Distinctio XXVII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

Post haec advertendum est quid sit Coniugium, et quae sit efficiens causa etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Haec est secunda. pars, in qua agitur de causa efficiente Coniugii, quae quidem est consensus. Et quoniam non omnis consensus facit Coniugium,

ideo primo determinat Magister in generali quod consensus sit Matrimonii causa.

Secundo inquirit qualis sit ille consensus, infra, distinctione vigesima octava : Hic quaeri debet, utrum consensus de futuro etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de ipso Coniugio quantum ad quidditatem.

In secunda vero quantum ad causalitatem, ibi : Efficiens autem causa Matrimonii etc.

 

In prima parte duo facit.

In prima breviter praemittit, de quibus intendit agere.

In secunda breviter definit Coniugium maritale, et hoc ibi : Sunt igitur nuptiae vel Matrimonium etc.

Et haec duo sunt quasi praeambula ad cognoscendam Matrimonii causalitatem sive originem.

 

 Efficiens autem causa Matrimonii est. Haec est secunda pars huius distinctionis, in qua agi de causa efficiente, et dividitur haec pars in quatuor partes.

In prima veritatem narrat.

In secunda confirmat, ibi : Quod autem consensus Matrimonium faciat etc.

In tertia impugnat, ibi : Quidam tamen asserunt etc.

In quarta obiectiones in contrarium determinat, ibi : His autem ita respondemus. Fit aliquando desponsatio etc.

Subdivisiones partium manifeste apparent in his duabus partibus ultimis, maxime utrum ex solo consensu contrahatur insolubile vinculum.

Et sic tria continentur in hac distinctione, scilicet Matrimonii quidditas, causalitas et insolubilitas.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum tria quae determinat Magister, tria. principalter quaeruntur.

Primo quaeritur de Matrimonii quidditate.

Secundo, de causalitate.

Tertio, de insolubilitate.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, quid sit Coniugium genere sive re.

Secundo, quid sit nomine.

 

 

ARTICULUS I

De Matrimonii quidditate.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Matrimonium sit coniunctio maris et feminae.

 

Quantum ad primum quaeritur, utrum Matrimonium sit coniunctio maris et feminae.

Et quod sic, videtur :

  1. Per rationem, quam ponit Magister in littera : Matrimonium, inquit, est maris et feminae coniunctio.
  2. Et quod ita sit, ostenditur ratione. Solo viro existente, non est Matrimonium ; similiter sola muliere existente, non est Matrimonium : ergo Matrimonium est in simultate et in coniunctione unius ad alterum.
  3. Item, nihil absolutum est unum in duobus subiectis ; sed Matrimonium unum est in viro et femina : ergo non dicit quid absolutum, sed relatum. Sed illud, quodcumque sit, cum non sit disparitas, sed conformitas, non est disiunctio, sed coniunctio.
  4. Item, illud ad quod consequuntur ista tria bona, scilicet fides, proles et sacramentum, est recte Matrimonium ; hoc autem est coniunctio maris et feminae, ubi est fides in singularitate, proles in fecunditate et significatio in insolubilitate : ergo etc.

 

Contra :

  1. Multiplicato superiori essentiali, multiplicatur inferius : ergo, si Matrimonium est coniunctio, quoties vir et uxor coniunguntur, toties Matrimonium contrahitur, et ita inter eumdem virum et eamdem mulierem erunt plura Matrimonia ; quod si falsum est, ergo etc.
  2. Item, nullum sacramentum iteratur super eamdem materiam : ergo, si Matrimonium est coniunctio viri cum muliere, ex quo semel coniungitur, non debet amplius coniungi cum eadem. Sed hoc est falsum et inconveniens :, ergo etc.
  3. Item, omne sacramentum est signum sensibile ; sed nulla relatio est signum sensibile, coniunctio autem maris et feminae est relatio : ergo coniunctio talis non est signum, ergo nec sacramentum : ergo, a simplici conversa, nullum sacramentum est coniunctio, ergo nec Matrimonium.
  4. Item, si Matrimonium est coniunctio, aut ergo corporum aut animorum. Non animorum, quia tunc Matrimonium esset in patria ; non corporum, quia tunc inter Mariam et Ioseph non fuisset coniugium.
  5. Item, sive sit coniunctio corporum secundum commixtionem, sive animorum secundum consensum, contingit talem coniunctionem removeri per odium : ergo et Matrimonium solvi et destrui ; sed hoc falsum est, ut iam patebit : ergo Matrimonium non est coniunctio.

 

Respondeo : Dicendum quod Matrimonium secundum genus remotum est signum ; specificatio autem vel descensus ad genus inferius accipitur secundum comparationem ad signatum ; unde, cum signatum in hoc sacramento sit coniunctio Christi et Ecclesiae, et coniunctio non potest melius significari quam per coniunctionem exteriorem, sicut Baptismi ablutio per ablutionem aquae exteriorem : ideo, sicut Baptismus dicitur ablutio, sic Matrimonium dicitur essentialiter et secundum genus suum coniunctio.

Et nota quod sicut in ablutione Baptismi est aliquid permanens, sicut impressio characteris interior, et aliquid transiens, ut lotio exterior, utrumque dicitur Baptismus : sic in Matrimonio est aliquid permanens, et hoc est vinculum, per quod ligantur vir et mulier, quantumcumque exterius separentur ; et est aliquid transiens, sicut coniunctio primo facta per verbum exterius vel per exteriorem actum ; et utraque dicitur Matrimonium, et utraque est coniunctio. Et ideo recte Matrimonium coniunctio dicitur et est, sicut rationes primae ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod multoties coniunguntur, dicendum quod quaedam coniunctio dicitur vinculum, quaedam facit vinculum, quaedam est usus vinculi. Dico igitur quod prima et secunda, quia respiciunt substantiam Matrimonii, non iterantur, sed solum tertia ; et ad multiplicationem illius non sequitur multiplicatio Matrimonii, quoniam non est genus in essendo, sed actus in utendo sive usus in agendo.
  2. Et ex hoc patet sequens, quia non est iteratio sacramenti ; et sicut frequenter manducare corpus Christi non dicit sacramenti iterationem, sed usum, sic in proposito intelligendum, licet non sit simile omnino, quia quod semel manducatum est, iterum manducari non potest ; sed haec mulier, quae semel cognita est, iterum cognosci potest.
  3. Ad illud ergo quod obicitur, quod est signum sensibile, dicendum quod sicut similitudo corporalis sensu percipitur, non ratione sui, sed ratione qualitatum in quibus est assimilatio, quae sensu deprehenduntur ; sic intelligendum est in proposito quod, quamvis coniunctio secundum se non sit perceptibilis ut relatio, est tamen ratione eorum quae coniunguntur, ut viri et mulieris, et ratione signi in quod vel per quod coniunguntur.

4-5. Ad illud quod quaeritur, utrum sit corporum an animorum, dicendum quod animorum in corporibus, quia est coniunctio ratione utentium et habentium sexus distinctos ; illa autem coniunctio, quae respicit totum coniunctum et est Matrimonium essentialiter, non est affectio animorum vel approximatio corporum, sed quoddam vinculum obligatorium, quod non perimitur, sive affectu sive corpore separentur. Et per hoc patet responsio ad ultimum.

 

 

QUAESTIO II.

Quid sit Matrimonium nomine.

 

Secundo quaeritur, quid sit nomine.

Et quod Matrimonium debeat hoc vinculum appellari, ostenditur :

  1. Primo per iura canonica et civilia, quae sic appellant, et Magister sic appellat in littera, et multiplex ad hoc adduci potest auctoritas. Unde Augustinus, Contra Faustum, libro XIX : Matrimonium ob hoc dictum est ; quod non ob aliud debeat femina nubere nisi ad hoc ut mater fiat.
  2. Item, ratione videtur, quia in aliis sacramentis denominatio fit a materia vel a materiali. principio, sicut patet, quia Baptismus lavacrum dicitur ab aqua lavante magis quam a verbo ; sed in hac coniunctione maris et feminae, femina est per modum materiae : ergo videtur quod per illam debeat denominatio fieri.
  3. Item, quando relatio vel comparatio est inter extrema aliqua, si recte denominatur, ab eo debet denominari in quo maior est dependentia ; sed mulier magis indiget coniungi viro quam e converso : ergo talis coniunctio potius debet denominari a muliere quam a viro.
  4. Item, relatio aequiparantiae potissime ei appropriatur, in quo est consummatio illius, sicut aequalitas et similitudo appropriatur Filio, pro eo quod dat praeintelligere principium a quo, Patri autem unitas appropriatur. Ergo, si vir primo creatus est unicus, et post mulier facta ut ei coniungeretur ut adiutorium, et hoc per Matrimonium, ergo hoc vinculum debet appellari Matrimonium.

 

Contra :

  1. In omnibus denominatio debet fieri a digniori ; sed in coniunctione carnali sive matrimoniali dignius extremum est vir quam mulier, quoniam caput mulier est vir : ergo etc.
  2. Item, quaero, secundum quod genus causae sit ista denominatio. Si secundum genus causae finalis, sed mulier propter virum facta est, non vir propter mulierem : ergo potius debet denominari a patre.

Si secundum genus causae efficientis, sed efficiens est activum principium, et principium activum in coniunctione maris et feminae est vir : ergo potius debet denominari a viro.

Si secundum causam materialem, sed non vir ex muliere, sed mulier de costa viri.

Si secundum causam formalem, cum magis teneat rationem formae vir, sicut dicit Philosophus quod materia appetit formam sicut mulier appetit virum, videtur quod a viro debeat denominari.

  1. Item, coniunctio maris et feminae est relatio aequiparantiae ; sed relatio talis respicit utrumque extremum aequaliter, et talis relatio non magis denominatur ab uno quam ab altero : ergo non magis a patre quam a matre.
  2. Item, denominatio rei non debet fieri ab eo quod accidit et abesse potest ; sed vinculo tali sive sacramento frequenter deest proles, ergo et maternitas : ergo, cum falso talis mulier dicatur mater, falso tale vinculum dicitur Matrimonium.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod istud vinculum sive coniunctio nec denominatur a patre nec a matre, sed, cum sit vinculum unum, denominatur ab utroque, in quantum uniuntur ; et quoniam pater et mater sive vir et mulier uniuntur ut sint una materia prolis, ideo hoc sacramentum Matrimonium appellatur, non a matre, sed a materia et monos, quod est unum ; inde matrimonium quasi una materia.

Sed, licet istud videatur probabiliter dici, tamen est contra Isidorum, in IX libro Etymologiarum, ubi dicit quod Matrimonium dicitur a matre ; unde matrona dicitur quae iam nupsit, et est dicta matrona quasi mater nati. Unde, sicut ibidem colligitur, hoc sacramentum appellatur coniugium, appellatur et nuptiae, appellatur et Matrimonium. Et hanc triplicem denominationem habet secundum triplicem comparationem sive considerationem. Potest enim considerari secundum id quod est ; et sic dicitur coniugium, quasi commune iugum, quia mutuum est vinculum et mutua potestas ; et hoc dicit Isidorus, in IX Etymologiarum. Aut secundum signum, in quo apparet ; et sic dicitur nuptiae, quasi a nubibus, quia nubentes operiri solebant et eorum capita velabantur ; unde est nomen translatum. Aut secundum fructum ad quem perducit ; et quoniam perducit ad bonum prolis, ideo Matrimonium appellatur. Magis autem bonum prolis per matris nomen datur intelligi, quia mulier propter procreationem liberorum facta est ; unde facta est in adiutorium viri ; et quia in procreatione prolis magis incumbit sibi labor.

 

Unde nota, quod Matrimonium quatuor habet etymologias secundum nomen matris :

uno enim modo dicitur Matrimonium, quasi matris nomos, id est lex ; quia, ut dicit Augustinus, Contra Faustum, ad hoc debet femina nubere etc.

Secundo modo, quia matrem monet, ut servet foedus contra luxuriam ; contra quod dicitur Proverbiorum 2, 11 : Reliquit ducem pubertatis, et pacti Dei etc.

Tertio modo, quia matrem munit ac defendit tum per virum, tum per prolem, quia mulier indiget defensore, Isaiae 1, 17 : Defendite viduam.

Quarto, Matrimonium dicitur matris munium, id est matris officium, pro eo quod prolis enutritio et acquisitio maxime spectat ad mulierem in concipiendo, in portando, in pariendo, in nutriendo, in compatiendo ; unde sicut possessio dicitur patrimonium, quia paterna sollicitudine acquiritur, sic prolis acquisitio Matrimonium est ; et haec est potissima inter omnes etymologias.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod a digniori debet fieri denominatio, dicendum quod denominatio est a fructu ventris, et ita a digniori. Sed non fit denominatio a muliere, secundum quod mulier, sed secundum quod mater ; et per hoc patet sequens, a quo genere causae sumitur, quia a causa finali, a qua maxime debent sacramenta denominari.

  1. Ad illud quod obicitur de relatione aequiparantiae, dicendum quod vinculum illud in se consideratum aequaliter respicit utrumque extremum, sed relatum ad effectum, non ; et hic fit denominatio per comparationem ad effectum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non semper habent prolem, dicendum quod non fit denominatio ab eventu, sed ab intentione, propter quam principaliter institutum fuit sacramentum ; et ideo non est ibi falsitas nec vanitas.

 

 

ARTICULUS II

De Matrimonii causalitate.

 

Consequenter quaeritur de secundo articulo, scilicet de Matrimonii causalitate.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum consensus sit causa Matrimonii.

Secundo, utrum solus consensus vocalis faciat Matrimonium.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum consensus sit causa Matrimonii.

 

Quantum ergo ad primum ostenditur quod consensus sit causa Matrimonii :

  1. Per Chrysostomum, qui dici quod Matrimonium non facit coitus, sed voluntas.
  2. Item, Ambrosius : Non defloratio virginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis.
  3. Item exemplo probatur, quia inter Mariam et Ioseph fuit Matrimonium, et tamen non intervenit nisi consensus.
  4. Item ratione probatur, quia maioris libertatis est pactio coniugalis quam servitutis ; sed solo consensu aliquis facit se servum : ergo solo consensu. potest fieri alterius coniux.

 

Contra :

  1. Nihil est causa efficiens sui ipsius ; sed Matrimonium non est aliud quam consensus, quia ille est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae : ergo consensus non est causa efficiens Matrimonii.
  2. Item, si propositum est causa propositi, et oppositum oppositi. Ergo, si consensus est causa Matrimonium constituens, dissensus est destruens ; sed Matrimonium non destruitur per dissensus hominum : ergo nec per consensum constituitur.
  3. Item, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Ergo, si consensus est causa, et duo sunt consensus, videtur quod duo sunt Matrimonia inter virum et mulierem ; sed non sunt duo Matrimonia : ergo etc.
  4. Item, si duo consensus faciunt unum Matrimonium, necesse est uniri ; sed tunc uniuntur, quando sunt in idem ; sed in Matrimonio non uniuntur in unum, quia consensus viri est in mulierem, consensus mulieris in virum : ergo diversi, non ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut Baptismus dupliciter dicitur : uno modo, prout comprehendit exteriorem ablutionem et interiorem characteris impressionem, alio modo pro interiori charactere ; sic Matrimonium uno modo comprehendit vinculum et exterius signum, et sic Matrimonium est consensus expressus, non eius effectus ; alio modo, prout stat pro vinculo interiori. Huiusmodi autem vinculum habet causam primam et habet causam proximam ;· prima est divina institutio, proxima est humana pactio, quae est in convenientia consensuum duorum, scilicet maris et feminae. Et ideo dicendum quod consensus est causa : Matrimonii, sed non tota, immo cum institutione divina ; consensus autem.non alterius, sd utriusque personae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et.per hoc patet primum argumentum.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod si oppositum non est causa oppositi etc., dicendum quod est causa efficiens et conservans et est causa solum efficiens, non conservans, sicut patet, quia sol est causa luminis primo modo, cultellus causa vulneris secundo modo. Sic Matrimonium. habet causam efficientem consensum, sed non conservantem. Est ergo consensus causa ut Matrimonium fiat, non ut permaneat. Similiter oppositum consensus, id est dissensus, non est causa dissolvens factum, sed impediens ne fiat.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non uniuntur, dicendum quod est uniri et in obiecto et in subiecto et est uniri in effectu. Dico ergo quod, quamvis duo consensus non uniantur in subiecto nec in obiecto, uniuntur tamen in effectu qui surgit ex illo mutuo consensu. Dum enim haec vult illum in virum ; vult esse uxor eius ; et dum ille hanc in uxorem, efficitur vir eius. Et si tu obicias quod non uniuntur in effectu, nisi etiam uniantur in obiecto, dico quod uniuntur in effectu secundario et in obiecto.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum ad contrahendum Matrimonium sufficiat consensus vocalis absque mentali.

 

Secundo quaeritur, utrum ad contrahendum Matrimonium sufficiat consensus vocalis absque mentali.

Et quod sic, videtur :

  1. Primo per illud quod dicit Magister in littera : Si verbis explicant quod tamen corde non volunt, obligatio illa verborum quibus consentiunt, dicentes : accipio te in virum, Matrimonium facit.
  2. Item, hoc ostenditur ratione in simili, scilicet in iuramento, quia quacumque arte verborum quis iuret, in ea significatione Deus accipit, in qua accipit ille cui iuratur , sicut dicit Isidorus. Ergo in Matrimonio similiter videtur quod Deus accipiat in illa intentione in qua accipit coniux : ergo, si coniux credit per verba illa ipsum vere consentire, talis consensus facit Matrimonium, et sic etc.
  3. Item, Ecclesia iudicat Matrimonium esse, quandocumque aliquis contrahit cum aliqua per verba de praesenti in publico ; et si dicat se non intendisse, nihilominus sententiat ipsum debere reddere quod exigit ius Matrimonii. Ergo, si Ecclesia recte iudicat et non credit illi, cum credendum sit homini ferenti testimonium contra se, sine consensu cordis, solo consensu exteriori est Matrimonium.
  4. Item, hoc pro regula in canone habetur, quod fraus et dolus nemin debet patrocinari. Si ergo iste dolose agit in consentiendo ore non corde, non debet sibi dolus eius suffragari : ergo ita obligat sicut si corde et ore consentiret.
  5. Item, hoc videtur ratione deducente ad inconveniens. Si enim requiritur interior consensus, cum nemo de illo sit certus nec esse possit, nemo scit utrum Matrimonium contraxit : ergo quotiescumque debitum petit vel reddit, discrimini se committit.
  6. Item, esto quod quis contrahat cum duabus per verba de praesenti, primo cum una et postea cum alia, nescit quae istarum interius consenserit : ergo nescit quae sit eius uxor vera ; sed tenetur uxori verae debitum reddere : ergo videtur talis perplexus esse.

 

Contra :

  1. Innocentius, in quadam decretali, De sponsalibus, libro IV, respondens cuidam casui in hac materia, ubi defuit interior consensus et vir mutavit sibi nomen, dicit quod non est Matrimonium ; et ratio, quam assignat in fine, his verbis continetur : Quia dolus affuit et defuit omnino consensus, sine quo nequeunt cetera foedus perficere coniugale.
  2. Item, in alia decretali proxima ante illam, dicit : Pueri ante annos legitimos per verba sola non contrahunt, cum intelligantur minime consentire
  3. Item, hoc ratione videtur, quia in aliis sacramentis, sicut in Baptismo, ad hoc quod sit sacramentum, necessario requiritur intentio dispensantis, sicut supra ostensum est in Baptismo, in his qui ioculariter baptizant. Ergo pari, immo multo fortiori ratione in Matrimonio, cum ad hoc sacramentum requiratur consensus maximae libertatis.
  4. Item, quandocumque in sacramento deficit illud quod tenet rationem medii inter rem et signum, nihil factum est, ut puta, si in Baptismo non imprimatur character et in Eucharistia non sit corpus Christi verum ; sed in hoc sacramento locum medii tenet consensus animorum : ergo quando ille deficit, irritum est Matrimonium.
  5. Item, quandocumque aliquid constat ex aliquo tamquam materiali et ex aliquo tamquam formali, quodcumque deficiat, et ipsum deficit ; sed sacramentum Matrimonii est tale : ergo, cum solus consensus animorum sit dispositio, et forma verborum sit complementum, quodcumque deficiat, non erit sacramentum : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod est loqui de Matrimonio dupliciter : aut in facie Ecclesiae aut in foro conscientiae secundum duplex forum, scilicet iudiciale et poenitentiale ; et secundum hoc est dupliciter iudicare, quia in foro iudiciali iudicatur secundum allegata, in foro poenitentiali secundum veritatem et conscientiam. Si ergo in foro poenitentiali loquamur, quia hoc est iudicium secundum veritatem et in conspectu Dei, dicendum quod, sicut dicunt doctores nostri, nec est Matrimonium nec Matrimonium iudicandum. Et, cum sit multiplex ratio, haec tamen est praecipua : quia in omnibus sacramentis requiritur intentio voluntaria faciendi quod facit Ecclesia ; quia ergo talis secundum veritatem non intendebat contrahere Matrimonium, non fuit sacramentum.

Si autem loquamur in foro iudiciali, ubi secundum allegata oportet iudicari, et probari potest consensus per verba exteriora, in quibus non apparuit evidens dolus, Matrimonium iudicatur. Sed tamen Ecclesia decipitur, sed non est deceptio contra iustitiam, quia non est ibi ignorantia iuris, sed facti. Ergo, si sit consensus exterior sine interiori, non est Matrimonium secundum veritatem nec secundum divinum iudicium nec secundum conscientiae forum, quamvis esse videatur et iudicetur secundum iudicium ecclesiasticum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur de Magistro, patet responsio, quoniam loquitur secundum forum ecclesiasticum.
  2. Ad illud ergo quod obicitur de iuramento, similiter potest dici quod secundum humanum iudicium obligatur ; si tamen dicatur obligari secundum Deum, hoc est propter hoc quod Deus talem reputat dignum poena periurii, sicut et illum qui iuramentum non implet, et hoc propter suam fraudem.
  3. Ad illud quod obicitur de iudicio Ecclesiae, dicendum quod Ecclesia fallitur ; et quamvis contingat ipsam seduci a veritate rei, non tamen recedit a veritate iustitiae, quia debet iudicare secundum allegata. Et si tu obicias mihi, quod in foro iudiciali contra se ipsum allegat, et unicuique credendum est ferenti testimonium contra se, dicendum quod, quia Ecclesia habet testimonium in contrarium, et quia etiam tale testimonium certitudinis est in praeiudicium causae matrimonialis, quae maxime favorabilis est : ideo talis viri testimonium non auditur, tamen et sibi creditur in foro poenitentiae sive conscientiae, ubi creditur homini confitenti suam turpitudinem, quia nihil ibi dicendum est nisi turpitudo.
  4. Ad illud quod obicitur, quod fraus non debet alicui patrocinari, dicendum quod duo sunt ibi, scilicet verbi dolositas sive falsitas et vera carentia consensus. Verbi dolositas non patrocinatur, immo obest in omni foro, sive iudiciali sive poenitentiali, quia utrobique vel punitur vel pro obligatione reputatur. Sed vera carentia haec est, quae suffragatur in conspectu Dei, ut verum Matrimonium non sit.

5-6. Ad illud, quod nemo scit utrum interius consentiatur, dicendum quod, quia de quolibet praesumendum est bonum nisi manifestus dolus appareat, de quolibet praesumendum est quod corde consentiat, si ore exprimat, nec est aliud credendum. Et si non sit ita, ignorantia facti in altera persona, quae ignorat, coitum excusat - sicut Iacob excusatur in hoc quod cognovit Liam, quia credebat cognoscere suam - nec committit se discrimini nec perplexitati. Quia enim prima credi debet consensisse, ideo ei adhaerendum est et debitum reddendum. Et sic patet totum.

 

 

ARTICULUS III

De insolubilitate Matrimonii.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de insolubilitate Matrimonii ; et de hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur de insolubilitate quantum ad Matrimonium consummatum.

Secundo, quantum ad Matrimonium ratum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Matrimonium consummatum sit insolubile.

 

Quantum ad primum, quod tale Matrimonium sit insolubile, ostenditur :

  1. Per verbum Domini, Matthaei 19, 6 : Quod Deus coniunxit, homo non separet. Ergo tales, qui a Deo sunt coniuncti, sunt inseparabiles, quia Deus nullos separat.
  2. Item, quaecumque sunt separabilia, plura sunt ; sed Dominus dicit quod vir et mulier non sunt duo, sed una caro : ergo non sunt separabiles.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per definitionem Matrimonii, quam ponit Magister in littera : Individuam vitae consuetudinem retinens.
  4. Item, hoc Matrimonium est signum unionis Christi et Ecclesiae secundum conformitatem naturae ; sed illa unio est inseparabilis : ergo etc.

 

Contra :

  1. Omne vinculum iterabile, est dissolubile ; sed Matrimonium est iterabile, quia possunt esse secundae nuptiae : ergo est dissolubile.
  2. Item, omne sacramentum perpetuum imprimit aliquod signaculum in subiecto perpetuo ; sed Matrimonium nihil imprimit in animam : ergo etc.
  3. Item, omnis effectus, cuius causa est dissolubilis, ipse est dissolubilis ; sed causa Matrimonii est mutuus consensus, et ille est dissolubilis : ergo etc. Prima patet per illud Chrysostomi, quod eisdem causis, quibus unumquodque construitur, per easdem destruitur.
  4. Item, vir tenetur uxori ex vinculo Matrimonii reddere debitum ; sed ex mutuo consensu possunt se perpetuo absolvere : ergo similiter ex mutuo consensu Matrimonium dividere. Similiter ex lege Matrimonii tenentur insimul cohabitare ; et possunt diversas religiones ex communi consensu intrare : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod Matriinonium est insolubile, extremis. manentibus ; sed ipsis corruptis vel eorum altero, solvitur, quia non manet ligatio nisi etiam maneant quae ligantur. Extrema autem sunt destructibilia, quia sunt extrema ratione sexuum, non animorum ; et quia sexus respicit dispositionem a parte corporis, et ita vitam corporalem : dico quod recte Matrimonium dicitur vinculum insolubile, sed non perpetuum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et per hoc patet responsio ad duo prima ; obicit enim ac si vinculum esset perpetuum. Ratio autem huius insolubilitatis dispositive venit ab eius significatione, quia significat unionem indissolubilem, scilicet Christi et Ecclesiae secundum conformitatem naturae ; sed effective venit ab institutione, quia sic Deus instituit, ut amplius non solvantur dum vivunt.

  1. Et per hoc patet responsio ad illud de consensu, quia non est tota causa Matrimonii - unde, si esset tata causa, bene obiceret - sed ulterius est ibi divina institutio.

Verumtamen illud non bene solvit, pro eo quod si duae causae concurrunt ad eumdem effectum, altera destructa, non manet effectus ; et ideo, si ad Matrimonium cum institutione divina concurrit consensus, videtur etc. Dicendum igitur quod est causa introducens tantum et introducens et conservans. Quando dicitur quod, si destruitur causa, et effectus, verum est de conservante, non autem est verum de introducente tantum ; consensus vinculum illud introducit, non conservat : et ideo, ipso desinente, non desinet. Et ideo patet illud.

  1. Ad illud quod obicitur de redditione debiti et cohabitatione, dicendum quod illud est in potestate coniugatorum, quia uterque habet potestatem super corpus alterius ; et quoniam uterque potest iuri suo renuntiare, inde est quod cohabitatio et debiti solutio potest dividi ; non sic vinculum, quod Deus instituit, quod tenet rationem sacramenti.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum Matrimonium ratum sit insolubile.

 

Secundo quaeritur de insolubilitate illius Matrimonii, quod solum est in coniunctione animorum.

Et quod tale Matrimonium.sit insolubile, ostenditur :

  1. Quia determinatum est in iure, quodsi quis per verba de praesenti consentiat in aliquam, et post in aliam consentit et carnaliter cognoscit, quod ad primam revocandus est. Ergo primum vinculum fuit insolubile, cum non solvatur per Matrimonium consummatum.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per definitionem Matrimonii praedictam. Si sic dicas quod ei non convenit, obicitur per Hugonem, qui ita definit Matrimonium : Matrimonium est maris et feminae legitimus consensus, individuam vitae consuetudinem retinens.
  3. Item, quod Dominus dixit Matthaei 19, 6 : Quod Deus coniunxit, homo non separet, aut intelligitur quoad coniunctionem animorum aut corporum. Quod animorum videtur, quia illa copula est sanctior : ergo, si de illa intelligit, videtur quod quoad illani sit inseparabile.
  4. Item, Matrimonium significat quantum ad coniunctionem animorum coniunctionem Dei et Ecclesiae ; sed Ecclesia semel Christo desponsata, nunguam separatur nec separabitur : ergo nec illud Matrimonium.
  5. Item, cum vir consentit in mulierem, transfert potestatem sui corporis in potestatem mulieris, quia tunc ei alligatur : ergo, si non habet potestatem sui corporis, nec intrare religionem nec alii potest se copulare.

 

Contra :

  1. Hieronymus dicit quod Dominus Ioannem vocavit de nuptiis : ergo solvit eum ab uxore ; sed non solvisset, si fuisset ligatus vinculo insolubili : ergo etc.
  2. Item, sacri canones ante commixtionem carnalem dant liberam potestatem alteri ingrediendi. religionem et alteri nubendi post eius ingressum, sicut patet per multa quae habentur in littera ; sed non posset nubere nisi vinculum esset solutum : ergo etc.
  3. Item, anima nunquam in hac vita sic Deo coniungitur, quin possit ab eo separari. Ergo nec sponsus coniungitur inseparabiliter sponsae ante copulam carnalem.

Iuxta hoc quaeritur, si statim post ingressum in religionem est solutum tale vinculum. Et quod sic, videtur, quia alioquin mulier damnum sustineret, quia esset alligata et vir non esset alligatus ; quod non est conveniens, quia ad paria iudicantur.

Si autem statim solvitur, sed possibile est ipsum egredi religionem : ergo potest nubere, esto quod uxor alteri nupserit, quod est contra canones.

Propter hoc quaeritur : quando solvitur et quare solvitur per vinculum voti, non per vinculum Matrimonii maioris ?

 

Respondeo : Dicendum quod insolubilitas consequitur Matrimonium non tantum consummatum, sed etiam ratum ; et propter hoc etiam ratum est, quia quamdam insolubilitatem habet, licet minorem quam Matrimonium consummatum ; habet tamen sibi competentem sicut et illud. Sicut enim vinculum Matrimonii consummati est insolubile, viventibus extremis vita corporali, nec solvitur nisi morte corporali, sic nec Matrimonium, in quo est coniunctio mentium et animorum, potest solvi nisi homo moriatur spiritualiter huic mundo sive operi carnis ; et hoc fit intrando religionem et emittendo votum castitatis solemne. Ex tunc enim solvitur tale Matrimonium, ex quo spiritualiter moritur ; et hoc probatur per illam decretalem Innocentii, De conversione coniugatorum, Ex parte tua.

Concedendum est igitur Matrimonium illud esse insolubile suo modo, cum sit sacramentum, nec separatur ab homine, sed a Deo, cui solemne votum continentiae promittitur.

 

[Ad obiecta] :

1-4. Et ex hoc patent. obiecta praeter ultima.

  1. Ad illud quod obicitur de translatione potestatis, dicendum quod potestas corporis non simpliciter transfertur in Matrimonio rato, sed sub conditione utriusque, scilicet statu et vita manente. Unde dico, quodsi uxor peteret sibi statim debitum, non teneretur reddere ; nec Ecclesia cogeret quod statim redderet, sed saltem dat inducias usque ad duos menses, ultra quod tempus tenetur aut mulieri debitum reddere aut ad vitam aliam se transferre. Tunc ergo est vinculum solutum, cum homo ad vitam aliam est irregressibiliter translatus, et ideo dicitur mortuus.

Et ex hoc patet illud quod ultimo quaeritur, quando scilicet solvitur vinculum, videlicet quando ita ligatur ut non possit redire ad saeculum ; et si uxor instet, necesse habet unum sibi de duobus eligere infra duos menses secundum canones. Et per, hoc patet totum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de ista definitione : Matrimonium est viri et mulieris coniunctio maritalis, individuam vitae consuetudinem retinens. Videtur enim quod ista definitio sit falsa : primum, quia non est necesse coniuges semper simul cohabitare : ergo non est necesse ad hoc quod sit Matrimonium, quod sit ibi individua vitae consuetudo.

Item, videtur esse superflua, quia, si est coniunctio maritalis, est indivisibilis : ergo, si hoc clauditur in primo membro, videtur quod superfluat illud addere.

Respondeo : Dicendum quod hic definitur Matrimonium secundum statum perfectum sive consummatum ; ista autem definitio : Matrimonium est maris et feminae coniunctio maritalis, sufficiens est quantum ad esse definiti, et tangitur ibi genus et differentia. Sed quoniam maritalis coniunctio duo implicat in se, scilicet legitimitatem personarum et indivisionem personarum, ideo ad maiorem eruditionem superadditur aliud, scilicet inter legitimas personas etc. ; et non est de esse definitionis, sed explicatio primi membri.

Posset tamen dici quod notetur ibi quadruplex genus causae, scilicet formalis, in hoc quod dicitur : coniunctio maritalis ; efficiens, in hoc quod dicitur : viri et mulieris, quae, in quantum consentiunt, se habent in ratione causae efficientis ; materialis, in hoc quod dicitur : inter legitimas personas ; finalis, in hoc quod dicitur : individuam vitae etc., ubi tangitur bonum sacramenti, quod est principale bonum Matrimonii.

Et per hoc patent obiecta, quia non est superfluitas nec falsitas, quia non est indivisio quantum ad coniunctum, sed quantum ad sacramentum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si autem verbis explicant quo corde nolunt, si non sit coactio ibi vel dolus etc. Videtur enim male dicere, quia, cum impossibile sit quod aliud exprimatur in ore quam sit in corde, sine dolo, videtur Magister implicare incompossibilia.

Respondeo : Dicendum quod dolus dupliciter potest esse, scilicet expressus exterius per sermonem vel solummodo in corde, sicut intentio iocandi in dando Baptismum potest esse dupliciter : aut ita quod tantum sit in corde, aut ita quod aliquo modo exprimatur in signo exteriori. Sic dolus est in corde, quando exterius facit omnino sicut facit qui simpliciter consentit ; et de hoc dolo Magister non intelligit. Alius est quando per signum exprimitur, sicut in decretali quadam, De sponsalibus, ponitur casus de quodam, qui, cum vocaretur Ioannes, nominavit se Petrum, in consentiendo dicens : ego Petrus, vel aliquid simile ; et tunc manifeste deprehenditur dolus exterius ; et de tali loquitur Magister, non de dolo occulto. Istud autem verbum intelligendum est habere veritatem secundum iudicium in facie Ecclesiae, non secundum veritatem sive in foro conscientiae.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicitur de Macario, quod eremi solitudinem elegit, utrum sponsa eius fuerit soluta ab eo. Et videtur quod non, quia ivit in eremum : ergo, cum non dederit potestatem suam alii, sed fuerit liberae voluntatis, potuit redire ad saeculum : ergo videtur quod uxor soluta non erat.

In contrarium est, quia ipse non peccabat, ergo uxori nihil subtrahebat : ergo illi licebat transire ad secunda vota.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis eremitae obedientiam non promittant, tamen, quia personae sunt religiosae, votum continentiae annexum habent ; et ratione assumptionis habitus et more intelligitur in ipso solemnizari votum, maxime si est cum sociis qui voverunt castitatem, et ipse in habitus talis susceptione ad continentiam perpetuam se obligavit.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Volumus maritum illi, etiam si iam tonsuratus est, reddere, utrum tonsuratus debeat in saeculo remanere. Et quod sic, videtur, quia non absolvitur a voto, immo post mortem uxoris non licet contrahere, immo iterum tenetur continere et compellendus est : ergo videtur quod non sit absolutus a voto solemni : ergo videtur quod tenetur ferre habitum.

Contra hoc est, quia hoc esset in contumeliam uxoris : ergo si ipsa non debet puniri, patet etc.

Respondeo : Dicendum quod talis qui intravit religionem, aut intravit uxore nolente et non consentiente, tamen in saeculo existente et contradicente ; et talis non tenetur ad religionem, quia non potuit votum emittere, immo si repetatur, ei reddendus est ; tenetur tamen, quantum in se est, continentiam servare ; unde cum alia non potest contrahere, quia continentiam, quantum in se est, potuit servare, sed non religionem intrare, quia potuit non exigere, sed tenebatur reddere.

Aut intrat religionem uxore volente, sed tamen in saeculo remanente ; et talis solvitur a voto non simpliciter, sed ad tempus, nec omnino, sed solum in quantum votum erat in praeiudicium mulieris. Et hoc habetur in quadam decretali, De conversione coniugatorum, Ex parte, ubi scribitur quod, si aliquis vovit castitatem et habitum religionis suscepit uxore consentiente, sed postmodum, ipsa in saeculo remanente, et ipse remansit, illa autem mortua, ille idem postmodum cum alia contraxit. Et hoc quidem non debuit fieri ; unde dicitur quod separandus est ab illa et compellendus est religionem intrare. Et ratio redditur ibi, quia, uxore sua manente in saeculo ; religionem non potuit profiteri, ea tamen sublata de medio, sine periculo salutis votum, quod fecit, non potuit vitiare. Et ita patet quod non tenetur ferre habitum, quamdiu uxor vivit, tum propter scandalum, tum propter uxoris vituperium.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsae sunt. Videtur enim sentire quod non licet sponso transire ad religionem, sponsa nolente, nisi sit sponsio de futuro ; aliter distinctio sua ad propositum nihil videtur valere. Et hoc falsum videtur, sicut habetur in libro III Decretalium, De conversione coniugatorum, ubi dicitur in illa decretali, Verum etc. quod licet alteri intrare, altero invito, et illi licet ad secunda vota transire. Et ratio ibi redditur : quia, cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire et alter in saeculo remanere.

Item, quod distinctio ista Magistri non solvat, videtur, quia Macarius et Alexius, uterque consenserat de praesenti ; aliter enim non fecissent convivia, ergo licet post contractum matrimonium sponsam dimittere. Et iterum, quod liceat nubere, habetur ex praedicta decretali et per rationem. Si enim ita mulier nondum est effecta una caro, et propter hoc potest vir transire : ergo, si ipsa puniri non debet, aut vir suus est sibi restituendus, aut ipsa potest cum alio contrahere.

Respondeo : Dicendum quod re vera, sicut expresse dicit decretalis illa, licet his qui consenserunt de praesenti ad religionem convolare et alteri licet nubere ; nec est credendum quod Magister velit oppositum dicere ; aliter enim iuri canonico et rationi contrairet, nec in parte ista ei consentiendum esset. Unde distinguunt iurisperiti Matrimonium secundum triplicem differentiam : quoddam enim initiatum, quoddam ratum, quoddam consummatum. Matrimonium initiatur desponsatione de futuro, ratificatur in consensu de praesenti, consummatur in copula carnali. Et ideo praemissae auctoritates intelligi possunt non solum de sponsa, verum etiam de coniuge. Aliquae tamen auctoritates quae sequuntur, intelliguntur de ea quae pure est sponsa ; et propter hoc distinguit Magister duplicem modum desponsandi. Sunt tamen et alii modi, qui infra patebunt.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cui copulatus ad coniugium ulterius ad sacros Ordines non accederet, cum viduam duxerit. Videtur enim male dicere, quia talis non dividit carnem suam nec uxor divisit : ergo in nullo videtur praeiudicare sacramento.

Item, talis mulier, si ingrediatur religionem, consecratur ut virgo. Si ergo mulieri nullum praeiudicium generatur, videtur quod nec viro.

Contrarium autem videtur dici in littera.

Respondeo : Dicendum quod illud quod dicit Magister et Pelagius, fuit de rigore iuris, non propter obstaculum quod fit ex parte sacramenti directe. Unde secundum nova iura hodie non tenetur, eo quod neuter carnem suam divisit et uxorem habuit virginem, quod attenditur ad perfectionem sacramenti. Et si tu obicias mihi de eo qui contraxit cum aliqua virgine et Matrimonium consummavit, et post contraxit cum alia, quam tamen non cognovit, quod bigamus iudicatur, dicendum quod hoc non est propter defectum sacramenti, sed quia praesumitur contra ipsum de incontinentia ; sicut diaconus, qui contraxit cum secunda in diaconatu - et intellige : conlraxit de facto, quia de iure non potest, ut habetur 28 distinctione, cum opere subsecuto - punitur tamquam bigamus, cum tamen secundum non fuerit Matrimonium.