Distinctio XXVI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

Cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Haec est ultima pars totalis partis, in qua agit Magister de sacramentis. In hac enim parte ultimo agitur de sacramento Matrimonii ; et quoniam tunc unaquaeque res perfecte cognoscitur, quando cognoscitur secundum quadruplex genus causae : ideo pars ista habet quatuor partes :

In prima agit de Matrimonio secundum causam formalem.

In secunda secundum causam efficientem, infra, distinctione proxima : Post hoc advertendum est, quid sit coniugium.

In tertia secundum causam finalem, infra, distinctione trigesima prima : Post haec de bonis coniugii.

In quarta secundum causam materialem, quae est personarum legitimitas ; haec enim est dispositio a parte suscipientis ; et per oppositum agit de illegitimitate, et hoc agit infra, distinctione trigesima quarta : Nunc superest attendere, quae personae etc.

 

Prima pars, in qua determinat de Matrimonio secundum causam formalem, habet duas : quia enim Matrimonio formaliter convenit sacramentum et signum, et signum sacramentale duo in se continet, secundum quod tale signum significat divinam institutionem et naturalem repraesentationem : ideo pars ista hbet duas.

In prima agit de Matrimonii institutione.

In secunda de repraesentatione sive aptatione signi ad signatum, et hoc ibi : Cum igitur coniugium sacramentum sit.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima determinat institutionis tempus.

In secunda modum, ibi : Prima institutio habuit praeceptum.

In tertia removet quoddam dubium quod habet ex praedictis ortum, ibi : Fuerunt autem nonnulli haeretici.

 

Cum igitur coniugium sacramentum sit. Haec est secunda pars, in qua post institutionem agit de significatione, et habet haec pars tres particulas.

In prima determinat quid sit in hoc sacramento signum et quid signatum tantum et, quid signatum et signum, ex quibus intelligitur unicum fieri sacramentum sive integrari.

In secunda ex verbis suis introducit dubium, ibi : Inde est, quod quidam doctorum.

In tertia vero dissolvit, ibi : Hoc si secundum superficiem.

 

Et ita in duobus est continentia huius distinctionis, scilicet in huius sacramenti institutione et in sacramenti constitutione sive integratione.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum duo quae determinat Magister de sacramento Matrimonii, duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de eius institutione.

Secundo, de eius integritate.

 

Circa primum tria quaeruntur.

Primo quaeritur, quando fuerit institutum.

Secundo, a quo.

Tertio quaeritur, qualiter fuerit institutum.

 

 

ARTICULUS I

De institutione sacramenti Matrimonii.

 

 

QUAESTIO I.

Quando Matrimonium fuerit institutum.

 

Circa primum ostenditur quod matrimonium fuerit institutum ante lapsum :

  1. Per illud quod dicitur Matthaei 19, 4 : Non legistis, quod ab initio qui fecit homines, masculum et feminam fecit illos ? Et dixit : Propter hoc etc.
  2. Item, Magister in littera : Cum alia sacramenta post peccatum exordium sumpserint, matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum.
  3. Item, ratione videtur, quia usus coniugii est ad procreationem prolis ; sed prolis procreatio conveniebat statui innocentiae : ergo tunc debuit institui.
  4. Item, matrimonium est apud omnes, ergo est de dictamine naturae ; sed talia ab initio homini sunt impressa : ergo etc.

 

Contra :

  1. Hugo de Sancto Victore : Tempus institutionis sacramentorum ex tunc esse coepit quando homo a gaudiis paradisi eiectus est ; et ita videtur quod Matrimonium post lapsum sit institutum.
  2. Item, ratione videtur, quia sacramentum est medicina contra morbum ; sed tempore status innocentiae nullus fuit morbus : ergo etc. Si tu dicas, sicut dicit Magister, quod institutum est in officium, non in remedium , quaeritur tunc : quare similiter alia non sunt instituta in officium et post in remedium, sicut Matrimonium ?
  3. Item, sacramenta sunt signa visibilia rerum invisibilium, per quae homo manuducitur ad spiritualia cognoscenda ; sed Adam non indigebat manuduci, quia spirituali mente erat praeditus : ergo non fuit necesse institui in statu innocentiae.
  4. Item, ante lapsum non erat maior inordinatio vel libido in actu generativae quam in actu nutritivae ; sed licuit Adae comedere de omni ligna : ergo similiter videtur quod licuit ei coire cum omni mur liere ; aut si non, quaeritur : quare magis est arctatus ad istum actum quam ad alium ?

Item, cum post lapsum habeamus sacramentum quod respicit actum nutritivae et generativae, et utrumque est in remedium, quare Adam similiter non habuit in statu innocentiae sacramentum quantum ad utrumque actum in officium ? Et videtur quod magis debuit habere quantum ad nutritivam, quia nutritiva magis erat ibi in usu quam generativa.

 

Respondeo : Dicendum quod, quia institutio respicit usum, et usus matrimonii est in remedium et est in officium, usus autem aliorum sacramentorum est tantum in remedium : ideo matrimonii usus non tantum convenit infirmis, sed etiam sanis ; et ideo duplex fuit eius institutio : una ante lapsum in officium, et alia post lapsum in remedium. Est autem usus matrimonii in remedium contra ignorantiam, dum erudit in quantum signum ; et in remedium contra concupiscentiam, dum illam refrenat ut medicamentum. Sic et eius officium fuit quantum ad duas operationes potentiarum : et quantum ad actum cognitivae, ut homo videret exterius coniunctionem in creatura quam intelligebat interius, non, inquam, ut erudiretur, sed ut, videndo materialiter quod sciebat, oblectaretur. Similiter quantum ad actum generativae fuit in officium, ut, quia per se homo non potuit speciem conservare, adiuncta socia, in actum illum conservationis prodire posset.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ex hoc patent tria obiecta.

  1. Ad illud vero quod obicitur de nutritiva, dicendum quod non est simile, quia ibi fit continua deperditio per calorem ; ideo frequens debet fieri restauratio et de multis, non de uno tantum. Aliter potest dici quod duplex est deperditio, scilicet quantum ad humidum nutrimentale et radicale ; similiter duplex est restauratio, scilicet quantum ad humidum nutrimentale per lignum paradisi et similiter quantum ad humidum radicale per lignum vitae ; hoc autem, ut dicit Augustinus, non solum fuit in usum, sed etiam in sacramentum. Significabat enim pastum sapientiae interiorem ; et quia una est sapientia, unicus fuit ille cibus, licet alii essent plures. Similier, quia in actu coniugii intelligitur coniunctio Christi et Ecclesiae, et Christus est sponsus unicus, et Ecclesia unica : inde est quod divina institutione est mulier viro matrimonio coniuncta, sicut et lignum vitae provisum in sacramentum. Quia vero per peccatum est amissa conservatio individui, salva nihilominus illa quae est speciei, ideo remansit matrimonium, sed non remansit illud lignum ; habuerunt tamen aliquod signum quousque Christus incarnaretur.

Si tunc quaeratur : quare magis quantum ad nutritivam et generativam Adam habuit sacramenta quam quantum ad alias potentias, ut visum etc. ? dicendum quod ista fuerunt in usum et in talem usum qui veniebat ex indigentia. Nam Adam nec per se poterat conservari nec per se poterat generare. Et ideo indiguit aliquibus quibus uteretur ; et quia usus exterioris hominis et indigentia importabant similitudinem interioris, quia anima non per se potest vivere, nisi reficiatur a Christo, nec similiter per se bona opera facere, nisi fecundetur ab ipso : ideo patet quod utrumque fuit sacramentum, nec penes alios sensus oportuit alia sacramenta institui.

 

 

QUAESTIO II.

A quo sacramentum Matrimonii fuerit institutum.

 

Secundo quaeritur, a quo fuerit sacramentum Matrimonii institutum.

Et quod a Deo, videtur :

  1. Per illud Matthaei 19, 6 : Quod Deus coniunxit, homo non separet ; hoc dicitur de coniunctione quae est in Matrimonio : ergo si ista est a Deo, patet etc.
  2. Item, hoc ipsum videtur, quia Genesis 1, 28 dixit eis Deus : Cresite et multiplicamini ; sed illud crementum erat per usum actus matrimonialis : ergo Matrimonium fuit a Deo institutum.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per rationem, quia, si sacramenta sunt a voluntate humana, et omne tale est variabile et mutabile, cum sacramenta sint immutabilia, videtur quod non solum hoc, sed etiam omnia alia sunt a Deo instituta.
  4. Item, sacramenta quanto maiora sunt, tanto a maiore instituenda sunt ; sed sacramentum Matrimonii est praecipue magnum, sicut dicitur ad Ephesios 5, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ergo a maximo Deo, non ab homine institutum fuit.

 

Contra :

  1. Institutio Matrimonii fuit in illo verbo : Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea etc. ; sed istud verbum fuit Adae, non Dei : ergo fuit institutum ab homine, non a Deo.
  2. Item, si sacramentum Matrimonii est institutum a Deo ; et in his quae sunt a Deo instituta non potest Ecclesia aliquid mutare nec disponere : ergo nec circa Matrimonium. Sed tota die dispensat quantum ad hoc sacramentum : ergo etc.
  3. Item, non legitur Deum esse locutum de Matrimonio nisi quando dixit : Crescite et multiplicamini etc. : et cum hoc etiam dictum sit bestiis, videtur quod etiam inter bestias constituit. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
  4. Item, Matrimonium contrahitur per humanum consensum : ergo est contractus humanus ; sed contractus humani sunt instituti ab hominibus : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod institutio Matrimonii est a Deo.

Sed notandum quod quaedam sunt sacramenta quae sunt pure fidei, sicut Baptismus et Confirmatio et consimilia ; quaedam autem non tantum sunt fidei, sed etiam naturalis dictaminis ; et talia sunt Poenitentia et Matrimonium, sed tamen non omnino sunt de dictamine iuris naturalis. Quae primo modo sunt, Deus instituit mandando ; quae secundo modo, instituit interius illustrando ; et sic instituit Matrimonium. Unde ipse non praecepit Adam quod Evam duceret in uxorem, sed illustravit eum interius, ut intelligeret eam sibi dandam in uxorem et omnibus posteris per liberum consensum uxores illo modo coniungi. Unde Adam sic illustratus dixit : Hoc nunc os etc., et, sicut dicit Magister in littera, prophetice est locutus ; et ideo verbum illud non fuit a semetipso, sed a Deo : et ideo institutio huius sacrementi fuit a Deo.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et sic patet primum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod tunc Ecclesia nihil mutare potest, dicendum quod Dominus instituit sacramentum quoad formam et quoad materiam, quantum illi tempori congruebat, excipiendo solum patrem et matrem ; et quia aliae personae secundum diversa tempora debebant congruere institutioni, de legitimitate personarum reliquit Ecclesiae dispensandum ; et circa hanc dispensat Ecclesia.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Dominus non est locutus de matrimonio nisi ibi : Crescite et multiplicamini, dicendum quod falsum est, immo locutus est per Adam, quando Adam, Spiritu Sancto illustratus, dixit illud verbum in persona Dei ; et hoc patet, quia Matthaei 19, 5 repetit illud ut verbum Dei.
  4. Ad illud quod obicitur, quod est contractus humanus, dicendum quod non est pure humanus ; et hoc patet sic. In Matrimonio namque duo sunt : et mutua obligatio et obligationis mutuae indissolubilitas ; et quamvis primum sit hominis, secundum est instituentis ; et ratione illius indissolubilitatis praecipue Matrimonium tenet rationem sacramenti et signi sacri : et ideo non ab homine ortum habet, sed a Deo ; et hoc melius patebit infra, quando agetur de insolubilitate Matrimonii.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum institutio Matrimonii fuerit sub praecepto.

 

Tertio quaeiritur, qualiter fuerit institutum Matrimonium ; et est quaestio, utrum institutio Matrimonii fuerit sub praecepto.

Et quod sic, videtur :

  1. Per textum Genesis, quia praeceptum est eis quod crescerent et multiplicarentur ; sed non poterat hoc fieri nisi per coniunctionem maris cum femina ; hoc autem est Matrimonium : ergo Matrimonium fuit institutum sub praecepto.
  2. Item, Magister in littera : Prima institutio Matrimonii habuit praeceptum ; sed prima fuit in paradiso : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia Matrimonium ordinatum erat ad conservationem speciei quantum ad generativam, et esus lignorum ordinatus erat ad conservationem individui quantum ad nutritivam, quia, etsi nunquam moreretur, tamen determinato tempore in aliam vitam transferretur ; sed esus cadebat sub praecepto : ergo et coitus.
  4. Item, omnes qui possunt, tenentur pro loco et tempore multiplicare prolem spiritualem, revocando scilicet hominem a peccato. Ergo, cum secundum statum primum multiplicatio corporalis esset coniuncta spirituali, videtur quod omnes tenebantur, et sic videtur institutum fuisse Matrimonium sub praecepto.

 

Contra :

  1. Si fuit institutum sub praecepto, aut ergo illud praeceptum fuit iuris naturalis aut disciplinae. Non disciplinae, quia unum solum fuit ; non iuris naturalis, quia adhuc maneret : ergo nullo modo fuit institutum sub praecepto.
  2. Item, semper licitum fuit homini facere quod melius est ; sed melius est omnino continere quam coire, quia castitas virginalis est dignior coniugali : ergo licuit non coire nec nubere. Sed non licuisset, si fuisset vel esset sub praecepto : et sic etc.
  3. Item, si praeceptum fuit, cum Abel uxorem non habuerit, videtur quod peccaverit ; sed constat quod hoc est falsum, quia Abel est primus iustorum, sicut testatur Dominus, Matthaei 23, 35 : A sanguine Abel iusti : ergo etc.
  4. Item, ad Matrimonium maxime requiritur liber consensus : ergo nullo modo arctari debuit homo per praeceptum.

 

Respondeo : Dicendum quod prima institutio Matrimonii praeceptum habuit, sicut dicit Magister ; et praeceptum illud fuit affirmativum et fuit iuris naturalis. Sed attendendum quod ius naturale quaedam dictat simpliciter, quaedam secundum tempus : simpliciter, ut Deum amandum ; secundum tempus, ut omnia esse communia. Dico igitur quod praeceptum de usu matrimonii fuit naturale secundo modo, quia, quamdiu pauci erant, dictabat ius naturale quod multiplicanda esset proles ad cultum Dei. Sed, cessante isto statu, cessavit praeceptum ; et ideo secunda institutio tempore legis gratiae habuit indulgentiam, non praeceptum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et ex hoc patet primo obiectum.
  2. Ad secundum dicendum quod nec tempore legis naturae institutae nec etiam corruptae in statu primo perfectius fuit continere quam nubere : primo quidem, quia non erat ibi pruritus nec turpitudo aliqua ; secundo vero, quia erat obedientiae meritum ; unde caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae.
  3. Ad illud quod obicitur de Abel, dicendum quod illud erat praeceptum affirmativum, et ideo non obligabat ad semper, sed pro loco et tempore ; et ideo non peccavit, quia nondum senuerat.
  4. Ad illud quod obicitur de libertate consensus, dicendum quod sicut praeceptum non aufert motum caritatis, qui motus maxime gratuitus et liberalis est, sic non aufert libertatem consensus nec diminuit. Praeterea, quamvis Dominus praeciperet contractionem matrimonii cum aliqua, tamen, utrum cum hac quis contraheret vel cum alia, reliquit in mera libertate contrahentis.

 

 

ARTICULUS II

De Matrimonii integritate.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de Matrimonii integritate, et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur de integritate quantum ad significationem.

Secundo, quantum ad causalitatem.

Tertio, quantum ad utrumque.

 

 

QUAESTIO I.

Quid sit in Matrimonio signum et quid signatum.

 

Quaeritur igitur primo, quid sit in sacramento Matrimonii signum et quid signatum.

  1. Et cum signum in sacramentis sit elementum, sicut dicit Hugo quod sacramentum est elementum etc. ex similitudine repraesentans ; et cum hic nullum sit elementum, non videtur habere significationem sacramenti.

Si dicas mihi quod vir et mulier se habent in ratione elementi, contra : differt elementum ab eo qui suscipit sacramentum : ergo, si viri et mulieris est sacramentum illud ut susceptivum, non ergo ut figurativum.

  1. Item, sicut appropinquavit tempus veritatis, debuerunt signa sacramentorum evidentiora esse : cum ergo vir et mulier fuerint semper materia huius sacramenti, videtur quod in Nova Lege non sunt materia sive elementum.

Si dicas quod verbum, quo exprimitur consensus, est elementum, contra hoc est quod istud semper fuit opportunum.

Si dicas quod addita est benedictio anuli et nuptiarum, hoc nihil est, quia haec non sunt de substantia sacramenti.

Item quaero, quid sit signatum in hoc sacramento ; et videtur Apostolus dicere ad Ephesios 5, 32, quod coniunctio Christi et Ecclesiae, ubi ait : Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

  1. Sed, si homo non peccasset, Christus incarnatus non esset, secundum communiorem et probabiliorem opinionem ; et nihilominus magnum fuisset sacramentum : ergo non tantum coniunctio Christi et Ecclesiae est signatum.
  2. Item, si significat coniunctionem fidelis animae cum Deo, sed haec est separabilis et solubilis : ergo et Matrimonium. Si utrumque, tunc ergo, cum duplex sit coniunctio, et una sine alia, videtur ergo, quod istud sacramentum non sit unum, sed plura.
  3. Item, cum in aliis sacramentis sit aliquid quod est res tantum, aliquid quod est signum tantum, aliquid quod est res et signum ; quaero utrum illud sit in hoc ; et si est, quaero quid sit illud.

Si dicas quod consensus exterior est signum, interior res et signum, unio Christi et Ecclesiae res tantum, obicitur, quia, sicut ordinantur secundum causalitatem, sic ordinantur secundum significâtionem : ergo, si primum non est causa secundi, sed magis e converso, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut in aliis sacramentis aliquid est quod est res tantum, aliquid quod est signum tantum, aliquid quod est res et signum, sic et in Matrimonio. Et hoc est in omnibus sacramentis generale, differt tamen in modo comparandi, et hoc, quia quaedam sacramenta sunt totaliter ab institutione, quaedam sunt partim a naturae dictamine, partim ab institutione. Illa sunt totaliter ab institutione quorum usus respicit ea quae sunt fidei pure, ut Baptismus et Eucharistia ; et ista habent signa significantia secundum institutionem interius et exterius ; et ideo talia habent elementa convenientia instituta et exterius adhibita ; et in talibus verum est quod signa ista evidentiora fiunt secundum appropinquationem veritatis ; et in talibus verum est quod primum signum est causa secundi et secundum quodam modo causa tertii, ut patet in Baptismo.

Sunt et alia quae quodam modo ab instinctu naturae sunt - ut Matrimonium, in quo est maris et feminae coniunctio ; et Poenitentia, in qua est offensae emendatio - partim a fide, scilicet quod illa coniunctio significet coniunctionem Dei et animae, et illa emendatio faciat reconciliationem Dei cum anima. Et talia quidem suam primam institutionem habuerunt in paradiso, Matrimonium autem magis. Et quia quodam modo sunt a natura, et in statu naturae non debebat homo subdi elemento : ideo non fiunt in elemento extra sensibili ; habent tamen exterius signum, quod quidem significat interiorem coniunctionem per naturam suae significationis, sicut verbum vel nutus, et aliud additum quod significat naturaliter consensum interiorem animorum, scilicet copula carnalis, secundum quod significat coniunctionem Christi et Ecclesiae vel Dei et animae, et hoc est secundum fidem et institutionem. Est enim habile per naturam et significat per institutionem, quia unus est mas et significat Christum, alius autem femina et significat animam.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et ex hoc patet responsio ad primum, quid sit hic signum, quia primo et principaliter est verbum vel nutus, in quo exprimitur consensus ; ut annexum est distinctio sexuum.

Patet etiam quare non habet elementum sicut alia sacramenta.

Patet etiam quare signum non crevit in evidentia, quia non erat omnino secundum institutionem ; ideo immutabile est quantum ad ipsum significans, augmentum tamen est in evidentia significandi, quia certius nunc scitur quid significat Matrimonium quam ante sciretur.

Ad illud quod quaeritur, quid sit ibi signatum, dicendum quod unum est signatum principale, scilicet coniunctio Christi et Ecclesiae ; et quia ista coniunctio est dupliciter, scilicet per caritatem et per naturae conformitatem, dupliciter in hoc sacramento significatur : prima per consensum animorum, secunda per commixtionem sexuum.

  1. Ad illud quod obicitur, si homo non esset lapsus etc., dicendum quod adhuc significasset unionem Christi sive Dei cum Ecclesia, licet non ita expresse, et coniunctionem cum fideli anima ; sed tamen Dominus praeviderat ita futurum esse, et ideo sic instituerat. Si tamen homo non peccasset, sacramentum a significatione vacuum non esset.
  2. Ad illud quod obicitur, quod primum non est causa secundi ; dicendum quod ubi est significatio secundum institutionem primum potest esse causa secundi ; sed ubi per naturam, secundum, quod est interius, est causa exterioris, quia effectus exterior signum est causae interioris, ut verbum consentiendi interioris consensus est signum, sicut in Poenitentia visum est.

 

 

QUAESTIO II.

Quid sit in hoc sacramento causans et quid causatum.

 

Secundo quaeritur, quid sit in hoc sacramento causans et quid causatum.

Et quod aliquid efficiat, probatur :

  1. Quia, ut dicit Augustinus, et habetur in littera, quod sanis erat ad officium, aegris est ad remedium. Sed quod nullam habet efficaciam, non praestat remedium : ergo, si Matrimonium, praestat remedium, aliquid efficit.
  2. Item, si est sacramentum Novae Legis, ergo efficit quod figurat.
  3. Item, Matrimonium est magnum sacramentum in Nova Lege, ergo non tantum repraesentationem, sed etiam institutionem et sanctificationem continet ; sed sacramentum sanctificans donat gratiam : ergo etc.
  4. Item, sicut sacramentum repraesentat ex similitudine, ita figurat ex institutione, et ita sanctificat ex benedictione ; sed in Nova Lege est benedictio nuptiarum : ergo videtur quod sit sanctificatio : sic etc.

 

Contra :

  1. Si sacramentum aliquid efficit, efficit quod figurat ; sed istud significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, et hanc non efficit : ergo nec aliquid aliud.
  2. Item, sacramentum quod dat gratiam et habet efficaciam, ab omnibus debet accipi qui habent morbum ; sed omnes habent morbum concupiscentiae : ergo omnes debent nubere. Sed bonum est homini non nubere : ergo non dat gratiam.
  3. Item, si dat gratiam, quaero : quam ? Si coniungit animam Deo et desponsat vel unit etiam membra ad invicem, cum animam fieri sponsam Christi et membra uniri sit effectus Baptismi et Eucharistiae, videtur illud sacramentum superfluere.
  4. Item, sacramentum quod dat gratiam, si vendatur vel sub pacto pecuniae accipiatur, facit intervenire simoniam. Ergo qui aliquam duceret uxorem cum pacto pecuniae, esset simoniacus ; quod falsum est.

 

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod illud sacramentum nullam dat gratiam ; et quod dicitur, quod sacramenta Novae Legis dant gratiam, dicunt intelligi de his quae in Nova Lege sunt instituta ; nec est hoc sacramentum remedium per efficaciam, sed per indulgentiam. Et inde est quod concupiscentiam non minuit simpliciter sive secundum habitum, minuit tamen secundum indulgentiam et secundum actum, ut non urat, secundum quod dicitur I ad Corinthios 7, 9, quod melius est nubere quam uri.

 

Alii dicunt quod in sacramento Matrimonii datur gratia digne et devote suscipientibus ratione benedictionis superadditae ; Deus enim eis benedicit ad benedictionem sacerdotis.

Sed haec positio non videtur valere, quia illa benedictio est sacramentalis ; et si sacramentale efficit, quanto magis sacramentum !

 

Et ideo tertio modo dicendum quod suscipientibus hoc sacramentum detur remedium, quantum est de ratione sacramenti, quod excusat coitum et facit illud esse veniale sive non esse peccatum, quod alias esset peccatum ; et hoc potest esse sine dono gratiae, et habuit hoc illud sacramentum statim post lapsum. Sed nunc tempore Legis Novae non tantum praestat illud remedium, sed etiam aliquod gratiae donum digne suscipientibus, utpote his qui ex caritatis consensu uniuntur ad procreandum prolem ad divinum cultum.

 

Ratione enim expressionis consensus in individuam consuetudinem vitae et ratione benedictionis Ecclesiae, cuius est sacramenta debite tractare, sublevatur anima a corruptione concupiscentiae inordinata et datur gratia ad copulam singularem et ad copulam utilem et ad copulam inseparabilem. Ex hac gratia fit remedium contra triplicem inordinationem concupiscentiae et nascitur triplex bonum Matrimonii.

Concupiscentia enim inclinat ad multas, quia luxuriosus non est una contentus ; et in Matrimonio datur gratia homini ut soli uxori velit coniungi, et ita pronitas ad multas excluditur per copulam singularem.

Concupiscentia etiam inclinat ad delectationem, non ad utilitatem, quia luxuriosus non quaerit nisi satisfacere appetitui ; et in Matrimonio datur gratia ut non cognoscat uxorem nisi propter prolem, et ita excluditur per copulam utilem.

Item, concupiscentia fastidium generat post impletionem ; unde luxuriosus, postquam cognovit unam, illam respuit et vadit ad aliam ; in Matrimonio vero datur gratia ut semper velit esse cum una, et ita excluditur per copulam inseparabilem.

Ex copula singulari oritur bonum fidei, ut ad aliam non accedat ; ex copula utili bonum prolis ; ex copula inseparabili bonum sacramenti.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quomodo efficit quod figurat, dicendum quod figurat coniunctionem animorum primo et hanc efficit, non primo uniendo, sed magis, sicut confessio contritionem ; et hoc iterum quodam modo efficit coniunctionem cum Deo, quia, si membrum membro magis unitur, per consequens etiam magis unitur Christo. Sed in Eucharistia, dum membra magis uniuntur Christo, et per consequens magis uniuntur ad invicem, unde Christo incorporantur ; et sic patet differentia.
  2. Ad illud quod obicitur, quod tunc omnes deberent accipere uxores, dicendum quod in Matrimonio datur gratia ad remedium, sed in vota disponitur anima ut gratia detur ad perfectius remedium. Unde, quia perfectius minus perfecto est praeponendum, ideo non omnes debent nubere, sed melius faciunt qui vovent continentiam. Sed, quia non omnes capiunt verbum istud, ideo utrumque est necessarium, et remedium voti et religionis et remedium matrimonialis coniunctionis.
  3. Ad aliud patet responsio, quoniam in hoc sacramento non fit desponsatio, sed figuratur ipsa desponsatio quae est Dei ad animam ; sed desponsatio, quae fit et figuratur, est desponsatio viri et mulieris ubi per consequens datur aliqua gratia ad efficaciorem desponsationem et unionem ipsius animae ; hoc tamen est ex consequenti.
  4. Ad illud quod obicitur ultimo de simonia, dicendum quod Matrimonium accipit rationem spiritualitatis et gratiae quando consensus iungitur benedictioni, ubi explicatur significatio, et obtinetur per benedictionem sanctificatio ; et ideo in benedictione sacerdotali consistit ratio spiritualis praecipue. Nam Matrimonium habet aliquid de contractu voluntario et annexum temporale ut temporale. Et ideo, si quis venderet benedictionem, esset simoniacus ; qui autem consentit finaliter propter pecuniam, quamvis peccet, non tamen iudicatur simoniacus, maxime quia ipse non est sacramenti dispensator.

Et praeterea, multa temporalia sunt adiuncta, ut mutua educatio et filiorum enutritio et alia plura, et ideo licet dotes accipere ; et si quis cum pactione magnae dotis consentiat, simoniacus non est.

Istud sacramentum, etsi aliquo modo cum aliis conveniat in praestando remedium, habet tamen carnale officium coniunctum, ratione cuius in pactione non cadit vitium simoniacum, etiam si alias detur - cadit tamen in peccatum, quia contra gratiam disponitur.

Haec autem potuit esse ratio quae movit illos qui dixerunt gratiam in hoc non dari. Sed qui recte vult respicere et iudicare, necesse habet pretiosum a vili separare, ratione quorum diversa huic sacrameno contingit attribuere ; et sacri canones hoc innuunt, in quibus ab antiquo statutum fuit, ut vir cum uxore in primo die benedictionis carnaliter non conveniret, ob reverentiam illius benedictionis Ecclesiae, quae, etsi videatur annexa sacramento, utique fit in quantum signum ; in quantum tamen habet efficaciam et est ecclesiasticum, spectat ad eius esse completum. Et sic patet totum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum carnalis commixtio sit de integritate Matrimonii quoad significationem et efficaciam.

 

Tertio quaeritur, utrum carnalis commixtio sit de integritate Matrimonii quantum ad significationem et efficaciam.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia in institutione Matrimonii dicitur : Erunt duo in carne una, et Dominus ipse repetit Matthaei 19, 5 ; sed hoc non est ante commixtionem : ergo commixtio est de integritate.
  2. Item, Augustinus dicit, et habetur in littera : Non dubium est illam mulierem ad coniugium non pertinere, cum qua docetur commixtio sexuum non fuisse.
  3. Item, ratione videtur, quia coniugium est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae in conformitate naturae ; sed hoc solum est in commixtione : ergo etc.
  4. Item, Matrimonium est institutum in remedium concupiscentiae ; sed hoc remedium habetur ab his solum qui Matrimonio sunt coniuncti : ergo hoc remedium non est per continentiam, sed per commixtionem, quia aliter non esset magis remedium nubere quam non nubere.

 

Contra : Quod non sit de integritate quantum ad significationem, videtur :

  1. Quia perfectum Matrimonium fuit inter Adam et Evam ante cognitionem carnalem, et ante dixit : Hoc nunc os, quam eam cognosceret : ergo commixtio non est de integritate.
  2. Item, perfectum Matrimonium fuit inter Mariam et Ioseph, quia fuit ibi bonum prolis, fidei et sacramenti ; et sine commixtione : ergo etc.

Item, quod non ,sit de integritate in ratione retnedii, videtur :

  1. Quia Augustinus dicit quod sanctior est copula mentium quam corporalis. Ergo maior datur ibi efficacia contra concupiscentiam in unione mentali quam carnali.
  2. Item, in actu illo efficitur homo totus caro : ergo, per oppositum, cum gratia, quae est remedium contra concupiscentiam, faciat spiritualem, nunquam datur in illo actu.
  3. Item, in actu illo satisfit concupiscentiae ; sed dum satisfit ei, ipsa intenditur ; sed quod intendit concupisentiam non est remedium, immo venenum : ergo carnalis commixtio non prodest, immo obest ad remedium matrimonii.

 

Respondeo :- Dicendum quod integritas rei dupliciter accipitur, videlicet quantum ad esse necessitatis vel quantum ad esse completionis sive plenitudinis. Si loquamur quantum ad esse necessitatis, verum est quod sacramentum Matrimonii esse habet sine commixtione carnis ; si autem quantum ad esse plenitudinis, sic est de eius integritate. Et sic procedunt rationes ad partes oppositas.

 

Et hoc patet sic. In Matrimonio enim considerantur haec tria, scilicet signum, officium, remedium. Quantum ad significationem, dicendum quod duplex est eius significatio : significat enim coniunctionem Christi et Ecclesiae per caritatem et coniunctionem per naturae conformitatem.

Similiter duplex est officium : unum est mutuae educationis et fomenti et aliud procreandae prolis.

Similiter duplex est remedium : unum est quantum ad concupiscentiae defluxionem, ut scilicet non in omnem mulierem intendat ; aliud quantum.ad inordinationem, ut scilicet non libidine, sed amore prolis procreandae sive matrimoniali affectu mulierem cognoscat.

Primum igitur signatum et primum officium et primum remedium sunt in sacramento Matrimonii quantum ad coniunctionem animorum, secundum autem solum quantum ad coniunctionem corporum. Et primum est de substantia Matrimonii quantum ad esse necessarium ; secundum quantum ad esse plenum. Et sic patet responsio ad utramque partem, distinguendo perfectionem duplicem sive duplicem integritatem sufficientiae et plenitudinis. Et secundum hoc distinguant iuristae matrimonium, scilicet matrimonium ratum et matrimonium consummatum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod gratia non datur in illo actu, ergo non est remedium contra peccatum, dicendum quod remedium aliquod contra peccatum est dupliciter : aut quia liberat a peccato commisso, et hoc est per gratiam quae in eo confertur ; quoddam, quod liberat a peccato quod committeretur alias, et tale remedium est Matrimonium, quia multi infirmi urerentur concupiscentia nisi haberent uxorem, quam cognoscendo carnis adustionem evadunt ; et in tali quantum ad usum non est necesse gratiam dari, quamvis in actu illo possit homo mereri, sicut habebitur infra.
  2. Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod non est in remedium, immo contra, quia intendit concupiscentiam in satisfaciendo ei, dicendum quod qui cognoscit uxorem debite, concupiscentiae non satisfacit, sed potius obviat, ne uratur ; et ideo non intenditur, sed remittitur in eo fervor libidinis. Sed qui cognoscit, ut delectetur, non cognoscit matrimonialiter ; et talis non habet remedium , immo praestat concupiscentiae fomentum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de situ huius partis. Videtur enim quod sacramentum Matrimonii deberet primo situari sive primo de eo tractari. Primum quidem, quia prius est quod animale, deinde quod spirituale ; sed Matrimonium respicit statum animalem, alia spiritualem : ergo etc.

Item, Matrimonium est primo inter omnia institutum : ergo primo debuit de eo determinari.

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, sacramenta non ordinantur secundum statum perfectfonis vel imperfectionis nec secundum tempus institutionis, sed ordinantur secundum comparationem ad statum hominis indigentis his sacramentis. Et quoniam quinque prima sacramenta respiciunt indigentiam in se principaliter, sed duo ultima sunt ad alterum, scilicet Ordo et Coniugium ; Coniugium inter cetera minus habet de proprietate sacramentorum Novae Legis et minus de perfectione, cum nunc temporis sit indulgentia : ideo recte post alia determinatur de ipso. Et sic patet responsio ad obiecta.

 

Dub. II.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Sub praecepto dictum est hominibus : Crescite et multiplicamini etc. Cum illud idem dictum sit bestiis, quae non  sunt rationis capaces, quomodo tale praeceptum potuit dari ?

Respondeo : Dicendum quod homini fuit et benedictio et praeceptum et morale et sacramentale : benedictio ratione potentiae in generando, sed praeceptum ratione capacitatis in ratiocinando, sed praeceptum sacramentale ratione coniunctionis indivisibilis in significando. Ex hoc patet quod bestiis solum fuit benedictio illud verbum, quia non sunt rationis capaces ; patet etiam quod non fuit sacramentale nisi ratione institutionis Matrimonii in coniunctione Adam et Evae, quae postmodum est secuta.

 

Dub. III.

Item, qua.eritur de hoc quod dicit : De minoribus bonis est Coniugium, quod non meretur palmam. Videtur enim falsum, quia omne quod fit ex caritate, meretur palmam ; sed aliquis potest ex caritate contrahere et uxorem cognoscere : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod illud verbum aut intelligitur solum quando quis utitur Coniugio ad vitandam fornicationem, aut intelligitur de palma secundum quod dicit quamdam superexcellentiam ad meritum, quantum ad aureolam sive quantum ad fructum sexagesimum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : De minoribus malis, id est venialibus, est coitus qui fit causa incontinentiae. Videtur enim falsum dicere quia incontinentia est peccatum mortale : ergo et concubitus qui fit propter incontinentiam est mortale peccatum.

Respondeo : Dicendum quod concubitum fieri causa incontinentiae dupliciter potest intelligi : aut ut incontinentia intelligatur ut aspernanda, aut ita ut intelligatur ut assequenda sive prosequenda ; et primo modo intelligit Magister, secundo modo opponit.

Utrum autem sit peccatum in eo qui sic coire intendit, infra melius patebit.