Distinctio XLII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

De parentalium graduum famosa quaestione etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de cognatione carnali. In hac parte agit de spirituali, et continet haec pars praesentem distinctionem, quae potest dividi in duas partes.

In prima agit de cognatione spirituali.

In secunda vero agit de secundis nuptiis, ostendens illas esse licitas ; quae pars supra divisa fuit contra totam praecedentem ; et hoc facit ultimo capitulo : Sciendum est etiam quod non solum primae vel secundae nuptiae etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima ostendit qualiter spiritualis cognatio contrahatur.

In secunda, qualiter impedit Matrimonium, ibi : Quod autem compater et commater etc.

 

Et illa dividitur in duas.

In prima agit de cognatione directa.

In secunda vero de indirecta, ibi : Solet etiam quaeri, si commatrem etc.

 

Prima pars iterum dividitur in duas.

In prima agit quomodo cognatio spiritualis impedit in se.

In secunda vero, in comparatione ad cognationem legalem, ibi : Quod autem spirituales vel adoptivi filii.

 

Et ita tria determinat in hac distinctione.

Primum est de cognatione spirituali ;

secundum est de legali,

et tertium est de secundis nuptiis.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis circa tria incidit hic principaliter quaestio, sicut tria sunt quae Magister determinat.

Primo quaeritur de cognatione spirituali.

Secundo, de cognatione legali.

Tertio, de secundo foedere nuptiali.

 

 

ARTICULUS I

De cognatione spirituali.

 

Quantum ad primum primo procedamus per modum narrationis ;

secundo vero per modum inquisitionis.

 

 

PRAENOTATA

 

Circa primum tria sunt notanda.

Primo, quid sit.

Secundo, quot eius species.

Tertio, quot modis contrahatur. De primo sciendum quod cognatio spiritualis ita definitur : Cognatio spiritualis est propinquitas aut proximitas proveniens ex sacramenti donatione vel ad illud tentione. Unde tam ille qui baptizat quam ille qui tenet proximus et cognatus spiritualiter iudicatur, Causa XXX, quaestione 1, Omnes quos in poenitentia, et Extra, De cognatione spirituali, capitulo ultimo.

De secundo notandum quod cognationis spiritualis tres sunt species. Una dicitur compaternitas, quae attenditur inter patrem spiritualem et carnalem patrem. Alia dicitur paternitas, et haec attenditur inter eum qui suscipitur et eum qui suscipit, sive sit masculus sive femina. Tertia dicitur fraternitas, et haec attenditur inter filium spiritualem et filium carnalem praecise et universaliter ; nam non se extendit nisi ad illum qui suscipitur, Causa XXX, quaestione 3, Super quibus, et Extra, De cognatione spirituali, capitulo 7, Tua nos. Et omnes istae species impediunt Matrimonium.

De tertio sciendum quod spiritualis cognatio dupliciter contrahitur, scilicet directe et indirecte. Indirecte, ut quando uxor efficitur commater alicuius per actum viri, vel e converso vir efficitur compater per actum uxoris. Directe vero contrahitur per actum proprium, ut cum tenet aliquem vel aliquam ad sacramenti susceptionem.

Sed circa hoc fuerunt tres opiniones.

Prima dicit quod sicut septem sunt dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona Baptismi, scilicet a primo pabulo salis usque ad Confirmationem, quae fit per episcopum ; et in quolibet horum contrahitur compaternitas, ita quod non potest esse Matrimonium inter tales, Causa XXX, quaestione 1, Pervenit, in fine.

Secunda dicit quod per tria tantum sacramenta contrahitur, scilicet per catechismum, Baptismum et Confirmationem episcopi, De consecratione, distinctione 4, In catechismo.

Tertia opinio parum differt a secunda. Dicit enim quod in his tribus contrahitur cognatio spirituatis, sed in Baptismo et Confirmatione adeo fortis est, quod impedit contrahendum et dirimit iam contractum, Causa XXX, quaestione 1, Si quis filiastrum. In catechismo autem contrahitur adeo exilis, quod vix impedit contrahendum et non dirimit iam contractum, Extra, De cognatione spirituali, Contracto.

Sed quae istarum opinionum sit verior, dubitationem habet. Et propterea circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum cognatio spiritualis contrahatur per aliquod sacramentum.

Secundo quaeritur, utrum impediat Matrimonium.

Tertio quaeritur, utrum transeat ab uno in alterum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum cognatio spiritualis contrahatur per aliquod sacramentum.

 

Circa primum sic proceditur ; et quod. cognatio spiritualis contrahatur per sacramenta, videtur :

  1. Per illud quod dicitur Causa XXX, quaestione 1 : Omnes quos suscepimus, ita filii nostri sunt ut illi quos, nobis suscipientibus, unda sacri Baptismatis regeneravit. Ergo etc.
  2. Item, hoc ostenditur ratione, quia cognatio attenditur penes generationem ; sed sicut est carnalis generatio in filiis, ita et spiritualis in sacramentis : cum ergo sit vera regeneratio, videtur, quod sit ibi vera cognatio.
  3. Item, qui suscipit aliquem in Baptismo tenetur eum fovere et erudire in spiritualibus : ergo obligatur ad actum paternum spiritualem : ergo per aliquod vinculum spirituale : hoc autem appellamus cognationem : ergo etc.
  4. Item, reverentiam et honorem tenetur aliquis ei facere qui se regeneravit, maiorem quam aliis ; hoc autem non est propter aliud, nisi propter illud mandatum quo pater est honorandus specialiter prae aliis hominibus : ergo iste aliquo modo est pater ; sed non carnalis ; ergo spiritualis. Sed carnalis paternitas facit cognationem carnalem : ergo et spiritualis spiritualem.

 

Contra : Maius est vinculum caritatis quam alicuius sacramenti ; sed vinculum caritatis non efficit aliquam cognationem, nec carnalem nec spiritualem : ergo nec per aliquod sacramentum cognatio contrahitur.

  1. Item, inter omnia sacramenta sacramentum Eucharistiae est maioris unionis, pro eo quod unit in uno corpore : sed per sacramenti Eucharistiae susceptionem nulla efficitur spiritualis cognatio : ergo nec per alia.
  2. Item, plus assimilantur et conveniunt participantes unum sacramentum quam dans et suscipiens in quantum huiusmodi ; sed qui participant idem sacramentum propter hoc non dicuntur habere cognationem, nec spiritualem nec carnalem : ergo etc.
  3. Item, quia pater et filius sunt proximi, necesse est quod filii ab eodem patre procedentes sint proximi et cognati in cognatione carnali : ergo pari ratione, si est cognatio inter patrem spiritualem et filium, erit cognatio inter filios spirituales eiusdem patrii : ergo omnes qui baptizarentur ab uno essent cognati spiritualiter : ergo, cum hoc non sit verum, nec illud est verum quod cognatio spiritualis sit inter dantem sacramentum et suscipientem.

 

Respondeo : Dicendum quod spiritualis cognatio est et esse debet, et hoc propter conformitatem spiritualium ad carnalia. Sicut enim est carnalis generatio, in qua est vinculum et quidam amor naturalis, sic est spiritualis regeneratio per sacramenta aliqua et per illam similiter aliquod vinculum acquiritur et amor spiritualis : et ideo in illis sacramentis praecipue contrahitur in quibus est regeneratio. Quoniam igitur dispositio ad regenerationem est in catechismo, regeneratio in Baptismo, regenerationis consummatio in Confirmatione, hinc est quod in his tribus secundum communem opinionem contrahitur cognatio. Sed tamen, quia in catechismo non est vera regeneratio, ideo non contrahitur ibi vera cognatio nec alligatio fortis, sed adeo exilis ut, sicut dictum est, non dirimat Matrimonium iam contractum et vix impediat contrahendum.

Et sic concedendae sunt rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium de vinculo caritatis et Sacramento altaris, dicendum quod in neutro attenditur regeneratio, sed in aqua et Spiritu Sancto, quorum unum est in sacramento Baptismi, reliquum in sacramento Confirmationis ; et si aliqua regeneratio spiritualis attendatur, penes virtutes, haec facit cognationem ad Deum et Filium Dei, non filium vel cognatum hominis, pro eo quod virtutem operatur Deus in nobis sine nobis, sacramentum autem dispensatur per hominem.

  1. Ad illud quod obicitur de comparticipatione, dicendum quod comparticipatio sacramenti est vinculum commune, sive ab eodem sive a diversis sit, quia unus Deus, una fides, unum baptisma ; sed cognatio est vinculum speciale : et ideo sacramenti comparticipatio nec est cognatio nec facit cognationem ; non sic datio et susceptio sacramenti, immo dicit ordinem ad aliquam personam specialem et quoddam vinculum supraddit et quamdam specialem tentionem ; et hanc rectissime possumus. appellare cognationem. Et sic patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur ultimo de fraternitate carnali, dicendum quod non est simile, quia utrumque est vinculum speciale, et aliquo modo magis conveniunt qui generantur ab eodem, sicut supra monstratum fuit ; qui autem baptizantur ab eodem non magis conveniunt quam qui baptizantur a diversis.

Amplius, ex affinitate et affinitate non surgit tertia affinitas, nisi interveniat consanguinitas, quae est vinculum per se ; sic ex cognatione spirituali ex utraque parte non surgit cognatio spiritualis, nisi ex altera parte sit consanguinitas.

Unde cognatio ponitur inter filium spiritualem et filium carnalem, non inter spiritualem et spiritualem. Et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum cognatio spiritualis impediat Matrimonium.

 

Secundo quaedtur, utrum cognatio spiritualis impediat Matrimonium.

Et quod sic, videtur.

  1. Causa XXX, quaestione 1, De eo quod interrogasti etc., et infra : Si filiolam aut commatrem suam aliquis in Matrimonium duxerit, separandos esse iudicamus et gravi poenitentia plectendos.
  2. Item, ratione videtur hoc ipsum : tanto honestius et purius custodiendum est vinculum, quanto est sanctius et spiritualius. Si ergo propter honestatem non potest contrahi Matrimonium ubi intervenit vinculum carnale et cognatio carnalis, multo fortius ubi intervenit cognatio spiritualis.
  3. Item, qui est proximus cognatione carnali tractandus est affectu consanguinitatis : si ergo ille affectus non admittit copulam carnis, immo naturaliter refugit, ergo et cognatio spiritualis, ut videtur.

 

Contra :

  1. Cognatio.spiritualis. manet simul cum Matrimonio : ergo non impedit. Probatio : Causa XXX, quaestione 1, De eo quod interrogasti : Si coniuges legitimi filium suum de fonte susceperint, si volunt, simul maneant. Ergo non compelluntur separari : ergo spiritualis cognatio non impedit.
  2. Item, cognatio carnalis disponit ad spiritualem : ergo non habent oppositionem ad invicem : ergo una non praestat alteri impedimentum ; ergo nec commixtio carnis susceptioni sacramenti nec e converso.
  3. Item, plus facit. qui aliquem de errore trahit ad fidem quam qui baptizatum levat de fonte ; sed si quis convertat aliquam ad fidem, non impeditur cum ea contrahere, immo potest sponsalia contrahere sub hac conditione, si velit ad fidem venire : ergo nec impeditur, si fovat de fonte, quin etiam possit contrahere.
  4. Item, diversitas in participatione sacramenti impedit Matrimonium, ut puta cultus disparitas ; sed opposita habent oppositos effectus : ergo quod facit conformitatem in cultu et sacramento, disponit ad sacramentum. Hoc autem facit dispensatio et collatio Baptismi : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod cognatio spiritualis potest sequi aut praecedere Matrimonium. Si sequatur, generaliter verum est quod non potest infringere Matrimonii vinculum.

 

Sed tamen quantum ad ius solvendi debitum, distinguendum, quia hoc aut factum est necessitate, ut puta quando parvulus est in periculo mortis et non est qui baptizet eum, aut exignorantia, aut ex industria. In primo casu simpliciter non amittit ius petendi nec solvendi ; in secundo casu similiter, si fuit diligentia, non amittit ; in tertio casu amittit ius petendi qui hoc facit ; tamen, quia non debet peccatum suum alteri imputari, tenetur reddere. Et hoc totum confirmatur per auctoritates quae sunt in littera, quarum quasdam oportet reducere ad concordiam per praedictam distinctionem.

 

Si autem cognatio spiritualis praecedat Matrimonium, illa, inquam, quae contrahitur per Baptismum et Confirmationem sic impedit contrahendum et dirimit contractum, pro eo quod facit personas simpliciter illegitimas ; et ideo, si. videatur vinculum contrahi, non tamen contrahitur.

Impedit autem cognatio Matrimonium secundum tres differentias, scilicet paternitatis, compaternitatis et fraternitatis, sicut probatur Causa XXX, quaestione 1, De eo quod interrogasti, et in aliis sequentibus capitulis, et Causa XXX, quaestione 3, per totum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Per hanc distinctionem patet responsio ad primum obiectum, quia illa auctoritas intelligitur de cognatione quae consequitur Matrimonium, quae non potuit solvere prius vinculum quod inter personas legitimas erat contractum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod una cognatio est ordinata ad alteram, dicendum quod verum est, non tamen in eodem, sed in diversis. Sicut enim carnis commixtio ordinatur ad generationem, non tamen generans debet cum filia carnaliter commisceri propter novitatem vinculi, sic intelligendum quod non debet baptizans cum baptizato carnaliter commisceri nec per Matrimonium copulari. Amplius, quamvis unum horum vinculorum sit ordinatum ad alterum, non tamen spirituale ad carnale, sed e converso. Et ideo, postquam intervenit cognatio spiritualis, nunquam debet intervenire commixtio carnalis.
  3. Ad illud quod obicitur de illo qui revocat ab errore, dicendum quod illud vinculum non solum facit impensio beneficii, sed etiam statutum Ecclesiae Christi.

Si autem quaeras, quare magis instituit Ecclesia, dicendum quod per nullam institutionem dicitur homo generari, sed solum ad generationem disponi ; in Baptismo autem est vera generatio, et ideo non sic contrahitur vinculum quod praestet Matrimonio impedimentum per documentum fidei sicut per sacramentum Baptismi.

  1. Ad illud quod obicitur de diversitate cultus, quod impedit, dicendum quod sicut circa actum virtutis contingit virtutem corrumpi ab extremis, quoniam virtus desiderat medium, sic aliquo modo potest evenire in sacramentis, maxime circa Matrimonium. Unde sicut impeditur a nimia disparitate, ita etiam impeditur a nimia proximitate.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum spiritualis cognatio transeat ab uno in alterum.

 

Tertio quaeritur, utrum spiritualis cognatio transeat ab uno in alterum, utpote ab uxore in virum.

Et quod sic, videtur.

  1. Causa XXX, quaestione 4, capitulo 1, Sciscitatur : Constat virum compatrem constitui illi mulieri cuius Matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur.
  2. Item , ibidem ex Concilio Chalcedonensi : Si quis cum duabus sororibus aut cum duabus commatribus dormierit, secundum antiquam consuetudinem octo annis poeniteat. Ergo peccatum est contrahere cum duabus commatribus sicut cum duabus. sororibus.
  3. Item, ratione videtur, quia vir qui cognoscit mulierem, necessario efficitur affinis omni consanguineo mulieris qui est cognatus carnaliter ; et hoc propter hoc quod efficiuntur unum corpus : ergo pari ratione, si mulier est alicui cognata spiritualiter, si iungatur alicui, necesse est quod ille efficiatur affinis eidem.
  4. Item, magis uniuntur vir et uxor in unitate carnis quam mater et filius ; sed qui efficitur pater spiritualis alicuius, necessario efficitur compater matris : ergo multo fortius qui efficitur compater viri, efficitur compater uxoris.

 

Contra :

  1. Causa XXX, quaestione 4 : Qui spiritualem habet compatrem ; cuius filium de lavacro fontis accepit, et eius uxor eommater non est, liceat eidem, compatre suo defuncta, eius viduam ducere in uxorem.
  2. Item, in sequenti capitulo : Post obitum uxoris suae cum commatre uxoris coniugia copulari nulla videtur ratio vel auctoritas prohibere.
  3. Item, ratione videtur, quia unio carnis et spiritus simpliciter sunt disparatae : ergo per unam ad aliam non transitur : ergo non videtur quod ab uno ad alterum transeat cognatio spiritualis.
  4. Item, quantumcumque vir fuerit amicus sive filius Dei, per hoc uxor non coniungitur Deo novo vinculo nec e converso : ergo pari ratione, quando unus coniugum spiritualiter alligatur alicui , non propter hoc alligatur et alter.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum auctoritates sint ad utramque partem, cognatio spiritualis aliquo modo transit a muliere in virum, aliquo modo non.

 

Sed tamen notandum quod Magister et etiam Gratianus distinguunt sic, quod postquam alter coniugum contrahit cognationem cum aliquo, aut mutuo se cognoscunt aut non. Si sic, tunc transit cognatio spiritualis ab uno in alterum ; si non, tunc non transit.

Sed ista responsio a iurisperitis non approbatur nec ipsum capitulum concordat, Causa XXX, quaestione 4, Post uxoris obitum, ubi dicitur quod per unionem carnis non transitur ad unionem spiritus. Si ergo aliquis vel aliqua habet cognationem spiritualem, per sequentem copulam talis cognatio in alterum non pertransit.

 

Et ideo aliter distinguendum, quod aliqua mulier vel aliquis vir potest contrahere cognationem spiritualem aut per actum suum aut per actum alterius ; aut quia levat alterius filium aut quia levatur eius filius. Si per actum alterius, sic nullo modo transit nec communicatur. Si per actum proprium, aut ante carnalem copulam aut post. Si ante, tunc non transit nec communicatur, quia per unionem carnis sequentem non transitur ad unionem spiritus praecedentem ; et in his duobus casibus licet habere duas commatres. Si vero per actum proprium contrahit post carnalem copulam, cum vir et mulier sint una caro et unum principium, operatio sive actio unius alteri attribuitur, et in hoc casu non licet habere duas commatres, Extra, De cognatione spirituali, Martinus Bertham. Et ratio huius assignatur unitas principii.

Et sic solvuntur contrarietates. Et hoc continetur in his versibus :

Quae mihi vel cuius mea natum fonte levavit,

Haec mea commater fieri mea non valet uxor,

Si qua meae natum non ex me fonte levavit,

Hanc post fata meae non inde vetabor habere.

 

Concedendum ergo quod aliquo modo transit ab uxore in virum, licet aliquae ratiories ad hoc indudae sint sophisticae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, iam patet responsio, quod auctoriates currunt secundum illas duas vias priores.

  1. Ad illud quod obicitur, quod istae coniunctiones sunt omnino disparatae, dicendum quod non est verum, quoniam cognatio spiritualis fit per actum corporalem ; et quia unum corpus sunt, ita quod unitas praecedit : ideo quod fit ab uno, reputatur fieri ab alio. Sed cum unitas sequitur, non potest venire ad unitatem principii actus sacramentalis.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod non est simile, propter hoc quod fit per gratiam mentalem, hoc autem per actum corporalem. Et sic patet illud.

 

 

ARTICULUS II

De cognatione legali.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de cognatione legali. Circa quam primo procedendum est per modum narrationis, secundo per modum inquisitionis.

 

 

PRAENOTATA

 

Circa primum tria sunt praenotanda.

Primo, quid sit, et quae eius species.

Secundo, qualiter contrahatur.

Tertio, quomodo impedit Matrimonium.

 

Primo igitur sciendum est quod cognatio legalis ita describitur : Cognatio legalis est proximitas proveniens ex adoptione. Oritur autem quasi triplex proximitas ex adoptione. Una est quasi descendentium, quae attenditur inter adoptantem et filiam vel neptem adoptatam. Alia est quasi a latere, scilicet illa quae est inter filium naturalem et filiam adoptivam. Tertia vero est quasi quaedam affinitas, quae est inter adoptatum et uxorem adoptantis vel adoptantem et uxorem adoptati. Hae sunt species de quibus parum dicitur in iure canonum.

Secundo intelligendum est quod ista cognatio, sicut patet per rationem suam, contrahitur per actum adoptandi. Adoptare autem est extraneam personam in filium. vel filiam vel nepotem vel deinceps legitime assumere. Legitima autem assumptio dicitur, quia non omnis persona potest omnem adoptare. Nam adoptare non potest mulier, nisi ex rescripto principis sibi concedatur in solatium filiorum. Iste enim actus est proprie virorum. Item, non omnium, quia adoptare non potest minor viginti annis, nisi forte iusta causa interveniat. Ille vero potest adoptare qui paterfamilias est et sui iuris et potest generare ; nam spado vel frigidus non potest adoptare.

Quilibet autem potest adoptari, sive masculus sit sive femina, dummodo sit minoris aetatis patre adoptivo. Unde, sive sit minor sive maior sive habeat patrem, sive non, adoptari potest, differenter tamen. Qui enim sui iuris est dieitur arrogatus et transit in potestatem arrogantis. Qui autem est in potestate. patris non transit in potestatem adoptantis et dicitur simpliciter adoptari. Primum debet fieri auctoritate principis, secundum imperio magistratus.

Alia etiam differentia est, quia adoptans filio arrogato tenetur relinquere quartam partem bonorum, filio adoptivo nihil, si non vult.

Tertio intelligendum est quod cognatio legalis per modum descendentium et per modum affinitatis semper impedit Matrimonium. Unde nunquam adoptans potest contrahere cum filia adoptiva nec cum uxore filii adoptivi et sic de aliis. Sed in secunda specie non manet impedimentum nisi ad tempus, scilicet quamdiu est et durat adoptio ; sed, ea soluta emancipatione filii adoptivi vel naturalis, postea non impedit, Extra, De cognatione legali, et Causa XXX, quaestione 3, Ita diligere etc. et Iterum, Per adoptionem etc.

 

Ad intelligentiam autem horum tria breviter quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum cognatio legalis sit aliquod vinculum.

Secundo quaeritur, utrum impediat Matrimonium.

Tertio, utrum transeat ab uno in alterum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum cognatio legalis sit aliquod vinculum.

 

Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod cognatio legalis dicat aliquod vinculum secundum veritatem.

  1. Nicolaus Papa dicit, et habetur in littera : Inter eos non contrahitur coniugium quos adoptio iungit. Ergo aliqua iunctura et vinculum est ibi.
  2. Item, cognatio primo est per legem naturalem : si ergo lex divina ultra naturalem addit spiritualem, pari ratione lex humana ultra naturalem addere poterit et debebit legalem.
  3. Item, sicut patris est generare filium ; ita et fovere et hereditatem relinquere : ergo, cum aliquis assumit sibi aliquem ad hos actus, recte dici potest pater et me filius ; sed istae duae sunt relationes proximitatis : ergo etc.

 

Contra :

  1. Nullus potest sibi aliquem adoptare in patrem, ita quod sit ibi vinculum : ergo pari ratione nullus, ut videtur ; potest sibi aliquem adoptare in filium : ergo nullum est adoptionis vinculum.

2 Item, omnes iusti sunt filii Dei adoptivi : ergo adoptio est vinculum generale ; sed non attenditur ibi adoptio penes vinculum generale : ergo etc.

  1. Item, in nobis non sunt nisi duo, scilicet anima et corpus ; sed ex parte animae est cognatio spiritualis, ex parte corporis cognatio carnalis : ergo aut legalis non differt ab istis aut superfluit.

4 Item, cognatio est vinculum perpetuum, si est vera cognatio, sed adoptio non est perpetuum vinculum, quia adoptivus potest emancipari : ergo videtur quod nulla sit talis cognatio.

 

Respondeo : Dicendum quod est ponere vinculum cognationis legalis ; hoc autem vinculum transumptum est et habet originem a cognatione carnali sicut et cognatio spiritualis : Patris enim carnalis est filium  generare et filium educare ; quoniam igitur per sacramentum regenerationis est spiritualis generatio, hinc est quod contrahitur spiritualis cognatio.

Rursus, quoniam in adoptione fit assumptio alicuius ad actum paternum, qui est fovere ; educare, possessionem dimittere, hinc est quod est ibi affectus paternus et officium ; ac per hoc aliquod vinculum ; hoc autem a legibus statutum est in solatium filiorum, quod est maximum inter cetera ipsis coniugatis.

Et sic patet quomodo cognatio legalis sit vinculum.

 

Si autem quaeratur sufficientia harum trium cognationum, scilicet carnalis, spiritualis et legalis, dicendum quod tripliciter potest sumi : uno modo penes triplicem legem a qua est, scilicet legem naturalem, divinam et legem positivam. Quantum ad primam est cognatio carnalis, quantum ad secundam spiritualis, quantum ad tertiam legalis.

Secundo modo potest sumi penes illud quod respiciunt. Tria enim sunt in nobis bona : bonum naturae, bonum gratiae et bonum fortunae ; et bonum naturae respicit cognatio carnalis, bonum gratiae cognatio spiritualis, bonum vero fortunae cognatio legalis.

Tertio modo sic, ut cognatio carnalis respiciat carnem, spiritualis animam, legalis vero totum hominem.

His visis, facile est obiectis respondere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod obicitur, quod filius non potest adoptare patrem, dicendum quod sicut in naturalibus pater generat filium, non e converso, ita et in legalibus patris est adoptare filium, non e converso. Nam adoptio est quaedam generatio.
  2. Ad illud quod obicitur, quod omnes iusti sunt filii adoptivi Dei, dicendum quod sicut omnes sumus a Deo, tamen non sumus omnes consanguinei, quamvis habeamus unum patrem, pro eo quod ipse est principium commune ; sed quando ab eodem patre carnali generamur, habemus aliquod vinculum speciale : sic in proposito oportet intelligere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod in nobis non est nisi anima et corpus, dicendum quod non tantum in hominibus ista attenduntur, sed etiam adiuncta possunt ; et quaedam respiciunt animam magis, quaedam magis corpus, quaedam magis coniunctum, ut patet, cum dicitur : homo intelligens, albus et risibilis. Primum est ratione animae ; secundum ratione corporis ; tertium ratione coniuncti : sic in proposito potest intelligi.
  4. Ad illud quod obicitur, quod non est vinculum perpetuum, dicendum quod duo sunt in adoptione : et est dominium et subiectio, et hoc potest amoveri per emancipationem ; et est quaedam honestatis alligatio, quae non relinquit, ex quo semel alicui inest.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum cognatio, legalis debeat impedire Matrimonium.

 

Secundo quaeritur, utrum cognatio legalis debeat impedire Matrimonium.

Et quod sic, videtur :

  1. Causa XXX, quaestione 3, Ita diligere, Nicolaus Papa dicit et habetur in littera : Inter eos non contrahitur Matrimonium quos adoptio iungit.
  2. Itm, ratione videtur, quia alius est et debet esse affectus paternus et maritalis : si ergo adoptans aliquam tenetur eam tractare affectione paterna, ergo nullatenus potest nec debet affectione mariti.
  3. Item, cognationis vinculum impedit propter proximitatem ; sed in cognatione legali fit proximitas : ergo fit Matrimonio impedimentum.

 

Contra :

  1. Cognatio legalis est de iure positiva, sed Matrimonium de iure naturali ; sed ea quae sunt iuris positivi non possunt super ea quae sunt naturalis alligationis : ergo nec talis adoptio potest impedire Matrimonium.
  2. Item, Matrimonia reguntur iure poli, non iure fori ; sed tales adoptiones sunt de iure fori : ergo per tales adoptiones non habet Matrimonium impediri.
  3. Item, talis cognatio legalis nulli bono Matrimonii repugnat ; sed omne quod praestat impedimentum Matrimonio, ratione alicuius boni impedimentum praestat : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod cognatio legalis impedit Matrimonium. Et ratio huius est statutum Ecclesiae, quae legem confirmat et approbat.

 

Si autem quaeritur : quare Ecclesia statuit ? dici potest quod ratione honestatis, quoniam isti affectus, scilicet paternus et maritalis, circa eamdem personam, sunt incompossibiles, salva honestate ; et quoniam talis cognatio ad affectum consanguinitatis perducit, si quis contraheret, iam in hoc honestati derogaret ; et qui assuesceret contrahere cum filia adoptiva, aut parum aut nihil cum naturali timeret contrahere, cum illam assumpserit ad pertractandum ut filiam naturalem. Et sic patet quare debet impedire.

 

Quomodo autem impediat secundum tres differentias, ita quod secundum alteram ad tempus tantum, supra dictum est.

Ratio autem huius est, quia illa adoptio tenet ratione eius quod sub eadem potestate sunt filia naturalis et filius adoptivus, nec se habent ut fratres nisi quamdiu sic sunt ; et ideo, hoc cessante, possunt se habere secundum. affectionem coniugalem.

His visis, satis patent obiecta.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod enim obicitur, quod ius positivum non repugnat iuri naturali, dicendum quod Matrimonium non tantum est de iure naturali, secundum quod currit nunc Ecclesia, sed etiam regi oportet secundum ecclesiastica statuta.
  2. Ad illud quod obicitur, quod regitur iure poli, iam patet responsio, quia Ecclesia tale impedimentum sua constitutione et approbatione fecit esse validum ; alioquin non posset impedire.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non impedit aliquod bonum Matrimonii, dicendum quod, sicut supra dictum de cognatione carnali, quod impeditur bonum naturalis honestatis propter quod conservandum principaliter est institutum Matrimonium.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum cognatio legalis transeat ab uno in alterum.

 

Tertio quaeritur, utrum cognatio legalis transeat in alterum.

Et quod sic, videtur :

  1. Causa XXX, quaestione 33, et habetur in littera : Inter eos qui natura et eos qui adoptione sunt filii, venerandae leges Matrimonia contrahi non permittunt. Hoc autem non esset nisi cognatio transiret a patre in filium : ergo etc.
  2. Item, plus concordat unio carnis cum cognatione legali quam spirituali ; sed unio carnis facit cognationem spiritualem esse communem : ergo multo fortius cognationem legalem.
  3. Item, cognatio carnalis et spiritualis transit : ergo pari ratione cognatio legalis. Aut si non, quare non ? Quodsi non transiret, tunc non esset nisi unica species ; nunc autem tres assignantur.

 

Contra :

  1. Quia cognatio spiritualis est communicabilis, ideo necesse est, quodsi aliquis efficitur spiritulis pater alicuius, quod efficiatur compater patris eiusdem. Ergo pari ratione in adoptione ; quod tamen non conceditur : ergo non est cognationis transitus.
  2. Item, quia in cognatione spirituali transitus est a patre in filiam naturalem, ideo impossibile est quod unquam contrahat filius spiritualis cum filia naturali. Ergo pari ratione nunquam posset filius adoptivus contrahere cum naturali filia ; cuius contrarium dicitur Causa XXX, quaestione 3, Per adoptionem quaesita fraternitas.

Iuxta hoc quaeritur, cum vinculum cognationis legalis transeat in filios et nepotes et in uxores, quare non transit in parentes, cum se habeant in eadem proximitate ?

 

Respondeo : Dicendum quod vinculum adoptionis transit in alteram personam dupliciter, scilicet per carnis commixtionem et per generationem ; sed per carnis commixtionem transit ad semper, per generationem vero ad tempus.

Et ratio huius est, quia talis adoptio respicit bona temporalia et educationem paternam ; et quoniam vir et uxor coniunguntur ad semper et omnia quae habent pro indiviso habent, ideo contrahitur vinculum sempiternum ad uxorem.

Sed filii naturales nec semper cohabitant nec semper cum parentibus habent bona indivisa, immo, cum emancipantur, patrem relinquunt ; et bine est quod non manet illud vinculum.

Et sic patet quomodo transit illud vinculum et quando simpliciter et quando ad tempus.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud vero quod quaeritur : quare cognatio legalis non transit in patrem ? dicendum quod cognatio spiritualis transit in patrem, quoniam eumdem regenerat quem pater generavit, ita quod cognatio spiritualis respicit bonum interius ; ideo communicator in uno et ideo contrahitur cognatio compaternitatis. Sed adoptans adoptatum assumit ad aliquid extra, ideo non sic communicatur.

Quod obicitur secundo, iam patet.

Ad illud quod quaeritur : quare non transit in ascendendo ? dicendum quod humor venit a radice ad ramos, non e converso ; et quoniam filii rami sunt patris, ideo cognatio legalis a patre communicatur filiis ; non sic oportet nec debet communicari parentibus.

Et sic patet totum.

 

 

ARTICULUS III.

De secundis nuptiis.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de secundo foedere nuptiali. Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum sectmdae nuptiae sint licitae.

Secundo, utrum sint sacramentales.

Tertio, utrum sint honorabiles.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum secundae nuptiae sint licitae.

 

Quantum ergo ad primum ostenditur quod secundae nuptiae non sint licitae.

  1. Chrysostomus : Secundum virum accipere secundum praeceptum Apostoli licitum, secundum veritatem fornicatio est. Sed de unoquoque iudicandum est secundum veritatem : ergo secundae nuptiae non sunt licitae, cum nec fornicatio.
  2. Item, Ambrosius : A secundo die subtraxit Deus benedictionem, nobis intelligentiam derelinquens, non bonum esse Matrimonium duplex, quia ab unitate dividit. Sed ibi praefigurantur secundarum foedera nuptiarum : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia bigamus non potest promoveri ad sacros Ordines, sed poena non infligitur nisi pro culpa : ergo in bigamia est culpa.
  4. Item, peccatum est habere plures uxores simul nisi dispensetur a Deo : ergo pari ratione videtur esse peccatum habere plures successive. Si dicas quod non est simile, quia, cum sunt simul, fit iniuria primae uxori, non tamen successive ; contra : esto quod prima uxor velit, nihilominus est peccatum : ergo etc.

 

Contra :

  1. Abraham secundas contraxit nuptias cum Cethura, Genesis 25, 1 ; et in hoc non reprehenditur : ergo licitum fuit ei, et sic etc.
  2. Item, I ad Timotheum 5, 14 : Volo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse ; loquitur de viduis.
  3. Item , ratione videtur, quia nuptiae sunt in remedium ; sed, cum mulier moritur, viro vivente vel e converso, manet morbus et non adest remedium : ergo licitum est remedium adhibere, ergo et Matrimonium secundo contrahere.
  4. Item, nuptiae sunt in officium, hoc est in procreationem filiorum ad Dei cultum ; sed multi post obitum uxorum sunt idonei filios procreare, similiter multae mulieres post obitum virorum : ergo licet contrahere.

 

Respondeo : Dicendum quod non tantum secundae nuptiae, sed etiam tertiae et quartae et ampliores sunt licitae, dum tamen fiant bono fine, scilicet propter prolem generandam vel propter fornicationem vitandam vel propter necessitatem suam sustentandam, ut cum contrahit vir cum muliere, ut ipsum foveat vel e converso. Unde Augustinus dicit : Non contemnimus quotaslibet nuptias ; et Hieronymus etiam, quod Dominus non damnavit mulierem septemviram.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod dicit Chrysostomus, quod secundum veritatem est fornicatio, dicendum quod ipse vocat veritatem coniecturam rationis, quae tamen saepe fallitur, licet probabiliter iudicet.

Vel dicendum quod fornicatio dicitur quaedam immersio libidinis, quia illud maxime consuevit mover ad secundas nuptias contrahendas.

  1. Ad illud quod dicit Ambrosius, quod duplex Matrimonium non est bonum, dicendum quod illud intelligendum est sic : id est, non est honorabile.
  2. Ad illud quod obicitur, quod punitur poena irregularitatis, dicendum quod non passe ascendere ad sacros Ordines non est poena, quia etiam nec mutus vel mutilatus naturaliter potest ascendere ; nec tamen hoc est ei in poenam, sed quia non est idoneus.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non licet plures habere simul, dicendum quod non est simile, quia, viro vivente, mulier non habet potestatem sui corporis nec e converso vir, vivente muliere ; et ideo non potest alteri dare, et si dat, contra ius facit. Sed, mortua uxore, solutus est, et ideo alteri potest dare ; et ideo licet et non peccat.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum secundae nuptiae sint sacramentales.

 

Secundo quaeritur, utrum secundae nuptiae sint sacramentales sive habeant rationem sacramenti.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia sacramentum Matrimonii efficit consensus animorum expressus per verba exteriora inter legitimas personas ; sed talis est in secundis nuptiis : ergo etc. Quod istae personae sint legitimae, probatur, quia nullo iure a Matrimonio prohibentur.
  2. Item, coitus excusatur in secundis nuptiis, alioquin non concederet eas Apostolus ; sed coitus in Matrimonio excusatur ratione medicinae sacramentalis : ergo etc.
  3. Item, secundae nuptiae sunt inseparabiles sicut et primae : sed inseparabilitas in Matrimonio non venit ex parte boni fidei nec prolis : ergo ex parte boni quod est sacramentum.
  4. Item, qui cognoscit secundam coitu fornicario non efficitur irregularis, qui autem secundam cognoscit, cum qua contraxit, efficitur irregularis : ergo amplior est hic unio quam ibi ; sed non nisi sacramentalis ; ergo etc.

 

Contra :

  1. Qui iterat sacramentum facit ei contumeliam, et ideo nihil facit iterando ; sed in secundis nuptiis iteratur Matrimonii sacramentum : ergo non est ibi sacramenti susceptio, sed contumelia.
  2. Item, vinculum Matrimonii contrahitur ex mutuo consensu ; sed consensus est vinculum animorum, et Matrimonium est vinculum quod non solvitur, manentibus extremis : ergo, cum animae sint incorruptibiles, semper manet vinculum primi Matrimonii. Sed alligatus uni sacramentaliter, non potest alteri sacramentaliter obligari ; ergo etc.
  3. Item, in secundis nuptiis est carnis divisio ex parte viri vel mulieris ; sed Christus est indivisus et Ecclesia similiter indivisa et unius solius sponsa, et humana natura a divina est indivisa : ergo non manet significatio : ergo etc.
  4. Item, sacramentum est dignum benedictione, quia sacrum est et sanctificans ; sed secundae nuptiae non benedicuntur : ergo non videtur ibi esse sacramentum.

 

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de secundis nuptiis, aut in se aut in relatione ad primas. Si in se, sic, cum sit ibi consensus expressus inter legitimas sunt utique sacramentum, nec est ibi carnis divisio, sed unio carnis viri et mulieris. Si autem loquamur in comparatione ad praecedentes, sic manet in eis sacramenti ratio incompleta propter carnis divisionem, quia in primis carnem suam univit cum uno, in secundis cum alio ; et talis divisio tollit de plenitudine significationis.

 

 [Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sacramentum iteratur, dicendum quod sacramentum iterari non dicitur nisi primo manente ; sed primum est solutum, uxore mortua.

 

  1. Ad illud quod obicitur, quod vinculum animarum quae sunt perpetuae, dicendum quod anima et est anima et est spiritus ; et non est vinculum animarum nisi in quantum coiunctae corporibus ; ordinatur enim hoc vinculum ad carnis commixtionem ; ideo solvitur, cum anima separatur et desinit animare.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod secundae nuptiae carnem dividunt, dicendum quod hoc est per accidens, quia primo uniunt et per consequens dividunt ; et sunt sacramentum ratione unionis, non ratione divisionis. Tamen quia divisio concomitatur unionem nec est de perfectione sacramenti, ideo non debetur ei tanta solemnitas ; et quia benedictio est ad solemnitatem, ideo tales nuptiae non benedicuntur.

Et sic patet sequens.

Sed attendendum quod nuptiae possunt esse secundae ex parte viri et primae ex parte mulieris vel e converso vel ex parte utriusque. In primo casu plus salvatur ratio sacramenti : Chritus enim unitur pluribus animabus et sibi eas desponsat ; in secundo casu minus ; in tertio minime. Et ideo in primo casu, cum mulier est virgo, quamvis vir sit bigamus, nuptiae benedicuntur.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum secundae nuptiae sint honorabiles.

 

Tertio quaeritur, utrum secundae nuptiae sint honorabiles.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia omne illud in quo salvatur ratio honesti, salvatur ratio honorabilis ; sed in secundis nuptiis salvatur ratio honesti, quia vitatur inhonestas fornicationis : ergo etc.
  2. Item, gloria est patris filios successores in bonis relinquere et maxime bonos ; sed frequenter in primis nuptiis non acquiruntur filii, sed in secundis ; ergo videtur quod non habenti prolem honorabile sit secundo nubere.
  3. ltem, omnia sacramenta divina sunt honoranda : ergo omne quod tenet in se rationem sacramenti, tenet rationem honorabilis ; sed secundae nuptiae su.nt huiusmodi, ut prius probatum est : ergo secundae nuptiae sunt honorabiles.
  4. Item, in Lege qui nolebat suscitare semen fratri extrahebatur calceamentum de pede et exspuebatur in faciem eius in signum opprobrii sempiterni, Deuteronomii 25, 7. Ergo, si multo magis debet quis sollicitus esse de prole sua quam de aliena, videtur, quodsi aliquis non habens filios de prima uxore, ipsa mortua, nolit contrahere cum alia, quod sit sibi opprobrium : ergo, ab oppositis, contrahere cum secunda est honorificum.

Si tu dicas quod secus est nunc in Lege Nova, in qua quaeritur fecunditas mentis magis quam ventris, obicitur in contrarium, quod illud non solvit, quia, si aliquid est bonum, sua iteratione non fit malum, sed melius, quia duplex melius est quam simplex : ergo, si aliquid est honorabile, sua iteratione non fit vituperabile. Sed primae nuptiae sunt honorabiles : ergo, etc.

 

Contra :

  1. Omne illud est indecens a quo arcentur, honestae personae ne intersint ; sed. secundae nuptiae sunt huiusmodi : ergo etc. Maior manifesta est ; minor probatur per illud Caesariensis Concilii quod ponitur in littera : Presbyterum, inquit, prandere in nuptiis bigami non convenit, cum poenitentia bigamus indigeat. Ergo etc.
  2. Item, omne illud est indecens per quod efficitur quis ineptus ad gradum dignitatis ad quem prius erat idoneus ; sed per secundas nuptias efficitur quis ineptus ad gradum sacerdotii ad quem erat prius aptus : ergo secundas nuptias contrahere est vituperabile et indecorum.
  3. Item, omne illud est in opprobrium quod reddit hominem notabilem de aliquo vitio ; sed secundae nuptiae sunt huiusmodi : ergo etc. Et hoc confirmatur per illud Ambrosii quod habetur in littera, quod etiam in praesenti carent gloria.
  4. Item, omne illud est in opprobrium quod reddit indignum ecclesiastica benedictione ; sed secundae nuptiae, quamvis sint licitae, privatae sunt benedictione quae debetur illi sacramento : ergo sunt opprobriosae.

 

Respondeo : Dicendum quod Matrimonii saeramentum est utile et honorabile. Et quamvis utile et honorabile sit ratione triplicis boni, fidei, prolis et sacramenti, tamen, ut appropriate loquamur, nuptiae sunt honorabiles, quia torus est immaculatus, et hoc est per bonum fidei ; utiles vero sunt, quia venter est fecundus, et hoc est per bonum prolis. Bonum vero sacramenti ad utrumque refertur : ad honorabilitatem, in quantum significat : sic enim sacramentum hoc magnum est et honorabile, scilicet ratione significati, in Christo scilicet et Ecclesia ; ad utilitatem vero in quantum remedium peccati.

 

Si ergo loquamur de secundis nuptiis ratione utilitatis, sic salvatur ratio utilitatis. Utiles enim erant, quia erant in officium et in remedium ; et utrumque horum ut plurimum in secundis nuptiis reperitur. Si ratione honorabilitatis, dicendum quod honorabiles erant ratione continentiae coniugalis et significationis sacramentalis et utrumque horum ibi est imperfecte et defective. Nam significatio sacramentalis defective est secundum veritatem, continentia coniugalis secundum probabilitatem. Ideo dico quod carent gloria , et ideo non sunt honorabiles ; tamen, quia carent culpa, non sunt vituperabiles, sed sunt tolerabiles. Unde nec Dominus nec Sancti eas prohibent tamquam malas, sed tamen eas non persuadent quasi defectivas.

Concedendum igitur quod, proprie loquendo, secundae nuptiae non sunt honorabiles, sicut ostendunt rationes ; et hoc est quod dicit Ambrosius et habetur in littera, quod etiam in praesenti carent gloria.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod vitatur fornicatio, dicendum quod vitatur secundum statum imperfectionis ; et ideo potius hoc ad utilitatem quam ad laudem vel honorem dignoscitur pertinere.
  2. Ad illud quod obicitur de cognatione, dicendum quod hoc non dicit secundum tempus gratiae, sed secundum tempus legis scriptae.

Vel si nunc dicat honorem, hoc est quantum ad hominem, non quantum ad Deum, quia quaeritur modo successio religionis, non sanguinis ; ideo utilitati potius quam honori hoc attribuendum est.

  1. Ad illud quod obicitur de sacramento, dicendum quod verum est quod est sacramentum ; tamen est cum defectu, ratione cuius habet quamdam ignobilitatem ; ac per hoc potius minuitur gloria, quam amplificetur in talis sacramenti contractione.
  2. Ad illud quod obicitur de suscitatione seminis, dicendum quod illud fuit proprium Legis Veteris, propter hoc quod ibi erat benedictio in prole carnali et promissio temporalis ; sed nunc illa lex non habet locum. Et si tu obicias, quod idem iteratum est melius, ergo honorabilius, dicendum quod verum est, si iteratio competat suae naturae, sicut in his quae acquiruntur per assuefactionem. Hoc tamen non habet ubique locum, quia Baptismus iteratus non est melior quam simplex, quia non competit ei iteratio ; sic iteratio Matrimonii non competit significationi nec competit usui honestatis sive castitatis nisi sit propter infirmitatem carnis, quae magis facit excusabilitatem quam honorem.

His visis, satis ptent quae sunt circa litteram.