Distinctio VI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Nunc quibus liceat baptizare addamus etc.

 

 

PARS I

De his quibus est collata potestas baptizandi.

 

DIVISIO TEXTUS

Supra ostendit Magister quae sit potestas collata ministris. Hic secundo determinat quibus est collata.

Et habet haec pars duas partes.

In prima determinat quibus liceat baptizare, ostendens uod omnibus in casu necessitatis.

In secunda vero quaerit et determinat utrum baptizatos ab haereticis liceat rebaptizari, ibi : De illis vero qui ab haereticis baptizantur.

 

Et ista pars habet duas.

In prima determinat veritatem.

In secunda vero removet falsitatem, ibi : Sunt tamen nonnulli doctorum etc., ostendens quod Cyprianus, qui dixit baptizatos ab haereticis esse rebaptizandos, non recte sensit.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Quia supra quaesitum est de potestate baptizandi, ad intelligentiam huius partis quaeritur hic de iteratione Baptismi. Et quia causa quare non potest iterari Baptismus est character quem imprimit, ideo quaeritur primo hic de charactere.

Et circa hoc quaeruntur sex.

Primo quaeritur de charactere, quid sit secundum essentiam.

Secundo quaeritur, ad quid sit.

Tertio, in quo sit sicut in subiecto.

Quarto quaeritur, per quid character imprimatur.

 

Quinto, qualiter imprimatur, utrum delebiliter an indelebiliter.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum Baptismus debeat iterari.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De charactere.

 

QUAESTIO I.

Quid sit character secundum essentiam.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur primo, quod character sit habitus :

  1. Quia tria sunt in anima, scilicet potentiae, passiones et habitus ; sed character non est potentia, quia non est in omnibus ; nec passio, quia secundum ipsum anima non patitur : ergo est habitus.
  2. Item, constat, characterem esse aliquam qualitatem spiritualem animae ; sed nihil est in genere aliquo determinato quod non sit in aliqua eius specie : cum ergo qualitas spiritualis sit in prima specie qualitatis, et illa est habitus vel dispositio, ergo character est habitus vel dispositio. Sed non est dispositio, quia non est facile mobilis : ergo habitus.

 

Contra :

  1. Augustinus, De bono coniugali : Habitus est per quem aliquis aliquid agit ; sed charactere non agit homo aliquid : ergo character non est habitus.
  2. Item, si character est habitus, aut est naturalis sive innatus aut acquisitus aut infusus. Non innatus, hoc constat : ergo acquisitus vel infusus ; sed omnis talis habitus, cum sit in anima per modum perfectionis, est scientia vel virtus ; character autem nihil horum est : ergo non est habitus.

 

Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod characteristicatio non est aliud quam consignatio et character idem est quod signum ; et hoc signum nihil addit supra potentias animae quod sit quid absolutum, sicut nec signatio in circulo ; sed fundatur supra potentias animae nudas et est ibi secundum institutionem et actum consignantis, nulla facta mutatione ; unde est pura relatio, ut paternitas. Et dicunt quod verbum Philosophi intelligitur de illis quae dicunt aliquid absolutum. Et ponunt exemplum, quod character est in anima sicut consecratio in ecclesia, in qua consecratione ecclesiae non datur nova qualitas, sed solum ordinatio ab eo qui potest ad sacra ibidem celebranda ; sic dicunt quod character est quoddam animae signaculum, in quo dicitur anima sanctificari, ut Deus in ea habitet ut in templo. Et hoc dicunt sensisse Dionysium, in libro De ecclesiastica hierarchia, ubi dicit : Character est signum sanctum cognitionis vel communicationis fidei et sacrae ordinationis, datum accedenti ab hierarcha.

Sed illud non potest stare, quia character dicit aliquam assimilationem et configurationem ad Christum, sicut character bestiae ad diabolum, de quo Apocalypsis 14, 9 ; sed assimilatio fundatur super qualitatem : ergo, si de novo fit similis Deo, et non fit mutatio ex parte alterius extremi secundum qualitatem, videtur quod necesse sit dare animae aliquam qualitatem.

 

Propterea dixerunt aliqui quod, etsi character dicat relationem, dicit nihilominus qualitatem aliquam super quam fundatur ; et illa qualitas est sicut dispositio ad recipiendum lumen et calorem gratiae, sicut siccitas in ligno ad calorem et pervietas in vitro ad lumen. Et ideo posuerunt characterem in secunda specie qualitatis.

Sed illud non potest stare, quia illa est naturalis potentia vel impotentia, quae consequitur naturam. Et praeterea, siccitas et pervietas sunt impoteritiae resistendi : ergo character esset impotentia ; quod stultum est dicere.

 

Propterea alii dixerunt quod character non tantum est ad disponendum, sed etiam ad distinguendum, et est sicut quaedam qualitas animam fidelem decorans et ornans, per quam ab infideli distinguitur ; unde infert sensui spirituali passionem mulcebrem, et ideo est passibilis qualitas et in tertia specie qualitatis.

Sed illud non potest stare, quia non dicitur passibilis qualitas, quae infert passionem sensui interiori vel intellectui. Cum enim omnis veritas sit obiectum intellectus, tunc omnia essent in tertia specie qualitatis ; quod stultum est dicere : ergo similiter est de charactere.

 

Propterea alii dixerunt quod character, quantum est de suo nomine, importat configurationem : unde ubi nos habemus, ad Hebraeos 1, 3, figura substantiae, alia translatio dicit character substantiae ; et ideo character est in quarta specie, quae est forma et circa aliquid constans figura.

Et si tu obicias, quod figura est in quantitate, et quantitas in corpore, dicunt quod sicut duplex st quantitas, scilicet spiritualis et corporalis sive molis, sic duplex est figura. Sed istud non videtur posse stare, quia figura est clausio terminorum, secundum quod est quarta species. Sed in spiritualibus configuratio non est similis terminorum clausioni, sed est similitudinis impressio sive assimilatio. Item, si figura ponatur in spiritualibus, non est nisi translative ; sicut ergo quantitas virtutis non ponitur in genere quantitatis naturae, sic nec figura in specie figurae. Et iterum, quomodo secundum qualitatem virtutis actu dicitur clausio terminorum ? Et iterum, super quid fundatur illa clausio ? si super virtutem datam vel innatam, oportet ad aliam speciem recurrere : ergo, cum figura spiritualis non habeat convenientiam cum illa, videtur quod character non dicat figuram sive configurationem in quarta specie.

 

Propterea alii se extendentes dicunt quod non est in aliqua specie qualitatis a Philosopho assignata, quia ipse non assignat nisi solum species qualitatis innatae vel acquisitae, non infusae ; et hoc etiam ipse Philosophus innuit, cum dicit : Fortassis et alii apparebunt qualitatis modi. Et dicunt characterem sub alia specie contineri, ut scillcet una species qualitatis sit qualitas infusa.

Sed illud videtur quaerere fugam, quia nos virtutes theologicas et alias virtutes, quae sunt infusae, in prima specie qualitatis collocamus. Quare ergo non similiter characterem ?

 

Et ideo dicendum quod character, cum sit in anima et sit qualitas spiritualis, quod est habitus, non passio nec potentia.

Sed notandum quod habitus accipitur dupliciter : uno modo proprie, prout distinguitur contra dispositionem per perfectum et imperfectum ; alio modo communiter, prout utrumque comprehendit, scilicet omnem qualitatem animam disponentem, sive facile mobilem sive difficile sive perfectam sive imperfectam. Et sic accipitur, cum dicitur : tria sunt in anima : potentia, passio et habitus ; nam dispositio est in anima et non est potentia nec passio.

 

Dicendum igitur quod, si accipiatur habitus large, sic character est habitus ; si autem stricte, sic, quia character est perpetuus, ideo habitus ; sed quia non perficit, sed disponit aq ulteriorem perfectionem, scilicet gratiae, quantum ad hoc est dispositio.

Similiter est in oculo corporali, quia ibi est lumen connaturale, inseparabile, sed insufficiens ad videndum, nisi veniat spiritus visibilis a nervo optico. Similiter in intellectu est lumen connaturale, inseparabile, non sufficiens ad dirigendam cognitionem, nisi superveniat habitus scientiae.

Secundum rem igitur character est quaedam qualitas animam non omnino perficiens, sed disponens ad ulteriorem perfectionem, scilicet gratiae. Unde potest esse quod sit quoddam lumen spirituale semiplenum et quidam calor gratis datus ; et illud lumen dicitur signaculum animae vel signari in anima, secundum illud quod dicitur in Psalmo [4, 7] : Signatum est super nos lumen vultus fui, Domine ; signatum, inquam, per naturam, sed specialius per sacramenta divina, specialissime per dona Spiritus Sancti gratuita.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Duo igitur obiecta solvuntur, quia intelliguntur de habitu perfecto, qui plene rationem habitus habet. Nam ille habilitat ad opus aliquod de se, et sic vel habilitat cognitivam, et est scientia ; vel motivam, et est virtus ; non autem est verum de habitu qui est imperfectus, disponens ad alium, sicut lumen naturale ad scientiam et lumen oculi ad habitum videndi. Sic intelligendum est in charactere ; nihilominus et aliquem actum habet, sicut patebit in sequenti problemate.

 

 

QUAESTIO II.

Ad quid sit character.

 

Secundo quaeritur de charactere quantum ad utilitatem, ad quid videlicet character sit utilis. Et cum sit signum, sacramentale, dicitur quod est ad signandum ; nec tantum ad hoc, sed etiam ad disponendum ; est etiam ad assimilandum et distinguendum.

 

A. - Quaeritur ergo primo de signatione.

  1. Et cum signum sit quod se offert sensibus, videtur quod character non sit signum, cum sensibus se non offerat.
  2. Item, si est signum, aut ergo est naturale aut voluntarium. Si voluntarium, ergo diversificatur apud diversos ; quod stultum est. Si naturale, ergo habet esse a natura ; quod est stultum similiter dicere.

Item, si est signum, quaeritur : quid significat ? Si gratiam, contra : multi habent characterem qui nec habent nec habuerunt nec habebunt gratiam.

 

B. - De secundo actu, qui est disponere, quaeritur similiter. Et quod non sit ad disponendum, videtur :

  1. Quia, cum Deus sit agens potentiae infinitae, non indiget dispositione praevia ad imprimendam formam. Ergo non est necesse quod character vel aliquid aliud disponat ad gratiam.
  2. Item, si est ad disponendum, quaeritur ergo : ad quid disponit ? Si ad gratiam, contra : gratia habetur in baptismo flaminis sine charactere : ergo non indigemus dispositione media.
  3. Item, gratia unitur gloriae sine dispositione media. Ergo videtur similiterfquod natura uniatur gratiae : ergo non est necessaria alia dispositio.

 

C. - De tertio actu, qui est assimilare, quaeritur : cui character assimilat ? Et constat, quodsi alicui, quod ei a quo imprimitur : ergo assimilat Deo.

  1. Sed contra : Similitudo est rerum differentium eadem qualitas ; sed Creatori et creaturae nihil est commune : ergo etc.
  2. Item, character stat cum culpa, quae omnino est Deo dissimilis ; sed similitudo expellitur per dissimilitudinem : ergo culpa expelleret sive deleret characterem ; quod falsum est : ergo etc.

Item, cum assimilet toti Trinitati, quia quidquid assimilat uni personae, et omnibus, quaeritur : cui per appropriationem ? Et quod Patri, videtur, quia est sacramentum regenerationis ; sed eius est regenerare, cuius est generare : cum ergo generare sit proprium Patris, patet etc.

Et quod Filio, videtur, quia Filius dicitur esse character aeternus.

Sed quod Spiritui Sancto, videtur, quia character signum est praeparans ad gratiam et donum gratuitum gratis datum ; sed gratia appropriatur Spiritui Sancto : ergo etc.

 

D. - De quarto etiam actu, scilicet de distinctione, quaeritur : quos distinguit ? Et dicit Damascenus quod character baptismalis distinguit fidelem ab infideli.

  1. Sed contra : Multi sunt fideles qui non habent characterem et multi infideles qui habent. Ergo etc.
  2. Item, si distinguit, quaeritur : cui ? Aut enim Deo aut nobis. Deo non, quia ipse non indiget ; nobis non, quia non videmus utrum aliquis habeat characterem ; quodsi angelis vel Beatis, superfluit, quia bene sine hoc cognoscunt.

 

Respondeo : Dicendum quod character est signaculum sacramentale a Deo impressum. Quia signaculum sacramentale, ideo gratiam significat, et non tantum significat, immo aliquo modo praeparat, quia usus sacramentorum non tantum est in significando. Et quia gratiam significat et ad gratiam disponit, ideo habet aliquam similitudinem cum gratia, quae est similitudo Dei ; ideo aliquo modo configurat Deo. Et quia omnes configurat uni, assimilat etiam gregem Domini inter se ; et per hoc distinguit ab his qui non sunt de grege vel etiam distinctionem facit in eodem grege secundum aliam et aliam rationem assimilandi.

 

[Ad obiecta] :

A. - 1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod non est visibile, dicendum quod character cum exteriori signo facit unum sacramentum ; unde non est in eo ratio significandi per se tantum, sed per coniunctionem cum exteriori elemento ; et ratione illius est visibile et unum, sicut elementum unum. Et ratione eius est voluntarium, sicut elementum significat ex institutione ; nec est tamen diversum apud diversos, quia instituitur auctoritate magistri universalis.

Ad illud quod quaeritur, quid significet ; dicendum quod gratiam ; et quod ibi non sit, ut supra habitum est, hoc est ex defectu suscipientis tantum.

 

B. - Ad illud quod quaeritur de secundo actu, dicendum quod disponit sicut quoddam lumen et calor datus. Dispositio autem illa non est necessitatis, quod agens non possit aliter agere vel suscipiens capere, sed tantum congruitatis. Quia enim natura corrupta est per peccatum et indisposita ad gratiam, congruum fuit quod intercidat dispositio media ; non sic gratia ad gloriam.

1-3. Et sic patet responsio ad tria obiecta : ad primum, quia non est dispositio propter agentis indigentiam ; ad secundum, quia non est dispositio necessaria ad tertium, quia non est similis dispositio in natura peccatrice ad gratiam, sicut gratiae ad gloriam.

 

C. - Ad illud quod quaeritur de assimilatione, dicendum quod est assimilatio per unius qualitatis participationem vel imitationem vel omnimodam.indivisionem. Prima est creaturae ad creaturam ; secunda est creaturae ad Deum ; tertia est Dei ad Deum sive unius personae ad alteram. Assimilatio autem creaturae ad Deum vel est perfecta. vel sufficiens vel ad sufficientem disponens. Prima est in gloria, et haec non compatitur dissimilitudinem aliquam nec culpae nec miseriae ; secunda in gratia, et haec compatitur dissimilitudinem miseriae, sed non culpae ; tertia in charactere, et haec compatitur utramque, quia solum est gratiae gratis datae, et multum longinqua.

1-2. Et sic patet responsio ad duo de assimilatione.

Ad illud quod quaeritur : cui principaliter assimilat ? dicendum quod appropriate ipsi Filio, qui character dicitur ; vel etiam quia baptizati dicuntur induere Christum, quia ipse est caput et dux exercitus ; et quia, sicut patebit, character per appropriationem respicit fidem.

 

D. - De distinctione solvunt quidam quod character distinguit eos, qui sunt de Ecclesia, numero ab his qui non sunt numero quantum ad meritum.

Sed hoc nihil est, quia haereticus praecisus habet characterem nec tamen est de Ecclesia. Alii dicunt quod character distinguit percipientes sacramenta ab his qui perceperunt tantum signum comparticipationis sacramentorum, et per consequens distinctionis quantum ad non participantes.

Sed tunc videtur quod idem esset signum sui ipsius.

  1. Et propterea dicendum quod ratio distinguendi in charactere venit ex ratione significandi ; character autem significat gratiam fidei secundum aliquem statum ; unde distinguit vel fidelem ab infideli vel fidelem a fideli et quoèt permiscenitur, hoc non est ex vitio signi, sed signatorum.
  2. Et per hoc patet sequens, quia signum est nobis, non per se, sed ratione coniunctionis cum elemento.

Et est exemplum, si aliquis assumeret arma regis, signum esset quod esset de exercitu regis ; potest tamen nihilominus esse ex parte contraria, et arma semper significarent quod sit ex parte alia ; et non est falsitas in signo, sed in accipiente. Sic in proposito intelligendum, quoniam sicut arma fiunt ad distinguendum exercitus, et tamen ut plurimum confunduntur quando sunt in bello, sic etiam est in nobis, quamdiu sumus in conflictu huius vitae praesentis miseriae.

Exemplum est de habitu religionis, qui est signum bonitatis, tamen communicant etiam boni cum malis et carnales cum spiritualibus et amantes mundum cum contemnentibus.

 

 

QUAESTIO III.

In quo sit character sicut in subiecto.

 

Tertio quaeritur, in quo sit character sicut in subiecto.

Et quod in tota anima, videtur :

  1. Quia character distinguit ovem Christi a non ove et membrum Christi a non membro ; sed anima non dicitur ovis nec membrum secundum potentiam, sed secundum substantiam : ergo character secundum substantiam distinguit.
  2. Item, cuius est dispositio et habitus ; sed character disponit ad gratiam et remissionem originalis, quod respicit totam animam : ergo character est in animae substantia.

 

Sed quod sit tantum in potentia cognitiva, videtur :

  1. Quia omne quod est in anima pertinens ad cognitionem est in potentia cognitiva ; sed character pertinet ad cognitionem, cum sit signum : ergo etc.
  2. Item, in una anima est unus character per unum sacramentum ; sed omnis habitus est in potentia ut in subiecto : ergo, cum accidens sit in uno subiecto, character est in una potentia. Sed potentia, quae maxime huic convenit, est cognitiva : ergo etc.

 

Sed quod sit in tota imagine, videtur :

  1. Character est quaedam confifiguratio ; sed configurari dicitur anima Trinitati secundum tres potentias, non unam tantum : ergo etc.
  2. Item, character disponit principaliter ad imaginis reformationem ; sed reformatio imaginis attenditur quantum ad informationem ipsarum potentiarum, ut convertuntur ad Deum : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc triplex fuit opinio.

Quidam dixerunt quod character est in tota anima propter rationes praedictas, quia distinguit ovem ab ove vel ab ea quae non est ovis : et hoc respicit animae substantiam.

Quidam, quod in cognitiva propter rationem signandi, et quoniam signum, quod est ratio cognoscendi, respicit potentiam cognitivam.

Quidam, quod in tota imagine propter rationem configurandi. Et quia actus characteris, a quo nomen accepit, et principalis est configurare, ideo haec tertia melior est, quod sit in anima secundum imaginem secundum proprietatem et veritatem. Sed quia imago, etsi sit in tribus, tamen appropriatur cognitivae, secundum quod dicitur, in libro De spiritu et anima, quod imago est in potentia cognoscendi, similitudo in potentia diligendi : ideo per appropriationem est in potentia cognitiva.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod distinguit animam : ergo est in anima ; verum est, sed non oportet quod sit in tota anima, sicu color distinguit corpus, sed tamen primo modo est in superficie.
  2. Ad illud quod obicitur : cuius est dispositio et habitus, dicendum quod verum est de illa dispositione quae fit habitus ; sed de alia non sic, quia habitus unius potentiae disponit ad habitum alterius, ut habitus fidei ad habitum caritatis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod spectat ad cognitionem, dicendum quod verum est, si sit habitus cognoscendi. Et praeterea, non tantum ad cognitionem spectat, sed etiam ad gratiam reformantem totam imaginem.
  4. Ad illud quod obicitur, quod est unum in anima una, dici potest dupliciter : quod unum accidens est in pluribus, sicut una gratia in pluribus potentiis et una sanitas in pluribus membris, quando accidens non respicit determinate unam potentiam, sed eas secundum quod fundantur in uno.

Vel aliter : imago una est, et tamen in tribus potentiis, quia dicit relationem ad unum ; similiter dici potest in charactere. Quia enim imago importat distinctionem, ideo comparatur ad plura sicut ad unum subiectum. Et exemplum est in numero : ternarius enim unus est in tribus hominibus, et unus est, quamvis illi sint plures in se, qui sunt unum subiectum ternarii, et nullus eorum per se tantunt est subiectum. Ita et in charactere intelligendum est quod dicit, sicut praetactum est, quamdam configurationem animae ad beatam Trinitatem, mediam inter configurationem animae quantum ad naturam, et configurationem eiusdem quantum ad gratiam gratum facientem.

 

 

QUAESTIO IV.

Per quid character imprimatur.

 

Quarto quaeritur, per quid character imprimatur, et quaeritur, utrum. imprimatur per virtutes sicut per sacramenta.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia character est signum conformativum sive configurativum ; sed per virtutes configuratur anima Deo : ergo per virtutes imprimitur character.
  2. Item quaero, utrum imprimatur per sacramenta Veteris Testamenti.

Et videtur quod sic, quia character est signum distinctivum, distinguens populum a non-populo ; sed Dominus tempore Legis habuit populum, qui debuit distingui, sicut et modo : ergo, si distinguebantur per sacramenta, patet quod in illis imprimebatur signaculum distinctivum ; hoc autem est character : ergo etc.

  1. Item quaero, utrum per omnia sacramenta Novi Testamenti.

Et videtur quod sic, quia quod potest in malus potest in minus ; sed omnia dant gratiam, quae maior est quam character : ergo etc.

  1. Item, character disponit ad gratiam : ergo, cum omnia sacramenta dent gratiam et disponant ad illam, omnia dant characterem.

 

Contra :

  1. Character est signum indelebile, ergo omne illud et solum est impressivum characteris quod non iteratur circa subiectum ; sed tantum tria sunt sacramenta non iterabilia, ut Baptismus, Confirmatio et Ordo : ergo tantum illa imprimunt characterem.

Quaeritur ergo ulterius gratia huius, cum omnis passio, quae inest aliquibus, insit per aliquam naturam communem, quae sit illa natura communis reperta in his tribus et non in aliis. Et constat quod non est materia, quia non est communis ; nec forma, quia nec illa est communis.

Et si dicas quod conveniunt in invocatione Trinitatis, et quia est unus efficiens : similiter et in aliis est invocatio Trinitatis et efficiens, quia ille est unus in omnibus sacramentis. Necesse igitur est quod illa natura sumatur ex parte finis. Sed hoc non videtur, quia in fine communi videntur omnia convenire ; in finibus autem proximis omnia differunt.

Et si dicas quod hoc est quia ista tria sacramenta sunt respicientia statum fidei determinatum ; ergo, cum fides sit eadem secundum diversos status, videtur quod in omnibus istis sacramentis unus imprimatur character. Sed constat quod multi sunt characteres, alioquin non posset quis ordinari, si non esset confirmatus.

Quaeritur ergo quae sit ratio multitudinis. Et videtur quod superfluant, cum sufficienter per unum possint distingui. Quod autem sint multi, videtur, quia character interior similitudinem habet cum signo exteriori ; sed signa sunt dissimilia et diversa : ergo et characteres.

 

 Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod character est signum interius distinctivum. Quia ergo signare non convenit ei nisi ratione signi visibilis, ideo solum in sacramentis, non in virtutibus, imprimitur. Quia vero interius spiritualiter distinguens, ideo in sacramentis, quae sunt non carnalis populi, sed spiritualis : ideo imprimitur in sacramentis Novae Legis, non Veteris. Quia distinctivum non unius, sed multorum, ideo unitivum multorum in uno statu fidei : ideo in his sacramentis solum imprimitur quae respiciunt statum fidei determinatum.

Tres autem sunt status fidei, scilicet genitae, roboratae et iam multiplicatae ; et secundum hoc attenditur triplex distinctio in populo, scilicet bonorum a malis, fortium ab infirmis, clericorum a communis.

Et haec triplex distinctio praecessit in figura in populo Israel : prima, cum omnes sunt distincti ab Aegyptiis ad veniendum in terram promissonis ; secunda, cum fortes ab infirmis ad pugnandum in bello ; tertia, cum levitae ab alio populo ad ministrandum in templo.

Similiter triplex fuit distinctio in domo David : prima, domus eius ab infidelibus ; secunda, quia erant ibi specialiter pugnatores ; tertia, quia levitate et sacerdotes et scribae ab aliis etiam distincti erant, et etiam duces et principes habebant.

 

Quia ergo tria tantum sunt sacramenta quae respiciunt statum fidei determinatum : Baptismus, primum, quia ibi fides gignitur et homo ab Aegyptiis separatur ; Confirmatio, secundum, quia ibi fides roboratur et ut pugil inungitur homo ad proeliandum et ab infirmis discernitur ; et Ordo, tertium, quia ibi virtus multimoda datur et homo ut sanctus ad ministerium templi a laicis separatur : ideo ista tria tantum imprimunt characterem.

 

Natura ergo communis, reperta in his et non in aliis, est, quia sunt signa visibilia interius operantia, respicientia statum fidei determinatum. Et quia distinctio populi a non-populo praecedit alias distinctiones, ideo baptismalis character praecedit alios de necessitate. Sed distinctio fortium ab infirmis praecedit distinctionem aliam solum de congruo, non de necessitate.

Ex hoc igitur patet ordo characterum ; patet et numerus, quia tres sunt secundum tres status et tres distinctiones et tria sacramenta ; patet etiam ratio imprimendi. Praesupposita namque identitate ex parte materialis elementi, ratione cuius competit significatio, sumitur ratio principalis ex parte finis. Quia tamen finis movet efficientem, et efficiens secundum exigentiam finis introducit formam in materiam, concurrit triplex ratio ; et prima est status fidei determinatio ex parte finis ; ex parte efficientis institutio, qui ad talem finem ordinans dedit talem virtutem ut in his imprimeretur character ; ex parte vero formae est sanctae Trinitatis invocatio. Et sic patent omnia.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod enim primo obicitur de virtutibus iam patet, quia non est configuratio, secundum quam attendatur signum distinctivum, eo quod non est signum sensibile extra.
  2. Ad illud quod obicitur de sacramentis Veteris Legis, similiter patet responsio, quia ibi erat tantum configuratio exterius in carne, quia erant sacramenta populi carnalis.
  3. Ad illud quod obicitur : quod potest in maius potest in minus, dicendum quod istud non est generaliter verum, quia frequenter virtus creaturae ordinatur ad maius, non ad minus ; homo enim potest generare hominem, non festucam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod omnia sacramenta disponunt ad gratiam, dicendum quod actus disponendi ad gratiam non est proprius characteris, sed magis qui praedeterminatus est.

Quod postmodum quaeritur, satis patet et melius patet, si brevius resumantur praedicta.

Ordo enim et summa praedictorum est : quia character est signum interius distinctivum pariter et unitivum in aliquo fidei statu, ideo imprimitur a signa visibili, interius operante, respiciente statum fidei determinatum. Status ergo fidei determinatus est prima ratio imprimendi. Quia finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem, ideo, quia ille instituit ad hunc finem sacramenta, dedit virtutem et formam verborum congruam.

Est etiam ratio multiplicandi. Quia enim tantum tres status fidei sunt et tres distinctiones, ideo tantum tres characteres.

Est etiam ratio ordinandi. Nam fidei generatio praecedit confirmationem, et confirmatio multiplicationem ; sed primum de necessitate praecedit secundum et tertium, et secundum praecedit tertium de congruo. Talis ordo est in distinctionibus populi : nam primo est separatio fidelis populi ab Aegyptiis vel malis ; secundo, fortium ab infirmis ; tertio, sanctorum et perfectorum ab aliis. Et sic est ordo in characteribus.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum character imprimatur delebiliter vel indelebiliter.

 

Quinto quaeritur, utrum character imprimatur delebiliter vel indelebiliter.

Et quod indelebiliter, videtur :

  1. Quia sacramenta, in quibus imprimitur character, nullatenus iterantur ; sed, si deleretur, passent et deberent iterari : ergo non deletur.
  2. Item, character stat cum culpa, sicut patet in sacerdote malo, ergo non repugnat culpae ; stat etiam cum ignorantia, ut in parvulo baptizato, ergo videtur quod non habeat contrarium per quod deleatur ; et est in subiecto perpetuo ; ergo eius impressio est indelebilis.

 

Contra :

  1. Possibile est aliquem baptizatum habere characterem bestiae, de quo habetur Apocalypsis 14, 9 ; sed nullus simul potest placere Deo et diabolo : ergo nullus simul potest habere signum huius et illius : ergo unus character potest alterum delere et destruere.
  2. Item, character bestiae est delebilis, quia nullus est adeo malus quin possit fieri bonus : ergo a simili character Christi, cum ille qui bonus est, possit malus fieri.
  3. Item, si character est indelebilis, quaero unde illud habeat. Si ab efficiente, sed gratia gratum faciens est a Deo, et tamen delebilis. Si a subiecto, ergo quidquid est in anima est indelebile. Praeterea, quod magis sit delebilis ratione subiecti, videtur, quia voluntarie recipitur ; sed quod subiacet voluntati est variabile : ergo etc.
  4. Item, quod post hanc vitam deleatur, videtur in Beatis, quia est ex parte, multo enim magis est imperfectum lumen quam fides : ergo, si fides excidit, et character.
  5. Item, quod in damnatis deleatur, videtur, quia character aliquo modo habilitat ad gratiam ; sed tunc erunt ipsi omnino inhabiles : ergo carebunt charactere.

 

Respondeo : Dicendum quod communis opinio est quod character est proprietas indelebilis. Sed in huius indelebilitatis causa differenter sentiunt diversi.

 

Quidam enim dicunt quod, quia character est in anima secundum substantiam vel essentiam, et ipsa est perpetua et invariabilis, ideo et character.

Sed istud supra improbatum est.

 

Alii dicunt quod, quia est in anima secundum potentiam cognitivam, quae non subiacet variabilitati, ut voluntas - quaedam enim cognoscimus, etiam voluntate nolente - ideo invariabilis.

Sed hoc non valet, quiar per ignorantiam expelluntur habitus cognitivi, sed non character.

 

Tertii dicunt quod sicut ex matrimonii obligatione contrahitur vinculum insolubile quamdiu vivitur, ita ex consimili in susceptione sacramenti, scilicet quia ibi est quoddam matrimonium spirituale ; et quoniam tam Deus quam anima sunt perpetuam durationem habentia, ideo character semper durat.

Sed, quamvis istud possit dici de Baptismo, ubi est quaedam contractio matrimonii, non tamen in aliis sacramentis.

 

Et propterea dicendum aliter quod perpetuitas characteris principaliter sumitur ab eius conditione et natura.

Unde notandum quod est habitus innatus, et hic est indelebilis omnino ; et est habitus acquisitus, et hic, quia est ex acquisitione, perdi potest ; et est habitus infusus vel datus ; et hic est duplex. Quidam est datus ad dirigendum, et quia potentiae possunt obliquari, ideo est delebilis : potest enim invenire repugnantiam in subiecto ; et alius impressus ad distinguendum, et huic directio vel obliquatio potentiae non repugnat. Si enim aliquid repugnaret, hoc solum esset opposita consignatio ; sed opposita non potest esse, quia solus Deus potest imaginem suam consignare : ideo, si debet opposito signo signari, a solo Deo fiet. Sed ipse nunquam imprimit signum sibi contrarium ; ideo necesse est quod character aeternaliter perseveret. Quoniam igitur character proprietas est existens in subiecto perpetuo, in quo non potest habere repugnantiam, ideo eius impressio est perpetua.

 

[Ad- obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur de charactere bestiae, dicendum quod character bestiae non dicitur aliquod signaculum, quod diabolus animae impresserit, sed culpa secundum eius voluntatem perpetrata, in qua est anima per obstinationem disposita ad perpetuitatem ; et ideo non est omnino simile.

  1. Ad illud quod quaeritur unde hoc habeat, dicendum quod a sui conditione, subiecto concordante, non repugnante ; et efficiente, non producente contrarium nec subtrahente.
  2. Ad illud quod obicitur de damnatis, dicendum quod in damnatis manet ad confusionem, in Beatis ad quantulumcumque decorem.
  3. Quod obicitur, quod est ex parte, dicendum quod imperfectio characteris compatitur secum perfectionem gloriae ; non sic autem est de imperfectione fidei, quia fides, secundum quod est virtus, dicit aenigma et absentiam rei creditae, et hoc repugnat statui gloriae ; et ideo evacuatur, non secundum quod lumen tantum, sed secundum quod habet annexum aenigma et absentiam rei in se, quod est essentiale fidei, secundum quod virtus ; alioquin, si videret certitudinaliter, non esset meritum. Non autem est simile de charactere, quoniam dicit quamdam consignationem et lumen quoddam ; et illud non habet oppositionem ad lumen perfectum nec habet oppositionem ad tenebram poenae propter lucis modicitatem : ideo nec ibi evacuatur nec hic extinguitur.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum Baptismus possit et debeat iterari.

 

Sexto et ultimo quaeritur, utrum Baptismus debeat iterari.

Et quod sic, videtur :

  1. Quoniam possibile est aliquem baptizari qui nihil gratiae percipit per Baptismum : ergo, si non debet esse sibi via salutis praeclusa, debet et potest iterari isti Baptismus.
  2. Item, duo dantur in Baptismo, scilicet character et gratia ; sed, quamvis character sit indelebilis, tamen gratia est delebilis : ergo saltem ratione gratiae potest et debet iterari.

 

Contra :

  1. Si Baptismus posset iterari, ergo posset quilibet impune peccare, cum ibi fiat remissio culpae et poenae :
  2. Item, si effectus non potest iterari, nec causa, ergo, si character non potest iterari, nec signum visibile sive Baptismus.
  3. Item, multa non debent fieri de iure quae, si fiunt de facto, facta sunt : ut sacerdos praecisus non debet conficere, sed, si conficit, confectum est ; quaeritur ergo utrum in hoc casu aliquid fiat. Et quod sic, videtur, quia accedente verbo ad elementum, fit sacramentum.

 

Respondeo : Dicendum quod Baptismus nec debet nec potest iterari. Quia non potest, ideo qui iterat nihil facit ; quia vero non debet, qui scienter iterat gravissime peccat.

 

Ratio autem quare non debeat iterari triplex est. Prima est ratione morbi quem curat, scilicet peccati originalis, qui non potest iterari. Secunda est ratione eius quod principaliter significat, ut passionem et resurrectionem, quam impossibile est iterari. Tertia est ratione efficaciae in curando, quia absolvit a poena et a culpa ; et tunc mali non essent puniti, si semper, cum peccarent, deberent baptizari.

 

Ratio quare non potest est characteris impressio, qui, ex quo semel imprimitur, amplius imprimi non potest ; et ille est effectus sacramenti primus, sine quo nihil facit sacramentum.

Alia est divina institutio, quia Dominus instituit ut perfectam et unicam haberet efficaciam et semel tantum fieret ; si ergo fit secundo, nihil fit in anima, et ita, cassatur sacramentum scienter.

Et propter hoc iterans Baptismum nihil facit omnino et magis peccat quam ille qui ficte accedit, quia facit contra ordinationem divinam ; facit etiam contumeliam sacramento, facit et contumeliam Christo, quia, quantum est de se, Filium Dei crucifigit sibi et ostentui habet, cum unicum sit Baptisma et unicam efficaciam habeat perfectam a passione unica. Et ideo sancti Patres gravem poenam imposuerunt rebaptizantibus et rebaptizatis scienter propter gravitatem culpae, quia rebaptizatio aut sapit haeresim aut, si non sapit, gravissimum contemptum Dei et sacramenti inducit, et ideo graviter debet puniri.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de fictione, dicendum quod, fictione recedente, character totum supplet quod sacramentum sine fictione faceret.
  2. Ad illud quod obicitur de gratia, dicendum quod gratia non est effectus immediatus, sed mediante charactere ; et ideo nihil fit quando non imprimitur character.
  3. Ad ultimum dicendum quod qui iterat Baptismum nec de facto nec de iure sacramentum tradit, quia ille non est susceptibilis ; sed quando exterius abluit, si scienter vel negligenter facit, graviter peccat ; si vero diligentia adhibita, etsi nihil faciat interius, tamen non peccat.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Beda : Ne confessio sanctae Trinitatis et invocatio videatur annullari. Videtur enim sua ratio non valere, quia, quando aliquis plus et pluries invocat Trinitatem et confitetur, non annihilat, sed potius honorat.

Item, si haec ratio bona est, tunc nullum opus debet itetari in quo fit invocatio Trinitatis ; quod manifeste falsum est.

Respondeo : Dicendum quod ista non est ratio Bedae, quia invocetur Trinitas, sed quia invocetur ad talem effectum qui iterari non potest, sicut ad impressionem characteris ; et ideo, si secundo invocat aliquis, cum non possit habere effectum, vel iam annihilat invocationem praecedentem vel consequentem ; hoc autem non semper est in aliis generibus operum vel sacramentorum, nisi eorum quae characterem imprimunt. Ideo patet quod non est simile.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Rebaptizare haereticum, qui haec sanctitatis signa perceperit etc. Cum haereticus det ita verum Baptisma ut catholicus, et similiter recipiat, quare maius peccatum et magis immane scelus est rebaptizare catholicum ?

Respondeo : Dicendum quod, quando haereticus baptizatur et iterum baptizatur, non est tantum peccatum, quantum est de catholico. Et huius ratio est tum a parte rei sacramenti, tum a parte ipsius sacramenti. A parte rei sacramenti, quia eam non recipit haereticus ; et ideo, si iterum baptizatur, propter hoc efficacia non geminatur. A parte sacramenti, quia dubium fuit et probabiliter moti sunt quod haeretici carentes fide non baptizent ; et ubi dubitatio est, potest in casu quis rebaptizari. Et ideo nec omnino facit iniuriam rei nec omnino sacramento secundum certam scientiam. Sed nunc determinatum est quod sacramentum recipit et characterem et rem, nisi sit obstaculum fictionis ; et ideo peccatum est, quia ignorantia iuris non excusat a toto ; et hic est ignorantia iuris.

Cum autem rebaptizatur catholicus, de quo constat quod recepit sacramentum et probabiliter creditur quod receperit rem sacramenti, tunc ex certa scientia fit iniuria sacramento et Christo, quia effectum unicae passionis, scilicet remissionem peccatorum omnium, vult iterare, et quantum in se est, Christum iterum crucifigere, et sacramentum irritat : ideo gravissime peccat.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Cyprianus : Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus sit ? quia secundum hoc videtur quod Baptismus non fiat nisi in aqua sanctificata : ergo, si aliquis baptizetur in aqua fluminis, est rebaptizandus.

Item, qualiter solvitur ad eius argumenta ad quae Magister non respondet ? Si enim nulla est sanctificatio nisi per Spiritum sanctum, et hunc haereticus non habet, ergo nihil sanctificat.

Respondeo : Dicendum quod duplex est sanctificatio : quaedam, quae spectat ad solemnitatem ; quaedam ad necessitatem. Illa quae est ad solemnitatem est facta a praelato Ecclesiae per orationem : sed haec non addit aliquid nec adimit Baptismo. Alia est per verbum adveniens ad elementum : per verbum, inquam, quod est de integritate formae sacramenti : et quoniam istud non habet efficaciam a dicente, sed potius ab instituente : ideo sanctificat et est efficax non virtute ministri, sed Christi. Sicut notarius odiosus et malus scribit litteras, quas mandat regi filius eius ; et quamvis notarius non placeat nec aliquid quod sit in ipso ipsi regi, placet tamen littera filii, et ideo efficax est apud regem ; sic intelligendum est in proposito.

Et sic patet quod obiectio sua non valet, quia non sanctificat sacramentum spiritus baptizantis, sed spiritus Christi. Et hoc est quod Cyprianum decepit, quia Baptismi potestatem ministro traditam non bene consideravit et de sacramento, secundum quod de eius efficacia, iudicavit ; et si quis hoc diceceret, in errorem manifestum, si vellet hoc defendere, perveniret, quod nullus nisi sanctus posset sacramenta ecclesiastica dispensare ; quod modo tenent quorumdam haereticorum sectae.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Videtur enim male dicere, quia haeresis est quod baptizatus sit rebaptizandus, et grave peccatum est rebaptizare : ergo, si hoc faciebat Cyprianus, erat haereticus ; sed, si haereticus patiatur, non propter hoc salvatur : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod Cyprianus hoc non dixit asserendo nec defendendo, sed opinando ; et ideo non fuit haereticus, quia non erat in Ecclesia determinatum. Praeterea, zelus fidei et detestatio haereticorum, quae multum vigebat in eo, faciebant ipsum ex humana infirmitate excedere ; et ideo venialiter credendus est peccasse, si peccavit. Similiter Petrus amore quodam speciali movebatur erga gregem ; et ideo, si ex hoc malum exemplum gentibus dedit, non graviter, sed venialiter credendus est peccasse. Et hoc innuit Augustinus, cum dicit quod non sumus eis meliores , quia propter veniale peccatum non est quis minus praeferendus alii. Venialia enim omnia resecantur falce martyrii.

 

 

PARS II

De annexis potestati baptizandi.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de potestate baptizandi ; hic agit de annexis illi potestati. Et quoniam tria sunt annexa : ex parte baptizati idoneitas, ex parte baptizantis intentio, ex parte temporis opportunitas, ideo primo determinat quis potest baptizari.

Secundo, utrum intentio sit necessaria ad Baptismum, ibi : Solet quaeri de illo qui iocans etc.

Tertio de opportunitate temporis, ibi : Cognoscendum est etiam, in baptizandis electis etc.

 

Duabus partibus remanentibus indivisis, prima dividitur in duas.

In prima determinat quis baptizari possit.

Secundo, quis baptizari debeat, ibi : Quaeri etiam solet, si corrupte verba proferantur.

 

Prima pars dividitur in duas.

In prima determinat veritatem.

In secunda solvit dubitationem, ibi : Si vero opponitur de Ieremia etc.

 

Secunda similiter dividitur in duas.

In prima determinat s ille qui baptizatus est corrupta forma, debeat rebaptizari.

Secundo, utrum ille de quo nulla est certitudo, possit vel debeat baptizari.

Primum, ibi : Solet quaeri, si corrupte etc.

Secundum facit ibi : Praeterea sciendum est quod illi, de quibus etc.

 

 Porro cuncti ad Baptismum venientes. Supra egit Magister de sacramento Baptismi. Haec est pars, in qua agit de sacramentalibus ; et duo principaliter sunt, scilicet catechismus et exorcismus.

Ideo haec pars habet duas partes.

In prima agit de catechismo,

in secundo de exorcismo, ibi : Illa autem interrogatio et responsio etc.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima determinat veritatem.

In secunda solvit dubitationem, ibi : Si vero quaeritur, ex quo sensu pro parvulo etc.

 

 

TRACTACTIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis tria principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de idoneitate ex parte baptizati.

Secundo de intentione ex parte baptizantis.

Tertio vero de sacramentalibus annexis Baptismo.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum aliquis possit in utero baptizari sicut et sanctificari.

Secundo, utrum sanctificati in utero debeant baptizari.

 

 

ARTICULUS I

De idoneitate ex parte baptizati.

 

QUAESTIO I.

Utrum aliquis in utero possit baptizari.

 

Et quod aliquis possit baptizari in utero, ostenditur sic :

  1. Maior est gratia sanctificationis quam gratia baptismalis ; sed parvulus in utero est susceptibilis gratiae sanctificationis, sicut patet de Ioanne Baptista et Ieremia : de Ioanne, Lucae 1, 15 : Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Si ergo parvulus in utero est capax gratiae sanctificationis, videtur similiter quod et gratiae baptismalis.
  2. Item, pronior est Deus ad miserandum quam ad condemnandum ; sed parvulus in utero non tantum est susceptibilis culpae, sed etiam poenae : ergo videtur quod Deus debeat in utero remedium praeparare. Sed remedium contra culpam originalem est Baptismus : ergo videtur quod homo possit in utero baptizari.

 

Sed contra :

  1. Augustinus dicit, et habetur in littera : Non potest quis renasci antequam sit natus ; sed baptizari est rnasci : ergo non potest baptizari antequam nascatur.
  2. Item, originalis culpa contrahitur ex carne corrupta : ergo quamdiu parvulus est coniunctus carni corruptae, est coniunctus causae morbi, quia semper nutritur sanguine menstruo : ergo non debet quis purificari in loco infectionis nisi separetur : ergo non debet baptizari antequam nascatur et a matre separetur.
  3. Item, Baptismus est sacramentum exterius, et omne aliud sacramentum : ergo nullus est susceptibilis Baptismi nisi exterius prodeat in lucem : non ergo baptizabilis est quamdiu in utero latet.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ratio quare quis non purificatur nec baptizatur in utero est divina institutio, quae sic instituit. Ratio autem divinae institutionis assignatur congruitatis, non necessitatis, quia posset utique aliter esse, si Deus vellet. Et secundum diversos plures et diversae congruentiae assignantur.

 

Fuerunt enim qui dixerunt quod ratio sumitur ex parte aequitatis divini iudicii, quae nec parvulum nec adultum iustificat sine aliquantula poena ; et ideo debuit circa parvulum aliquid fieri poenale ad hoc ut iustificaretur ; et illud dicunt fuisse omni tempore.

Sed ista ratio non videtur conveniens, quia non est generalis. Nam tempore legis ; naturae, ut dicit Gregorius, iustificabantur in sola fide parentum. Praeterea, esto quod parvulus baptizetur in aqua calida sive tepida, potius esset ei solatium quam poena, et ita haec ratio non sufficit.

 

Fuerunt alii qui dixerunt quod ratio sumitur ex parte sacramenti. Quia enim in originali peccato et est caro infecta et anima deformata, ideo sacramentum Baptismi duo habet, scilicet aquam et Spiritum, ut dicit Damascenus, et quodam modo est ibi purificatio et generatio carnis et spiritus : et ideo non tantum praesupponit nativitatem in utero, quae est in infusione animae, verum etiam nativitatem ex utero, quae est in egressu.

Et ista quidem ratio bona est, sed particularis, quia non valet ad remedium legis naturae, quod non respiciebat parvuli carnem.

 

Fuerunt et alii qui sumpserunt rationem ex parte culpae. Quia enim culpa originalis contracta est ex carne infecta et ex carne parentum secundum actum generationis, totum tempus generationis et cibationis ex illa carne infecta, ut puta ex sanguine menstruo, est tempus deputatum peccato, non remedio : et ideo ante necesse est a carne matris parvulum separari et totam generationis actionem corisummari quam superveniat benedictio, quoniam illud totum est tempus maledictionis.

Et ista quidem ratio bona est, nisi etiam repugnaret sanctificationi, quoniam ibi datur gratia mundans a culpa originali.

 

Fuerunt et quarti qui dixerunt quod ratio est ex parte gratiae. Quia enim gratiae est dare esse ordinatum et gratiae est regenerare ; et esse ordinatum praesupponit esse distinctum, et renasci praesupponit nasci : ideo necesse est quod ante Baptismum parvulus nascatur, ut sit perfecte natus secundum carneni ; sit etiam distinctus, quoniam, quamdiu est in ventre, coniungitur matrici per umbilicum, unde recipit alimentum.

Et haec quidem ratio bona est, maxime quia consonat et ortum habet a verbis Sanctorum ; tamen adhuc per istam rationem posset ostendi quod parvulus non deberet sanctificari in utero sicut nec baptizari.

 

Et propterea est dicendum quod ratio sumenda est ex parte sacramentalis remedii. Quia enim sacramentale remedium respicit operationem Ecclesiae, et operatio Ecclesiae non se extendit ad parvulum nisi extra uterum : ideo nullo tempore nec fide parentum nec aliquo sacramento iustificatus est parvulus antequam natus, quantum est de lege communi, quia Deus decrevit salvare puerum per sacramentum vel aliquid quod sit loco sacramenti.

 

Ad hoc autem intelligendum est notandum quod triplex status distinguitur in homine post animae infusionem : primus est in utero ; secundus extra uterum in statu infantiae ; tertius in statu naturae adultae. In primo statu manifestus est Deo ; in secundo manifestus est nobis ; in tertio manifestus est sibi.

In primo igitur statu, cum soli Deo sit notus, potest per eius voluntatem sanctificari, non per nostram cooperationem, cum non cognoscat eum Ecclesia nec sit de foro Ecclesiae. In secundo statu, quia notus est Deo et Ecclesiae, remedium potest habere a Deo, cooperante adiutorio alieno, non suo. In tertio. statu, cum sit omnibus modis notus, scilicet Deo et sibi et Ecclesiae, potest omnibus his modis adiuvari, ut non tantum Deus sua virtute faciat, sed adiuvet fides aliena quantum ad sacramentum et fides et devotio propria.

Prima igitur sanctificatio est per divinam voluntaem et pertinet ad singulare privilegium. Secunda vero est per legem datam, sicut patet in circumcisione, patet etiam in Baptismate, cum dictum est Ioannis 3, 5 : Nisi quis renatus fuerit etc. Tertia est per legem inditam, quam Deus indidit ut ad Deum recurrat homo petere veniam pro offense.

Et prima quidem est paucorum, ut puta illorum quos deputat ad aliquod magnum officium, et est praeter legem communem. Ita enim decrevit divina iustitia, ut, quantum est de lege communi, non relevetur qui cecidit nisi aliqua dispositio occurrat ; et parvulus quidem, sicut per alium cecidit, ita potest per alium relevari disponendo, ut puta per fidem alienam ; adultus autem per propriam, sicut per propriam voluntatem peccavit.

Quia vero, in utero non potest per fidem alienam vel per sacramentum adiuvari, quoniam non est de foro Ecclesiae nec nobis notus, et hoc decrevit Deus de lege communi : ideo nullus in ventre purificatus est nisi de privilegio speciali. Quoniam igitur Baptismus respicit legem communem et legem datam, ideo non debet quis in utero baptizari. Et naec ratio communis est omnibus sacramentis secundum omne tempus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et patet responsio ad illud quod obicitur de sanctificatione. Concedo enim quod Deus posset dare gratiam, si vellet, parvulo ; sed per sacramentum Baptismi vel aliud ecclesiasticum non debet fieri, non quia maius sit, sed quia alius est modus, qui non competit illi statui.
  2. Ad illud quod obicitur, quod Deus pronior est ad miserandum, dicendum quod verum est ; sed tamen cum misericordia currit iustitia : et ideo, quia iustitia dictabat ut aliqua satisfactio vel aliquod praeparatorium fieret sibi pro parvulo, ideo ante non remittebat culpam ; tamen non continet misericordiam suam in ira, quia hoc ipsum, quod conservat in utero et praeparat remedium extra, misericordiae est ; et si retribuisset Adae secundum peccatum suum, totam posteritatem eius delesset.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum sanctificatus in utero debeat baptizari.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum sanctificatus in utero debeat baptizari, cum natus est.

Et quod sic videtur :

  1. Quia talis per sanctificationem non habet characterem, sed debet signo Christi consignari, quod fit in Baptismo : ergo debet baptizari.
  2. Item, baptizati baptismo flaminis baptizantur aqua et tenentur baptizari, ut patet de Cornelio, Actuum 10, 22 ; sed sanctificari non est aliud quam gratiam Spiritus Sancti recipere : ergo sanctificati tenentur baptizari.
  3. Item, nullus quantucumque magnus absolvitur a divino mandato ; sed Dominus mandatum dedit de suscipiendo Baptismum : ergo ita tenetur ad hoc sanctificatus ut alius.

 

Sed contra :

  1. Vigor singularis privilegii semper transcendit beneficium commune : ergo in sanctificatione datur gratia curans sicut in Baptismo, et maior et efficacior ; sed ordo non est a maiori perfectione ad minorem, sed e converso : ergo sanctificatus non tenetur baptizari.
  2. Item, si sanctificatus baptizatur, videtur quod sit vanitas, quia quod potest sufficienter fieri per unum, frustra fit per duo in natura : ergo, si natura non facit frustra , multo minus nec gratia ; sed gratia sanctificans sufficit ad curationem, alioquin Deus agit imperfecte : ergo etc.
  3. Item, videtur quod sit ibi contemptus, quia qui baptizatus est, si iterum baptizetur, facit contumeliam sacramento, quia primum remedium reputat insufficiens. Ergo pari ratione qui baptizatur post sanctificationem iniuriatur sanctificationi.

 

Respondeo : Dicendum quod sanctificatus baptizari debet Baptismo aquae sicut baptizatus baptismo flaminis.

Et est ratio triplex : prima propter bonum obedientiae, quia Deus praecipit ut omnes qui nascuntur renascantur aqua ; secunda propter humilitatem, quia debet se reputare peccatorem et indigere Christi redemptione ; tertia propter unitatem, ut ab aliis membris Christi non discordet. Non ergo baptizatur propter hoc quod sanctificatio non sufficiat, sed propter rationes praedictas. Propter quarum exempla danda Christus fuit circumcisus : ut scilicet obediret Legi, subiecit se signo peccatoris, quo non ipse se peccatorem, sed alios se peccatores profiteri doceret : postremo, ut Patribus non esset dissimilis.

 

Patet igitur responsio, quod sanctificatus non recipit Baptismum in remedium - quod si faceret, esset inordinatio, vanitas et contemptus - sed in signaculum, quod habet tria bona coniuncta, scilicet obedientiam, humilitatem et unitatem quantum ad unitatem characteris.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sanctificatio transcendit, dicendum quod, quamvis hoc verum sit quantum ad gratiam, quae delet culpam et habilitat ad bonum, tamen non transcendit quantum ad characterem, quia illum non imprimit ; et ideo ratione illius adhuc Baptismus debet recipi.
  2. Ad illud quod obicitur, quod superfluit, patet responsio, quia non recipit ad idem ad quod praecessit sanctificatio.
  3. Ad illud quod obicitur, quod rebaptizatus iniuriatur Baptismo, dicendum quod hoc verum est, quia iterat idem remedium et ad idem ; non sic est in proposito. Et sic patet totum.

 

 

ARTICULUS II

De intentione baptizantis.

 

Quantum ad secundum articulum quaeritur de intentione baptizantis, et circa, hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum intentio sit de necessitate Baptismi.

Secundo quaeritur, utrum recta intentio sit de integritate Baptismi.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum intentio in conferente sit de necessitate Baptismi.

 

Et quantum ad primum, quod intentio sit de necessitate Baptismi, ostenditur :

  1. Primo per auctoritatem Magistri in littera : In hoc et in aliis sacramentis, sicut forma servanda est, ita intentio conferendi illud est habenda ; sed forma est de necessitate ; ergo et intentio.
  2. Item, forma verborum est de necessitate, non secundum quod cogitantur, sed secundum quod dicuntur ; sed dicere est cum intentione proferre : ergo intentio est necessaria ad Baptismum. Si tu dicas quod ex hoc non sequitur quod oporteat habere intentionem talem et talem ; sed sufficit quod intendat aliquid, ut puta ludere : ostenditur quod necesse est habere intentionem dandi sacramentum, quia opera, quae sunt secundum artem vel rationem, ut ratio est, recipiunt denominationem ab eius intentione, quoniam si intendit ludere, Iudus est : ergo, si non intendit administrare sacramentum, non est sacramentum.

 

Contra :

  1. Augustinus dicit, et habitum est supra, distinctione tertia : Accedente verbo ad elementum, fit sacramentum. Ergo, si ista duo adsint, sacramentum est integrum, maxime cum in datione formae intentio non tangatur.
  2. Item, ad Baptismum concurrit fides, cum sit sacramentuin fidei ; sed fides Ecclesiae sufficit, cum baptizans est infidelis : ergo videtur similiter quod intentio Ecclesiae suppleat intentionem baptizantis.
  3. Item, Baptismus ita respicit recipientem sicut dantem ; sed non est necessaria intentio in recipiente, ut patet in parvulo et furioso : ergo nec in dante ; et sic etc.
  4. Item, videmus opera spiritualia, quae Dominus facit per ministros aliud intendentes, ut puta probat iustos per daemones, qui probationem pon intendunt ; similiter in operibus corporalibus, qui percutit vulnere lethali, etsi non intendat occidere, homicidium facit. Ergo videtur similiter in proposito, quia licet quis non intendat baptizare, tamen, si facit quod requiritur ad Baptismum, baptizat.
  5. Item, si intentio est necessaria, ergo quilibet est incertus utrum sit baptizatus. Ergo, si non debet se committere discrimini, semper tenetur rebaptizari, cum nunquam possit certificari d.e intentione baptizantis.

 

Respondeo : Dicendum quod in omni sacramento necessaria est intentio.

Ratio autem huius est quia sacramentum non habet esse suum a natura, sed ab institutione ; unde si ante institutionem immersisset quis in aquam sub forma verborum, non esset sacramentum. Dicunt ergo quidam, sicut magister Hugo de sancto Victore, quod sacramenta instituta sunt ut fiant rationabiliter et ex intentione ; et ideo, si non sit intentio, non est sacramentum. Ait enim sic : Sacramenta Dei non sic instituta sunt ut operandi nullam rationem admittant, sed tumultuosa quadam et violenta atque irrationabili pertinacia sine omni intentione aut voluntate operantium ad effectum procedant. Vide igitur et considera quod rationabile oportet esse opus ministrorum Dei, nec propter solam formam praeiudicare, ubi agendi intentio nulla est.

 

Potest tamen et alia ratio assignari, quia ad sacramentum necessaria est intentio et institutio. Ad hoc enim quod sit sacramentum necesse est quod forma et elementum ad unum ordinentur ; hoc autem non est ex se, cum forma et elementum indifferentia sint ad multa ; ideo supervenit institutio Christi, quae formam et elementum ordinavit ad aliquem effectum et significatum. Sed tamen institutio, etsi verba ordinavit ad unum, non tamen arctavit, quia ad alios usus possunt sumi et sumuntur ; et ideo ad hoc quod ordinentur necessarium est intervenire intentionem ministri, qua intendit illo actu et verbo talem effectum dare vel saltem quod facit Ecclesia facere vel saltem quod Christus instituit dispensare ; alioquin verbum et elementum ut disiuncta vel ad aliud iuncta non faciunt sacramentum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo : Accedit verbum ad elementum etc., dicendum quod non accedit unum ad alterum nisi adsit intentio iungens.
  2. Ad illud quod obicitur de fide, quod sufficit fides Ecclesiae, dicendum quod fides est sicut agens universale ; sed intentio est agens particulare, applicans fidem ad hoc vel ad illud : et ideo fides salvatur in generalitate Ecclesiae, sed intentio est necessaria, qua copulatur actus ille fidei Ecclesiae, tamquam actus particularis et actualis in ministrante. Virtus igitur sacramenti est a fide Ecclesiae, sed dispensatio est ab actione ministri ; et quoniam ministratio respicit intentionem dantis, ideo non sic requiritur fides in dispensante ut intentio.
  3. Ad illud quod oblcitur de suscipiente, dicendum quod, si suscipiens sit adultus et nullo modo intendat, sibi fieri quod facit Ecclesia, sed tantum iocum, non credo quod reciperet sacramentum si nihil intendat nisi ludere et lavari.

Ex ho patet illud quod consuevit quaeri, utrum aliqua fictio impediat susceptionem sacramenti. Si enim fictio illa non removeat intentionem hanc, videlicet suscipiendi quod Ecclesia dat vel intendit dare, quantacumque sit fictio, non impedit susceptionem sacramenti. Si vero ita sit fictus quod non habeat intentionem recipiendi vel fiendi circa se quod Ecclesia facit vel intendit facere, sed solum intendit ludere vel alios illudere, non video quomodo iste suscipiat sacramentum vel rem.

  1. Ad illud quod obicitur de operibus, dicendum quod opera illa de se sunt ordinata ad illum finem, ut gravis percussio ad occisionem et poena ad bonorum probationem ; sed ablutio et Trinitatis invocatio sunt ordinata ad multa : et ideo non faciunt sacramentum sine intentione. Et sic patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur, quod semper oportet rebaptizari, cum non constet de intentione baptizantis, dicendum quod non oportet, quia fecit quod in se est et debitam adhibuit diligentiam ; et ideo amplius non tenetur, maxime si defectus intentionis non potuit cognosci ex aliquo signo.

Utrum autem sit baptizatus vel non, hic est duplex opinio. Una est quod Deus reputat ilium baptizatum, non tantum Ecclesia. Et rationem huius sumunt ex illo verbo Isidori : Quacumque arte verborum quis iuret, Deus sic accipit sicut ille cui iuratur intelligit.

Sed illud intelligitur quantum ad culpam, non quantum ad rationem voti vel sacramenti, et hoc est manifestum in matrimonio et voto.

Et. ideo dicunt alii quod non est sacramentum, quamvis ibi sint verba, quia, ut dicit Gregorius, in Moralibus, non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni, et hoc maxime habet locum in sacramento. Et ideo non baptizatur, quantum est per id quod per hominem gestum est.

Si quaeras, an aliter salvetur, dicenduin quod, si adultus baptizatur ut debet, fides interior supplet ; si parvulus, pium est credere quod summus sacerdos silppleat ; si tamen non faciat, iuste facit ; et nos esse voluit incertos de salute ad deponendam superbiam et excitandam diligentiam, ut attentius et a personis dignioribus et securioribus requiramus ; credo tamen vel quod Deus revelet vel integre suppleat, nisi peccata nostra praepediant.

Hoc igitur habendum est pro regula ad omnia sequentia, quod ad omnium sacramentorum dispensationem necessarium est habere intentionem vel actu vel habitu, vel implicite vel explicite.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum recta intentio sit necessaria ad Baptismum.

 

Secundo quaeritur circa hoc utrum recta intentio sit necessaria ad Baptismum.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia ad Baptism um requiritur intentio : ergo ad recte baptizare requiritur recta intentio.
  2. Item, minus malum est nihil intendere in opere quam malum finem intendere : ergo, si defectus intentionis non potest stare cum Baptismo, multo minus obliqua intentio.
  3. Item, opera, ad quae necessaria est intentio, ab ipsa denominantur. Ergo, cum ad Baptismum necessaria sit intentio, si ergo intentio recta, et Baptismus ; et si obliqua, et Baptismus ; sed non est Baptismus nisi redus : ergo etc.

 

Contra :

  1. Supra probatum est quod haereticus baptizat ; sed haereticus semper habet obliquam intentionem, quia vult trahere ad suam haeresim : ergo non est ad Baptismum necessaria recta intentio.
  2. Item, mala voluntas in baptizante non nocet : ergo nec obliqua intentio.
  3. Item, Baptismus est opus Dei ; non humanum : ergo non potest esse obliquum ; sed intentionis rectitudo exigitur propter rectitudinem operis : ad Baptismum ergo non , est necessaria recta intentio.

 

Respondeo : Dicendum quod intentio idem est quod voluntas ratiocinata prout dirigitur in finem. Sed finis duplex est : est enim finis, qui est rei terminus vel complementum, et est finis, qui est rei utilitas. Sic in sacramento duplex est finis ; unus scilicet qui est complementum, scilicet quod ibi sit unio verbi et elementi ; et finis utilitas, scilicet baptizati vel baptizantis.

Secundum hunc duplicem finem duplex est intentio : sicut aliquis qui fundat domum intendit eam consummare et intendit inhabitare : sic in sacramento intendit quis prima intentione sacramentum Ecclesiae ministrare, consequenter vel intendit suam utilitatem vel parvuli salutem vel quidquid illud sit.

Prima intentio est de necessitate sacramenti ; secunda tantum de congruitate. Prima intentio non habet rectum et obliquum, sed secunda est quae habet rectum et obliquum.

Unde patet responsio quod ad sacramentum Baptismi nihil facit intentio recta, nec aliquid obstat intentio non recta quantum ad substantiam sacramenti, nocet tamen vel prodest habenti.

 

[Ad obiecta] :

  1. Argumenta igitur quae probant quod ad Baptismum requiritur intentio recta supponunt ad Baptismum requiri intentionem quae est intentio utilitatis ; et ideo omnia super falsum fundantur, ut patet de primo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod melius est nihil intendere quam male, dicendum quod defectus intentionis non impedit sacramentum propter culpam, sed propter illius actus necessariam exigentiam.
  3. Ad illud quod obicitur, quod opera denominantur ab intentione, dicendum quod hoc verum est de operibus ad quorum informationem necessaria est intentio finis, ut est utilitas.

Notandum tamen quod, quamvis non sit necessarium intendere efficaciam Baptismi in se et principaliter, tamen intenditur in quolibet baptizato vel in generali vel in speciali vel in se vel in annexo vel propter se vel propter aliud. Ad hoc enim quod quis baptizetur oportet, si est adultus, quod intendat, quod fiat in se vel circa se quod facit Ecclesia : similiter intendat baptizans facere. Actui autem exteriori, ut est Ecclesiae, iunctus est character interior ; sic enim, et non aliter, est actus sacramentalis.

 

 

ARTICULUS III

De sacramentalibus annexis Baptismo.

 

Consequenter est tertio loco quaestio de sacramentalibus, et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur de catechismo.

Secundo de exorcismo.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum parvuli baptizandi debeant catechizari.

 

Et cum catechismus dicatur instructio, quaeritur ergo, utrum parvuli debeant catechizari.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia, ubi unum tantum sacramentum est, et unus ritus debet observari ; sed magni catechizantur : ergo et parvuli.
  2. Item, forma a Deo tradita est observanda generaliter ; sed Christus, in ultimo, 19 Matthaei, Baptismo praemittit doctrinam, cum dicit : Ite, docete omnes gentes etc.
  3. Item, ad hoc facit mos et consuetudo universalis Ecclesiae, quae cum faciat recte catechizando pueros, videtur etc.

 

Sed contra :

  1. Stultum est instruere. eum qui non est capax doctrinae : ergo baptizans stulte agit, cum.catechizat parvulum.
  2. Item, videtur quod assistentes falso respondeant : aut enim respondent in persona parvuli aut in persona sua. In persona sua, non, quia sacerdos quaerit a parvulo. Si in persona parvuli, ergo falsum dicunt, cum dicunt credo.

Item quaero utrum in illa responsione obligentur patrini. Et quod sic, videtur, quia Augustinus, in quodam Sermone : Volo quod omnes cognoscatis, tam viri quam mulieres, vos parvulis, quos suscepistis, fideiussores apud Deum exstitisse. Sed tunc videtur, cum nemo sciat de alio qualis sit futurus, quod stulte promittat et in discrimine se ponat.

Item quaero utrum parvuli obligentur. Et quod sic, videtur. Dicit Dionysius quod sensus verborum quae dicunt patrini est quod puer ille, cum in sensum venerit, tenebit sacras confessiones ; obligant ergo parvulum. Si enim obligari potuerit parvulus per carnales parentes ad malum, ergo per spirituales ad bonum multo fortius. Sed contra : si parentes promittant pro filio quod filius intrabit reIigionem, ille non obligatur nec tenetur : ergo similiter in proposito.

Item quaero, si obligatur, utrum illa obligatio sit votum. Et quod sic, videtur, quia votum est spontanea promissio melioris boni, deliberatione et obligatione firmata. Contra : secundum hoc duplici peccato peccaret baptizatus, quia transgressor est voti ac praecepti.

 

Respondeo : Dicendum quod catechismus in adultis praecedebat Baptismum propter duas causas : ut baptizandi instruerentur de credendis et ut se obligarent voluntarie ad Dei, imperia facienda, quasi non coacte, sed voluntarie illa impleturi. Parvuli quidem, etsi non possunt doceri, possunt tamen per patrinos obligari. Ideo fit in eis catechismus et propter rationem obligandi et propter uniformitatem, ut consimiliter omnes baptizentur, sicut consimilem effectum recipiunt.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de doctrina, iam patet responsio. Similiter ad illud quod obicitur de respondentibus, dicendum quod respondent in persona parvuli, et est sensus : credo, id est sacramentum fidei percipio vel suscipere praesto sum. Et non est sermo falsus nec inconsuetus, quia, sicut dicit Augustinus, in epistola Ad Bonifacium, frequenter signum accipitur pro re ; sicut dicimus : cras erit resurrectio Domini, et videns fumum dicit se videre ignem.

Vel potest esse sensus : credo, id est ad credendum me obligo.

Ad illud quod quaeritur utrum patrini obligentur, dicendum quod, si non haqerent alium doctorem, obligantur ad instruendum ipsum in his quae sunt de necessitate fidei et morum vel ad hoc qµod facerent instrui vel ad hoc quod ille crederet vel servaret. Nunc autem, quia multos habent doctores, non tenentur.

Ad illuci quod quaeritur de parvulis, utrum obligentur, dicendum quod sic, quia ibi non requiruntur nisi ea ad quae tenentur de iure naturali. nulla autem supererogationis ; ideo non est simile de ingressu in religionem.

Ad illud quod quaeritur utrum talis obligatio sit votum, dicendum quod non proprie, quia votum est de eo quod supererogationis est ; tamen, extenso nomine, est votum, quia voluntaria obligatio. Nec facit duplex peccatum, quia non obligatur magis quam prius de necessitate, sed de bono et aequo.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum exorcismus habeat aliquam efficaciam in parvulo vel adulto.

 

Secundo quaeritur circa hoc de exorcismo, utrum habeat aliquam efficaciam in parvulo vel adulto. Et dicitur quod habet potestatem ad expellendum daemonem.

Et quod istud sit verum, videtur :

  1. Per Augustinum, in libro De Symbolo : Parvulus exorcizatur ut potestas diaboli expellatur.
  2. Item, Rabanus : Exsufflatur a parvulo saeva potestas per pium sacerdotem.
  3. Item, quod habeat efficaciam, videtur ratione, quia sacerdos dicit exorcizando : Exi ab eo, immunde spiritus. Ergo, si non frustra hoc instituit Ecclesia, diabolus exit, sicut imperat.
  4. Item, exorcismi Salomonis pellebant daemones et aliqui mali pellebant ad invocationem Christi. Ergo, si ille habet exorcizandi officium et habet exorcismos efficaciores, patet etc.

 

Contra :

  1. Cyprianus : Diaboli potestas non minuitur ante Baptismum.
  2. Item, quod nullius sit efficaciae, videtur, quia, si pellit daemones, aut spiritualiter aut corporaliter. Non spiritualiter, quia tunc expellitur spiritualiter quando expellitur culpa. Si quantum ad corporalem laesionem, ergo solum daemoniacis et obsessis deberet fieri exorcismus.
  3. Item, si alium effectum non habet nisi daemonem pellere, cum multo efficacius pellatur in Baptismo, deberet statim baptizari et nullo modo exorcizari.

Si dicas quod disponit ut habeat maiorem effectum Baptismus, contra : aut hoc facit disponendo subiectum aut fortificando Baptismum. Non disponendo subiectum, quia, si disponit, aut minuendo culpam aut poenam ; neutrum potest, cum non possit minui poena sine culpa. Non fortificando Baptismum, quia nondum est quando exorcismus fit.

  1. Item, decedat aliquis exorcizatus ante Baptismum ; quaero utrum aliquid conferat exorcismus. Si nihil, stultum est exspectare ; si aliquid, quaero : quid ? Si minores tenebras, contra : tenebrae sunt carentia visionis divinae ; hac autem omnes sunt similiter privati.

Item, si dicas quod fiat ad solemnitatem Baptismi, quaero : quare magis Baptismus habet solmnitatem quam alia sacramenta, et quae et quot sunt illa quae attenduntur ad eius solemnitatem ?

 

Respondeo : Aliqui dixerunt quod exorcismus solum fit ad solemnitatem et ad expressiorem significationem ; nec aliquid ibi efficitur, sed solum significatur quod efficitur in Baptismo.

 

Alii autem dixerunt quod non tantum fiat ad solemnitatem, immo habeat effectum spiritualem, licet semiplenum ad disponendum ad Baptismum. Unde parvuli non baptizati, sed exercizati, morientes sustinent minores tenebras.

 

Primi nimis parum dixerunt et Sanctorum auctoritates plus dicunt ; secundi nimis dixerunt. Ideo tenendum est medium, quod est ad solemnitatem et ad cohibendum diabolum, ut non possit occidere parvulum nec ita fortiter vexare adultum ut retrahat a Baptismo. Unde non est contra vexationem quam faciat in corpore, sed quam faceret, quia diabolus, ex quo videt hominem praeparari ad Baptismum, ipsum vexaret. Unde Gregorius dicit quod illos pulsare negligit quos quieto iure possidere se sentit ; sed quando videt se deseri, tunc provocatur.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad prima duo obiecta patet responsio, quia Cyprianus intelligit de potestate spirituali. Et illud de vexatione similifer patet.

3-4. Ad illud quod obicitur ; quare non statim datur Baptismus ? dicendum quod propter solemnitatem et propter hoc quod Baptismum debet praecedere doctrina sive catechismus ; ut ergo diabolus arceatur a catechismo, annectitur exorcismus. Nec fit propter aliquam efficaciam gratiae in anima, sed solum ad significantiam et ad arcendam potestatem contrariam.

Ordo autem eorum quae sunt ad solemninatem Baptismi, secundum morem Ecclesiae usitatiorem hic est. Primo, exsufflatur, et hoc ut virtus diaboli exterior expelltur et interior expellenda significetur.

Secundo, signum crucis fit in pectore et in fronte, ut daemon cognoscat se expellendum tam in occulto cordis quam in aperto confessionis.

Tertio, sal in ore ponitur, ut significetur quod per Baptismum sapor sapientiae praeparetur et foetor fomitis restringatur.

Quarto, fit linitio aurium et narium cum sputo, ut significetur gratia ad discernendum et ad obediendum.

Quinto, fit inunctio in pectore et spatulis, ut significetur gratia unctionis ad Deum amandum et eius onera portanda.

Sexto, post Baptismum fit inunctio chrismatis in vertice, ut significetur apertio mentis imputribilis ad contemplandum aeterna. Chrisma enim confectum est ex oleo lucente et balsamo conservante.

Septimo, vestitur vestimento mundo et albo, ut significetur candor innocentiae et stolae resurrectionis.

Ultimo, ponitur cereus in manibus, ut sit lucerna pedibus eius verbum Domini et lumen semitis eius.

 

Secundum Hugonem vero de Sancto Victore forma exorcismi et aliorum sacramentalium in Baptismo ita perficitur. Puer primo signatur crucis signaculo in fronte, in pectore, in oculis, in naribus, in ore, in auribus, ut totius corporis sensus hoc signaculo muniantur cuius virtute omnia sacramenta complentur et omnia diaboli figmenta frustrantur. Unde Rabanus, De institutione clericorum : Ut ab eo diabolus expellatur, in vase suo pristino suae interemptionis signum cognoscens ; iam sibi deinceps illud fiat alienum.

Postea datur sal benedictum in os eius, ut sapientia conditus careat foetore iniquitatis et ultra non putrescat a vermibus vitiorum. Sal conservat carnem a foetore et putrefactione : sic sapientia per ipsum significata spiritum conservat, ne solvatur in vitia et foeteat per infamiam.

Deinde exsufflatur malignus foris, ut spiritus Spiritu pellatur, scilicet Spiritu Sancto malignus, quia Spiritus Sanctus per flatum sinificatus est, Ioannis penultimo, 22 : Insufflavit et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum etc.

Postea tanguntur ei aures et nares cum saliva, ut tactu supernae sapientiae et aures aperiantur ei ad audiendum verbum Dei et nares similiter ad discernendum odorem vitae et mortis. Hoc significavit Dominus, cum dixit in sanatione surdi et muti, Marci 7, 34 : Ephpheta etc., Glossa : Sputum de capite Domini est divina sapientia, quae solvit labia, ut dicat : Credo in Deum.

Post haec introducitur baptizandus in ecclesiam.

His habitis et completis, venit sacerdos ad. fontem et consecratur fans in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat constare sciatur, sed ex eo qui sanctificat.

Post haec traditur novae vitae auditoribus catechumenis Symbolum fidei, in quo apostolicae doctrinae forma consistit. Hoc non dicitur in moderno ordinali, ut credo.

Post haec oblatus ad Baptismum parvulus et interrogatus a sacerdote, si abrenuntiet satanae et omnibus pompis eius et omnibus operibus eius, per ora gestantium respondet, ut aliena iniquitate obligatus, aliena fide et confessione solvatur.

Postea inungitur oleo sacro in pectore, tamquam muniatur adversus hostem, ne ei deinceps immunda et noxia persuadere possit. Ungitur et inter spatulas, ubi vigor portandi oneris est, ut fortitudinem accipiat ad portandum onus.

Deinde interrogatur, si credat in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unam Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum et vitam aeternam ; et sub hac fidei responsione trina immersione a sordibus vetustatis abluitur, novum indutus hominem.

Deinde, postquam baptizatus a fonte ascendit, sacro chrismate in vertice ungitur, ut spiritum Christi participando merito deinceps Christianus appelletur, coheres regni et gloriae sacra unctione effectus.

Deinde tradiiur Christiano vestis candida, ut qui primae nativitatis decorem vetustatis pannis obfuscaverat, habitu regenerationis gloriae praeferat indumentum. Tegitur etiam caput sacro velamine post unctionem sacram, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri.

Ad ultimum cereus accensus datur in manu eius, quo implere doceatur illud evangelicum, Matthaei 5, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus. Hanc lampadem si inexstinguibilem servaverit, inter virgines sapientes cum sponso caelesti ad nuptias introibit.

Et statim, si adest episcopus, confirmatur ; et datur ei Eucharistia post. Confirmationem, si sit adultus, ut Christo incorporetur.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus : In illo puero acceleratus est usus rationis, utrum beatus Ioannes in utero habuerit usum liberi arbitrii. Et quod sic, videtur, quia exsultavit ad vocem beatae Mariae, sicut dicitur in textu ; sed talis exsultatio non fuit nisi per apprehensionem rei amatae ; res autem non apprehendebatur nisi ratione, nec amabilis erat nisi voluntate rationata, scilicet praesentia Christi vel eius Matris : ego videtur, cum usus liberi arbitrii sit secundum actum rationis et voluntatis, quod simpliciter habuit usutn. Sed contra : Augustinus, Ad Dardanum : Non est dictum, quia credidit infans ; ergo, si motus fidei primus est inter motus virtutum, videtur quod non habuerit actum alicuius virtutis : ergo, cum hoc non fuerit propter defectum gratiae, fuit ergo propter defectum liberi arbitrii.

Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio ; et Augustinus loquitur dubie. Fuerunt enim qui dicerent Ioannem non habuisse motum liberi arbitrii nec exsultationem illam fuisse ab eo, sed magis in eo, non per naturam, sed supra naturam ; sicut asina Balaam locuta est, et tameri non intellexit ; sic dicunt loannem motum fuisse a Spiritu Sancto ad adventum Domini et illum motum fuisse ad modum exsultantis, non quia ipse perciperet, sed quia volebat Dominus ut mater motu pueri Dominum perciperet et Matrem eius et ut hoc esset futurorum praesagium. Et huic opinioni verba consonant Augustini.

Fuerunt alii qui dixerunt Ioanni statim datum motum liberi arbitrii et illustrationem cognitionis, qua cognovit Dominum praesentem et gavisus est supra naturam.

Et si tu obicias, quod Dominus non subtrahit dona, et ita post semper habuit usum liberi arbitrii, quod nec creditur nec est probabile ; propterea breviter respondetur quod sicut Dominus gratiam raptus alicui dat ad unam horam, sic etiam Deus fecit hoc supra naturam ob speciale.m causam.

Utraque positio probabilis est nec potest de facili improbari.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Zacharias : Si ille qui baptizavit, non errorem introducens etc. Videtur enim dicere, quodsi vellet errorem introducere, quod non esset Baptismus. Sed contra : fides vel haeresis baptizantis nihil facit ad hoc quod non sit Baptismus : ergo videtur quod idem sit iudicium, sive intendat errorem introducere sive non.

Respondeo : Ad. hoc dixerunt aliqui quod, quamvis infidelitas circa alios articulas nihil faciat ad Baptismi integritatem, tamen infidelitas circa Baptismum multum facit.

Sed si attendamus : cum fidelitas comprehendat omnem articulum, et fidelitas circa aliquem articulum cum infidelitate circa alium non sit fides nec pars fidei : nihil facit ad hoc, ut videtur, ratione eius qua est fidelitas vel infidelitas.

Ideo dicendum quod nuUa infidelitas aufert Baptismum, dum tamen intentio sit salva, faciendi scilicet quod facit Ecclesia ; et quoniam iste qui intendit introducere haeresim, intendit novam formam cudere et quod facit Ecclesia infirmare : ideo non est salva intentio, ac per hoc nec Baptismus.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Leo papa : De illis, de quibus nulla exstant indicia inter propinquos, agendum ut renascantur ! Videtur enim male dicere, quia ita magnum peccatum est rebaptizare baptizatum sicut omittere Baptismum. Ergo qui baptizat illum de quo nulla exstant indicia committit se periculo et discrimini, quia nescit utrum rebaptizt baptizatum ; sed omnis talis peccat : ergo etc.

Iuxta hoc quaeritur utrum aliquis possit baptizari dormiendo. Et videtur quod sic, quia de lethargico, qui non potest evigilare, videtur quod debeat baptizari.

Respondeo : Dicendum quod ignorantia facti, adhibita debita diligentia, excusat a toto ; et quoniam, si aliquis baptizet aliquem de quo non potest cognosci per aliquem quod fuerit baptizatus, ignorat eum esse baptizatum, et adhibet diligentiam, si requirat a notis, ideo non peccat. Rursus, quia illud est signum probabile quod non sit baptizatus, tenetur et debet baptizari : et ita patet quod baptizando non committit se discrimini.

Quod quaeritur de dormiente, dicendum quod, si est adultus, aut prius consensit et voluit aut noluit et renuit. Si consensit et voluit, si baptizatur, baptizatus est. Aut si prius negavit et renuit, baptizatus non est. Si autem indifferenter se habuit quantum ad id quod exterius est, non potest sciri nisi per ipsum ; et si prius voluit, baptizatus est ; si noluit, non, quia oportet quod sit aliqualis consensus in adulto, vel coactus vel spontaneus.

Si quaeratur quid debeat fieri, dicendum quod nullus debet aliquem baptizare dormiendo nisi praesumatur quod non evigilet ante mortem et nisi praesumatur de eius praesenti voluntate per signa vel verba, saltem quia de Christianis natus. In hoc casu, his concurrentibus, debet baptizari, et nisi furit fictio in anima ipsius ante dormitionem, tune recipit sacramentufn et rem, ut dicit Innocentius. Si autem fuerit fictio, sed tamen voluntas ad Baptismum, recipit sacramentum et non rem. Omnino eodem modo dicendum est de furioso.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Si totum mimice et ioculariter ageretur, implorandum esset etc. Videtur enim male dicere, quia intentio est de necessitate Baptismi : ergo, si totum factum est ioculariter, non est Baptismus : ergo non est implorandum divinum consilium, sed baptizandus, quia in his in qµibus certi sumus et habemus humanum consilium, non oportet conf ugere ad Deum.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo, ludus non semper excludit intentionem, sed compatitur, sicut patet. Et Hugo ponit exemplum, quia velle dare ludicre est duobus modis : uno modo velle ludere ita quod nullo modo dare ; alio modo ita quod vult ludere et nihilominus vult dare. Et primo quidem modo excludit intentionem, et qui sic dat ludendo non dat ; secundo modo ponit intentionem dandi et vere dat. Sic in proposito intelligendum. Unde potest esse intentio cum ludo. Et ideo dicit Augustinus implorandum esse divinum consilium. Quod si Dominus non revelat, rebaptizandus est, tamen sub conditione. Et hoc est quod dicitur, quaestione prima, de casu qui ibi proponitur, quod puer Athanasius, simulans se esse episcopum, baptizavit quosdam pueros ludicre, qui postmodum consilio Alexandri episcopi non sunt rebaptizati, quia inferius subditur quod idem episcopus supervenit et quaesivit de intentione et cognovit per verba iuvenis quod habuit intentionem ; et ideo non debuerunt rebaptizari. Et quod habuit intentionem, conicitur, quia non baptizavit nisi catechumenos. Et sic patet intellectus verbi Augustini.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cognoscendum duo tempora in baptizandis electis esse servanda. Videtur enim quod magis competeret dies Epiphaniae, quia Dominus fuit in illo baptizatus.

Respondeo : Dicendum quod die Epiphaniae non fit ita solemniter propter haeresim exstirpandam, quae dixit solum illa die aquas posse regenerare. Fit autem aliis duobus diebus, quoniam in Paschate lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, in Pentecoste baptizavit Spiritu Sancto ; et quia Baptismus hunc duplicem effectum habet, ideo tunc generaliter omnibus datur, sed specialiter datur cuilibet, quando timetur de morte.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod parvuli, alio profitente, baptizantur ; utrum ille qui profitetur debeat dici patrinus. Et quod sic, habet communis usus. Sed in contrarium videtur, quia pater dicitur solum qui generat aliquo modo, vel spiritualiter vel carnaliter ; sed talis neutro modo.

Item, quaeritur utrum possirit esse plures.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, patrini vocantur qui parvulos ad Baptismum offerunt, quia regenerandos ad novam vitam offerunt, et in oblatione et in responsione quodam modo faciunt ad ipsorum regenerationem ; et ideo recte patrini dicuntur.

Et post subiungit : Placuit Patribus ut per singulos baptizandos patrini singuli admitterentur, id est unus tantum vir sive mulier, propterea fortassis ne spiritualis cognatio, cui reverentia debetur, passim diffusa in matrimonii copulam obesse potuisset. Sed quaedam ecclesiae hanc consuetudinem non servant, plures ad susceptionem parvulorum admittentes.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Exorcismus fit post catechismum. Videtur enim quod male ordinet, quia exorcismus est ad expulsionem mali, sed catechismus ad institutionem boni ; sed prius est malum expellere quam bonum inserere : ergo prius fuit agendum de exorcismo.

Respondeo : Dicendum quod ista duo possunt tripliciter ordinari : aut ratione eius ad quod sunt aut ratione eius a quo dispensantur aut ratione eius in quem fiunt. Si ratione eius ad quod, sic, quia catechismus est ad perfectionem intellectus, et exorcismus ad id quod respicit affectum, quia ad suggestionem diaboli expellendam, catechismus praecedit, et sic ante ·exorcismum est catechismus.

Si ratione eius a quo, quia instructio est ab Ordine lectorum et exorcizatio ab exorcistis, et lectorum Ordo praecedit, sic ante exorcismum est catechismus.

Si ratione eius in quem, sic dicendum est quod, si adultus est ; prius est capax doctrinae quam gratiae, parvulus e contrario ; et ideo in adultis praecedit catechismus, in parvulis e contrario exorcismus. Et ideo ordo mutatus est secundum aliquas ecclesias, nec servatur ille qui consuevit esse in primitiva Ecclesia, quia tune baptizabantur adulti, nunc autem parvuli.