Distinctio VIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO VIII
Post sacramentum Baptismi et Confirmationis sequitur Eucharistiae sacramentum.
PARS I
De antecedentibus sacramentum Eucharistiae.
DIVISIO TEXTUS
Haec est tertia pars huius partis totalis de sacramentis, in qua Magister tertio loco agit de sacramento Eucharistiae.
Dividitur autem haec pars in tres partes.
In prima agit de Eucharistia secundum se.
In secunda per comparationem ad suscipientes sive manducantes, infra, distinctione nona : Et sicut duae sunt res huius sacramenti.
In tertia per comparationem ad dispensantes sive conficientes, infra, distinctione undecima : Si autem quaeritur, qualis sit illa conversio etc.
Prima pars habet duas.
In prima determinat de his quae antecedunt esse huius sacramenti.
In secunda de his quae integrant esse huius sacramenti, scilicet quae sunt forma verbi et elementum, et hoc ibi : Forma vero, quam ipse ibidem edidit etc.
Prima pars habet duas, quoniam antecedens hoc sacramentum est duplex : quoddam, quod nihil confert ad esse, sed ad manifestum esse, et hoc est praefiguratio et nominatio ; quoddam, quod confert ad esse, ut institutio ; ideo prima pars habet duas partes et duo capitula.
In prima determinat Magister de huius sacramenti praefiguratione.
In secunda de institutione, ibi : Hic etiam inter alia consideranda occurrunt.
In prima parte primo ponit rationem nominandi et modos figurandi, ostendens quatuor praecessisse figuras.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis, secundum duo quae Magister determinat, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de figura sacramenti Eucharistiae.
Secundo de institutione.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum sacramentum Eucharistiae debuerit praefigurari.
Secundo quaeritur de numero figurarum et sufficientia.
Tertio quaeritur de figurarum praeeminentia.
ARTICULUS I
De praefiguratione sacramenti Eucharistiae.
QUAESTIO I
Utrum sacramentum Eucharistiae debuerit praefigurari.
Et quod hoc sacramentum sit praefiguratum, patet per illud Apostoli, I ad Corinthios 10, 3, 11 : Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt ; et post : Haec omnia contingebant illis in figura.
Et quod ita debuerit, apparet :
- Quia, si Lex Vetus fuit nobis futurorum figura, et quae erant digniora magis debent praefigurari, cum hoc sacramentum sit dignissimum, maxime debuit praefigurari.
- Item, ratione alia ostenditur, quia congruum erat ut processus a tenebris ad lucem fieret mediante umbra et figura, quia sicut natura non sustinet repentinas immutationes, sic nec anima ; sed in hoc sacramento est ipsa lux praesens : ergo debuit praefigurari.
- Item, hoc sacramentum est difficillimum ad credendum ; sed ad difficilia paulative est infirmus promovendus : ergo etc.
Contra :
- Mutationis non est mutatio : ergo nec signi signum ; sed sacramentum hoc, eo ipso quod sacramentum est, est signum et figura : ergo non debuit praesignari nec praefigurari.
- Item, Confirmatio et Extrema Unctio sunt Novae Legis sacramenta et non habent figuras in Veteri, quia, si dicas de unctione regum, illud nihil est, quia illud speciale, hoc universale. Ergo nec hoc debuit habere.
- Item, Baptismus habuit figuram, quae non tantum fuit figura, sed etiam remedium, ut puta circumcisionem ; sed nihil praecessit Sacramentum altaris, quod haberet eius remedium : ergo hoc sacramentum est sine figura.
Respondeo : Dicendum quod istud sacramentum praefiguratum est et praefigurari debuit tum ratione suae dignitatis, tum ratione difficultatis : ratione dignitatis, quia praedicandum et exspectandum erat sicut donum Dei excellentissimum ; ideo figurae huius sacramenti praeire debuerunt, et in quibus refocillaretur exspectatio fidelium et dignitas huius sacramenti famosior ostenderetur ; unde figurarum praemissio non fuit aliud quam famae eius divulgatio.
Ratione difficultatis, quia hoc inter sacramenta cetera est difficillimum ad credendum, immo inter cetera credibilia, ideo debuerunt homines ad hoc assuefieri quadam figurarum manuductione.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur primo in contrarium, quod signi non est signum, dicendum quod illud signum habet veritatem coniunctam ; unde non tantum est signum, sed etiam ratione coniuncti est veritas ; et quoniam veritatis potest esse signum et figura, ideo sacramentorum Novae Legis potest esse signum et figura, et maxime huius.
- Ad illud quod obicitur de Confirmatione et Extrema Unctione, multipliciter respondetur.
Quidam enim dicunt quod omnia sacramenta in Veteri Lege sunt praefigurata, quoniam rota erat in rota, in visione Ezechielis. Et quod obicitur de duobus sacramentis, solvunt per interemptionem, quoniam tres unctiones Legis Novae praefiguratae sunt per tres unctiones David, de quibus I Regum 16, 13, et II Regum 2, 4 et 5, 3, et ita per interemptionem respondent.
Alii dicunt aliter quod illa sacramenta non fuerunt praefigurata propter suam perfectionem ; unde distinguunt tria genera sacramentorum. Quaedam enim sunt suprema, ut illa quae dant gratiam perfectam vel ad pugnandum vel ad egrediendum ; et talia sunt Confirmatio et Extrema Unctio, quae de ratione sua perfectionem dicunt : et quoniam Lex neminem ad perfectum duxit, ideo haec duo sunt propria Novae Legis.
Alia sunt quasi media, quae gratiam magnam dant, ideo pertinent ad Legem Novam ; tamen, quia non dicunt perfectionem, possunt praesignata esse in Veteri Testamento, et haec, ut dicunt, sunt duo, scilicet Baptismus et Eucharistia.
Quaedam sunt infima, ut Matrimonium, Ordo et Poenitentia ; et haec non sunt propria, immo communia nec tantum praesignata, immo inchoata et in Nova perfecta.
Tamen praeferre alia sacramenta duobus quae praefigurata sunt, videtur valde absurdum : cum sint haec duo sacramenta, Baptismus et Eucharistia, famosissima.
Et ideo aliter dicendum quod, quamvis omnia aliquo modo praefigurata sint, haec duo tamen pluribus et expressioribus figuris, tum propter difficultatem in credendo, quae est in Baptismo, quia primum sacramentum, in Eucharistia, quia summum ; tum propter dignitatem, quae est in Baptismo quantum ad efficaciam, in Eucharistia quantum ad continentiam ; tum propter Ecclesiae unitatem, quae est in Baptismo quantum ad inchoationem, in Eucharistia quantum ad consummationem, vel in Baptismo quantum ad signaculum christianitatis, in Eucharistia quantum ad cultum Deitatis. Unde, quamvis alia habeant figuras aliquo modo, non tamen ita praecipue nec ita expresse.
- Ad illud quod obicitur, quod Baptismus habuit figuram sanctificantem, dicendum quod ratio huius est duplex. Prima est, quia Baptismus est remedium contra morbum perniciosum et mortiferum ; et est remedium parvulorum, qui se non possunt iuvare ; et quoniam qui minus se possunt iuvare maiori indigent auxilio : ideo sacramentum praecessit Baptismum, quod de se haberet efficaciam. Non sic est de Eucharistia, quoniam est sacramentum iam viventium et adultorum, qui se possunt iuvare auxilio fidei et motu liberi arbitrii ; unde supplet in eis fides quod deerat a parte sacramenti. Et sic patent quaesita.
QUAESTIO II.
De numero et sufficientia quatuor figurarum.
Secundo quaeritur de numero et sufficientia figurarum huius sacramenti ; et Magister assignat quatuor, scilicet agnum paschalem, manna, sacrificium Melchisedech et sanguinem, qui profluxit de latere Christi.
Sed videtur quod Magister assignet insufficienter :
- Quia aliae figurae praecesserunt in sacrificiis et oblationibus diversorum, ut in hoedo, quem obtulit Manue, Iudicum 13, 19, et favo mellis, I Regum 14, 27.
- Item, videtur falsus in assignando manna pro figura, quia habuit omnem saporem ; sed hoc non habet Eucharistia, quia tunc alia sacramenta superfluerent.
- Item, obicitur de oblatione Melchisedech, quia ipse obtulit et dedit Abrahae ; sed sacramentum Eucharistiae offertur Deo : et ita non videtur figura.
- Item, obicitur de agno. paschali et eius sanguine, quoniam praecessit transitum maris rubri, ergo figuram Baptismi ; et ita videtur, si recta fuit figura, quod et Eucharistia fuit ante Baptismum ; quod absurdum est.
- Item, obicitur de sanguine, qui fluxit de latere Christi, quia ille idem est in hoc Sacramento secundum veritatem et est signatum in hoc sacramento : ergo idem est figura sui et idem est signum et signatum respectu eiusdem ; quod est omnino inconveniens.
Respondeo : Dicendum quod Magister sufficienter assignat figuras in hoc sacramento, habita respectu ad omnes leges. Nam in lege naturae ponit figuram sacrificium Melchisedech et in lege Moysi similiter agnum et manna et in lege gratiae sanguinem passionis.
Similiter sufficientes sunt figurae, si attendamus ad ea quae praesignantur. Nam in hoc sacramento est visibilis forma, et haec praesignata est in sacrificio Melchisedech ; et est res contenta, et haec in agno paschali ; et res signata tantum, et haec in manna ; et virtus dans efficaciam, et haec in sanguine, qui fluxit, de latere Christi. Unde tres primae tenent rationem figurae, sed ultima magis tenet rationem causae, nihilominus tamen habet rationem figurae, pensatis circumstantiis, quod de passo et iam mortuo profluxit sanguis et aqua.
[Ad obiecta] :
- Quod ergo obicitur de sufficientia, iam patet, quia aliae figurae reducuntur ad has ; omnes enim oblationes et omnia sacrificia ad agnum paschalem et omnes cibi ad manna reduci possunt.
- Ad illud quod obicitur de manna, dicendum quod omnem tantum valet dicere quantum perfectum ; vel si omnem distributive dicatur, intelligitur quantum ad rem contentam ; vel si intelligatur quantum ad effectum, facienda est vis in sapore quantum ad actum cibandi ; et tunc alia non superfluunt.
- Ad illud quod obicitur de sacrificio Melchisedech, dicendum quod peroptime praefiguratum est ibi et in manna sacramentum Eucharistiae, quoniam hoc sacramentum nobis profertur ad esum et Deo offertur ad cultum ; et ideo datur nobis divinitus et nos Deo offerimus ; et hoc signatum est in manna, quod repositum fuit in urna coram Domino, quia datum fuit de caelo ad esum, et iterum coram Domino repositum ; taliter datur hoc sacramentum, si quis inspiciat diligentius, quia de caelo nobis datur et nos sumimus, tamen nihilominus Deo offerimus.
- Ad illud quod obicitur de agno paschali, dicendum quod agnus ille proprie significabat Christi passionem, quae erat radix et fundamentum virtutem praebens omnibus sacramentis, et ideo omnia praecessit. Et quamvis omnia sacramenta efficaciam habeant a passione, quia in hoc sacramento veraciter continetur Christus passus, ideo esus et usus illius agni praecipue hoc sacramentum signabat, et ideo figuram Baptismi praecedebat non ratione qua illud sacramentum praefigurabat, sed ratione qua praefigurabat passionem.
- Ad ultimum dicendum quod sanguis Christi, qui fluxit de latere Christi, non habuit, proprie loquendo, rationem figurae, quia ibi erat veritas ; tamen ratione modi emanandi, quia profluxit de latere mortui, habuit rationem quodam modo praefigurandi, maxime ratione annexi, scilicet aquae ; et istud melius tactum fuit in principio huius libri. Et sic patet solutio obiectorum.
QUAESTIO III.
De figurarum praeeminentia.
Tertio quaeritur circa hoc de figurarum praeeminentia, et quaeritur, quae figura sit expressior, utrum illa quae fuit tempore legis naturae an illa quae fuit tempore legis moysaicae an illa quae fuit tempore legis gratiae.
Et quod illa quae fuit tempore legis naturae, videtur :
- Auctoritate Ambrosii, De sacramentis : Apparet anteriora fuisse sacramenta Christianorum quam Iudaeorum. Sed hoc non dicitur nisi ratione legis naturae : ergo aliquo modo magis fuerunt sacramenta Christianorum in illo tempore ; sed non quantum ad veritatem vel efficaciam : ergo quantum ad expressionem figurae.
- Item, lex naturae magis convenit cum lege gratiae sive Evangelii quam lex Moysi, quia ius evangelicum plus habet de naturali dictamine quam de institutione ; econtra est in lege Moysi : ergo et sacramenta expressius figurant, ut videtur.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia Melchisedech obtulit sacrificium in pane et vino, et in eisdem speciebus modo offertur et celebratur Sacramentum altaris. Ergo, cum non possit expressius figurari quam in simili secundum speciem, videtur quod tunc praecessit figura expressissima.
Ad oppositum
- arguit Hugo de Sancto Victore : Sicut appropinquavit passio Salvatoris, ita signa debuerunt esse evidentiora ; et ratio eius est quia crevit cognitio veritatis. Ergo, cum tempore legis scriptae creverit cognitio veritatis et appropinquaverit passio Salvatoris, videtur quod figurae fuerunt expressiores.
- Item, hoc videtur ad litteram in manna, quia cibus ille erat de caelo aequaliter omnes reficiens et omnibus communis et omnem suavitatem habens ; sed panis et vinum ipsius Melchisedech de terra erat, et hoc sacramentum est panis de caelo descendens : ergo videtur, quod figura mannae fuerit expressior.
Respondeo : Dicendum quod figurae illarum legum secundum diversas considerationes mutuo se excedunt in expressione, sicut ostendunt rationes inductae.
Potest enim sacramentum hoc praefigurari quantum ad ritum vel quantum ad effectum, sive quantum ad signum vel quantum ad signatum. Si quantum ad ritum, sic expressior figura praecessit in sacrificio Melchisedech, sicut probant rationes inductae ; et hoc patet. Si autem quantum ad effectum, sic expresse praesignabatur in manna, sicut ostendunt rationes praedictae ; et sic patet responsio ad utramque partem.
Sed tamen adhuc restat quaestio : quare expressior praefiguratio praecessit in lege naturae quantum ad ritum ? Et ad hoc dicendum quod, quia Dominus instituit legem scriptam ut implendam et evacuandam, sicut veritas evacuat umbram, ideo, ne videremur iudaizare, disposuit figuras in lege Moysi dare expressas, sed tamen differentes quantum ad ritum, ut manifeste ex earum institutione ostenderetur legis illius evacuatio et imperfectio ; et ideo magis se dicit Christus sacerdotem secundum ordinem Melchisedech quam Aaron, ut ostendatur ibi legis et sacerdotii translatio, sicut ostendit Apostolus ad Hebraeos [7, 11]. Et sic patet totum.
ARTICULUS II
De institutione sacramenti Eucharistiae.
Quantum ad secundum articulum consequenter quaeritur de institutione sacramenti Eucharistiae.
Et circa hoc tria quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum a principio debuerit institui.
Secundo, supposito quod in lege Evangelii, quaeritur quando : utrum ante passionem an post.
Tertio quaeritur de modo et ordine instituendi.
QUAESTIO I.
Utrum sacramentum Eucharistiae debuerit institui a principio.
Et quod a principio debuerit institui, videtur :
- Quia hoc sacramentum est viaticum, quia praebet alimentum itineranti. Ergo tunc institui debuit quando homines itinerare coeperunt ad patriam ; sed hoc statim fuit post lapsum : ergo etc.
- Item, hoc sacramentum est sacramentum unionis corporis Christi mystici. Ergo tunc debuit institui quando fuit corpus mysticum ; sed hoc fuit a principio : ergo etc.
- Item, sacramentum Matrimonii non cessavit propter lapsum, immo quod erat in officium factum est in remedium ; sed esus ligni vitae datus erat homini, ut dicit Augustinus, in sacramentum : ergo non debuit cessare quin sacramentaliter ederet. Sed non debuit lignum comedere, quod daret vitam corporalem, quia morti corporali obligatus erat : ergo lignum vitae, quod daret vitam spiritualem ; sed hoc est Eucharistia : ergo etc.
- Item, sicut Poenitentia est contra mortale, ita Eucharistia contra venialia ; sed ab initio cucurrit veniale peccatum ut mortale : ergo pari ratione Eucharistia cum Poenitentia.
Contra :
- Hoc sacramentum est maxime gratiae contentivum ; unde et ab hoc nomen accepit. Ergo tantum tempore legis gratiae debuit institui.
- Item, hoc sacramentum est contentivum secundum veritatem corporis Christi quod traxit de Virgine. Ergo non potuit esse antequam esset hoc corpus : ergo tantum in Novo Testamento.
Respondeo : Dicendum quod hoc sacramentum congruebat legi tantum gratiae, tum propter rem contentam, quae est corpus Christi verum, tum propter efficaciam, quae est caritatis vinculum, quae in Nova Lege apparere et abundare debuit, in anterioribus autem imperfecte possideri ; ut ita gradus sit in mundo, sicut in uno homine.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitùr de viatico, dicendum quod non valet, quia aliquod debuerunt habere sustentaculum, non perfectum cibum ; et ita aliquam figuram, non rem ipsam.
- Ad illud quod obicitur, quod est signum corporis mystici, dicendum quod non tantum est signum eius, immo corporis Christi veri, et illius est signum immediatius ; et ideo, quamvis corpus Christi mysticum coeperit ab Abel, non tamen corpus Christi proprium, ideo nec hoc sacramentum.
- Ad tertium dicendum quod Matrimonium quantum ad officium omni statui conveniebat, quantum autem ad remedium non. Esus autem corporalis illius ligni conveniebat statui immortalitatis, esus istius ligni spiritualis omni statui, sed sacramentalis post istius ligni nativitatem et fructum. Est enim eius manducatio secundum etiam assumptam humanitatem, quam exposuit pro nobis in pretium et nunc exponit in cibum, Ioannis 6, 52 : Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
- Ad illud quod obicitur de Eucharistia, quod est remedium contra venialia, dicendum quod tripliciter deficit ista ratio : primo, quia morbus venialis non est ita periculosus ut mortalis ; secundo vero, quia per Poenitentiam veniale poterat habere remedium ut mortale ; tertio, quia illud sacramentum non est principaliter contra venialia ordinatum, ut infra videbitur.
QUAESTIO II.
Utrum sacramentum Eucharistiae debuerit institui ante passionem.
Secundo quaeritur circa hoc, quando debuerit institui.
Et quod ante passionem, videtur :
- Quia hoc sacramentum est relictum a Domino in viaticum, ergo tunc debuit institui, quando Dominus fuit viator. Si dicas quod non sequitur, quia non dicitur viaticum, quia a viatore, sed quia detur viatori, obicitur tunc quod ipse Dominus, non tantum formam instituendo, sed etiam exemplum praebendo dedit.
- Item, videtur quod iuxta passionem, quia hoc sacramentum datum est in signum amoris ; sed Dominus in fine ostendit specialia signa amoris ad discipulorum consolationem, Ioannis 13, 1 : Cum dilexisset suos, in finem etc.
- Item, hoc sacramentum est cibus reficiens. Ergo, si tempus institutioni et institutio debet esse concors effectui, videtur quod debuerit institui in hora Coenae.
- Item, hoc sacramentum impletivum erat eius quod praefiguratum erat in agno paschali. Ergo, si veritas debuit supponi umbrae, videtur quod debuit institui post esum agni, et ita in coena paschali.
Contra :
- Christus conficiendo dedit formam conficiendi ; ergo dando dedit formam dandi vel communicandi ; sed post Coenam non est tempus conveniens sumendi. : ergo videtur quod Dominus inordinate dederit. Hoc autem est inconveniens : ergo tunc non dedit.
- Item, hoc sacramentum sequitur Baptismum, ergo debuit institui post Baptismum ; sed Baptismus institutus est post resurrectionem, Matthaei ultimo, 19 : ergo etc.
- Item, in hoc sacramento continetur Christus sacramentaliter, ut qui non est nobiscum sensibiliter saltem sit sacramentaliter ; et in ascensione recessit a discipulis corporaliter : ergo , tunc debuit instituere hoc sacramentum.
- Item, hoc ipsum videtur, quia est signum memoriale ; sed talia melius memoriae imprimuntur, cum ultimo exhibentur, sicut dicit Augustinus, in quadam homilia : ergo inter omnia quae fecit, istud debuit esse ultimum. Sed multa fecit coram discipulis post resurrectionem : ergo hoc sacramentum debuit post omnia instituere.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum illud, cum sit visibile, continet corpus Christi verum, et vere est ibi cibus et praecipuum signum amoris : cibus, inquam, reficiens, et ideo tempore refectionis instituit ; cibus etiam paschalis, et ideo in paschali Coena. Quia vero erat signum amoris, et in recessu debet homo ostendere amoris signa et memoriale, ut arctius in memoria maneat, ideo in ultima Coena.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod si tunc institutum est, tunc deberemus illo uti, dicendum quod hora illa conveniens fuit primae institutioni ; sed usui nostro non convenit, quia institutio respicit effectum sacramenti, sed usus ulterius idoneitatem suscipientis ; et quia homo satur non est idoneus ad spiritualia peragenda, ideo non servat hoc Ecclesia nec debet servare.
Si obicias, quod tunc Apostoli primo indebite acceperunt, dicendum quod ipsi sobrie comederant exemplo Magistri ; et iterum, comederant cibum paschalem, qui erat quodam. modo spiritualis propter significantiam.
- Ad aliud de Baptismo dicendum quod non est credibile quod tunc esset forma instituta, sed quod alias instituit, ibi confirmavit et publicavit. Similiter subdidit de hoc sacramento : Ecce ego vobiscum sum etc.
- Ad aliud de recessu dicendum quod Christus recessit in passione ; unde ille fuit transitus et via ; et transitus ille fuit ad nostram salutem, ideo tunc instituit cibum paschalem ; sed in ascensione fuit ad suam gloriam.
- Ad aliud de memoria dicendum quod ante passionem fuit cum eis ut socius, et ideo tunc reliquit signa amoris ; sed post resurrectionem fuit ut dominus et quasi extraneus ; unde dicebat : Hoc est quod dicebam, cum adhuc essem vobiscum et ideo recessus ille debuit explica.re signum et sacramentum amoris.
QUAESTIO III.
Utrum Dominus Eucharistiae sacramentum prius confecerit quam verbum protulerit.
Tertio quaeritur de modo instituendi sacramentum Eucharistiae. Et cum institutio huius sacramenti fuerit in institutione verbi, quaeritur, utrum prius confecerit quam verbum protulerit.
Et quod sic, ostenditur :
- Ex textu Evangelii. Matthaei 26, 26 scribitur : Coenantibus illis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit ac dedit discipulis suis dicens : Accipite etc. ; et post : Hoc est corpus meum. Ex hoc verbo duplex elicitur ratio : prima, quia prius benedixit quam verbum proferret ; sed benedictio fuit consecratio : ergo prius benedixit et consecravit quam verbum proferret.
- Item, arguitur ex alio verbo, quia prius fregit quam verbum proferret ; sed fractio consequitur confectionem in hoc sacramento, sicut patet : ergo prius confecit quam proferret verba : ergo non instituit verba conficiendo.
Sed contra :
- Si verba non protulit conficiendo, aut confecit aliis verbis aut sine verbo. Si confecit aliis verbis, ergo illa maxime debent habere virtutem ; si sine verbo, ergo videtur quod Ecclesia non imitetur summum magistrum in conficiendo ; quod videtur inconveniens, cum in isto sacramento praecipue summus sacerdos formam et exemplar dederit consecrandi.
- Item, si non confecit his verbis, ergo verba in ore Christi fuerunt tantum significativa, ergo non habuerunt virtutem neque efficaciam : si tunc non habuerunt, videtur ergo quod nunquam habeant, quia non habent nunc nisi propter illud quod factum est tunc.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc sunt tres opiniones satis probabiles.
Prima est quod Dominus prius confecit qua verbum instituerit, sicut prius baptizatus est quam formam Baptismi institueret. Et ratio eorum est, quia ipse, qui est Verbum Patris, confecit se ipso sine verbo ; nobis autem, qui indigemus virtute Verbi, dedit formam post consecrationem.
Alia opinio est quod Dominus confecit simul et verba protulit, sed his protulit : primo in occulto ad conficiendum, secundo in aperto ad formam institutam manifestandam. Primum quidem intelligitur fecisse, cum dicitur : Benedixit et fregit ; et exponunt : Benedixit, scilicet occulte dicendo : Hoc est corpus meum ; et post fregit et distribuendo dixit aperte illud verbum : Hoc est corpus meum.
Tertia opinio est quod Dominus simul confecit et verbum instituit ; et sicut semel tantum confecit, ita semel tantum verba protulit. Et illud videtur convenientius. Ad quid enim toties verba proferret, cum bene posset facere semel proferendo ? Ulterius, quamvis posset conficere sine verbo, debuit tamen conficere verbum dicendo, ut Apostolis formam traderet, quia Dominus non tantum ibi suam potentiam ostendebat, sed etiam discipulos informabat.
Et haec positio est parvulus quam communicetur communior et probabilior. Hanc sustinendo dicendum est quod Dominus conficiendo verba instituit, quia verba proferendo post confecit.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod prius benedixit, dicendum quod benedictio illa non fuit consecratio, sed fuit quaedam praeparatio vel magis quaedam orationis sive gratiarum actionis praemissio, in qua ostendit nobis nullum cibum attrectandum nisi praevia benedictione.
Unde mos est ecclesiasticorum virorum ad omnem cibum praemittere benedictionem.
- Ad illud quod obicitur de fractione, dicendum quod duplici de causa potest esse fractio : vel ad figurandum vel ad distribuendum. Ad figurandum, sicut sacerdos frangit in altari, et haec sequitur confectionem. Alia vero est ad distribuendum, et sic, si aliquis conficeret pro multis, ita quod haberet unum panem, non hostias distinctas, congrue posset prius frangere. Et sic fecit Dominus ; unde fregit ut inter discipulos distribueret.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Post sacramentum Baptismi et Confirmationi. Videtur enim non bene ordinare sacramenta ; prius enim est cibare, quod est Eucharistiae, quam confirmari, quia parvulorum est cibari.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis Eucharistia sit cibus communis omnium bonorum, tamen dicit Augustinus quod est cibus grandium et perfectorum ; et ita sequitur illa duo sacramenta. Praeterea, secundum consuetudinem modernae Ecclesiae prius confirmatur parvulus quam communicetur.
Dub. II.
Item quaeritur : quare hoc sacramentum potius dicitur Eucharistia, cum in omnibus detur gratia bona, et in Baptismo maxime detur magna gratia ?
Respondeo : Dicendum quod hoc proprie dicitur de Eucharistia, tum quia principaliter est ibi ratio boni, tum etiam quia ratio gratiae. Ratio boni quia bonum est diffusivum et communicativum. Unde cibus, qui communicat se pluribus et per partes, est bonus ; qui communicat se pluribus totum et successive, est melior, ut verbum Dei quod praedicatur ; qui vero communicat se pluribus et totum et simul, iste est optimus ; et talis est iste cibus. Hic etiam est ille cibus qui est summum bonum, scilicet Christus Dominus ; et sic praecipue reperitur ratio boni.
Reperitur etiam ibi principaliter ratio gratiae, tum per modum contentivi, tum per modum effectivi. Per modum contentivi, quia hoc est solum sacramentum quo ipsa gratia est contenta secundum veritatem, immo plenitudo gratiae ; unde assimilatur ipsi caritati, quae unit fini et habet idem pro obiecto et pro fine. Ratione effectivi, quoniam hic est carbo ignitus, caro scilicet Christi, quae inflammat et beatificat, non tantum gratificat, sed et multipliciter adiuvat. Primum quidem, quia est cibus incorporans capiti, Ioannis 6, 57 : Qui manducat carnem meam in me manet. Secundo, quia fortificat, Psalmus [103, 15] : Panis cor hominis confirmat. Tertio, quia delectat, Sapientiae 16, 20 : Panem de caelo dedisti eis omne habentem delectamentum etc. Quarto, valet ad augmentum fidei, sicut dicitur infra, distinctione duodecima. Quinto, ad sublevationem spei, Matthaei ultimo, 20 : Ecce ego vobiscum etc. Sexto, ad dilatationem caritatis, quia est memoriale amoris : Hoc quotiescumque feceritis etc. Septimo, ad remissionem venialium, sicut dicit Innocentius.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod recte dicitur viaticum, quia nos in via reficit etc., quia, si dicitur viaticum, quia est viatorum, pari ratione et alia sacramenta.
Respondeo : Dicendum quod viaticum dicitur triplici ex causa. Prima est, quia est cibus itinerantium, quia datur transeuntibus de hac vita ad patriam. Secunda, quia institutus est a Christo ut itinerante sive transeunte. Tertia, quia signum est transitus Christi, sicut phase.
Dus. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod hoc sacramentum Dominus instituit, quare magis Dominus ipse per se sive in propria persona hoc sacramentum et Baptismum instituit ?
Et ad hoc dicendum quod, quia in Baptismo est inchoatio et in hoc consummatio, ideo illud instituit in principio suae praedicationis, istud in fine et in recessu a discipulis ; et ideo haec duo confirmavit, Matthaei ultimo, 19.
PARS II
De integrantibus sacramentum Eucharistiae, de verbo scilicet et elemento.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de antecedentibus sacramentum Eucharistiae. Hic agit de integrantibus ipsum, quae sunt duo, scilicet verbum et elementum sive visibile signum ; et haec pars habet duas partes.
In prima agit de forma verbi.
In secunda vero de significatione sive continentia signi, ibi : Nunc, quid ibi sit sacramentum.
Utraque pars habet duas.
Nam in prima determinat primo quae sit forma.
Secundo, qualiter est utendum ea, utrum scilicet sicut instituta est quantum ad tempus ; et hoc facit ibi : Ubi consideratione dignum est.
Similiter secunda pars, in qua agit de ratione significandi, habet duas.
In prima determinat quid. sit ibi signum et quid signatum.
In secunda determinat similitudinem et convenientiam unius ad alterum, ibi. : Porro illa species visibilis.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis secundum duo, quae determinat hic Magister, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de forma verbi in sacramento Eucharistiae.
Secundo, de significatione ipsius sacramenti.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur de forma verbi super panem.
Secundo, de forma verbi super vinum.
ARTICULUS I
De forma verbi in sacramento Eucharistiae.
QUAESTIO I.
De forma verbi super panem.
Quantum ergo ad formam panis, quae est Hoc est corpus meum, quaeritur primo quantum ad subiectum, scilicet quoad pronomen.
- Cum enim hoc sit pronomen et non relativum, est demonstrativum, quia aliter esset cassum, ut dicit Priscianus. Si igitur demonstrat, aut ad intellectum aut ad sensum. Si ad intellectum, tunc quaero : quid ? Non potest dici nisi corpus Christi verum : ergo sensus est : corpus meum est corpus meum ; hoc nihil videtur, quia nullam rationem operandi dicit. Si ad sensum, ergo sensus est : panis est corpus meum ; sed hoc simpliciter falsum : ergo neutro modo potest accipi.
- Item, hoc pronomen importat demonstrationem non ut conceptam, sed ut exercitam ; sed demonstratio non exercetur nisi circa illud quod actu est tempore prolationis : ergo si, cum profertur pronomen, non est ibi nisi panis, demonstratur ergo panis : ergo idem quod prius.
- Item, regula est quod terminus supponens verbo de praesenti non habenti vim ampliandi supponit pro eo quod actu est. Sed actu non est ibi nisi panis : ergo supponit pro pane. Sed illi non convenit praedicatum ; ergo locutio falsa.
Quaeritur etiam de compositione, scilicet de verbo « est ».
- Et cum ista forma sit forma operativa, videtur quod deberet ibi poni verbum operativum ; sed hoc verbum est verbum apracticon, id est extra operationem : ergo nullo modo deberet ibi poni.
- Item, hoc verbo Christus confecit et sacerdos intendit conficere, sicut Deus Verbo increato creavit. Ergo, si ad prolationem huius verbi statim fit, verbum illud est imperiosum : ergo videtur potius utendum verbo imperativo, ut diceretur sic : fiat corpus meum, sicut in creatione non dicitur fit, sed fiat lux.
- Item, subiectum et praedicatum dicunt formas incompossibiles ; sed verbum substantivum praesentis temporis dicit simultatem formarum praedicati et subiecti : ergo non debet dici de praesenti « hoc est », sed « hoc erit ».
Quaeritur etiam de hoc praedicato corpus meum.
- Videtur enim quod deberet magis dici caro, quia, caro magis est conveniens cibationi ; unde Ioannis 6, 56 : Caro mea vere est cibus.
- Item, si ista verba proferuntur a conficiente, ergo, cum conficiens loquatur de Christo ut de tertia persona, non. debet dici meum, sed Christi.
Si dicas quod Christus vim dedit his verbis sicut vim dedit in nomine suo daemonia expellere, cum dixit : In nomine meo daemonia eicient, Marci ultimo, 11 ; et tamen eicientes dicebant : In nomine Christi.
- Item, cum de forma aliorum sacramentorum sint actu pertinentes ad intentionem et usum sive ad consecrantem, ergo videtur quod illud quod antecedit : Accipite et comedite, et hoc quod sequitur : In mei memoriam facietis, sit de forma. Quaeritur ergo quae sit forma praecise ; et quare non ponatur in verbo exprimente actum ministri.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc multiplex fuit opinio.
Quidam enim dicunt quod verba illa dicit sacerdos non ut sua, sed ut Christi, unde materialiter tenentur ; nec tunc est quaerere quid ibi demonstretur per pronomen vel quid copuletur per verbum.
Sed hoc non sufficit dicere : primo quidem, quia, etsi verba in persona alterius proferantur, non propter hoc omnino materialiter tenentur, sed significative, cum recitentur in eo sensu in quo ille dixit. Praeterea, similiter possumus quaerere secundum quod a Christo prolata sunt.
Alii dicunt quod verba tenentur significative ; sed oratio non habet veritatem pro tempore in quo profertur, sed pro tempore in quo prolata est, ut haec oratio : ego bibo, non est vera pro tempore prolationis, sed pro tempore sibi coniuncto.
Sed illud non solvit, quia aut demonstratur ibi panis aut corpus Christi. Si panis, nullo tempore est oratio vera ; si Christi corpus, est omni tempore vera.
Alii dicunt quod tenetur significative oratio, et vera est etiam pro tempore in quo profertur ; sed non demonstratur ibi aliquid ad sensum, sed ad intellectum : ad intellectum, inquam, non sicut simile in simili, ut cum dicitur : haec herba crescit in horto meo, sed sicut signatum in signo, ut sit sensus : hoc, id est signatum per hoc, est corpus meum. Et haec significatio orationis vera est, etiam si nihil fieret. Sed rursus, quia significationi verae addita est ex institutione divina virtus efficacissima, ulterius oratio illa et ex Domini institutione et ex sacerdotis intentione est conversiva, ut sit sensus : significatum, per hoc quod est convertendum in corpus meum, est corpus meum.
Et haec opinio probabilior est praedictis ; adhuc tamen illud non plene satisfacit. Si enim, ut dicit Augustinus, verbum debet accedere ad elementum, ut fiat sacramentum ; et elementum non est ibi significatum, sed magis illud quod in corpus convertitur : non demonstratur ergo corpus Christi, sed substantia panis sub accidentibus, quae possunt oculis conspici. Et hoc quidem verum est, maxime cum intentio conficientis super panem feratur, ut convertatur in corpus, et illud demonstrat super quod fertur sua intentio.
Et propterea notandum quod ista oratio singularis est inter omnes orationes ; aliae enim sunt indicativae veritatis sive existentiae, haec autem id ipsum quod figurat facit. Unde est verbum operativum, et operativum non operatione successiva, sed instantanea ; et operativum non alicuius rei novae vel non existentis, sed terminus eius est ens actu completum et non mutatum ; et ad illud quidem terminatur ut est alterius signum, id est corporis Christi mystici ; et hoc totum facit virtute Verbi increati adiuncta ministro circa materiam nihil agenti.
Ex his sex conditionibus patet ratio omnium dictorum in hac forma, si quis inspiciat.
Quia enim hic sermo conversivus et transitivus sive ad transsubstantiationem ordinatus est operativus, et operatio est circa substantiam panis : ideo pronomen demonstrat panis substantiam sub accidentibus, quae oculis conspici possunt, et tangitur illud quod convertitur, per subiectum, sicut illud in quod, per praedicatum.
Quia vero terminus operationis est actu ens, non innovatum, ideo debet poni ibi verbum essendi, non fiendi, ut significetur conversio esse sine mutatione termini, scilicet in eo quod est.
Quia subito, ideo simul est fieri et factum esse, ideo praesens verbum instantaneum et non futurum : et tale est praesens huius verbi est : ideo melius dicitur est quam erit.
Quia vero operatio terminatur ad corpus Christi verum ut signum mystici, in quo est diversitas operationum, ideo dicitur corpus, non caro, quia corpus commune est ad totum heterogeneum et homogeneum, caro autem dicit homogeneum.
Quia vero hoc operatur virtute Verbi increati coniuncta et ut coniuncta, ideo dicit meum ; loquitur enim sacerdos in persona Christi : ideo pro Christo dicit meum.
Quia vero minister nihil operatur circa materiam nec immutat, ideo nihil plus est de forma ; etenim, si minister non tangat nec frangat, dum tamen intendat et verba dicat, confectum est ; non sic est in Baptismo.
[Ad obiecta] :
1-6. Ex his patent omnia obiecta, hoc solo excepto, scilicet de veritate locutionis. Quomodo enim est locutio vera, si demonstratur substantia panis, cum haec sit semper falsa : panis est corpus Christi, cum sint formae incompossibiles ? Et si tu dicas quod hoc verbum est non dicit ibi inhaerentiam, sed potius conversionem, tunc ergo secundum hoc potius competeret verbum imperativum.
Et propterea notandum quod sicut in Verbo aeterno, Filio Dei, Domino nostro Iesu Christo, est veritas et omnipotentia, sic verbo suo, ab ipso prolato, est veritas et efficacia, ut tale verbum sacramentis Novae Legis competat ; ideo debuit ita dicere verbum enuntiativum veritatis, sicut est ipsa veritas, ac per hoc indicativum. Et quia non esset verum simplici enuntiatione, ut non esset falsus, iunxit verbo efficaciam ore suo.
Et quia mandavit aliis facere et dicere, et ipse non iubet aliquem esse falsum : ideo in ore eorum, quibus dedit mandatum, dedit verbo efficaciam. Et ideo hoc verbum est in hac oratione non identitatem nec simultatem significat, sed hoc esse corpus, hoc est, ad huius verbi prolationem hoc totum transire in corpus. Unde oratio ista in ore alterius quam in ore sacerdotis falsa est, quia non convertit neque transsubstantiat hoc in illud ; nec vera est per identitatem.
Et hic sensus, quamvis sit huic orationi proprius, et similiter formae sanguinis, tamen non est alienus a ratione, pensatis conditionibus superius assignatis.
7-9. Ex quibus alia obiecta patent : Nec videatur inconveniens dicere quod hoc verbum est non identitatem dicit, sed potius conversionem in hac oratione, quae non tantum est significativa, sed etiam operativa. Magis tamen debuit poni verbum essendi quam operandi, quia magis competebat formae ut simul esset efficacia cum veritatis enuntiatione, simul etiam notaretur termini immutabilitas cum conversione.
QUAESTIO II.
De forma verbi supra vinum.
Secundo quaeritur de forma verbi super vinum, et haec habetur in canone 2 : Hic est calix sanguinis mei etc.
Sed videtur haec non esse forma :
- Propter hoc quod Magister dicit, quod haec est forma : Hic est sanguis meus. Cum ergo non sint duae, patet etc.
- Item, in nullo Evangelistarum habetur haec forma, quia in Matthaeo [26, 28] et Marco [14, 24] dicitur : Hic est sanguis meus ; in Luca [22, 20] : Hic est calix in meo sanguine. Si igitur non debet credi alicui, quod non sit in Novo vel Veteri Testamento, sed Novo et Veteri simpliciter est credendum, ergo forma est abicienda, et forma, quae in Evangelio traditur, est tenenda.
Item, quaero de huius formae congruentia.
- Et cum in forma non debeat poni nisi quod spectat ad essentiam sacramenti, et calix non sit nec de materia nec de forma, sed vas continens, ergo non debet in forma poni.
- Si dicas quod tenetur transsumptive, quaero : ad quid ? Si ad passionem, ergo sensus est : haec est passio sanguinis ; si ad potum, ergo sensus est : hic est potus ; sed sicut sanguis est potus, sic corpus est cibus : ergo, si in forma panis non dicitur : hic est cibus corporis, nec in forma vini debet dici : hic est potus sanguinis.
- Item, ubi est sermo translatus, est improprietas, et ubi est improprietas, est occasio erroris ; et omnis talis excludenda est ; ergo etc.
- Item, ubi transsumptio, ibi plures intellectus, scilicet proprius et transsumptus ; sed multiplicitas intellectuum est ratio evagandi, quod specialiter debet esse alienum a dispensante et conficiente hoc sacramentum : ergo etc.
- Obicitur autem ultra de hoc quod est sanguinis. Si enim hoc est principale in sacramento, videtur quod debeat exprimi in recto potius quam in obliquo.
- Item, si calix stat ibi pro contenta, et contentum non differt a sanguine, et obliqui sunt transitivi, non ergo debet poni in obliqua.
- Quaeritur etiam ultra de hoc quod dicit novi et aeterni testamenti , quia, si testamentum novum, non ergo aeternum : ergo male coniungitur unum cum altero.
- Item, videtur quod non deberet poni « Mysterium fidei », quia in aliis sacramentis est mysterium fidei, et tamen non ponitur : ergo nec in isto.
- Item, additur « Qui pro vobis et pro multis effundetur » ; quare similiter non dicitur de corpore tradetur ?
- Item, quare distinguit ? Cum enim. aequaliter pro omnibus sit effusus, videtur, quod non deberet dicere pro vobis et pro multis, sed pro omnibus.
Respondeo : Dicendum quod haec forma : Hic est calix sanguinis mei, est forma certa, forma congrua ; sed utrum sit tota, an quod sequitur sit de integritate, dubium est ; creditur tamen quod est tota. Tamen quod sequitur non est frustra additum nec debet aliquid resecari.
Quod autem ista sit forma certa, patet per hoc quod ipsam tenet Romana Ecclesia, quae fuit ab Apostolorum principibus edocta. Unde Innocentius : Romana Ecclesia illud semper integra fide servavit quod ab ipsis Apostolis, qui eam praesentialiter factis et doctrinis ecclesiasticos ritus docuerunt, accepit ; ab ipsis Apostolis Petro et Paulo, quos vivos auctores habuit et defunctos custodit, hune ritum sacrificii accepit quem hactenus immobili cultu servavit. Accipienda est igitur forma a canone, quia illa traditur non per modum narrationis, sed institutionis. Magister autem non intendit dare formam, sicut nec in aliis sacramentis fecit, sed illi consimilem insinuare. Accipienda est ab ipsis Apostolis, non ab Evangelistis, quia Apostoli Ecclesiam instituerunt secundum quod a Domino acceperunt ; Evangelistae vero divina verba et opera narraverunt, attendentes ad intellectum, non ad vocem. Ideo nec Evangelistae in forma conveniunt, quia formam fortassis tradere non intendant ; sed conveniunt in sensu quem narrare volebant. Et sic patet quod haec est forma.
Utrum autem illa quae traditur in Evangeliis sit forma in qua conficiatur, quis audeat negare aut quis praesumat asserere, cum nesciamus an ipsi intenderint formam describere an verba narrare ? Quod si intenderunt formam dare, forma in illis verbis omnibus salvatur, et modica variatio verbi, salvo sensu, formam non mutat ; et ita ex hoc non habetur quod ista quae habetur in canone, non sit forma, immo vere est forma, cum in sensu cum aliis conveniat. Quod si non intendant, tunc restat quod ista est forma ;· ac per hoc haec forma est certa.
[Ad obiecta] :
1-2. Et patet responsio ad obiecta. duo prima.
3-4. Est etiam congrua, quia in hoc sacramento significatur sanguis Christi ut effusus in pretium et ut administratus in potum ; sanguis autem neutrum dicit de se expresse, sed per coniunctionem cum calice, quia sanguis in calice ut effusus et potandus proponitur. Ideo calix in Scriptura significat aliquando passionem, ut Matthaei 20, 22 : Potestis bibere calicem, quem etc. ; significat et potus refectionem per transsumptionem, ut in Psalmo [22, 5] : Calix inebrians quam praeclarus est ! Propter hunc duplicem tropum melius dicitur calix sanguinis quam sanguis per se.
Si ergo quaeratur : ad quid transsumitur ? dico quod ad contentum. Unde dicitur calix sanguinis, sicut calix vini, cum dicitur : bibe calicem.
Si quaeras : quare non de corpore dicitur cibus corporis ? dicendum quod corpus Christi de se panis est ; sed sanguis non dicitur potus nisi prout propinatur in calice passionis.
5-6. Ad illud ergo quod obicitur de transsumptione, quod est occasio erroris et evagationis, dicendum quod hoc verum est ubi est transsumptio occulta, impropria et inconsueta ; sed sic non est hic.
7-8. Ad illud quod ultra quaeritur : quare sanguis ponitur in obliqua ? dicendum quod in recto intelligitur, nec obliquus et rectus construuntur transitive ut diversa, sed identitas est, sicut cum dicitur potus vini vel creatura salis. Et sic patet quod est forma congrua.
Est etiam tota et perfecta ; sufficiens enim est ad significandum transsubstantiationem vini in sanguinem Christi. Unde quod additur est de bene esse, quia in sequentibus describuntur effectus sanguinis in hoc sacramento significati et in passione effusi, qui triplex est.
Unus est Testamenti innovatio et innovati confirmatio, quia in morte confirmatur testamentum et novum efficitur, quia Vetus, quod in sanguine taurorum fuerat confirmatum, ibi est evacuatum.
- Ideo dicit : Novi et aeterni Testamenti.
Alius effectus effusionis sanguinis est fidei manifestatio, quia quod erat sigillatum et secretum in passione Agni est apertum.
- Ideo dicit « Mysterium fidei », id est secretum ; hoc enim erat in fide secretissimum, et, hoc revelato, revelata est fides ; vel quia difficilius ad credendum.
Tertius effectus est salus quorumdam Iudaeorum et multorum gentilium.
11-12. Ideo dicit « Qui pro vobis », per Apostolos intelligens Iudaeos ; et pro multis, per hoc intelligens gentiles.
Vel ideo dicit, quia in hoc sacramento debent pro se specialiter et pro aliis rogare ; ideo dicit : pro vobis sacerdotibus, et pro multis subditis per vos convertendis.
Posset hic quaeri de harum formarum variatione quantum ad additionem, diminutionem et cetera consimilia ; et de hoc sentiendum est quod dictum est circa formam Baptismi. Hic enim sunt diversae opiniones. Nam quidam dicunt quod qualiscumque variatio, salvo sensu, non tollit efficaciam formae ; alii vero dicunt quod minima mutatio tollit, quia his verbis sic ordinatis data est virtus.
Sed sicut tactum fuit supra, distinctione tertia, melius est viam mediam tenere ; unde quae ibi dicta sunt hic etiam supponenda sunt.
ARTICULUS II
De significatione sacramenti Eucharistiae.
Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de sacramento Eucharistiae quantum ad significationem , et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, quid sit ibi res et quid sacramentum.
Secundo quaeritur de unitate huius sacramenti.
QUAESTIO I.
Quid in Eucharistia sit res et quid sacramentum.
Circa primum proceditur sic. Magister dicit quod aliquid est ibi sacramentum tantum, ut species visibilis, et aliquid res tantum, ut corpus Christi mysticum, et aliquid res et sacramentum, ut corpus Christi verum, quod est res primi et sacramentum tertii.
Et videtur primo quod species visibilis non sit sacramentum corporis.
- Quia sacramentum naturalem debet habere similitudinem ad rem ; sed species non habet similitudinem, quia tam corpus Christi verum quam mysticum est totum heterogeneum, sed species homogeneum : ergo etc.
Si dicas quod species componitur ex pluribus granis, hoc nihil est, quia illa non sunt heterogenea, sed uniformia. Praeterea, species est accidens, ergo non componitur.
- Item, sacramentum Novae Legis efficit ; sed species nullam habent omnino operationem respectu contenti ; ergo non sunt sacramentum.
Item, quod corpus Christi verum non. sit sacramentum corporis mystici, videtur.
- Quia sacramentum est signum, signum autem est quod se offert sensibus ; sed corpus Christi, ut est sub illis speciebus, non offert se sensibus : ergo etc.
- Item, si est sacramentum, ergo signum ex institutione significans ; sed corpus Christi verum non est institutum ad significandum mysticum, nec debet institui, quia nobilius est, sicut caput toto corpore : ergo non est sacramentum.
Item, obicitur de mystico, quod non sit res :
- Quia res cuiuslibet sacramenti est aliqua gratia, quia dicitur sacramentum invisibilis gratiae visibilis forma. Ergo, cum corpus mysticum non sit gratia, non est res huius sacramenti.
- Item, res cuiuslibet sacramenti Novae Legis est effectus eius ; sed corpus Christi mysticum non est effectus huius sacramenti, quia effectus non praecedit causam ; sed corpus mysticum praecedit sacramentum : ergo etc.
Respondeo : Sicut dicit Magister, tria sunt in hoc sacramento : species visibilis, corpus Christi verum, et corpus mysticum. Et secundum quod dicit Hugo, primum est signum secundi et tertii ; secundum est res primi et signum et causa tertii ; et tertium est res secundi et veritas primi. Unde reperitur hic ratio efficiendi et significandi ; unde est verum sacramentum Novae Legis.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod debet habere similitudinem, dicendum quod species comparationem habet ad materiam componentem sive ex qua constat, quia est ex granis ; et comparationem ad effectum consequentem sive quem dat, qui est cibare. Si ad materiam, sic est ex granis purissimis ad invicem unitis ; et sic habet similitudinem cum corpore mystico, quod constat ex fidelibus puris, fide et caritate copulatis. Et si obicias, quod est diversarum operationum, non valet, quia uniuntur ut consimiles in unitate fidei et caritatis.
Si autem comparetur ad effectum, qui est cibare, tunc habet similitudinem ad corpus Christi verum, quod est vere cibus.
Potest tamen dici quod ad utrumque comparetur ratione eorum ex quibus conficitur, quia corpus Christi verum est ex purissimis sanguinibus, et corpus Christi mysticum ex puris fidelibus. Quod autem hic membrorum significetur varietas, hoc est per accidens, scilicet ratione corporis Christi quod traxit de Virgine, quod est corpus organicum
Et si obicias, quod species non componitur nec reficit, dicendum quod retinent idiomata substantiae quae prius ibi fuit, et ratione illius sunt signa convenientia.
- Ad illud quod obicitur de causalitate, dicendum quod illud quod est sacramentum tantum, si comparetur ad medium, per se non habet rationem efficiendi aliquam vel causandi nisi adiuncto verbo, ut patet in aqua respectu characteris ; sic in speciebus respectu corporis. Similiter, si comparetur ad tertium, habet rationem efficiendi mediante secundo, ut ablutio exterior cum charactere ; similiter hic species exteriores ratione corporis Christi veri interius contenti, quod unit et incorporat.
3-4. Ad illud quod obicitur de corpore vero, dicendum quod ex se habet naturalem aptitudinem ad repraesentandum. Quod autem repraesentet, hoc non convenit ei secundum se, sed prout subest speciebus visibilibus institutis ; et quantum ad hoc est signum visibile et voluntarie institutum in altero, non in se ipso ; nec ad significandum est institutum in se, sed ad efficiendum in se tamquam nobilius, ad significandum vero, ut est contentum in altero ; et hoc nihil derogat sibi.
5-6. Ad illud quod obicitur de corpore mystico, quod non est res, dicendum quod res huius sacramenti non dicitur corpus mysticum ratione partium, sed ratione unionis ; et illa unio est gratia et effectus sacramenti.
Si obicias, quod effectus sequitur causam, dicendum quod unio in corpore mystico potest esse dupliciter : vel ab unitate virtutum compingentium vel a gratia sacramentali, secundum quam sumentes magis Christo incorporantur, et sic per consequens magis ad invicem uniuntur. Prima praecedit et non est res ;· secunda sequitur et est effectus et res huius sacramenti.. Et sic patet illud.
QUAESTIO II.
De unitate sacramenti Eucharistiae.
Secundo quaeritur de unitate huius sacramenti.
Et quod sit unum sacramentum, probatur :
- Quia Ambrosius dicit quod simplex est sacramentum ; sed hoc est sacramentum : ergo simplex, ergo unum.
- Item, ratione videtur, quia hoc sacramentum unius effectus est causa et ad unum ordinatur : ergo est unum et non plura.
- Item, tantum septem sunt sacramenta ; sed si hoc non esset unum, essent sacramenta plura septem : ergo etc.
Contra :
- In Collecta : Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta, quae sumpsimus, et in multis aliis locis : ergo etc.
- Item, significata in hoc sacramento sunt plura, scilicet corpus Christi verum et corpus Christi mysticum, quae omnino habent differentem unitatem : nam corpus Christi verum est unum unitate integritatis, sed corpus mysticum est unum unitate formae aggregationis. Ergo etc.
Si dicas quod sunt ad invicem ordinata, ita quod unum per alterum, obicitur, quia plura sunt significata immediate et ex aequo, ut corpus et sanguis.
Si dicas quod sunt annexa, hoc non solvit, quia secundum veritatem sacramenti non sunt ut annexa.
- Item, sacramentum est signum essentialiter ; sed, plurificato superiori, plurificatur inferius ; sed in Eucharistia sunt plura signa : ergo et plura sacramenta.
Si dicas quod plura sunt signa ratione specierum, sed unum significatum, et ideo unum sacramentum ; contra : in nomine est vox et significatum, sicut in sacramento ; sed Marcus et Tullius, etsi idem significent, tamen diversa sunt nomina : ergo et in sacramento isto, etsi idem sit res, plura tamen debent dici sacramenta.
- Item, ista duo constituunt sacramentum : verbum et elementum, et elementum in ratione materialis, verbum in ratione formalis, Ergo ubi plura verba et elementa, ibi plura sacramenta ; sed sic est in proposito.
Si dicas quod ordinata sunt ad unum, et ideo sunt unum, contra : causa universalis et particularis ad unum effectum ordinantur, nec tamen sunt unum, sed. plures causae : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod unitas sacramenti non est unitas simplicitatis - constat enim ex verbo et elemento - sed integritatis ; nec integritatis absolutae, sed in comparatione, quia non uniuntur in tertio tamquam in forma, sed tamquam in signo. Quoniam igitur hoc sacramentum, quamvis duo signa contineat et duo verba, quia tamen ex his perfectum resultat signum et ordinatum ad unum, scilicet ad unionem corporis mystici, ideo est unum sacramentum.
Ratio autem talis integritatis et ordinationis unius dispositive venit a natura - quia nec panis est per se plene reficiens nec vinum, sed utrumque ; una enim plena refectio in natura venit ex utroque, et ita disposita sunt ad unam refectionem significandam - sed completive venit ab institutione divina, quae una institutione haec duo signa ordinavit ad significandam unam perfectam refectionem ; et ideo unum est sacramentum ratione naturae et institutionis divinae. Unde quia ex pluribus integratur, ideo Gregorius, materialiter loquendo, dicit sacramenta ; quia vero una ordinatione ordinatur ; ideo statim dicit : et praesta, ut hoc tuum sacramentum etc.
[Ad obiecta] :
- Et sic patet illud Gregorii.
- Ad illud quod primo obicitur, quod plura sunt significata, dicendum quod unum est propter alterum. et per alterum, quia verum significat mysticum.
Ad illud autem quod obicitur de sanguine, dicendum quod annexa sunt. Unde sicut oblatio agni et eius sanguinis non sunt duae oblationes vel sacrificia, sic in proposito intelligendum.
Et si illud non sufficit, dicendum quod ordinantur ad unum significatum ultimum.
- Ad illud quod obicitur, quod sunt plura signa, dicendum quod integraliter loquendo et materialiter, verum est, quia plures species, sed tamen unum signum integrum, sicut ostensum est. Non sic diversae voces sunt unum nomen, immo diversas rationes habent innotescendi et diversas institutiones, ideo plura nomina ; si autem unam haberent institutionem, unum esset nomen, sicut hoc nomen Bonaventura vel hoc nomen Bonushomo.
- Ad aliud similiter patet responsio, quia, quamvis sint duo verba et elementa, unum tamen sunt sacramentum, quia verbum et elementum non conveniunt ad unum sacramentum nisi ratione institutionis ordinantis ad unum. Quia ergo hic est institutio illa plura ad unum ordinans, ideo unum sacramentum.
Per hoc patet quod non est simile de causa universali, quia non tantum ad unum effectum causae particularis ordinatur universalis, sed ad multos alios ; sed haec duo ad unum perfectum sacramentum ordinantur ; perfectum, inquam, dico quantum ad significationem, quia in neutro salvatur ratio perfectae refectionis naturalis per se, sed in utroque simul, ut tactum est.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Attende, quae sunt verba : Accipite et comedite, quia videtur hic innuere Magister quod haec sit forma. Sed contra hoc est, quia Ecclesia his verbis non utitur : ergo non conficit : ergo Ecclesia aut male facit aut Magister falsum dicit.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc sunt duae opiniones.
Aliqui dicunt quod quia vis est data verbis, quod solum his verbis fit confectio quae dicit Ecclesia ; et si verba mutantur, quantumcumque sit sensus idem, non conficitur ; et ideo dicunt quod in his verbis non fit confectio sive consecratio ; et dicunt quod Magister non dat hic formam.
Alii dicunt aliter quod mutatio in modo enuntiandi, dum tamen servetur sensus, non impedit consecrationem. Unde in forma, quam ponit Magister, ita bene est consecratio sicut in forma quae ponitur in canone.
Verumtamen hoc asserendum est quod in forma, quae in canone scribitur, conficitur sacramentum ; de hac utilius est dubitare. Quis enim potest scire utrum Evangelistae et ipse Apostolus formam intenderent describere ? Ideo melius est hic pie dubitare quam praesumptuose definire.
Credo tamen quod, si quis ita conficeret, non esset parvipendendum, immo honor et reverentia exhibenda propter periculum et propter hoc quod non possumus discernere, quia maius periculum est in contemnendo hostiam consecratam quam non consecratam venerari pro consecrata : ut puta, si non consecrata commisceatur aliis consecratis, a quibus non possit discerni, melius est totum venerari quam despicere aliquam ex eis, cum non possit cognosci. Si quis tamen formam Ecclesiae ex certa scientia mutat, graviter peccat.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae. Videtur enim quod immo valde calumniandum, quia servandum est et imitandum tam factum quam verbum ; et iterum, magis quod dicit Dominus quam quod dicit servus ; sed Dominus confecit post coenam : ergo, quamvis Apostolus dicat contrarium, videtur quod magis post coenam conficiendum sit.
Respondeo : Dicendum quod in his quae Dominus praecepit, magis obediendum est Domino quam alicui alii ; sed tamen non omne factum Domini est praeceptum, quia non omnia fecit ad imitationem, sed quaedam fecit ad significationem et manifestationem veritatis, sicut dicitur fecisse Dominus quando fuit circumcisus, quia hoc non fecit ad imitationem, sed potius ad instructionem alicuius rei cognoscendae vel spiritualiter faciendae. Sic cibum illum instituit post coenam in significationem effectus vel etiam aliorum quae tanguntur in littera.
