Distinctio IX — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO IX
Et sicut duae sunt res illius sacramenti etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de sacramento Eucharistiae in se ; hic incipit agere per comparationem ad manducantem. Et quoniam circa manducationem Eucharistiae dupliciter fuit erratum, et quantum ad manducantem et quantum ad cibum qui manducatur, ideo haec pars habet duas partes.
In prima Magister excludit errorem quantum ad manducantes, quia dixerunt aliqui malos non manducare verum corpus Christi.
In secunda excludit errorem quantum ad cibum, quia dixerunt alii quod a nullis sumitur verum corpus Christi, et hoc facit in distinctione decima : Sunt item alii praecedentium insaniam etc.
Prima pars habet tres partes secundum tria capitula.
In prima parte Magister dicit veritatem.
In secunda manifestat mentientes, ibi : Haec verba et alia huiusmodi.
In tertia dissolvit ex his locutiones multiplices, ibi : Secundum hos duos modos sumendi etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam eorum quae Magister determinat in praesenti distinctione, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de manducatione in generali.
Secundo, in speciali per comparationem ad malos.
Circa primum qµaeruntur quatuor.
Primo quaeritur de modis manducandi quos ponit Magister, duos scilicet, sacramentalem et spiritualem.
Secundo, quid sit manducare spiritualiter, sive pro quanto dicatur quis manducare spiritualiter.
Tertio, quid sit manducare sacramentaliter, sive pro quanto quis dicatur manducare sacramentaliter.
Quarto, utrum Christus manducaverit utroque modo.
ARTICULUS I
De manducatione Eucharistiae in generali.
QUAESTIO I.
De duplici modo manducandi Eucharistiam.
Quantum ergo ad primum proceditur sic. Quod duo debeant esse modi manducandi, scilicet sacramentalis et spiritualis, secundum quod Magister dicit, ostenditur.
- Primo, auctoritate canonis Ioannis 6, 58 : Qui manducat me vivit propter me, hic tangitur modus spiritualis ; sed I ad Corinthios 11, 29 : Qui manducat indigne iudicium sibi manducat, et hic tangitur alius modus, qui non est spiritualis : ergo manducatio corporis Christi multiplex est.
- Item, auctoritate Augustini : Spiritualiter manducat qui in unitate Christi et Ecclesiae, quam sacramentum significat, manet ; qui autem discordat a Christo nec carnem Christi manducat nec sanguinem bibit, etiam si tantae rei sacramentum ad iudicium quotidie accipit.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia, cum duae sint tantum res huius sacramenti, et possibile sit unam accipere sine alia, ergo sunt duo modi distincti.
- Item, manducatio dicit usum sacramenti : ergo, cum hic sit sacramentum interius et exterius, patet quod sunt duae manducationes.
Contra :
- Videtur quod non nisi una, quia ubi unum propter alterum, ibi unum tantum. Ergo, si sacramentalis est propter spiritualem vel ad spiritualem, sicut signum ad signatum, ergo una tantum manducatio.
- Item, caro Christi vere est cibus, ergo sicut lucis est illuminare, ita carnis illius est cibare ; sed non corporaliter, ergo spiritualiter ; sed qui recipit sacramentaliter recipit carnem, et sic cibatur spiritualiter : ergo unus tantum est modus manducandi, scilicet spiritualis.
- Item, ostenditur quod sint plures modi, quia, sicut dicitur supra, distinctione quarta, quidam recipiunt in Baptismo rem tantum, quidam sacramentum tantum, quidam utrumque. Ergo tres modi : eadem ergo ratione et hic sunt tres manducationes.
- Item, triplex est unio : in natura, in fide et in caritate ; sed unioni fidei respondet manducatio sacramentalis : ergo et unioni caritatis spiritualis : ergo erit tertius modus respondens unioni in natura.
- Item, triplex est in nobis virtus theologica, et quaelibet suo modo unit. Ergo, cum aliquis modus manducandi respondeat fidei, aliquis respondebit spei.
Respondeo : Dicendum quod duplex est modus manducandi, cuius distinctio a triplici oritur principio, videlicet a dispositione sumentium, quia quidam accedunt male dispositi, et hi manducant sacramentaliter ; quidam bene, et hi spiritualiter.
Ulterius oritur dictinctio secundo a modo sumendi , quia quidam suscipiunt ore corporis, et hi sacramentaliter ; quidam vero ore cordis, et hi spiritualiter ; unde secundum duplex os duplex est manducatio.
Tertio oritur ab ipso sacramento, quia duplicem habet rem, quarum una potest recipi sine altera ; ita sicut duplex est Baptismus, scilicet fluminis et flaminis a duplici re, sic etiam duplex modus manducandi.
Et hoc ultimum est et completum, quia una res potest sumi sine altera.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod ubi unum propter alterum, dicendum quod hoc verum est, si sit ibi unum propter alterum quod non queat separari ; sed cum separatur, iam non remanet unum.
- Ad illud quod obicitur, quod caro semper cibat, dicendum quod actus ille semper respicit dispositionem suscipientis, sicut illuminare ; unde sicut geminatur dispositio, sic et modus manducandi.
- Ad illud quod obicitur, quod tres sunt modi in Baptismo, et sic etc., dicendum quod ille tertius modus non distinguitur nisi materialiter tantum ab aliis duobus.
- Ad illud quod obicitur de unione naturae, dicendum quod manducatio respicit actum personae, ideo secundum naturam non est manducatio, sed praesupponitur.
- Ad illud quod obicitur de spe, dicunt quidam quod non unit, quia spes proprie est futuri ; tamen dicendum quod istae manducationes non distinguuntur secundum virtutes quia manducatio spiritualis est secundum fidem et caritatem sed secundum res sacramenti. Unde omne sacramentum, quod quidem habet res duas, potest recipi sacramentaliter et spiritualiter.
QUAESTIO II.
Quid sit manducare spiritualiter.
Secundo quaeritur, quid sit manducare spiritualiter, sive pro quanto dicatur quis manducare spiritualiter.
Et quod credere sit spiritualiter manducare, videtur :
- Auctoritate Domini, Ioannis 6, 54 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis ; et Ioannis 11, 25 : Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Si igitur vita spiritualis non est sine manducatione spirituali, et vivere est in nobis per fidem, ergo vel credere est manducare vel non sine manducatione.
- Item, hoc videtur expressius auctoritate Augustini, quam etiam Magister ponit in littera : Crede, et manducasti ; sed constat, quod hoc non intelligit sacramentaliter : ergo spiritualiter, et sic etc.
- Item, quandocumque aliquis interius lavatur, dicitur spiritualiter baptizari. Ergo, a simili, quandocumque aliquis spiritualiter masticat et reficitur, spiritualiter manducat ; sed hoc est per actum fidei devotae, ubi est discussio et spiritualis refectio : ergo etc.
Contra :
- Si credere est spiritualiter manducare, cum multi peccatores et credant et aliquam devotionem habeant, videtur quod secundum hoc spiritualiter manducent ; hoc autem est contra Augustinum, qui dicit quod nullus spiritualiter manducat nisi qui est membrum Christi et manet in Christo.
- Item, si actus fidei etiam cum caritate sufficit ad spiritualem manducationem, ergo omne quod credimus et diligimus, manducamus. Ergo, cum multa alia credamus quam hoc sacramentum vel rem huius sacramenti, videtur quod manducatio spiritualis sit omnium articulorum quod nemo sanae mentis concederet et quod manducatio non sit huic sacramento et rei propria.
- Item, manducatio spiritualis est dicta ad similitudinem materialis ; sed qui comedit materialiter incorporat sibi cibum, qui autem credit et diligit Christum incorporatur Christo : ergo potins manducatur quam manducet. Ergo videtur quod manducatio spiritualis, qua quis manducat, in actu fidei et caritatis non consistat.
Respondeo : Dicendum quod manducatio primo et proprie in corporalibus invenitur et ab his ad spiritualia est translata ; et ideo, si velimus accipere rectam manducationem spiritualem, necesse habemus ad propriam acceptionem vocabuli nos transferre. Notandum igitur quod, licet multiplex actus sit in manducatione corporali annexus et consequens, iste tamen duplex est, qui est de integritate, masticatio scilicet et incorporatio, ut patet aspicienti. Si ergo ratio manducationis congrue transfertur ad spiritualia, oportet haec duo reperire, et secundum ea in quibus haec duo consistunt manducatio spiritualis attenditur. Spiritualis masticatio est recogitatio cibi, scilicet carnis Christi pro nobis expositae in pretium ad redimendum et in cibum ad reficiendum. Incorporatio vero attenditur, dum recogitans caritatis amore ei quod cogitatur iungitur et sic incorporatur, et dum incorporatur, reficitur et magis assimilatur.
Ad hoc ergo quod quis spiritualiter manducet requiritur recogitatio fidei et affectio caritatis. In primo est masticatio, in secundo incorporatio ; et ex his duobus integratur spiritualis manducatio. Concedo ergo quod non sufficit qualiscumque fides, sed necessario fides operans per dilectionem. Et de hac currunt tres rationes ad primam partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in oppositum de fide informi, dicendum quod verum est, quod illa non sufficit.
- Ad illud quod obicitur, quod secundum hoc omnes articulos manducamus, dicendum quod, proprie loquendo, non quaecumque discussio et recogitatio fidei dicitur masticatio, sed illa quae est cibi ; et ideo non quilibet actus credendi manducare nos facit, nisi ille sit qui est ipsius carnis Christi pro nobis ad redimendum expositae, ubi fuit eius decoctio, et ad reficiendum, ubi vera consistit refectio.
- Ad illud quod qbicitur de assimilatione, dicendum quod non est omnimoda similitudo, est tamen similitudo sufficiens ad translationem, quia sicut hic corporaliter est masticatio et incorporatio, ita in manducatione spirituali. Sed in hoc est dissimilitudo, quia in corporali manducans convertit in se cibum, quia dignior et nobilior est cibo ; in spirituali est e contrario, quia cibus est nobis dignior et perfectior et completior, ideo potius in ipsum mutamur et incorporamur quam e converso. Ratio igitur non valet, quia non est omnino simile ; et in translatione non oportet omnimodam attendi similitudinem, sed sufficit reperire aliqualem.
QUAESTIO III.
Quid sit manducare sacramentaliter.
Tertio quaeritur, quid sit manducare sacramentaliter sive pro quanta aliquis dicatur manducare sacramentaliter ; et quaeritur, utrum sufficiat sola actio corporalis.
Et quod sic, videtur :
- Per simile : qui enim mergitur, forma sacramenti Baptismi servata, si non habeat aliquid resistens, baptizatur sacramentaliter. Ergo videtur similiter quod manducet sacramentaliter qui recipit corporaliter ipsum sacramentum.
- Item, sola spiritualis masticatio et incorporatio rei facit manducationem spiritualem. Ergo videtur quod sola degustatio sive masticatio specierum facit manducationem sacramentalem.
- Item, minima dispositio quae possit haberi ad hoc sacramentum est fides informis ; sed sine hac potest manducari sacramentaliter : ergo videtur quod sola actio corporalis sufficiat.
Probatio minoris : haereticus sacerdos potest conficere, sicut infra videbitur ; sed non minus est conficere quam sacramentaliter sumere : ergo haereticus potest sacramentaliter sumere : ergo sine fidei actu potest sacramentaliter manducari : ergo , sola actione corporali.
- Item ; quaecumque inseparabiliter sunt unita, quamdiu sunt, in nullo actu separantur. Ergo qui sumunt et manducant unum, et alterum ; sed species continent corpus Christi veraciter : ergo qui species comedit, comedit corpus Christi. Sed non com edit ex hoc spiritualiter : ergo sacramentaliter saltem.
Contra :
- Ad actum sacramentalem requiritur intentio, sicut supra probatum est, et si quis verba diceret et non intenderet consecrare, non conficeret. Ergo qui manducat, si non intendit, sacramentaliter non manducat.
- Item, fides est fundamentum omnium sacramentorum, maxime huius, quia in forma huius dicitur : Mysterium fidei etc. Ergo, si aliquis degustat et non credit, non sumit sacramentaliter.
- Item, duo sunt de integritate sacramenti, scilicet significatio et sanctificatio. Ergo ad hoc quod aliqua ratio sacramenti salvetur, necesse est aliquod istorum reperiri ; sed ei qui non credit, sacramentum nec significat nec efficaciam sanctificationis praestat ergo talis nullo modo manducat.
- Item, si sola masticatio corporalis sufficeret, tunc mus et angelus, assumpto corpore, et homo ignorans sacramentaliter sumerent, quorum quodlibet est inconveniens. Restat ergo quod non sufficit.
Est igitur quaestio quid requiratur.
Respondeo : Dicendum quod sacramentaliter manducare est manducare sacramentum et ut sacramentum. Quoniam enim sacrmentaliter manducare est dispositio actus manducandi, ideo ad hoc quod actus sit sacramentalis necesse est quod respiciat ipsum sacramentum ut sacramentum. Ad hoc autem quod aliquis manducet sacramentum manducando species, duo exiguntur, scilicet cibi existentia et eius ad cibatum naturalis convenientia. Primum exigitur, quia, si non praecessit sacramenti confectio, non potest sequi manducatio. Secundum exigitur, quia cibus iste solis hominibus est concessus ; unde sicut homo solus baptizatur, ita corpus Chriti sacramentaliter a solo homine manducatur ; et sicut solus homo suscipit sacramentum Baptismi, ita solus homo suscipit sacramentum Eucharistiae.
Ad hoc vero, quod manducet ut sacramentum, necessaria est intentio et intentionis regulatio vel secundum fidem quae est in ipso vel secundum fidem quae est in altero. Intentio, inquam, necessaria est ; nam si quis iret ad mensam et intende ret corpus reficere, et aliquis pro pane communi sacramentum sibi sicut panem offerret, et ipse intenderet omnino cibum corporalem sumere, nemo diceret eum sacramentaliter manducasse. Necesse est etiam quod illa intentio dirigatur vel secundum fidem quae est in ipso vel in altero, quia vel oportet quod credat quod sub illa specie aliquid spirituale lateat quod sumere intendat, vel oportet quod saltem intendat sumere quod alios credere aestimat, quamvis ipse non credat. Unde credo quod, si aliquis haeretiçus intendit accipere quod aestimat Ecclesiam credere esse corpus Christi, quamvis non credat, sacramentaliter comedit, quia, quamvis intentio sua non copuletur nec attingat rem sacramenti per propriam fidem, attingit tamen mediante fide aliena. Unde sacramentaliter comedit, quamvis non ita attingat sicut ille qui credit fide propria.
Et sic patet pro quanto dicatur sacramentaliter manducare, scilicet quia sacramentum primum vere existit et ipse qui manducat illud ut sacramentum sumere intendit, sive quia credit esse verum sacramentum sive quia aestimat alios credere.
Ad illud quod obicitur, quod sufficit sola manducatio corporalis, dicendum quod falsum est, sicut ostendunt rationes ad oppositum, immo quatuor exiguntur, sicut tactum est.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de mersione, dicendum quod non sufficit in adulto, sicut prius dictum fuit, nisi adsit intentio regulata a fide vel in se vel in alio ; sic in proposito.
- Ad illud quod obicitur de spirituli manducatione, dicendum quod non est simile, quia in actu fidei et caritatis semper res spiritualis attingitur, et ita res spiritualis non frustratur. Sed, cum quis manducat corporaliter, potest esse quod non attingat aliquid quod spiritualiter subest, nec intellectu nec affectu nec per se nec per alterum ; et ita non manducat ut sacramentum. Et sic patet illud.
- Ad illud quod obicitur de fide informi, dicendum quod falsum est, quia minor est cognitio aestimationis quam fidei et minus est intendere facere quod alius facit quam intendere quod credit ; et quia dispositio aliqua est, ideo aliquo modo est manducatio sacrameritalis, quamvis non ita plene.
- Ad illud quod obicitur de inseparabilitate, dicendum quod. inseparabilia sunt quantum ad situm, non tamen sunt inseparabilia quantum ad actum. Potest enim, quis percutere et perforare et frangere speciem, et tamen nihil facit circa rem ; ita et manducare. Et quoniam sacramentum dicit comparationem ad rem, nihil dicitur attingere sacramentaliter nisi etiam attingat rem ; et hoc potest esse, sicut visum est : et ideo non sufficit solum speciem manducare ad manducationem sacramentalem nisi attingat rem per intentionem regulatam aliquo gnere cognitionis, scilicet vel aestimationis vel fidei informis vel fidei formatae vel etiam scientiae certae, ut in Christo.
QUAESTIO IV.
Utrum Christus manducaverit utroque modo.
Quarto quaeritur, utrum Christus manducaverit quolibet supra dictorum modorum.
Et quod sacramentaliter, videtur.
- Levitici 8, 24 : Cumque de sanguine arietis, Glossa Hesychii : Primo sacerdos, deinde filii sanguine intingebantur, quia Christus in Coena prius sanguinem accepit, deinde discipulis dedit. Et rursus ibidem dicit Glossa : Bibit et aliis bibere dedit.
- Item, ratione videtur, quia Baptismum accepit in exemplum. Ergo, si hoc sacramentum est magis arduum, ergo de hoc magis exemplum dare debebat.
Item, quod spiritualiter manducaverit, videtur :
- Quia spiritualiter manducatur per cognitionem et dilectionem ; sed Christus summe se cognoscebat et diligebat : ergo etc.
- Item, Christus adhuc erat viator, ergo adhuc debebat uti viatico ; sed corpus Christi spiritualiter est viaticum : ergo etc.
Contra, quod non manducaverit spiritualiter, videtur :
- Quia ubi est spiritualis manducatio, ibi unio ; ubi autem unio, ibi diversitas nonnulla. Ergo, cum idem non differat a se, patet quod Christus non comedit spiritualiter, cum fuerit idem sibi.
- Item, ubi est spititualis manducatio, sacramentum habet spiritualem effectum ; sed in Christo non habuit talem effectum manducatio : ergo etc.
Item, quod non sacramentaliter manducaverit, videtur :
- Quia manducare sacramentaliter est manducare sub velamine ; sed Christus sub velamine non manducavit : ergo etc. Minor patet, quia aperte totum cognoscebat.
- Item, si sacraméntaliter tantum, cum iste sit modus debitus malis, ipse autem aut sumpsit optimo modo aut nullo modo sumpsit ; et iste modus non est optimus : ergo non convenit ei.
Respondeo : Dicendum quod quidam dicere voluerunt quod nullo modo sumpsit, quia sibi non competebat. Verumtamen nunc communiter dicunt quod Christus manducavit sacramentaliter, sicut dicit Chrysostomus quod primus bibit, ne alii potum sanguinis abhorrerent. Sed de spirituali quidam dicunt quod sic. Dicunt enim quod fuit ibi unio per actum amoris, et effectus fuit non in se, sed in membris, ut, sicut Christus non sibi meruit, sed nobis, sic virtute illius manducationis meruit ut membra corporis sui magis unirentur sibi.
Sed, si istud verum esset, tunc haberet effectum in non manducante et etiam in dormiente. Amplius, ipso baptizato, non sunt alii baptizati. Postremo, spiritualis manducatio dicit intentionèm unionis manducantis ad manducatum actu vel habitu ; quorum neutrum fuit in Christo.
Propterea dicendum quod sicut Baptismum tantum sacramentaliter suscepit et non rem, sic et hoc sacramentum : et hoc quidem in exemplum fecit.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod manducavit spiritualiter, quia fuit in eo cognitio et dilectio, dicendum quod hoc non sufficit nisi etiam sit ibi incorporatio, quae non potuit esse in ipso, quia non erat diversus ab eo cui incorporat ista manducatio.
- Ad illud quod obicitur, quod erat viator, dicendum quod verum est ; sed nihilominus erat comprehensor perfectissimus et nullatenus poterat proficere, nec habitu nec fervoris motu. Unde esto quod aliquis quamtumcumque perfectus, etsi non beatus, recipiat digne sacramentum, intenditur in eo caritas motu vel habitu.
- Ad illud quod obicitur, quod non manducavit sacramentaliter, quia non sub velamine, dicendum quod ad plenam rationem sacramentalis manducationis non oportet quod veniat signum tamquam velans sed sufficit ut veniat tamquam significans ; quod autem velet, hoc est per accidens, quia oculus videns non est illuminatus plene ; unde velando illuminat et illuminando velat.
- Ad illud quod obicitur, quod mali tantum comedunt sacramentaIiter, dicendum quod aliquis sacramentaliter tantum recipit, quia non est idoneus ad spiritualem efficaciam. Sed hoc potest esse duplici de causa : aut propter gratiae plenitudinem, et hoc perfectionis est et in solo Christo fuit ; aut hoc est propter ipsius ineptitudinem et indignitatem, et sic est in peccatoribus. Et sic patet illud.
ARTICULUS II
De manducatione in comparatione ad malos.
Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de manducatione in speciali sive de manducatione malorum.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum mali sumant veraciter corpus Christi.
Secundo, utrum ille qui est in peccato ex certa scientia manducet damnabiliter.
Tertio, utrum semper mortauter peccet.
Quarto quaeritur, utrum peccet damnabiliter qui corpus Domini dat ei quem scit esse peccatorem.
QUAESTIO I.
Utrum mali sumant veraciter corpus Christi.
Et quod mali sumant corpus Christi veraciter, videtur :
- Quia ipse est in speciebus individualiter : ergo cum sumant species, sumunt verum corpus Christi.
- Item, in Baptismo qui tantum exterius abluitur, et nihil interius accipit, nullo modo baptizatur. Ergo, si mali rem interiorem aliquam non percipiunt, nullo modo percipiunt sacramentum ; sed percipiunt sacramentum : ergo etc.
- Item, aeque effugit Dominus peccatum consecrantis ut manducantis ; sed non subtrahit se propter peccatum consecrantis ; ergo nec propter peccatum manducantis.
- Item, non magis est nobilis Filius Dei in carne humana quam in propria natura : sed in propria natura non effugit malum hominem, immo etiam in quolibet est : ergo nec in humanitate.
Contra :
- Sapientiae 1, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : sed non magis est mundus Spiritus sanctus quam Christus : ergo et Christus effugit fictum sive malum.
- Item, Sapientiae 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. Si ergo corpus peccatoris est tale, non ergo introducit Christum.
- Item, Exodi 16, 20, manna scaturiebat in vasis eorum qui indebite colligebant. Ergo, si veritas debet respondere figurae, cum Christus non computrescat, saltem abscedit.
- Item, ratione videtur, quia Christus secundum suam veritatem non est cibus ventris, sed mentis, ut dicit Magister et Sancti. Ergo, cum non intret mentem peccatoris nec ventrem, videtur ergo quod peccator nullo modo sumat.
- Item, summe sapiens nihil facit indecens ; sed indecens et inordinatum est quod tam nobile corpus intret in tam vile hospitium : ergo, etc.
- Item, quod Christus patitur se sumi a peccatore aut est opus iustitiae aut misericordiae ; iustitiae non, quia peccator non est dignus ; misericordiae non, quia misericordia facit quod homini salubrius est. Ergo, cum omne quod Deus facit sit misericordia et veritas, videtur quod peccator nullo modo sumit.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tangit Magister in littera, aliqui voluerunt dicere corpus Christi verum a malis non sumi, quia non decet tantam maiestatem et carnem tam sanctam. et puram in corpus peccatis subditum introire. Unde volebarit dicere quod corpus Christi verum a speciebus abscederet, ex quo peccator ipsum labiis et ore polluto contingeret.
Sed quoniam hoc in errorem ducit et manifeste est contra auctoritates Sanctorum, communiter tenent doctores fideles tamquam certitudinaliter verum quod in re media, quae est corpus Christi verum, non est differentia inter iustum et impium, quia ipse Dominus utrisque se offert nunc sicut pro omnibus se obtulit in cruce. Sed quantum ad ultimam, scilicet unitionem in corpore mystico, multum refert, quia boni recipiunt inde fructum, mali non, immo potius damnum.
Unde concedendum quod recipiunt rem sacramenti, quae est corpus Christi verum, quod natum est de Virgine, quod pependit in cruce, quod a mortuis resurrexit et est in caelis.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud quod obicitur, quod Spiritus Sanctus effugit et sapientia, dicendum quod illud intelligitur quantum ad effectum gratiae gratum facientis, non quantum ad substantiam.
- Ad illud quod obicitur de manna, dicendum quod illud praefigurabat malum quod consequuntur suscipientes indigne, non aliquid quod sit circa Sacramentum
- Ad illud quod obicitur, quod est cibus mentis, non ventris, dicendum quod hoc non dicit quia non inferatur in ventrem, sed quia venter ex illo non cibatur, quia non digeritur corporaliter Christi caro, ut exinde alimentum ad membra singula dirigatur, sicut carnales discipuli intellexerunt ; sed veraciter reficitur bonus. Sed peccator quidem, licet verum sacramentum recipiat, spiritualiter non reficitur ; sicut fictus baptizatur, sed tamen non abluitur interius.
- Ad illud quod obicitur, quod indecens est quod intret in peccatorem, dicendum quod decentissimum et summae misericordiae et dignationis est ; et quamvis indecens videatur esse maiestati, non tamen Christi humilitati, ob quam in cruce decentissime fuit. Praeterea, non inquinatur propter hoc, nec etiam est in ipso peccatore nisi quia est in speciebus sanctissimorum symbolorum.
- Ad illud quod obicitur, utrum sit misericordiae etc., dicendum quod misericordiae.
Quod obicitur, quod est recipienti malum, dicendum quod sicut Dei benignitas occasionaliter ratione duritiae peccatoris convertitur in iram, sic in proposito, licet sit misericordia, tamen peccator in iram convertit, sicut dicitur ad Romanos 2, 4 : An ignoras quod benignitas Dei etc.
QUAESTIO II.
Utrum peccator, qui est in peccato ex certa scientia, manducet corpus Christi damnabiliter.
Secundo quaeritur, utrum peccator, qui est in peccato ex certa scientia, manducet corpus Christi damnabiliter.
Et quod sic, videtur.
- I ad Corinthios 11, 29 : Iudicium sibi manducat et bibit, de malis loquitur ; et iterum : Reus est corporis et sanguinis Domini. Ergo graviter peccat.
- Item, Augustinus : Et mala prosunt bonis, ut angelus satanae Paulo, et sancta obsunt malis. Ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia qui proiceret corpus Domini in sterquilinium gravissime peccaret ; sed non est maius sterquilinium quam homo peccator : ergo etc.
- Item, in hoc sacramento Deus offert gratiam homini ; sed peccator accipiens in peccato opponit se gratiae ; sed qui repellit gratiam Dei peccat : ergo etc.
Contra :
- Sacramentum illud est de bonis nobilissimis ; sed nobilissimis bonis sive maximis, sicut dicit Augustinus, De libero arbitrio, non contingit male uti ; ergo nec hoc sacramento. Ergo peccator non peccat sumendo.
- Item, non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Ergo, cum peccator male habeat, peccator indiget hac medicina ; sed qui accedit ad medicinam qua indiget non errat ; et si non errat, non peccat : ergo etc.
- Item, nullus faciendo illud ad quod tenetur peccat ; sed peccator aliquo tempore tenetur manducare : ergo non peccat.
Si dicit quod peccat, quia non debite facit, contra : actus est in praecepto, non modus manducandi : ergo etc.
- Item, si manducare est peccatum ; sed sicut peccator est indignus manducare, ita et videre : ergo peccat videndo.
Respondeo : Dicendum quod peccator sumit sibi corpus Christi ad damnationem, non quia ipsum corpus aliquam maculam det animae, sed quia peccator ipsum contemnit, dum se praeparare, quem immundum scit, negligit et Dominum in tam foedum hospitium introducit. Et est ibi peccatum omissionis in hoc quod se non praeparavit tanto hospiti suscipiendo ; et peccatum contemptus, quia Christo, quantum in se est, contumeliam facit. Ideo dicit Apostolus, quod reus est corporis et sanguinis Domini, quia ei contumeliam facit et contemnit.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod hoc sacramento non contingit male uti, dicendum quod falsum est, quia non solum sacramento, sed Deo contingit male uti, cum ipse diligitur propter aliud. Quare autem virtutibus non contingit male uti, patet, quia ipsae sunt boni usus et quibus utitur homo formaliter ; contingit tamen male uti ut obiecto ; sic in proposito intellige.
- Ad illud quod obicitur de medicina, dicendum quod sicut corporalis medicina nocet imparato, sic spiritualis est imparato occasio nocumenti, quia medicina quae renda est cum praeparatione, non tantum corporalis, sed etiam spiritualis, illa scilicet quae nobilissima est.
- Ad aliud autem dicendum, quod non peccat ratione actus, sed circumstantiae ; sicut si aliquis eleemosynam daret in contemptum Dei, sic et me peccat, quia bonum malo modo facit.
Ad illud quod subditur quod modus non est in praecepto, dicendum quod, etsi non sit expressus aliquo praecepto, maxime tamen est attendendus, sicut patet per Apostolum.
- Ad illud quod obicitur, quod videre sit peccatum sicut manducare, dicendum quod non est simile : primo quidem, quia non est tantae irreverentiae videre sicut manducare ; secundo vero ; quia manducando sacramentum sumitur et gratia offertur ; et quando peccator perseverat in peccato tempore quo Dominus ipsum visitat personaliter, non tantum vocaliter, auget contemptum : ideo peccat mortaliter.
Unde dicendum quod est peccatum in gustu propter duo, scilicet propter irreverentiam et propter negligentiam, quia debebat se praeparare ad gratiam ; in visu quantum ad neutrum est peccatum ; in tactu vero est medio modo. Nam si est peccatum, hoc est solum propter irreverentiam, quia non est ordinatum sacramentum ut tactu det gratiam ; sed qui est immundus et foetidus spiritualiter peccat, si tangit, quia tantae rei, quantum in se est, facit iniuriam. Distinguitur tamen in tactu, quia aut praevenitur et necessitas urget, quia corpus Christi in locum immundum caderet nisi colligeret ; et hoc modo si tangit, non peccat, quia non est irreverentia ; alias peccat.
Et si tu obicias, quod semper est peccatum, quia Bethsamitae videntes arcam sunt interfecti, I Regum 6, 13 ; et similiter Oza percussus est, quia arcam tetigit, II Regum 6, 6, dicendum quod hoc non fuit figura videntium et tangentium Christum ; sed Bethsamitae figuram gerunt simplicium huius sacramenti arcana videre volentium, qui propter curiositatem frequenter in fide pereunt et moriuntur ; et Oza figuram gerit sacerdotum carnalium, qui in peccatis existentes ad conficiendum accedunt. Nam aliqui dicunt quod nocte cum uxore iacuit. Litteralis autem ratio quare illi interfecti sunt est, quia contra Domini mandatum fecerunt, quia Dominus praeceperat quod nullus de plebe videret arcam. Praeceperat etiam, ut sacerdotes eam ferrent ; et quia utrique contra praeceptum Domini fecerunt, ideo percussi sunt.
Nunc autem dicendum est quod, tantum peccat, et potest esse quod sine peccato faciat. Quia in visu irreverentia non est, ideo nulla est culpa, nisi aliqua conditio superaddita faciat culpam ex sua deformitate.
QUAESTIO III.
Utrum peccator sumendo corpus Christi semper mortaliter peccet.
Tertio quaeritur, utrum peccator sumendo corpus Christi semper mortaliter peccet.
Et quod sic, videtur :
- Quia inter dignum et indignum nihil est medium ; sed nullus peccator accedit digne : ergo omnis peccator accedit indigne ; et omnis talis peccat : ergo peccator semper peccat sumendo.
- Item, omnis qui accedit, tenetur se ipsum praeparare, quia dicit Apostolus, I ad Corinthios 11, 28 : Probet autem se ipsum homo ; sed si praeparat se, facit quod in se est ; et si hoc, tunc Deus facit quod in se est, et tunc non est peccator : ergo, si est peccator et accedit, non se praeparavit, ergo omnis talis peccat.
- Item, omnis accipiens sacramentum et non rem ficte accedit ; sed omnis peccator manens in peccato mortali, qui accipit sacramentum, accipit illud sine re ; ergo ficte accedit. Sed qui ficte accedit peccat mortaliter : ergo etc.
- Item, sicut dicitur in Glossa, I ad Corinthios 11, 21 : Indigne manducat qui accedit infidelis vel indevotus. Sed omni peccator est indevotus, quia caritas facit devotum, qua caret peccator : ergo omnis peccator indigne accedit,
- Item, si peccator, qui habet peccati mortalis conscientiam, peccat mortaliter accedendo, aut ergo quia gustus facit irreverentiam simpliciter, peccat qui gustat. Quia vero in tactu est irreverentia, licet non semper nec tanta, ideo non quia habet peccatum aut quia conscientiam. Non quia conscientiam, quia hoc non est malum cognoscere suum peccatum : ergo quia habet peccatum ; et sic semper mortaliter peccat.
- Item, qui peccat et ignorat minus est dispositus ad medicinam ; unde Ambrosius dicit quod peccat gravissime qui ignorat. Si ergo peccat qui accedit cum peccato ignoranter, multo fortius qui accedit cum peccato scienter.
- Item, iustus credens se esse in peccato mortali peccat, si accedat ; sed iustus est magis dispositus quam quilibet peccator : ergo multo magis peccat peccator.
Contra :
- Si omnis peccator damnabiliter manducat, cum nullus sciat se esse iustum, omnis homo exponit se discrimini sumendo.
- Item, Apostolus : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum ; sed non tenetur homo amplius se dispqnere, quam quod non habeat remorsum conscientiae : ergo, si per hoc non est iustificatus, et qui accedit non iustificatus peccat, tunc quilibet sumendo peccat.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam dicendum quod in hoc sacramento tenetur percipiens se praeparare, quia Deus venit ad habitandum in homine. Praeparatio autem non semper est sufficiens ; sed haec est sufficiens, quando inimicus Domini expellitur de hospitio per veram examinationem et contritionem sive iudicium poenitentiae. Rursus, quia divina Maiestas summa se dignatione humiliat, et divina Bonitas offert gratiam, debet homo cum metu reverentiae et cum dilectione accedere ad hoc quod digne manducet. Digne igitur manducare est sufficienter se praeparare, scilicet peccati omnis · expulsione, reverentia et dilectione.
Quidam igitur sunt qui se sufficienter praeparant secundum veritatem ; quidam autem non sufficienter secundum veritatem, sufficienter tamen secundum probabilitatem ; quidam autem neutro modo se praeparant, immo conteninunt. Qui ergo sufficienter se praeparat manducat digne ; qui se nullo modo parat manducat indigne ; qui autem minus sufficienter se parat, scilicet secundum probabilitatem potius quam secundum veritatem, non manducat digne, quia non se praeparavit sufficienter ; nec indigne, quia se praeparat probabiliter ; talis, quamvis non recipiat gratiam, non tamen incurrit offensam.
[Ad obiecta] :
- Et sic patet illud quod obicit de digne et indigne sumente, quia est ibi medium, quamvis non sit medium inter dignum et indignum.
2-3. Ad illud quod obicitur de praeparatione, dicendum quod nulltis tenetur ad hoc sufficienter praeparare se, quia nullus potest scire utrum hoc faciat ; sed quod se praeparet secundum sufficiens dictamen conscientiae, et in hoc contentus debet esse probabilitate.
- Ad illud quod obicitur de indevoto, dicendum quod indevotus ibi dicitur contrarie, qui accedit cum peccandi proposito, sicut ibi patet in Glossa.
5-6. Ad illud quod obicitur de eo qui habet conscientiam peccati, dicendum quod non dicitur quis peccare quia recognoscit peccatum suum, sed qui cognoscit peccatum et de illo non poenitet et cum illo accedit ; hoc autem non potest esse sine contemptu ; secus est, quando ignorat. Similiter patet sequens, quod ignorans minus est dispositus, ceteris paribus ; sed ignorans proponens poenitere et volens sciente, qui vult in culpa persistere, non minus, sed magis est dispositus ; unde ignorantia peccati non excusat ratione ignorantiae, sed ratione probabilitatis, quod sit in gratia.
- Ad ultimum dicendum quod iustus ex tali conscientia reddit se magis inhabilem, non propter culpam, sed propter conscientiam erroneam, quae quidem, quamdiu persistit, obligat ut non recipiat, propter hoc quod non potest cum hac conscientia recipere quin contemnat.
QUAESTIO IV.
Utrum peccet damnabiliter ille qui corpus Christi dat ei quem scit esse peccatorem.
Quarto quaeritur, utrum peccet damnabiliter ille qui corpus Domini dat ei quem scit esse peccatorem.
Et quod sic, videtur.
- Matthaei 7, 6 : Nolite sanctum dare canibus ; et 15, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus.
- Item, Cyprianus : Quod histrionibus sacra communio debeat dari, puto nec Maiestati divinae nec evangelicae disciplinae congruere.
- Item, ratione videtur, quia medicus, qui daret aegroto medicinam de qua sciret eum moriturum, peccaret mortaliter. Ergo similiter sacerdos peccat qui dat peccafori corpus Christi cui scit cedere in mortem.
- Item, quicumque daret corpus Domini alicui ut proiceret in latrinam, non tantum proiciens, sed et dans peccaret mortaliter : ergo similiter in proposito. Si dicas quod ipse non dat, sed reddit, contra : si furiosus peteret gladium suum ut se interficeret, qui illi redderet mortaliter peccaret : ergo etc.
- Item, si peccator peteret in occulto, peccaret qui ei daret : ergo similiter in manifesto. Si dicas quod non, propter scandalum, contra : hoc est contra veritam vitae sed nihil contra veritatem vitae faciendum est propter scandalum ; ergo etc.
- Item, aliter potest vitare scandalum, ut si pro hostia daret panem benedictum : ergo propter scandalum non tenetur.
Contra :
- Dominus dedit corpus suum Iudae ne proderet peccatum Iudae. Ergo similiter et sacerdos ei quem scit esse in peccato debet dare.
- Item, Augustinus, De consecratione, distinctione II : Non prohibeat dispensator peccatorem mensam Domini manducare, sed exactorem moneat timere.
- Uem, ratione videtur, quia ipse est dispensator ; ergo non est suum quod dat, sed reddit alienum : ergo in facie Ecclesiae tenetur dare. Sed non peccat faciendo quod tenetur : ergo etc.
- Item, non debet salvare ita animam unius quod perdat animas multorum ; sed multi possent scandalizari, si non daret ; ergo etc.
- Item, si non dat, prodit crimen et revelat confessionem, quod tenetur non facere.
- Item, si non dat, me nihilominus tamen peccat, quia facit totum quod in se est.
- Item, si dat simplicem hostiam, ille nihilominus peccat et est ibi simulatio in sacramento veritatis : Ergo si hoc nullo modo est faciendum, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod sacerdos debet dare illi quem scit esse peccatorem, si petat in aperto, si sit occultus peccator et ipse solus scit ; si manifestus, nullo modo debet dare, sive petat sive non, sicut dicit Dominus, et Cyprianus de histrionibus.
Ratio autem quare debet dare est multiplex. Prima est, quia nescit utrum Deus occulte operetur. Secunda est, ne prodat crimen eius. Tertia est, ne alios scandalizet. Quarta, quia ille ius habet in facie Ecclesiae, et tunc tenetur illi ius suum petenti reddere.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod Dominus prohibet ut non dent, id est non offerant, non quin reddant.
3-4. Ad illud quod obicitur de medicina, et de illo qui proicit, patet responsio, quia ipse non dat, sed reddit ut alienum.
Ad illud quod obicitur, quod non est reddendus gladius furioso, dicendum quod in iudicio teneretur reddere, si non cohstaret eum esse furiosum ; et quia hic peccator in iudicio et facie Ecclesiae petit et non apparet suum peccatum, ideo debet ei dare.
5-6. Ad illud quod obicitur de occulto, dicendum quod peccator indignus est et in veritate non habet ius ; habet tamen ius secundum iudicium Ecclesiae, quia non constat de peccato nec constare potest ; et ideo, quando operatur secundum veritatem et iudicium suum, non tenetur dare ; quando secundum iudicium Ecclesiae, tenetur. Et ex hoc patet quod non facit contra veritatem, sed secundum veritatem. Iudex enim in foro Ecclesiae iudicat secundum ea quae patent, non secundum ea quae latent ; unde scandalum non est tota causa.
Ultimum patet, quia non deberet dare hostiam ; nihilominus peccaret me, et ipse simulando ; nisi fortassis ipse peccator hostiam peteret ob vitandam infamiam et in Dominici corporis reverentiam.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo de hoc quod dicit Augustinus : Crede, et manducasti. Cum enim summa unio et incorporatio sit in caritate, videttir potius quod deberet dicere : dilige et manducasti quain crede.
Respondeo : Dicendum quod ipse intelligit de fide operante per dilectionem. Ratio autem quare magis dicit de fide duplex est : quia fides respicit intellectum et affectum, et ita utroque modo unit.
Item, alia ratio est, quia, licet caritas perfectius dicat unionem, tamen proprietas manducationis magis in actu fidei invenitur, quia credens masticat recogitando, sed diligens non incorporat, sed incorporatur.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Credere in eum, hoc est comedere panem et vinum. Videtur enim falsum dicere, quia illud est spirituale, scilicet credere, hoc est corporale : ergo unum non est alterum.
Respondeo : Dicendum quod hoc non est dictum per omnimodam identitatem, sed per aequipollentiam in effectu, quia idem facit ; vel per expressionem significationis, quia hoc significat illud ; et sic patet obiectio.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit ; Qui non manet in me, nec ego in illo, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. Videtur enim male dicere, quia, cum nemo sciat utrum maneat in eo, ergo nemo scit utrum peccet, quando accipit sacramentum : ergo quilibet, quando accipit, committit se discrimini.
Respondeo : Verbum illud intelligendum est de eo qui scit se esse extra Christum, ita quod plura signa et fortiora habeat ad oppositum quam ad propositum. Nam si probabilia signa habeat de gratia, sufficit sibi ad hoc quod peccatum non incurrat, quia non incurrit contemptum, quamvis non tantum se disponat quod Deus acceptet omnino.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : In illo sacramento corpus et sanguinem suum commendavit quod et fecit nos ipsos. Videtur enim male dicere, quia, si nos sumus res sacramenti, ergo, um recipimus rem sacramenti, manducamus nosmetipsos ; quod est omnino inconveniens, ut videtur.
Respondeo : Dicendum quod nos sumus res huius sacramenti, non simpliciter, sed in quantum sumus membra, sive in quantum sumus uniti ipsi capiti ; unde sacramentum illud significat unionem corpori Christi per comparationem membrorum ad invicem et ad caput. Quando ergo nos sibi univit, fecit nos, id est ipsam unioitem, rem huius sacramenti, quia nobis rem sacramenti tribuit ; quae unio quotidie in nobis crescit et melforatur secundum quod devotius sacramentum suscipitur.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicitur : Qui manducat et bibit indigne, quid sit manducare indigne.
Respondeo : Dicendum quod triplex est indignitas, secundum quod distinguit Glossa, I ad Corinthios 11, 21, quae facit hominem accedere indigne : Indignus est, inquit, qui aliter celebrat mysterium quam a Domino institutum est et qui non devota mente accedit ad eucharistiam vel in voluntate peccandi manet. Et ex hoc elicere possumus triplicem indignitatem : una quarum est in memoria ; secunda in voluntate ; tertia in opere. Prima respicit peccatum praeteritum de quo non poenitet ; et haec vocatur indevotio. Secunda respicit peccatum futurum quod proponit facere, et hanc vocat voluntatem peccandi. Tertia respicit peccatum praesens ; et haec est, quando aliter celebrat mysterium, ita quod actu peccat dum conficit. Et haec indignitas secundum triplicem differentiam inducit contemptum, ac per hoc facit accedere indigne, et ita actu peccare.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Factum est malum, dum male ac cipitur bonum. Videtur enim male dicere, quia corpus Christi et ipse Christus est bonum secundum se. Ergo non potest fieri malum aliquo modo.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum dicitur fieri malum non in se, sed isti, et ita ut comparatum ad hoc ; et comparatur per sumptionem et manducationem. Et ita vult dicere quod sumere corpus Christi, quod erat bonum in genere sive in se, per circumstantiam factum est malum, non, inquam, ipsum quod sumitur, sed actus sumendi.
