterior vero protelatio temporis quantum ad sacerdotes quantum ad tempora moderna non exigitur, quia, sicut in multis malitia supplet aetatem, ita in multis bonitas et sanctitas supplet. Praeterea, multi nunc ordinantur, qui non praeficiuntur populo, ut religiosi ; ideo non oportet in eis ita servare tempora ut in aliis, maxime si sit sanctitas vitae et scientia et maturitas morum.
  6. Ad illud quod obicitur de continentia, iam patet responsio ; nam continentia est in sacris Ordinibus non de esse sed de bene esse.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum ad susceptionem Ordinis sit necessaria indivisio carnis.

 

Tertio quaeritur, utrum ad Ordinis susceptionem necessaria sit indivisio carnis.

Et quod sic, videtur :

  1. I ad Timotheum 3, 2 : Oportet episcopum esse unius uxoris virum ; et hoc ipsum dicitur de diacono.
  2. Item, Ambrosius, Ad Vercellenses, et habetur 34 distinctione : Cognoscimus, non solum de episcopo et presbytero Apostolum statuisse, sed etiam Patres in Concilii Nicaeni tractatu addidisse clericum quempiam non debere esse qui secunda coniugia sit sortitus.
  3. Item, ille non potest promoveri, qui habuit uxorem cuius caro est divisa : ergo multo minus potest ille qui habuit plures uxores. Prima patet ex hoc quod dicit, distinctione 34, Innocentius Papa : Si quis viduam, licet laicus, duxerit uxorem, seu ante Baptismum seu post, non admittatur ad clerum.
  4. Item, sacerdos sive episcopus gerit figuram Christi ; sed Christus non fuit divisus, immo unitus unitate : ergo deficit in tali significatio Ordinis : ergo et Ordo, quoniam significatio est essentialis sacramento.
  5. Item, bigamia est proprietas quae nunquam relinquitur, nec potest ille qui est bigamus fieri non bigamus : ergo, si impedit sacramentum, videtur quod reddat se impossibilem ad Ordinis susceptionem.

 

Contra :

  1. Carnis corruptio non impedit sacramenti susceptionem : ergo nec divisio consimili ratione.
  2. Item, si carnis divisio impedit quae est cum uxore, cum multo vituperabilior sit illa quae est cum meretrice, multo.fortius illa impediret ; sed illa non impedit : ergo nec ista.
  3. Item, si carnis divisio impedit, aut ratione alicuius quod fit in carne, aut ratione eius quod fit in anima. Ratione alicuius quod fit in carne, non videtur, quia non relinquit aliam dispositionem quam in cognitione unius. Ratione alicuius quod fit in anima non, quoniam, mortua uxore, nihil remanet de matrimonio.
  4. Item, quaero : quare impedit ? Si propter defectum sacramenti, quaero : cuius ? Si Matrimonii, contra : plus deficit a sacramento Matrimonii qui nunquam contraxit quam qui bis contraxit : ergo non deficit a sacramento Matrimonii.

Si a sacramento Ordinis, contra : bigamia non attenditur secundum sacramentum Ordinis, sed secundum Matrimonium : ergo non deficit Ordo.

Est igitur quaestio : quare divisio impedit et non corruptio ?

Et iterum : quare corruptio impedit in muliere, ut non consecretur, quare non similiter et in episcopo ?

Et iterum : quare fornicatio uxoris potius facit virum irregularem quam fornicatio viri, cum magis puniendus sit propter divisionem carnis suae quam alienae ?

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod sacramentum Ordinis abundat ab aliis in ratione significandi, quoniam non solum illud quod adhibetur exterius, significat, immo ipse suscipiens signum est et significat ipse episcopus consecratus vel presbyter ordinatus ipsum Christuin, secundum quod superius tactum est. Et in hac proprietate differt ab aliis sacramentis, praeterquam a Matrimonio, in quo ipse vir, qui est subiectum ipsius sacramenti, signum est ipsius Christi, sicut mulier signum est Ecclesiae, et ita concurrunt ad idem significandum.

 

Quoniam ergo de significatione Ordinis primaria est quod ordinatus significet Christum ut sponsum Ecclesiae, et hoc non potest significare bigamus, qui habuit uxorem viduam, quoniam Ecclesia unicum habuit sponsum et Christus unicam sponsam : hinc est quod tales inepti sunt ad Ordines, maxime principales et sacros, in quibus homo iam incipit expresse figurare Christum.

Unde bigamia reddit ineptum ad diaconatum et subdiaconatum et sacerdotium et potissime ad episcopatum ; et ideo in his Ordinibus nunquam legitur dispensatum nec dispensari debet, non quia sacramentum essentialiter deficiat, immo bigamus recipit characterem, sed quia perfectio sacramenti in ipso deficit, quae nulla ratione potest suppleri per hominem nec recompensari. Tamen in Ordinibus inferioribus ex causa necessitatis dispensationem recipit, sicut dicitur 34 distinctione, Necessitate cogente ; et iterum, Lector si viduam etc.

Ex his patet quod divisio carnis impedit et quare impedit et quae divisio.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de corruptione, dicendum quod non est simile, quia non repugnat necessitati sacramenti nec significationi ut bigamia. Similiter divisio per fornicationem non impedit, quia non est divisio per significationem ; sed haec est divisio significans.

  1. Ad illud quod obicitur, aut hoc est ex parte animae aut ex parte carnis, dicendum quod ratio sumitur ex parte totius hominis, cuius est Matrimonium corttrahere et quod est subiectum Matimonii ; in quo quidem est impedimentum non ratione immunditiae vel qualitatis absolutae quae fit in carne, sed propter significationem deficientem. Quia enim contraxit cum una, significavit Christum ; quia vero ab una recessit et contraxit cum secunda, recessit a significatione ; et ita est defectus sacramenti, scilicet unitatis, quae in sacramento Matrimonii et Ordinis debebat significari.
  2. Et per hoc patet sequens, quod obicitur de defectu sacramenti. Dico enim quod in eo deficit sacramentum unitatis, quod, sive deficiat ex parte sua sive ex parte uxoris, reddit ipsum minus idoneum ad Ordinis sacramentum. Si ergo quaeras : quod sacramentum deficit, utrum Ordinis vel Matrimonii ? dico quod sacramentum Ordinis deficit, quia non est perfectio quae possit significare quod exigit Ordo. Praeterea, est defectus sacramenti Matrimonii, defectus, inquam, non simplicis negationis, sicut est in eo qui nunquam fuit uxoratus, sed defectus privationis, ubi aliquid est de significatione, aliquid de privatione, quae generat quamdam enormitatem sive deformitatem, ratione cuius ad tam nobile sacramentum non debet admitti.

Ex his patent quaestiones sequentes, quare scilicet impedit divisio, non corruptio, quia non privatur sacramentum aliquod nec efficitur defectivum propter corruptionem sicut propter divisionem.

Ad illud quod quaeritur : quare non impedit corruptio consecrationem viri sicut et mulieris ? dicunt aliqui iuristae quod episcopus significat Ecclesiam militantem, sed virgo significat Christum, qui fuit virgo. Sed illud non capit ratio recta.

Et ideo aliter dicendum quod episcopus significat Christum, sed mulier significat Ecclesiam triumphantem sive ipsam Ecclesiam, quae virgo est et nunquam fuit nisi uxor Christi ; Christus autem, etsi virgo fuit, tamen Synagogam habuit non ut uxorem, sed ut concubinam.

Et per hoc patet ultimum, quare ille qui desponsat corruptam ab alio et cognoscit est ineptus et bigamus iudicatur. Dicendum quod quia non est unicus unicae ; ista enim non est unica, et maiorem oportet significari unitatem ex parte uxoris quam viri, quoniam Ecclesia non fuit copulata nisi Christo, nec matrimonialiter nec alio modo. Christus autem copulatus fuit Synagogae, quamvis non insolubiliter, et ita non matrimonialiter.

Et sic patet quod omnia talia statuta sunt valde rationabilia, quia in eorum constitutione non pensatur culpa, sed potius significatio congrua.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum ad susceptionem Ordinis sit necessaria conditio libertatis.

 

Quarto et ultimo quaeritur, utrum ad susceptionem Ordinis sit necessaria conditio libertatis.

Et quod sic, videtur :

  1. Distinctione 54 : Nullus episcoporum ad clericatum servum alterius promovere praesumat.
  2. Item, in eadem decretali, capitulo 2 : Nulli de servili conditione ad sacros Ordines promoveantur, nisi a dominis suis prius legitimam libertatem consequantur.
  3. Item, si servus intret religionem, redditur domino suo et non potest ingredi nisi efficiatur liber. Ergo pari ratione, nisi efficiatur liber, non poterit ad sacros Ordines promoveri.
  4. Item, nemo potest duobus dominis servire, sicut ipse Salvator testatus est. Ergo, cum officium clericale totum hominem sibi requirat dedicari, nullus ad hoc poterit promoveri, qui sit in alterius potestate.

 

Contra :

  1. Servus sapiens dominabitur stultis filiis, dicitur Proverbiorum 17, 2. Ergo videtur quod ubi est sapientia et vitae bonitas, quod nihil ex parte servitutis obsistat.
  2. Item, Ordo dicit potestatem spiritualem, servitus dicit subiectionem corporalem ; sed subiectio corporalis non habet repugnantiam cum eo quod spirituale est : ergo etc.
  3. Item, Deus non est acceptor personae : ergo tantum placet ei obsequium servi sicut obsequium domini : ergo sicut possunt ad divinum cultum et clericatum assumi domini, ita etiam possunt servi.
  4. Item, alia sacramenta ita libere possunt accipere servi ut domini et ad ea ita communiter admittuntur. Ergo pari ratione videtur quod ad Ordinem.

Iuxta hoc quaeritur, si servus sit ordinatus, ignorante domino, utrum sit ei restituendus.

Item, si restituitur, quare non res aliae consecratae ; et iterum, quanto tempore possit repetere.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod sacramentum Ordinis non solum abundat ab aliis secundum rationem signi, propter hoc quod non tantum sacramentum, sed etiam suscipiens sacramentum tenet rationem signi ; immo etiam abundat secundum rationem remedii, quia non solum ibi gratia ad curandum subiectum ordinatur, sed etiam datur gratia, quae ordinat ad , curandum alios ; unde collocat hominem non tantum in statu sanitatis, imo etiam in gradu honestatis et dignitatis : et ideo ad hoc sacramentum requiritur non persona quaelibet, sed persona honesta ; cui honor et dignitas competat clericalis. Et quoniam honestas multa respicit exteriora, ideo non solum propter defectum vitae efficitur quis inhabilis ad hoc sacramentum suscipiendum, sed etiam propter defectum multorum aliorum.

 

Ad hoc enim quod persona sit honesta, oportet quod in ea concurrat honestas a parte originis, nominis, corporis, actionis, conditionis et conversationis. Propter defectum a parte originis ineptus est filius sacerdotis spurius vel etiam quilibet illegitimus, Deuteronomii 23, 2.

A parte nominis sive famae inepti sunt infames et publice poenitentes, distinctione 50, Ex poenitentibus.

Propter defectuni a parte corporis, corpore vitiati et daemoniaci et epileptici, distinctione 33, Communiter definimus.

Propter defectum a parte actionis, ut quando incidit in peccatum enorme sive factum, ut homicidium, distinctione 50 fere per totum ; et hoc est propter magnum horrorem qui est in sanguinis effusione, sive iuste fiat sive iniuste ; vel propter hoc quod dividit unitatem animae et corporis.

Propter defectum conditionis, ut servus, distinctione 54.

Propter defectum conversationis, ut curiales, distinctione 51. In omnibus autem tradunt distinctiones sive exceptiones, sed illae spectant ad scientiam inferiorem. Haec tantum in generali dixisse sufficiat quod, quia sacramentum Ordinis non tantum personae meritum, sed honestatem considerat, quia clericus est persona communis et Ordo ponit in gradu dignitatis, debent excludi illi, in quibus sacramentum et alia per consequens possint dehonestari. Quoniam servus, quamdiu in tali statu est, est ignobilis et ad ignobilia opera potest cogi ; et ideo non potest se totum mancipare, cum alii sit subiectus : ideo non potest ad sacras Ordines promoveri, quantum est de sacramenti honestate, recipit tamen Ordinem.

 

[Ad obiecta] :

1-4. Ad illud ergo quod obicitur, quod servitus non impedit, ad totum patet responsio per iam dicta.

Verumtamen quod quaerit, si servus debet reddi domino suo, respondendum quod aut est ordinatus domino sciente et consentiente, aut ignorante et nolente. Si sciente et consentiente vel etiam non contradicente, generat sibi praeiudicium ut amplius non possit repetere eum. Si ignorante domino et nolente : aut ignorante praesentatore et episcopo, aut altero vel utroque sciente. Si eis ignorantibus, tunc servus tenetur se redimere, si babet pecuniam ; quodsi non habet, nec Ecclesia vult eum redimere, domino suo debet reddi. Si autem sciente ordinante et praesentatore, tenentur domino in pecunia vel in. alio servo vel in duplum ; quod · si non habent, dominus potest sibi resumere servum.

Aliqui tamen dicunt quod non, si pervenerit ad sacerdotium ; sed de omnibus videtur quod dominus debeat servari indemnis, habet tamen ius petendi eum infra annum ; et quidam dicunt quod post ordinationem, quidam dicunt quod post cognitionem, et haec omnia probantur per illa iura quae dicuntur distinctione 54.

Sunt et alia multa quae determinantur in iure, quae, inquam,.competunt ordinandis, quae ex diversis locis Scripturae sunt tracta, et maxime I ad Timotheum 3, 2, et haec omnia determinantur a distinctione 23 usque in finem primae partis. Et quoniam haec distinctio magis spectat ad scientiam inferiorem, ideo ad praesens ista sufficiant, ne extra metas nostrae scientiae exeamus. Verum est tamen quod omnes huiusmodi ordinationes a sacra Scriptura habent ortum, et omnia ad ipsam sicut ad originem possent reduci, si quis haberet peritiam iuris canonici et divini.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Nec ex his aliquem in clericatu honorem vel exiguum subrogare. Videtur enim male dicere, quia aut iste habet Ordinem aut nihil habet. Si nihil habet, ergo poterit ab episcopo catholico promoveri cum dispensatione, sicut patet in haereticis. Si habet ordines, ergo iam promotus est.

Respondeo quod hoc non dicit quia non sit ordinatus, sed quia male sit ordinatus. Male autem est ordinatus dupliciter : aut quia est ordinatus a quo non debet, aut quia sicut non debet. Primo modo tripliciter : aut quia ordinatur ab haeretico vel simoniaco, sicut hic in proposito ; tunc enim, si scienter facit et communicat haeresi vel simoniae, non potest exsequi nec dispensatur de facili, et hoc vult dicere in littera.

Aut ordinatur a catholico non suo sine licentia episcopi proprii et auctoritate ; talis debet deponi, Causa VII, quaestione 1 ; dispensari tamen potest, si talis ordinans aliquam ponit spem in ratihabitione episcopi proprii.

Aut ordinatur ab episcopo qui renuntiavit loco et officio, quia talis non debet conferre Ordines ; si vero renutiavit loco tantum, potest dare minores Ordines, et de licentia episcopi potest dare omnes ; et qui sine licentia episcopi proprii recipit Ordines, posset deponi de rigore iuris, potest tamen cum eo dispensari.

Secundo modo dicitur male ordinatus, quia non recipit eo modo quo debet ; et tunc aut furtive aut per saltum. Si furtive, hoc est dupliciter : aut quia duos recipit et eodem die, ita quod alterum furatur, loquendo de sacris ; et poena omnium talium est depositio, sicut dicitur distinctione 77, Subdiaconus ; Extra, De eo qui furtive, innotuit etc. Si autem furtive recipit unum tantum, tunc aut fuit prohibitum sub interminatione anathematis ; et tunc solus Papa dispensat, Extra, De eo qui furtive. Si autem non fuit prohibitum, tunc potest permitti in minoribus, et si intrat claustrum, praelatus potest dispensare cum eo.

Si vero est ordinatus per saltum, hoc est dupliciter : aut ex malitia aut ex negligentia. Si ex malitia, licet characterem recipiat, tamen debet deponi. Si ignoranter, sic, poena sibi imposita ab episcopo, poterit ad inferiorem Ordinem promoveri, suspenso eo interim ab exsecutione superioris, distinctione 52, Extra, De clerico ordinato per saltum.

Nota etiam hic quod, licet possit saltari ab uno Ordine, omisso alio, praetermisso tamen sacerdotio, non potest esse episcopus, Extra, De excessibus praelatorum, Ex litteris, in fine. Si vero omisit diaconatum, episcopus est, sed illum Ordinem quem omisit dare non potest, Causa I, quaestione 1. Ita tamen non est in Baptismo ; quia est sacramentum primum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod omnes dicuntur simoniaci, et dantes et accipientes. Videtur enim male dicere, quia Simon solum voluit emere : ergo soli emptores simoniaci debent dici et venditores Giezitae.

Item, plus fecit Giezi quam Simon, quia Simon solum voluit emere, sed Giezi vendidit : ergo magis ab ipso debent denominari.

Respondeo : Dicendum quod Simon ideo voluit emere ut post venderet ; ideo utrumque malum et peccatum sibi imputatur, et ideo utrique ab ipso denominantur.

Quod obicitur de voluntate, dicendum quod, quia iste iam tempore gratiae revelatae et maiorem potestatem et spiritualiorem voluit emere, et iterum pactum voluit facere : ideo gravius satis et enormius peccavit quam ille qui petit ex quadam liberalitate, et credebat ille quod esset modicum ; sed poena leprae sempiternae ostendit quam magnum esset illud scelus.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod utrique eadem sententia percelluntur. Videtur enim male dicere, quia gravius peccant vendentes, ut videtur, quia minus appretiant quam ementes : ergo gravius debent puniri.

Contrarium videtur, quia emens praestat illi occasionem et accipit ultra sortem : ergo, si gravius peccat usuras accipiens quam dans, patet etc.

Respondeo : Dicendum quod quantum ad genus peccati est uniformitas, quia uterque gratiae Spiritus Sancti facit iniuriam ; sed gravius pensatur peccatum secundum maiorem appetitum et intensionem libidinis et secundum gradum personae vendentis et ementis. Gravius enim peccat episcopus vendens quam subditus emens ; quia tamen genus peccati est idem, utrique eadem sententia percelluntur.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui vero ordinantur a simoniacis, quos, cum ordinantur, nesciunt etc. Videtur enim male dicere, quia tales simoniaci ordinantes sunt irregulares et non habent exsecutionem ; et nullus dat quod non habet : ergo non dant exsecutionem.

Item, ponatur quod aliquis simoniacus, qui est mihi notus, sustineatur ab Ecclesia, et ipse est episcopus meus, et ego compellor ad sacros Ordines, quaeritur, quid tunc facere debeam. Si enim scienter ordinor a simoniaco, sum irregularis et punior tamquam simoniacus. Si non obedio, pecco mortaliter et scandalizo ; ergo videtur quod in tali casu sit homo perplexus.

Respondeo : Dicendum quod in primo casu exsecutionem habet a iure, quod propter ignorantiam talem reputat excusatum ; Ordinem vero habet a simoniaco. In secundo debet, quantum potest, subterfugere ; quod si non potest, magis patitur quam agat et habetur tunc pro excusato. Unde vel debet Ordines differre vel ad alium episcopum ire ; sed si non potest aliud, debet sustinere, et cum Ecclesia sustineat, debet et ipse sustinere et excusatur sicut ille qui ignorat.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur. Videtur enim : male dicere, quia ius patronatus annexum est fundo inseparabiliter : ergo, cum ius patronatus sit spirituale et non possit vendi sine simonia, impossibile est quod talis fundus sine simonia vendatur.

Respondeo : Dicendum quod Magister non loquitur de temporalibus quibus annexa sunt spiritualia, sed contra de spiritualibus quibus annexa sunt temporalia, sicut est praebenda ; et in talibus habet locum verbum Magistri, non in primis. Fundus enim non est annexus iuri patronatus, sed magis e converso.

Vel dicendum quod intelligit de eo quod ita iunctum est spirituali, quod tenet locum spiritualis. Sed fundus. sive villa, cui ius patronatus annexum est, tenet vere rationem rei temporalis.

 

Dub. VI.

Item super hoc quod dicit : Simoniaca haeresis tripartita est, quaeritur : quibus modis contrahitur simonia ? Et consuevit dici quod quinque modis, qui his versibus continentur :

Nummus, lingua, timor, caro cum fama populari

Non faciunt gratis spirituale dari.

Ergo secundum hoc videtur quod Magister insufficienter tres modos assignet.

Iuxta hoc quaeritur de sufficientia horum modorum. Cum enim fama sit bonus odor, sicut bonum exemplum ; non videtur quod sit quid temporale.

Item, in Veteri Lege habebatur sacerdotium iure propinquitatis : ergo, cum illud non esset peccatum, non videtur etc.

Respondeo : Dicendum quod, proprie loquendo, simonia est in pretia, quod quidem intendit avaritia, maxime cum intervenit pactio, et ista simonia detenrtinatur hic a Magistro. Et potest fieri tripliciter, quia pretium potest dari ita quod simoniacus non recipit, utpote quia datur collateralibus ; vel potest dari a collateralibus ordinati ; vel potest ipse ordinatus dare ordinatori, et tunc est simonia in Ordinis susceptione, et, proprie loquendo, in his tribus modis.

Vel aliter, quia aut ordinatus dat et ille recipit, et tunc simoniace ordinatur a simoniaco ; aut iste dat, sed ille non recipit, et tunc simoniace a non simoniaco ; aut quia nec iste dat nec ille recipit, sed ille alias fuit simoniacus, et tunc ordinatur non simoniace a simoniaco.

Penes hoc sumitur distinctio Magistri satis sufficiens, sed in communi distinctione modorum accipitur simonia generalius, a qua pauci sunt hodie immunes in clero respectu multitudinis, utpote quando ille qui Ordines tribuit, ex causa indirecta tribuit vel alius ex causa inordinata acquirit sive Ordinem sive beneficium ; et isti sunt quinque modi, quorum sufficientia patet sic. Si aliquis inordinate movetur, aut ex timore male humiliante, et sic est unus modus ; aut ex amore male inflammante, et tunc - cum triplex sit amor, scilicet superbia vitae, quae amat honores, et concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum - penes concupiscentiam oculorum accipitur illa quae est in nummo, quae comprehendit omne terrenum et obsequium vile ; penes amorem carnalem accipitur aliud membrum, scilicet caro, quod comprehendit inordinatum amorem, sive respectu propinquorum sive respectu aliorum, ut si quis amore fornicariae promoveret filium fornicariae. Si autem quantum ad superbiam, dupliciter : aut prout appetit favorem, ut hypocrita, et sic est favor sive fama popularis ; aut prout appetit laudari, et sic lingua. Et sic patet sufficientia.

Vel ut distinguatur munus a manu, a lingua et a corde, et duplex motivuin timor et amor, et sic erunt quinque modi. Et per hoc patet numerus et sufficientia.

Ad illud quod obicitur de fama, dicendum quod fama magnum bonum est non appetenti, sicut viro iusto, sed appetenti et laboranti ad hoc non est magnum bonum, sicut hypocritae ; unde Proverbiorum 10, 7 : Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.

Quod obicitur de consanguinitate, non est simile, quia sacerdotium Veteris Legis erat carnale, sed illud Novae est spirituale.

Et sic patent ea quae sunt circa istam partem.