Distinctio L — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio L

DISTINCTIO L

Hic oritur quaestio ex praemissis ducens originem etc.

 

 

PARS I

De statu damnatorum post iudicium.

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de statu Beatorum. In hac parte agit de statu damnatorum, primo post iudicium, secundo ante iudicium, ibi : Praeterea quaeri solet, si reproborum animae etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat subversionem voluntatis ;

in secunda excaecationem rationis, ibi : Hic quaeri potest : quare illae tenebrae etc.

 

Et utraque pars duas habet.

In prima opponit,

in secunda vero dissolvit.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis, secundum duo quae tangit Magister, duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de subversione votuntatis damnatorum.

Secundo de excaecatione rationis.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum damnati velint se peccasse.

Secundo, utrum votuntate deliberativa damnati malint non esse quam esse sic.

Tertio, utrum damnati mallent omnes esse damnatos quam quosdam damnatos, quosdam beatos.

 

 

ARTICULUS I

De subversione voluntatis damnatorum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum damnati velint se peccasse.

 

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod damnati vellent se peccasse :

  1. Quia Augustinus, De fide ad Petrum, dicit quod bonam habere nullatenus poterunt voluntatem ; sed nolle se peccasse est voluntatis bonae : ergo non poterunt hoc habere : ergo, si considerabunt peccatum suum, cum non possint nolle, necesse habent velle.
  2. Item, voluntas hominis post mortem est invertibilis sicut voluntas angeli mali ; sed angelus malus vult se peccasse : ergo etc.
  3. Item, malitia inclinat voluntatem ad malum sicut gratia ad bonum ; sed malitiit remanebit in damnatis sicut et gratia in Beatis : ergo sicut Beati bona quae semel voluerunt semper volunt, ita damnati semper volunt mala.
  4. Item, quod quis dimittat actum peccandi in praesenti, non potest esse sine gratia gratis data, multo fortius de peccandi voluntate : ergo, si nulla gratia datur ipsis reprobis nec natura melioratur, ergo peccandi voluntatem nunquam amittunt.

 

Contra :

  1. Sapientiae 5, 3 : Dicent infra se, poenitentiam agentes etc. Constat quod illa est consideratio rationis deliberantis : ergo videtur quod velint non peccasse.
  2. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum : Videmus, inquit, ferissimas bestias dolore poenarum a maximis voluptatibus abstinere. Sed damnati non ardentius appetunt quam bestiae atroces, et maxime cruciantur : ergo eorum appetitus retrahitur, et sic etc.
  3. Item, peccatum non placebat quia peccatum, sed propter libidinosam delectationem ; sed in damnatis exclusa est omnis libidinosa delectatio : ergo nullum peccatum eis placet.
  4. Item, mala voluntas, eo ipso quod mala est, est contra Deum, et eo ipso quod est contra Deum, est meritoria poenae. Ergo semper merentur poenam, et ita debet semper eis poena augeri, et sic in infinitum. Sed sic non dicitur : ergo etc.
  5. Item, voluntas mala, eo ipso quod mala, est inordinata : ergo quando exit in actum novum, de novo inordinatur ; sed nihil potest Deus relinquere inordinatum : ergo, si peccatum non ordinatur nisi in poena, et est nova inordinatio, ergo nova poena, et ita semper cresceret.
  6. Item, esto quod damnatis daretur libertas peccandi, nunquam fornicarentur ; si redirent ad corpora et locum haberent, constat quod nollent peccare, cum magis horreant tantam poenam quam delectationem peccati diligant : ergo videtur etc.

 

Respondeo : Dicendum quod mala voluntas dicitur dupliciter, scilicet actus et habitus. Dico ergo quod timor servilis peccatoribus non aufert habitum malae voluntatis, sed aufert actum : iste enim non vult luxuriari, quia timet puniri ; de ipsa voluntate tamen habitum non aufert ; quod patet, quia, si speraretur impunitas, vellet utique luxuriari.

Sic intelligendum in damnatis quod dolor poenalis aufert ab ipsorum voluntate actum volendi peccare, quia revera damnati non appetunt luxuriari nee dominari propter poenas quas ex illis actibus sentiunt se incurrisse ; habent tamen habitum voluntatis malae, per quam appeterent peccare, si non crederent se ex hoc puniri. Si ergo quaeras, utrum damnati nolint peccasse, dico quod nolunt, non propter hoc quod peccatum eis displiceat, quia iniustum, sed quia eis displicet poena iusta. Et ideo malam habent voluntatem hoc volendo, et ideo adhuc vivit in eis voluntas peccandi, licet dolore poenarum impediatur ne exeat in actum suum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et sic patet responsio ad primum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod voluntas est invertibilis, dicendum quod verum est de voluntate quantum ad habitum, in qua fit plena versio ; sed non est verum de vertibilitate quantum ad actum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod malitia inclinat sicut gratia, dicendum quod non est simile, quia motus gratiae praemiatur in simili et convenienti, sed motus libidinis in dissimili, ut in dolore ; et ideo impeditur, sed motus gratiae consummatur.
  4. Ad illud quod obicitur, quod abstinere a voluntate peccandi non est sine gratia, dicendum quod, loquendo de voluntate-habitu, non est sine gratia ; sed in voluntate-actu distinguendum est, quia aut abstinet ab actu malo, quia contra Deum et quia iniquum ; et hoc non est sine gratia gratis data : haec enim praeparat ad ulteriorem gratiam ; aut quia hoc est laesivum, sicut aliquis dimittit fornicari vel inebriari, quia amittit visum ; et talis est per naturam puram. Similiter dico quod damnati refugiunt propter timorem poenae.

 

1-4. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod habent poenitentiam, dicendum quod verum est ; sed illa poenitentia est stimulus poenitudinis, non correctio voluntatis ; unde, si daretur libertas peccandi, ut speraretur omnino impunitas, dico quod peccarent ; sed, si deberent ita puniri pro aliis quae facerent sicut pro his quae fecerunt, nunquam vellent peccare.

  1. Ad illud quod quaeritur, utrum habeant aliquam inordinationem actualem voluntatis, potest dici quod sic ; sed illa inordinatio est eis versa in poenam sicut Beatis bona voluntas in gloriam ; unde sicut isti non merentur amplius bona voluntate, ita nec illi demerentur mala ; et hoc dicit Augustinus, et habetur in littera.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum voluntate deliberativa damnati malint non esse quam sic esse.

 

Secundo quaeritur, utrum voluntate deliberativa damnati malint non esse quam sic esse.

Et quod sic videtur.

  1. Apocalypsis 9, 6 : In diebus illis desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.
  2. Item, Augustinus, in libro De miseria huius mundi ; loquens de damnatis, dicit : 0 mors, quam dulcis esses quibus tam amara fuisti ! Te solum desiderant qui te vehementer oderunt.
  3. Item, ratione videtur, quia maior est tristitia ex poena quam sit delectatio ex esse, quia modicum habent gaudium et magnam tristitiam. Ergo, si electio rationis praeeligit fugam magis nocivi desiderio minus delectabilis, ut patet de illo qui vult lucrari argentum et fugit mortem, videtur quod damnati malint omnino non puniri quam esse.
  4. Item, si cederent in non-esse, poena esset momentanea ; sed poena cruciatus eorum est aeterna : ergo, si poena momentanea praeferenda est aeternae, sicut malum finitum infinito, videtur etc.

 

Contra :

  1. Augustinus, in libro De libero arbitrio : Considera quam bonum est esse, quod et beati et miseri volunt ; magis tamen est esse et esse miserum quam omnino non esse, cum tamen miser esse nolis.
  2. Item, ratio Augustini : Praelectio supponit electionem ; sed non-esse non est eligibile, quia omne eligibile habet apparentiam boni, sed ipsum non-esse non habet boni apparentiam, quia quod apparet bonum, apparet esse : ergo etc.
  3. Item, omnis appetitus ordinatus est conformis naturae, quia natura appetit semper quod melius est ; sed natura semper appetit esse, ut ipse Philosophus dicit, et nullo modo non-esse : ergo etc.
  4. Item, maius malum magis est fugiendum ; sed maius malum est quod magis adimit ; sed corruptio in non-esse adimit totum bonum, poena vero non totum, immo multum relinquit : ergo magis fugiendum est non-esse quam puniri.

 

Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod damnati mallent non esse quam sic esse ; sed appetitus eorum est inordinatus et indiscretus et phantasticus, quia sibi nocivum appetit, sicut est appetitus febrici tantis, qui non venit ex natura, sed ex phantastica imaginatione, quia existimat sibi prodesse quod nocet sibi. Sic damnati, quia existimant se habere quietem, si omnino non essent, appetunt magis non esse quam esse in poenis ; et hoc videtur dicere Augustinus.

Sed tamen Sapiens dicit in Ecclesiastis 4, 3 : Feliciorem utroque iudicavi etc, ; et ipsa Sapientia, Matthaei 26, 24 : Melius erat ei, si natus non fuisset homo ille ; et Hieronymus dicit : Quod melius est non vivere quam male vivere.

 

Ideo dicendum aliter quod non-esse nullo modo est appetendum appetitu recto ; similiter nec esse damnatum vel esse infelicem ; et si horum aliquid appetatur, phantasia est, non ordinatio naturae ; sed utrumque horum fugiendum. Et cum se habeant sicut excedentia et excessa, utrumque altero magis fugiendum diversis considerationibus.

 

Quia enim non-esse adimit totum bonum, poena partem, ideo hoc magis fugiendum, simpliciter tamen loquendo.

Quia corruptio in non-esse in infinitum excedit intensive, in infinitum, inquam, secundum proportionem, poena vero extensive in infinitum secundum veritatem, ideo credo quod magis appetendum.esset, si poneretur in optione, omnino non esse quam aeternaliter torqueri, loquor de appetitu qui refugit incommodum. Hoc enim iudicat mens mea magis portabile, sicut decollationem magis quam diuturnam ignis adustionem. Verumtamen secundum appetitum honesti, quia cruciatus iniqui spiritus est ad gloriam Dei, utique malle deberet ignibus subiacere ad continuam Dei laudem, quam per omnimodam corruptionem manum Dei effugere.

 

Concedo igitur quod damnati mallent non esse ; et omnis homo ratione illud debet appetere, considerata gravitate utriusque poenae ; non tamen dico quod sit magis appetendum simpliciter, tamen ipsi simpliciter magis appetunt.

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad rationes autem ad oppositum, solvendum quod Augustinus procedit ea via qua corruptio in non-esse excedit, scilicet intensive.
  2. Ad illud quod obicitur, quod praeelectio supponit electionem, dicendum quod verum est de illa quae est per modum desiderii, non de ea quae est per modum fugae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod natura desiderat semper esse, dicendum quod verum est, et etiam ratio recta ; tamen natura magis refugit poenam aeternam quam momentaneam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod maius malum est, quod magis adimit, dicendum quod maius malum dupliciter est, scilicet extensive et intensive, et similiter magis adimere ; et natura magis refugit semper esse in omnimoda miseria quam omni bono privari ; sicut frequenter de re quam multum amamus, maluimus illam non habere quam propter illam induere conditionem servilem.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum damnati mallent omnes esse damnatos quam quosdam damnatos, quosdam beatos.

 

Tertio quaeritur, utrum damnati mallent omnes esse damnatos quam quosdam damnatos, quosdam beatos.

Et quod mallent omnes damnatos, ostenditur :

  1. Primo per illud quod communiter consuevit dici : Solatium est miseris socios habere poenarum.
  2. Item, hoc ostenditur per illud quod dicitur Isaiae 14, 9 : Surrexerunt de soliis, Glossa : Solatium est malorum multos socios habere poenarum.
  3. Item, Augustinus, De catechizandis rudibus : Cautus esto, ne tibi aliunde hostis subrepat, quia solatium malevolentissimum suae voluntatis cum quibus damnetur inquirit. Ergo illud est solatium malorum : si ergo ipsi quaerunt et desiderant quod est ad solatium, patet etc.
  4. Item, ratione videtur, quia invidia surgit ex defectu caritatis et amore proprii boni ; sed utrumque in damnatis est : ergo est in eis maxima invidia : ergo, si invidus nullum vellet videre bonum nec beatum, ergo damnati vellent quod omnes una cum eis essent damnati magis quam quod quidam essent damnati, quidam beati.
  5. Item, Sancti et damnati ad invicem inimici sunt, propter hoc quod damnati sunt inimici Dei. Ergo, cum damnati non diligant inimicos, sed potius odiant, et qui odit alium, mallet ipsum videre miserum quam beatum, ergo etc.

 

Contra :

  1. Lucae 16, 27 dicitur de divite quod rogabat pro fratribus, ne venirent in locum tormentorum. Ergo, cum damnati habeant multos consanguineos in caelo, ergo mallent eos esse in caelo quam in inferno.
  2. Item, damnati, etsi habeant malam voluntatem, non tamen perdiderunt affectionem naturalem ; quod patet, quia impiissimi homines diligunt sibi proximos ; sed in praesenti, si pater miser habet filium miserum, non laetatur, sed magis tristatur de tali societate.
  3. Item, si damnati desiderarent aliorum damnationem, ergo sicut cresceret aliorum damnatio, ita et consolatio eorum, quia desiderium, si compleatur, delectat animam : ergo post omnium damnationem erunt in maiori consolatione ; quod est manifeste falsum, immo crescet desolatio, sicut dicitur super illud Psalmi [111, 10] : Desiderium peccatorum peribit, Glossa : Nullo succedente solatio.
  4. Item, Beatus adiectus multitudini electorum multiplicat gaudium : ergo, ab oppositis, damnatus amplificat moerorem ; sed sicut Beatus desiderat amplificationem sui gaudii, ita damnatus diminutionem sui moeroris : ergo, cum Beati semper velint miseros pervenire ad gloriam, damnati refugiunt ut aliqui descendant ad eorum miseriam ; ergo nollent Beatos esse damnatos.

 

Respondeo : Dicendum quod, etsi in damnatis aliquo modo remittantur affectiones libidinosae propter poenarum magnitudinem, illae, inquam, affection es quae habent annexam delectationem, aliae tamen affectiones, in quibus est poenalitas, vigorantur ; unde, etsi cesset actualiter affectus luxuriandi et dominandi, tamen intenditur affectus sive furor impatientiae et livor invidiae ; unde tunc dentibus suis frement et tabescent. Et quoniam vigebit in eis odium et invidia et vehementer tristabuntur et tabescent in gloria electorum Dei ; et ideo ad satiandum suam impiissimam aemulationem et odium vellent nullos esse beatos, immo omnes miseros. Et quia nec ipsi ad beatitudinem possunt pertingere nec alios possunt a statu beatitudinis amovere, ideo in semetipsis vehementer tabescunt et confunduntur

Concedendum est ergo quod, ergo similiter in inferno generaliter loquendo, mallent omnes esse miseros quam, ipsis existentibus miseris, aliquos esse beatos.

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de illo divite, qui nolebat fratres damnari, dicendum quod, quamvis in generali damnati nolint videre beatos aliquos, sed omnes miseros, tamen, quia specialius habent aliquorum amorem naturalem et privatum, nollent ipsos damnari, aliis existentibus in statu gloriae ; quia, etsi illi damnentur, adhuc tamen manet aemulatio et occasio tabescendi. Non sic esset de omnibus.
  2. Et per hoc patet sequens de affectione naturali ; tamen nullos ita diligunt naturaliter quin vellent eos esse damnatos, hoc pacto quod nulli essent beati. Et exemplum patet in illis qui habent odium capitale, qui desiderant vitam consanguineorum ; attamen vellent quod multi ex consanguineis essent mortui, ut possent affectum vindictae de inimicis suis implere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod si desiderant damnationem etc., dicendum quod non desiderant damnationem quorumcumque, sed eorum quibus invident, propterea quia vident eos elevatos, et illorum, ex quorum comparatione confunduntur ; et isti sunt Beati, et quia hoc obtinere non possunt, ideo non consequentur inde solatium, sed habent inde magnum supplicium.
  4. Ad illud, quod refugiunt desolationem, dicendum quod sicut homo sanus, in quo est natura bene disposita, appetit cibaria sibi competentia, homo vero infirmus appetit ea quae nocent, quia existimat ea prodesse : sic Beati, tamquam mente sani, appetunt aliorum glorificationem, quae vere est eis proficua, damnati vero Beatorum damnationem, quam existimant sibi utilem et delectabilem, sicut invidus alterius subversionem ; attamen, si eveniret, non propter hoc miseria eorum decresceret, immo succresceret. Multa enim volunt impii et peccatores, quae si obtinerent, essent miseriores. Ad haec confirmanda multum facit auctoritas Augustini in secundo capitula, ubi dicit quod ira, odium et caecitas in damnatis excrescent.

 

 

ARTICULUS II.

De excaecatione damnatorum.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de excaecatione sive tenebrositate damnatorum ; de qua tria quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum sint ibi tenebrae corpotales.

Secundo, utrum sint in eis tenebrae spirituales quantum ad actum cognoscendi.

Tertio, utrum quantum ad actum memorandi.

                  

 

QUAESTIO I.

Utrum in inferno sint tenebrae corporales.

 

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod non erunt ibi tenebrae corporales :

  1. Quia constat quod reprobi habent potentiam videndi vel etiam habituri sunt post iudicium : ergo, cum visus natus sit exire in actum, videtur quod videre debeant ; sed non est videre sine luce : ergo etc.
  2. Item, boni videbunt alios Sanctos ad suam gloriam, maxime illos quos converterunt : ergo similiter, si mali debent invicem confundi, maxime qui aliis malum exemplum dederunt, sicut Arius : ergo similiter debent eos videre.
  3. Item, lux naturaliter sequitur ignem, ergo ubi est aggregatio ignis, et luminis ; sed haec est in inferno : ergo etc.

 

Contra :

  1. Matthaei 22, 13 : Ligatis pedibus et manibus, proicite eum in tenebras exteriores ; super quo Gregorius : Si ille ignis lucem haberet, qui repelluntur in tenebras exteriores mitti nequaquam dicerentur.
  2. Item, ratione videtur, quia sicut boni praemiantur per visum, ita mali similiter debent puniri ; sed tenebrae plus gravant homines habentes oculos ad videndum : ergo etc.
  3. Item, dulce est lumen et delectabile : ergo, si damnatis est omnis delectatio auferenda, ergo et omnis illuminatio corporalis.

 

Respondeo : Ad hoc respondet Isidorus inquiens : Ignem gehennae habere lucem ad aliquid, ad aliquid non habere, verum est ; lucebit enim ad desolationem, ut habeant unde doleant, non ad consolationem, ne habeant unde gaudeant.

 

Ad quod intelligendum notandum quod ignis est in triplici differentia. Est enim ignis purus, ut est in propria materia ; et est ignis incorporatus, ut est in materia aliena, ut in terrea vel aërea ; et est ignis non tantum incorporatus, sed etiam permixtus, ut ignis sulphureus et fumosus. Primus est lux et pure lucet et abundanter. Secundus est ignis, carbo et flamma ; hic autem lucet et tenebram expellit. Tertius est ignis fumosus, et talis est tenebrosus, et iste erit in inferno.

 

Rursus notandum quod lux illuminat oculum ad videndum ; potest ergo illuminare ad videndum delectabilia vel ad videndum indifferentia vel ad videndum tristia et horribilia. Primo et secundo modo non erit illuminatio, sed tertio modo tantum.

 

Secundum hoc igitur patent obiecta. Nam rationes probantes quod non sit ibi ignis lucens, procedunt secundum lucis puritatem illuminantem ad delectandum. Rationes vero probantes quod sit ibi ignis lucens, procedunt de luce communiter, secundum quod tenebris fumositatis admixta et illuminans ad desolationem et horrorem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in damnatis erunt tenebrae spirituales quoad actum cognoscendi.

 

Secundo quaeritur, utrum erunt ibi tenebrae spirituales quantum ad actum cognoscendi.

Quod sic, videtur :

  1. Quia caeco, ubicumque est, est tenebra ; sed mali et damnati sunt excaecati per malitiam, Sapientiae 2, 21 : Excaecavit eos malitia eorum : ergo, si ibi crescit malitia, ergo et caecitas.
  2. Item, Augustinus dicit super Psalmum 6, 8 : Ibi tenebrae exteriores erunt, quia penitus extra Deum erunt. Quid enim est extra Deum esse, nisi in summa caecitate esse ? Ergo erunt in summa caecitate ; et si hoc, nulla ergo erit ibi illuminatio spiritualis.
  3. Item, sicut intellectiva nata est illuminari ad verum, ita affectiva inflammari ad bonum ; sed affectiva omnino privatur calore sive amore boni : ergo cognitiva lumine veri.
  4. Item, sictit affectiva delectatur in bonitate, sic cognitiva. in veritate ; sed a reprobis auferetur omnis delectatio : ergo omnis illuminatio et cognitio veritatis pari ratione.

 

Contra :

  1. Reprobi habent multorum cognitionem naturalem ; sed nec poena nec culpa debet bona naturae destruere omnino : ergo aliqua in eis cognitio remanebit.
  2. Item, damnati habent remorsum conscientiae et vermem ; sed conscientia non remordet nisi de peccatis quae cognovit : ergo etc.
  3. Item, videtur quod amplius sit in damnatis de luce quam in viatoribus, etiam se ipsis ; quod patet, quia multi interficiunt Martyres, arbitrantes se bene facere, multi credunt impune peccare ; sed tunc certi erunt se fuisse deceptos : ergo lumen cognitionis eis accrescet ; et si hoc, ergo videtur quod Deus det novas illuminationes damnatis.
  4. Item, videtur quod saltem a parte speculationis tantum lumen sit in eis quantum nunc : quia, si privatio luminis est per meritum peccati, sed meritum et demeritum est in potentia practica vel motiva, non in potentia speculativa, ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut est triplex actus lucis corporalis, scilicet manifestare, dirigere et delectare, sic et in luce spirituali. Si loquamur quantum ad primum actum, sic dico quod non omnino extra lucem erunt, quia aliqua erunt eis manifesta, sed illa solum quae faciunt ad cumulum poenae, alia non ; et ideo ista lux est ad manifestandum tenebras et ducens in tenebrositatem, non consistens in lumine.

Si loquamur quantum ad secundum actum qui est dirigere, sic dico quod omnino erunt extra lucem, quia non poterunt dirigi. Erunt enim extra omnem viam et tempus et focum bene agendi, sicut dicitur Ecclesiastis 9, 10 : Quia nec opus nec ratio nec scientia est apud inferos.

Si quantum ad tertium qui est delectare, sic dico similiter quod erunt extra lucem omnino, quia nihil cognoscent actu in quo delectentur. Erunt enim omnino absorpti a magnitudine poenarum, ita ut non liceat eis cogitare aliqua delectabilia.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Quod ergo dicuntur omnino excaecati et extra Deum esse, hoc intelligitur quantum ad directionem et delectationem.

3-4. Ad illud vero quod obicitur, quod nullam habent cognitionem, quia nec affectus eorum habet boni amorem, dicendum quod sicut non habebunt amorem boni honesti, sed commodi, sic nec cogitabunt de bono honesto, sed tantum commodo.

Vel dicendum quod non est simile, quia plus corrumpitur per peccatum affectus quam intellectus.

 

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod habent cognitionem naturalem et cognitionem peccatorum, dicendum quod cognitio naturalis non abolebitur ; sed tamen nulla in eis cognitio exibit in actum, quae ad ipsorum non faciat cruciatum, vel per se vel per accidens.

  1. Ad illud quod obicitur, quod ampliorem habebunt illuminationem, dicendum quod aliqua peccata cognoscent quae modo non cognoscunt, non per novi luminis donationem, sed per poenae afflictionem, quia, ut dicit Gregorius, poena aperit oculos quos culpa claudit.
  2. Ad illud quod obicitur, quod secundum intellectum speculativum non est demeritum, dicendum quod voluntas demeretur sibi et omnibus potentiis animae et membris corporis ; ideo non tantum punitur in se ipsa, sed etiam in omnibus potentiis et membris, licet ipsa puniatur principalius. Et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum in damnatis sint tenebrae spirituales quoad actum memorandi.

 

Tertio quaeritur, utrum in damnatis sint tenebrae quantum ad actum memorandi.

Et quod sic, videtur :

  1. Per illud quod dicitur Ecclesiastici 11, 29 : Malitia unius horae oblivionem facit luxuriae maximae. Ergo maiorem oblivionem facit aeterna poena, et sic patet etc.
  2. Item, hoc videtur per illud quod dicitur in littera : Exteriores tenebrae intelligi possunt quaedam malignitas odii et quaedam oblivio Dei, quae tunc excrescent.
  3. Item, hoc videtur ratione, quia recte oblitus est, qui non habet copiam memorandi ; sed damnati non habent copiam memorandi ; unde dicit Augustinus in littera quod, quia nimio dolore premuntur, adeo stupescunt et terrentur, ut interim mentem in aliam cogitationem non ferant. Ergo etc.
  4. Item, damnati erunt subiecti tempori, secundum illud Psalmi [80, 16] : Erit tempus eorum in saecula, et aliis infirmitatibus. Ergo videtur quod ex longitudine temporis possint omnium oblivisci, sicut nunc videmus in nobis.

 

Contra :

  1. Imago non tolletur a damnatis ; sed imago consistit in memoria, intelligentia et voluntate respectu Dei : ergo saltem Dei habebunt memoriam.
  2. Item, constat quod non habent remorsum nisi de peccatis praeteritis ; sed de nullo habent remorsum nisi de quo cogitant : ergo cogitant de peccatis praeteritis, ergo et eorum memorantur.
  3. Item, hoc videtur per illud quod damnati dicent, Sapientiae 5, 3 : Dicent infra se, poenitentiam agentes : hi sunt quos aliquando habuimus in derisum. Ergo rememorabuntur praeteritorum.
  4. Item, Abraham dixit diviti : Recordare, quod recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Sed hoc non dixisset, si non potuisset recordari : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod.ad hoc facile est respondere, si revocatur ad mentem distinctio praecedens, quoniam est recordatio aliquorum ad moestitiam et dolorem et confusionem, aliquorum ad itineris directionem, aliquorum ad consolationem. Secundam et tertiam non habebunt damnati, nec respectu Dei nec respectu aliorum, quia non erit eis memoria Dei, vel ut convertantur sive revertantur ad ipsum aut ut delectentur in ipso. Vigebit tamen in eis actus memoriae quantum ad primum, scilicet desolationem, quia semper habebunt memoriam peccatorum quae commiserunt et Dei quem offenderunt, ad suam confusionem.

Nec hoc repugnabit poenis, quia poenae exteriores ducent ad cogitandum interius suum demeritum ; et ita recordatio illa non est eis via lucis, sed tenebrarum, nec ponet hominem in statu bono vel in Deo, sed potius elongabit a Deo et a vero lumine.

 

Et sic patent rationes ad utramque partem.

Verumtamen illud argumentum, quod facit de tempore et passibilitate damnatorum, non valet, quia sicut corpora passibilia erunt immortalia, ita, etsi anima sit subiecta variationi passionum, adeo tamen erit actus memorandi conversus ad ea quae spectant ad poenam et adeo, sine intermissione, quod non poterit anima oblivisci.

Et illud magis patebit ultimo, cum agetur de verme. Haec autem sufficiant ad praesens, quibus intellectis, satis patet littera.

 

 

PARS II

De statu damnatorum ante iudicium, maxime quoad cognitionem..

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinavit Magister statum damnatorum post iudicium quantum ad rationem et voluntatem. Hic incidenter determinat statum ante iudicium, maxime quantum ad cognitionem.

Et dividitur haec pars in tres.

In prima determinat qualiter cognitio reprobarum animarum se habeat ad nos.

In secunda vero, qualiter se habeat ad Beatos, ibi : Quaeri etiam solet, utrum vicissim etc.

In tertia quaerit, qualiter se habeant Beati ad reprobos, ibi : Postremo quaeritur, an visa poena reproborum etc.

 

Ultima pars habet duas partes.

In prima ostendit quod non minuetur gloria bonorum ex aspectu poenae damnatorum.

In secunda exprimit poenas quas videbunt, scilicet vermem et ignem, ibi : Non est autem mirandum, si Sancti etc. ; ubi concludit sermonem epilogando breviter quae in hoc libro determinata sunt et etiam in omnibus praecedentibus.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligeniam huius partis duo quaeruntur principaliter.

Primo quaeritur de cognitione animae separatae.

Secundo, de verme.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de cognitione eius per comparationem ad virtutem cognoscentem.

Secundo, per comparationem ad statum viatorum.

Tertio, per comparationem ad statum Beatorum.

 

 

ARTICULUS I

De cognitione animae separatae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum anima separata habeat usum potentiae sensitivae.

 

 Quantum ergo ad primum est quaestio, utrum anima separata habeat usum potentiae sensitivae.

Et quod sic, videtur :

  1. Primo auctoritate Evangelii, Lucae 16, 23 : Elevans oculos vidit Lazarum etc. Omnia illa quae ibi tanguntur dicunt cognitionem sensitivam et per modum sensus : ergo te.
  2. Item, Cassiodorus, in libro suo De anima, loquens de anima separata, dicit : Videt, audit, tangit ac reliquis sensibus efficacius valet.
  3. Item, ratione videtur, quia tanto substantia per potentiam melius et facilius operatur, quanto est liberior et ab errore immunior ; sed substantia animae rationalis separata habet potentiam cognitivam, quia impossibile est destrui potentiam quae fundatur in substantia perpetua. Et iterum, est substantia liberior et spiritualior : ergo ad actum cognitionis liberior : ergo melius potet ea uti, tam interiori quam exteriori, quam nunc.
  4. Item, constat quod anima separata cognoscit res abstractas a conditionibus materialibus, cognoscit res sub conditionibus materialibus, absente materia, et iterum, cognoscit sub conditionibus individualibus, praesente materia vel obiecto ; hoc constat. Ergo intelligit et imaginatur et sentit, ergo habet usum omnis potentiae.
  5. Si. tu dicas quod hoc facit per unam et eamdem vim, contra : isti actus sunt maioris abstractionis et minoris : si ergo abstractio maior fit secundum gradus spiritualitatis potentiarum, et una potentia non habet gradus spiritualitatis maioris et minoris, ergo necesse est quod hoc faciat per tres potentias.
  6. Item, si intellectus animae separatae potest haec omnia, tunc videtur quod, cum frustra fiat per plura quod potest fieri per pauciora, quod frustra dedit Deus tres potentias animae.
  7. Item, si potest totum intellectus quantum ad ista tria, ergo, deficientibus sensibus, nihilominus poterit cognoscere sensibilia ; quod est manifeste falsum et contra experientiam et contra Philosophum, qui dicit quod, deficiente sensu, necesse est scientiam deficere quae est secundum illum sensum.

Si tu dicas quod hoc habet anima separata, ego quaero : quare separata potest totum per intellectum, non autem coniuncta ?

Si tu dicas quod hoc est propter molem carnis, obicitur de statu Adae, ubi anima non habebat carnem opprimentem, nec tamen hoc poterat solo intellectu, quia frustra haberet sensus.

 

Contra :

  1. Sentire, ut vult Philosophus, est operatio coniuncti : ergo, cum facta separatione, iam non sit animal, iam non erit operatio sensus.
  2. Item, sensus, sive interior sive exterior, est potentia egens organo determinato : ergo est potentia alligata organo : ergo, cessante organo, non habet operationem.
  3. Item, hoc videtur experimento, quia caecus habet potentiam videndi, et, amisso oculo, non potest videre, nec phreneticus recordari. Ergo, si perdit organum potentia sensitiva, quando omnino separatur, magis perdit operationem quam quando organum solum laeditur : ergo cessat omnis eius operatio.
  4. Item, in omni potentia cognitiva necesse est reperire agentem et passibilem, et hoc per differentiam. Si enim differunt in intellectu, qui est potentia simplicior et spiritualior, multo magis in potentia sensitiva ; sed potentia sensitiva non dividitur in agentem et passibilem in se : ergo necesse est quod praeter se habeat passibilem. Sed hoc non est nisi organum corporale, quod recipit ad hoc quod homo cognoscat : ergo, cum post separationem sit activa sine passiva, et sine his duabus impossibile est potentiam cognitivam fieri in actu, ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hanc quaestionem triplex fuit doctorum opinio.

 

Quidam namque dixerunt quod anima separata, cum trahat secum omnes potentias, omnibus utitur tamquam substantia liberior ; nec dicunt esse credendum philosophis in hac parte, quia nec recte intellexerunt cognitionem post separationem animae nec ulterius unitatem, propter quam in una anima sunt tres potentiae, scilicet rationalis, sensibilis et vegetabilis, et in eadem substantia perpetuo radicantur, cum qua necessario separantur ; quod philosophi non cognoverunt, sed Sancti. Et quoniam fides nostra dicit animas cruciari ignibus ; et Cassiodorus dicit quod aliis sensibus efficacius valet : ideo posuerunt animam usum omnium potentiarum habere.

 

Secunda positio est quod anima habet potentias sensitivas, illa, inquam, quae rationalis est. Sed quoniam omnes sensitivae exteriores uniuntur in origine et in sensu communi et distinguuntur in organis, ideo necessario, cum separatur anima a corpore, recurrunt omnes potentiae ad unam originem, scilicet ad sensum communem, et per illum sensum potest anima libera quod poterat per omnes alios exteriores ratione alligationis cum corpore, et illo utitur ad actus omnium sensuum ; et ita utitur sensu interiori, non solum intellectu ; et iste sensus est qui trahit secum phantasmata. Et hanc positionem confirmant per Augustinum, qui dicit, De spiritu et anima, et XII Super Genesim ad litteram, quod anima trahit secum imagines rerum corporalium et per illas imaginatur et cognoscit, cum utitur potentia sensitiva interiori.

 

Tertia positio est quod anima rationalis separata nihil cognoscit nisi mediante potentia intellectiva ; per illam autem potest cognoscere, non solum quod cognoscebat in corpore, sed etiam omne quod cognoscebant aliae potentiae, propter sui libertatem, sicut unus angelus. Per potentias sensitivas nihil potest operari sicut nec per vegetativas, quoniam dependent ab organo corporali, sicut manifestum est intuenti. Ergo sicut, corpore corrupto, nihil operatur per potentias quae respiciunt vegetabilem, ita nihil operatur per potentias quae respiciunt sensibilem.

Per intellectum autem cognoscit res sub conditionibus materialibus, praesente materia, et hoc est sensus exterioris ; et res sub conditionibus materialibus, absente materia, et hoc est imaginationis ; et illas etiam res cognoscit, abstractis omnibus materialibus, et hoc est intellectus ; et haec omnia vere facit. Et ideo recte dicitur anima separata sentire, imaginari et intelligere, non per diversas potentias, sed per unam, quae potest omnibus his modis cognoscere, sicut ponere est in angelo, ut patet ex secundo libro.

 

Ad maiorem autem intelligentiam est notandum quod sicut in omni natura est aliquid quo est fieri et aliquid quo est facere, sic et in omni cognitione ; et cum haec sit prima divisio potentiae per activum et passivum, necesse est ista differre. Verumtamen, secundum gradus maioris et minoris simplicitatis et spiritualitatis, habent maiorem et minorem differentiam. Intellectiva namque, pro eo quod est spiritualior et abstractior, habet utramque potentiam quae respicit substantiam spiritualem, ita quod activa est ratione ipsius quo est et passiva ratione ipsius quod est, scilicet materiae et formae.

In potentia autem sensitiva, quae est minus spiritualis, activa potentia est ex parte animae et passiva ex organo ; et ideo, quia sensus non est sine actione et passione, ideo sentire dicitur esse operatio coniuncti. Et iterum, cum activa nihil agat sine passiva, et quando anima amittit corpus, amittit passivam respectu actus sentiendi : ideo impossibile est quod aliquo sensu utatur, sive interiori sive exteriori, quamdiu est separata.

 

Haec autem opinio magis est rationi consona nec repugnat fidei nec Sanctorum auctoritati. Ponit enim quod anima per potentiam intellectivam intelligat et cognoscat his tribus modis quibus nunc, et angelus similiter, his, inquam, tribus modis a parte rei cognitae ; et illud dicitur intelligere, imaginari et sentire, secundum quod Sancti dicunt. Et ita intelligendae sunt auctoritates Sanctorum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de illo divite ; dicendum quod lingua illa non erat nisi lingua imaginativa. Anima enim defert imagines non tantum in potentia inferiori ; sed, cum separatur, habet in memoria intelligibili, quae non eget organo corporali.
  2. Ad illud quod obicitur de Cassiodoro, dicendum quod non loquitur de sensibus exterioribus, sed de interioribus, qui nihil aliud sunt quam ipse intellectus, prout habet modum apprehendendi ipsorum sensuum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod anima separata est liberior ; dicendum quod verum est quantum ad potentiam activam ; sed quando caret passiva, non potest operari, sicut nec ignis sine combustibili, non propter imperfectionem sui in se, sed propter hoc quod necessario exigit ad exeundum in opus.

4-7. Ad illud quod obicitur, quod cognoscit tripliciter, dicendum quod hoc facit separata per unam et eamdem potentiam.

Quod obicitur de abstractione, dicendum quod hoc non facit diversitatem, quoniam una potentia est secundum quam anima ordinat totam lineam praedicamentalem, et ascendit abstrahendo sive resolvendo ab infimo usque ad supremum, et descendit componendo a generalissimo usque ad individuum. Solius enim potentiae rationalis est comparare individuum ad speciem et eiusdem considerare genus generalissimum ; et ideo abstractio in his tribus actibus non est sufficiens ratio ad diversificandum potentias, sed magis coniunctio peroptima et decentissima, secundum quam factum est ut anima, quamdiu est in carne, habeat potentias secundum quas alligetur et communicet corpori operationem suam et in regendo sive vivificando et in cognoscendo.

Et sic patet quare intellectus non habet hoc posse, quamdiu est coniunctus, propter alligationem et ordinem et connexionem potentiarum animae ad se et ad corpus ; non sic autem, cum est separatus.

Et sic patet totum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum anima separata cognoscat ea quae circa nos geruntur.

 

Secundo quaeritur de cognitione animae separatae per comparationem ad statum viatorum ; et quaeritur, utrum anima separata cognoscat ea quae circa nos geruntur.

Et quod sic, videtur saltem de bonis :

  1. Gregorius : Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ? Sed tales sunt animae beatae : ergo etc.
  2. Item, hoc etiam videtur de reprobis, quia Gregorius narrat, in Dialogo, quod quidam malus homo praedixit locum suae sepulturae ; et solvit quod hoc fuit virtute animae, quae iam abstrahebatur a corpore. Si ergo plus est cognoscere futura quam praesentia, et tanto magis cognoscit, quanto magis est abstracta, patet etc.
  3. Item, communiter de utraque videtur, quia utraque habet potentiam intelligendi, quae non indiget adminiculo exterioris luminis, nec est arctata ad aliquid : ergo potest per istam cognoscere quae circa nos geruntur.
  4. Item, quanto substantia liberior, tanto facilius et certius exit in actum suum : ergo, cum anima separata a corpore sit multo liberior quam ei coniuncta, si poterat coniuncta cognoscere quae sunt circa nos, poterit et separata.

 

Contra :

  1. Quod beatae animae non cognoscant, videtur, quia beatae animae magis adhaerent Deo quam aliqui viatores ; sed aliqui viatores ita adhaerent Deo quod parum vel nihil sciunt de his quae hic geruntur : ergo etc.
  2. Item, de damnatis videtur, quia lumen cognitionis non. accrescit in damnatis, immo potius obscuratur ; sed, cum damnati erant hic, non poterant cognoscere ea quae fiunt apud inferos : ergo nec modo poterunt cognoscere ea quae fiunt apud nos.
  3. Item, quod nec isti nec illi, videtur, quia tam isti quam illi habent potentiam cognoscendi finitam ; sed ad hoc quod aliquid cognoscatur de novo, necesse est praesentari ipsi virtuti cognoscenti : ergo, si a nobis multum distant et absentes sunt, patet etc.
  4. Item, tam isti quam illi diligunt nos ; sed qui diligit alterum congaudet in bonis et contristatur in malis : ergo, si mali non debent cognoscere unde gaudeant nec boni unde doleant, videtur quod nec isti nec illi nos cognoscant. Et hoc confirmatum est per illud quod dictum est Iosiae, IV Regum 22, 20. Dixit enim Dominus quod auferret eum, ne videret mala gentis suae.

 

Respondeo : Dicendum quod est aliquid cognoscere dupliciter, scilicet propria consideratione et alterius instructione. Cognitio per propriam considerationem est duplex : aut enim est rei ut praesentis et per certitudinem, aut est rei ut absentis et per quamdam coniecturationem. Similiter per instructionem cognitio est duplex : aut enim est per relationem alterius, aut per revelationem Dei.

 

Cum igitur sit quadruplex modus cognoscendi, primus non est in animabus separatis quantum ad actus nostros, quamdiu sunt in locis sibi deputatis ; distant enim a nobis, nisi fortassis divina permissione veniant ad nos.

Secundus vero, qui est per quamdam coniecturationem, sicut nos facimus de illis quos novimus, cum sint nobis absentes, in damnatis esse potest, non in bonis, quia huic admixtus est error et dubietas.

Tertius per relationem potest esse in bonis, quibus referunt angeli boni, et in malis, quibus referunt daemones vel ipsi damnati.

Quartus vero per illustrationem et revelationem tantum in bonis. Unde Augustinus, in libro De cura pro mortuis agenda : Possunt, inquit, spiritus mortuorum aliqua quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse, non solum praesentia ; sed etiam praeterita et futura, Spiritu Dei revelante, cognoscere. Et Gregorius, in Dialogo : Fit in electis quoddam mirabile, ut etiam illos quos hic nunquam viderunt vel noverunt bonos agnoscant. Non tamen omnia cognoscunt, sed quaedam per revelationem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod omnia vident boni, quia vident videntem omnia, dicendum quod Gregorius intelligit de his quae sunt eorum saluti necessaria.
  2. Ad illud quod obicitur de illo qui praevidit locum, dicendum quod hoc potuit esse ex multa sollicitudine et animae abstractione vel etiam aliqua facta interius revelatione.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod non indigent organo et sunt liberrimae, dicendum quod, quamvis non indigeant organo ad cognoscendum ea quorum habent species, indigent tamen ad accipiendum de novo et cognoscendum, maxime singularia.

 

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Santi sunt ab his abstracti, dicendum quod non est simile, quia, quamdiu sunt in carne, impediuntur a contemplatione Dei ex consideratione multa nostrorum actuum, sed iam beati non impediuntur.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod non habent maius lumen cognitionis, dicendum quod sicut modo cognoscimus revelatione ; ita et ipsi, et consideratione similiter ; sed certius considerant nos quam nos ipsos, quia nos hactenus cognoverunt, sed non nos ipsos.

  1. Ad illud quod obicitur, quod dolerent boni, dicendum, sicut iam patebit, quod nec bonis tristitia nec malis gaudium aliquod ex hoc esset.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Beati et damnati mutuo se cognoscant.

 

Tertio quaeritur de cognitione animae separatae per comparationem ad statum Beatorum ; et quaeritur, utrum mutuo se cognoscant, scilicet damnati Beatos, et e converso.

Et quod sic, videtur :

  1. Per illud Lucae 16, 23, quod dives positus in tormentis vidit Abraham, et Abraham e converso vidit ipsum.
  2. Item, Gregorius : Infideles in imo positi fideles super se in requie attendunt.
  3. Item, ratione videtur, quia opposita sibi invicem comparata et simul visa magis elucescunt et etiam decorant universum. Ergo, si mali habebunt poenam eatenus intensam qua potest cogitari, et similiter boni gloriam, et utraque intenditur respectu alterius, ergo utrique debent mutuo se videre.
  4. Item constat quod boni gaudebunt et laudabunt Dei iustitiam, mali similiter dolebunt de gloria amissa. Ergo, si non contingit gaudere et dolere nisi de cognito, utrique cognoscent, scilicet boni severitatem iustitiae, et mali dignitatem gloriae. Sed boni hoc non vident in se nec mali in se : ergo constat quod vident invicem.

 

Contra :

  1. Inter eos est improportionalis distantia : ergo, si ad visionem requiritur praesentia, videtur quod non possint mutuo se videre.
  2. Item, gloria est qualitas spiritualis sicut gratia ; sed qualitas gratiae non videtur exterius a non habente : ergo nec gloriae.
  3. Item, consideratio poenae incutit terrorem et consideratio gloriae generat gaudium ; sed in malis nullum erit gaudium, in bonis nullus terror : ergo etc.

Si dicas quod  recipitur secundum modum recipientis, non recepti, et ideo in malis generat confusionem et in bonis gaudium, ergo, si haec duo debent esse post iudicium, ergo post se cognoscent ; quod est contra Gregorium, ut habetur in littera.

  1. Item, in bonis est compassio de bonitate naturae : ergo, si non tollitur bonitas naturae, etgo maxime vigebit in eis compassio : ergo videtur, quodsi videant tormenta malorum, quod maxime doleant. Et hoc videtur Gregorius dicere, et habetur in littera, quod volunt transire per affectum misericordiae.

 

Respondeo : Dicendum quod consideratio sive cognitio gloriae Beatorum est reprobis poena, et consideratio sive cognitio poenae reproborum est electis gaudium, quia illi considerant gloriam sub ratione amissionis, isti poenam sub ratione divinae ultionis ; unde : Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Quoniam igitur gloria electorum semper manet et post iudicium erit copiosior, ideo electi et nunc et tunc vident poenam reproborum, secundum quod dicitur ultimo, 24 Isaiae ; vident, inquam, in Deo, sive in speculo aeterno, cum faciat ad eorum gloriam cumulandam. Reproborum poena similiter post iudidium intendetur, et adeo intendetur, ut Beatorum gloriam non liceat eis considerare nec ab eis auxilium petere, ut dives petiit, quia tormentorum suorum magnitudinem non poterunt sustinere, ita quod liceat aliis vacare, immo absorbebuntur totaliter a poenis.

Concedendae ergo sunt rationes quod mutuo se cognoscunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium, quod est inter eos improportionalis distantia, dicendum quod non agnoscunt mali bonos per intuitum praesentiae, sed per considerationem intelligentiae, boni vero malos in speculo et in Deo.
  2. Ad illud quod obicitur de gloria, dicendum quod non vident ipsam gloriae essentiam, sed considerant requiem, quia cognoscunt quod gaudent sed ipsi laborant et dolent ; et cognoscunt, sicut infirmus cognoscit sanitatem alterius quam non habet.
  3. Ad illud quod obicitur, quod generat dolorem etc., patet responsio, quia consideratio bonorum non est in poena, quia afflictiva, sed fertur ulterius, quia iusta et optime et digne inflicta ; et talis consideratio amanti generat gaudium. Similiter nec consideratio malorum sistit in bono gloriae quia bonum, sed quia perditum ; et haec consideratio generat dolorem.

Ad illud quod obicitur, quod post iudicium videre debent etc., dicendum quod tunc maiori poena erunt absorpti, ut iam non liceat eis cogitare gloriae dignitatem ; semper tamen in mente habebunt eius amissionem et carentiam, ut tristentur.

  1. Ad illud quod obicitur, quod compati est de bonitate naturae, dicendum quod hoc non est verum generaliter, nisi intelligatur de natura passibili ·

 

 

ARTICULUS II

De verme qui est in damnatis.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de verme qui erit in damnatis.

Et circa hoc tria quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum damnati habeant vermem materialem sive corporalem.

Secundo, utrum sit in eis vermis spiritualis.

Tertio quaeritur, utrum vermis ille sit invariabilis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum damnati habeant vermem materialem.

 

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod vermis ille sit materialis.

  1. Ecclesiastici 7, 19 : Vindicta carnis impii ignis et vermis ; et Iudith ultimo, 21 : Dabit ignem et vermes in carnes eorum. Ergo, si in carne non est nisi vermis materialis, patet etc.
  2. Item, damnati resurgent cum poenalitatibus et deformitatibus : ergo habebunt corpora putrefactibilia sicut nunc habent ; sed ex corpore putrefactibili generantur vermes : ergo etc.
  3. Item, poena vermis semper annectitur poenae ignis, velut in pluribus locis Scripturae patet ; sed ignis non tantum est spiritualis, sed etiam materialis : ergo videtur similiter quod vermis. Igne enim punitur corpus et anima, ergo similiter et verme : ergo videtur quod sit materialis.

 

Contra :

  1. Isaiae 14, 11 dicitur de diabolo : Operimentum tuum erunt vermes ; sed constat quod diabolus non habet vermem materialem : ergo etc.
  2. Item, nullus vermis materialis est immortalis, cum habeat formam corruptibilem ; sed vermis ille non moritur, sicut dicitur ultimo, 24 Isaiae : ergo etc.
  3. Item, vermis materialis et in sua corrosione et in sua origine aliquid minuit de substantia corporis. Ergo, si corpus illud non est minuibile, non est circa illud talis vermis.
  4. Item, ibi erit multo intensior ignis quam sit hic ; sed vermes in isto igne non possunt vivere : ergo nec in illo poterunt.

Si tu dicas quod hoc est per miraculum ; ergo tunc, cum non patiantur ab igne, videntur habere corpora gloriosa et incorruptibilia.

Si dicas quod renascuntur ; quaero : quomodo? cum non sit ibi solis latio, et maxime putrefactibilia per virtutem supracaelestem habeant generari.

 

Respondeo : Dicendum quod Augustinus, XX De civitate Dei, ponit circa hoc duas opiniones. Quidam enim voluerunt intelligere vermem illum esse materialem propter verbum Scripturae ; alii vero, rationem sequentes, voluerunt dicere quod vermis ille sit spiritualis. Et horum opinionem dicit sibi magis placere ; et ex quo sibi magis placet, et nobis similiter debet placere.

Unde concedendae sunt rationes quod vermis ille non sit materialis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium per similitudinem ignis, dicendum quod sicut ignis materialis affligendo corpus affligit et punit animam ei unitam, sic vehemens dolor et remorsus sive tristitia animae redundat in corpus, quia spiritus tristis desiccat ossa. Quoniam igitur erit in damnatis magnus conscientiae remorsus et dolor, ita etiam ut redundet haec moestitia in carnem, ideo vere dixit Scriptura quod daret Deus vermem in carnem eorum, et expressit multum ad terrorem carnalium, qui magis horrent poenam carnis quam animae.

Vel posset dici quod caro ibi dicitur opus carnale, hoc est opus peccati, ex quo generatur vermis spiritualis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod habebunt deformitatem, dicendum quod verum est, sed non putrefactionem.
  2. Ultimum solutum est de igne, quia ignis ab exteriori procedit ad intima, vermis ab intimis ad exteriora ; et ideo ignis est materialis, sed vermis spiritualis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum et qua ratione in damnatis sit vermis spiritualis.

 

Secundo quaeritur, utrum in damnatis sit vermis spiritualis ; et quaeritur pro quanta dicitur in eis esse vermis ?

  1. Si quia est in eis dolor mordens ; sed in poenitentibus est maximus dolor de peccatis : ergo et maximus vermis.
  2. Item, aliqui ita sunt perversi quod laetantur, cum malefecerint, et exsultant, adeo ut nullum remorsum aut dolorem sentiant. Ergo, si damnati sunt magis perversi quam viatores, videtur quod nullum omnino habeant remorsum.
  3. Item, aliqui sunt ita excaecati et obstinati in malo, quod nullum omnino sentiunt remorsum, sicut haeretici qui moriuntur pro haeresi sua tuenda ; sed damnati sunt magis obstinati et excaecati : ergo etc.
  4. Item, si habent dolorem, aut de poena aut de culpa. Si de poena, tunc ergo non differt vermis a poena ignis, quia ignis non punit nisi quia dolent. Si de culpa, aut voluntate deliberativa. aut naturali sive synderesi. Sed non deliberativa, quia secundum illam non poenitent, immo perseverat in eis peccandi voluntas. Non secundum synderesim, quia synderesis in aliquibus viatoribus est praecipitata : ergo videtur in eis penitus exstincta. Et hoc videtur per rationem, quia, sicut fomes se habet ad malum, sic synderesis ad bonum ; sed fomes omnino exstinctus est in Beatis : ergo synderesis in damnatis.

Item, quaero : cum vermis nascatur ex putrefactione et rodat, qua metaphora dicitur vermis conscientiae, cum illa non putrescat ?

 

Sed contra :

  1. Quod in damnatis sit vermis spiritualis sive dolor, videtur, quia super illud Ecclesiastici [7, 19] : Vindicta carnes impii etc. : Vermis est sera scelerum poenitentia ; et Augustinus, De fide ad Petrum, dicit quod habebunt hoc supplicium.
  2. Item, ratione videtur, quia synderesis naturaliter remurmurat contra malum ; sed vitium non demit extrema naturae vestigia : ergo etc.
  3. Item, quaecumque faciunt ad poenam damnatorum, debent esse in eis ; sed remurmuratio synderesis auget eorum poenam : ergo saltem actus ille non debet tolli.
  4. Item, omnis creatura, secundum quod natura, deservit Creatori : ergo, si voluntas rationalis, secundum quod natura est recta, ergo ei deservit ; sed creatura Creatori deserviens armatur in tormentum contra iniustos : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod ipsa translatio vermis ad dolorem spiritualem manifestat in quibus et quomodo sit vermis, si attendatur ratio transferendi. In verme enim materiali consideratur origo et morsio : oritur, inquam, ex putrefactione et mordet illud in quo oritur. Sic in spirituali dolore, non quilibet dolor est vermis, sed qui nascitur ex putrefactione peccati, et tunc peccatum dicitur putridum quando anima in eo requiescit finaliter.

Rursus, oportet quod sit in dolore morsio : Haec autem est ex concursu duorum moventium sibi invicem obviantium et resistentium. Ista duo moventia sunt in homine voluntas naturalis et deliberativa, quarum utraque movet. Ista concurrunt per conscientiam dictantem aliquod factum esse indebitum ; et tunc obviant, quando naturalis detestatur indebitum et deliberativae placet ; tunc autem resistunt, quando utraque in suo actu viget, ita quod illa efficaciter detestatur et ista immutabiliter adhaeret.

Secundum hoc igitur patet in quibus est vermis et quando. Nam, deficiente concursu, qui est per peccati conscientiam, non est vermis, sicut in haereticis et in his qui credunt peccando bene fecisse.

Deficiente obviatione, non est vermis, ut puta in his qui dolent de culpa secundum voluntatem non tantum naturalem, sed etiam deliberativam, ut sunt poenitentes.

Deficiente resistentia, non est vermis, ut puta quando voluntas tanta delectatione fertur in peccatum, quod absorbet motum voluntatis naturalis ut non sentiat.

Et sic patet quare vermis deficit : aut propter defectum putrefactionis in iustis, aut concursus in caecis, aut obviationis in poenitentibus vere, aut resistentiae, ut in his qui peccant ex magna libidine.

Et ex his patet quod in damnatis vigebit vermis, quia ibi erit peccati putrefactio ex hoc quod peccatum finaliter remansit in anima eorum ; ibi erit concursus propter peccatorum apertissimam visionem ; ibi erit obviatio propter voluntatis deliberativae obstinationem et synderesis remurmurationem ; ibi erit resistentia, quia delectatio peccati erit ablata per poenae acerbitatem , et ex hoc ipsius synderesis actio fortificata, et ex hoc vermis mirabiliter rodens et puniens.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod synderesis est exstincta in damnatis, dicendum quod synderesis triplex est actus : unus, qui est instigare ad bonum, et iste quidem ablatus est a damnatis, quia non est amplius locus bene faciendi ; secundus, qui est retrahere a malo faciendo, et iste exstinctus est in daemonibus propter improbam malitiam voluntatis eorum ; tertius, qui est remurmuratio contra malum factum, et iste manet in eis iusto Dei iudicio ; tamen secundum istum actum in damnatis non remurmurat malo quia culpa vel quia inhonestum, sed quia ex hoc punitur ; unde iste aliquo modo est exstinctus ; et quia daemones nondum sentiunt acerbitatem poenarum intense ut damnati, ideo non habent ita remorsum.

Sane tamen posset dici quod synderesis remurmurat malo facto, quia indebitum ; ipsa enim, non confert culpam ad poenam, et praeterea respicit honestum, non commodum ; et iterum, ipsa voluntas deliberativa detestatur malum culpae propter poenam ; nollet enim impius peccasse vel fecisse, unde tot mala habet necesse pati, vel saltem mallet nunquam habuisse delectationem quam esse in tanta miseria et dolore. Unde solvendum est quod quantum ad istum actum, quia poenalis, synderesis est et Dei instrumentum ad flagellandum iniquos et non exstinguetur ; et remorsus modo non sic in daemonibus intensus est propter defectum resistentiae, quoniam modo delectantur in culpis.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum vermis ille sit invariabilis.

 

Tertio et ultimo quaeritur, utrum vermis ille sit invariabilis.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia culpa est invariabilis ; et poena respicit culpam : ergo, cum hic vermis sit poena, patet etc.
  2. Item, ignis continue affligit et aequaliter : ergo similiter videtur quod et vermis.
  3. Item, omne variabile terminabile ; sed vermis ille est interminabilia : ergo etc.

 

Contra :

  1. Vermis est ex recordatione peccati ; sed non simul peccata recolent, cum non sint deiformes : ergo successive. Sed maiori poena maior debetur remorsus, et ubi hoc, ibi variabilitas : ergo etc.
  2. Item, si vermis est, corrodit ; sed quando aliquid diutius roditur, magis debilitatur et magis gravatur : ergo poena malorum semper crescit.
  3. Item, si semper rodit, cum non sit infinitum bonum quod adimit, ergo aliquando adimeret totum ; sed hoc est impossibile : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod iusto Dei iudicio, sicut dictum est supra, fiet ut mali simul omnia peccata memorentur, ut de omnibus continue torqueantur ; et ideo vermis est pro omnibus et non intensior nunc quam ante.

  1. Ad illud quod obicitur de ademptione, dicendum quod sicut egressus continuus alicuius ab aliquo est dupliciter : vel per innovationem secundum partem et partem, ut rivus a fonte, et motus a motore ; aut eiusdem continuatione, ut ramus a radice, et radius a sole : sic ademptio continua vel per novi ablationem, sicut ignis comburit ligna ; vel per eius continuationem, sicut ignis infernalis, corpus et dolor animum ; et sic vermis continue rodit. Et illud melius supra patet de poena ignis ; et per hunc modum intelligendum est de poena vermis.

 

 

DUBIUM CIRCA LITTERAM MAGlSTRI

 

In parte ista circa litteram quaeritur, qualiter intelligitur illud verbum ultimum de pedibus sedentis : quis sit sedens et quid solium et quae via.

Respondeo : Dicendum quod sedens iste Deus est sive Christus, qui requiescit in summa pace quae exsuperat omnem sensum.

Solium autem dici potest sancta Scriptura propter sui eminentiam ; vel etiam anima sancta, quae dicitur sedes sapientiae ; aut certe Virgo Maria, in quam descendit ad habitandum Dominus ; vel etiam natura assumpta, in qua posuit tabernaculum suum.

Facies autem huius est maiestas Divinitatis, quam videbimus, cum erimus gloriosi.

Pedes vero sive via sunt opera finalia, quae sunt velata, sicut illa quae pertinent ad finem mundi.

Media vero inter Dei magnitudinem aeternam et nostram magnificationem. Futuram sunt opus creationis et redemptionis.

Incipit igitur Magister a facie Maiestatis in primo et decurrit per media in secundo et tertio et terminavit in pedibus sive in imis in quarto.

Isti autem pedes nunc sunt velati, sed tunc discooperientur quando facies manifestabitur. Hoc autem erit quando Deus ita erit conspicuus ut videatur a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero videtur in semetipso, videatur in creaturis omnibus, videatur etiam per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritualis corporis oculi, acie perveniente, directi. Tunc videbimus, amabimus, laudabimus ; tunc apparebit Christus, vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria.

 

Ad quam nos perducat Pontifex et praecursor noster Iesus Christus, Filius Dei et beatae Mariae, dominae et adiutricis nostrae, sua pia misericordia ; cui est benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo per infinita saecula saeculorum. Amen.

 

 

EXPLICIT LIBER QUARTUS ET ULTIMUS

FRATRIS BONAVENTURAE

SUPER SENTENTIAS

Section précédente
Section 51 sur 51