Livre I — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre I

Distinctio I

DISTINCTIO I

 

 

Veteris ac novae legis

Ista est distinctio prima, circa quam primo quaero :

 

QUAESTIO I

Utrum fruitio sit actus voluntatis quae est dilectio, aut sit passio recepta in voluntate, ut puta delectatio.

 

Et videtur quod non sit actus voluntatis tantum.

  1. Quia quaelibet natura fruitur suo fine ; sed finis cuiuslibet potentiae est proprius actus eius, ex 4. Ethic. ; ergo quaelibet potentia fruitur suo actu, et sic frui non est actus voluntatis tantum.
  2. Praeterea, fruitio est quaedam felicitas, sed felicitas consistit in speculatione, ex 10. Ethic., et speculatio convenit intellectui ; ergo fruitio est actus intellectus et non voluntatis.

 

Contra. Augustinus lib. I. de doct. christ. dicit quod frui est amore inhaerere alicui rei propter se ; sed amor est actus voluntatis, quae est dilectio ; ergo, etc.

 

Circa hanc quaestionem sunt tres articuli.

Primus, si dilectio et delectatio sint idem realiter.

Secundus, si fruitio est dilectio vel delectatio.

Tertius, si fruitio sit actus voluntatis.

 

Quantum ad primum, est opinio Thomistarum quae dicit duas conclusiones.

Prima, quod dilectio et delectatio sint idem realiter.

Secunda, quod differunt secundum rationem.

 

Prima conclusio probatur tripliciter :

Primo sic : Actus qui sunt de eodem obiecto sub eadem ratione sunt idem realiter ; sed dilectio, et delectatio quae sequitur, sunt huiusmodi, quia sunt de bono sub ratione boni ; ergo etc.

Secundo sic : Illi actus qui immediate consequuntur ad idem, sunt idem simpliciter ; sed dilectio et delectatio immediate consequuntur ad intellectum et voluntatem ; ergo etc.

Tertio sic : Impossibile est in una potentia simplici simul ponere duos actus realiter diversos ; sed dilectio et delectatio simul sunt in voluntate ; ergo non differunt realiter.

 

Secunda conclusio, quod dilectio et delectatio differunt secundum rationem.

Probatio : Delectatio importat quietationem quae est privatio motus, dilectio autem unionem et privationem quietationis ; sed illae duae privationes differunt sola ratione.

Praeterea, quae differunt in modo significandi, illa differunt ratione ; sed delectatio et dilectio sunt huiusmodi ; ergo etc. Probatio maioris, quia dilectio videtur significare per modum formae egredientis a voluntate ad ipsum obiectum amatum ; sed delectatio significat e converso, per modum formae egredientis ab obiecto.

 

Contra istam opinionem arguitur :

Primo, contra primam conclusionem sic : Quaecumque possunt separari ab invicem, illa non sunt idem realiter ; sed dilectio et delectatio sunt huiusmodi ; ergo, etc. Minor patet in daemonibus qui se diligunt, et tamen non delectantur, immo contristantur.

Praeterea, illi actus non sunt idem realiter quorum opposita distinguuntur realiter ; sed odium et tristitia, quae opponuntur dilectioni et delectationi, distinguuntur realiter. Minor patet in beatis qui odiunt peccata nostra, nec tamen tristantur de eis, cum in eos non cadat tristitia.

Praeterea, delectatio est per se obiectum dilectionis ; sed dilectio non potest per se esse obiectum delectationis ; ergo non sunt idem realiter.

Praeterea, illud quod est superveniens alteri non est idem realiter illi ; sed delectatio est superveniens dilectioni ; ergo, etc.

 

Contra secundam conclusionem arguitur sic : Quia dilectio realiter elicitur a voluntate, et delectatio non, sed realiter sequitur dilectionem ; ergo non differunt sola ratione.

Dico ergo quod dilectio et delectatio differunt realiter, nec argumenta praecedentis conclusionis concludunt.

Primum non, quia maior est falsa ; nam duo actus subordinati possunt esse de eodem obiecto et sub eadem ratione, quorum unus perficit alium, sicut sunt isti. Aliter potest dici ad minorem, quod dilectio et delectatio non sunt de eodem obiecto sub eadem ratione, quia delectatio semper est de obiecto praesente, dilectio autem non necessario semper concernit praesentiam obiecti.

Ad secundum, minor est falsa, quia dilectio et delectatio non immediate se habent ad potentiam, quia, ut patet, delectatio est superveniens dilectioni, et sic praesupponit dilectionem.

Ad tertium, dico quod duo actus possunt simul esse in eadem potentia, si sunt subordinati, sicut sunt isti.

 

Ad argumenta pro secunda conclusione :

Ad primum dico quod ly dilectio et delectatio non dicunt privationes, quia non sunt privationes, nec formaliter includunt privationes, quia unio qua unitur beatus Deo non est privatio, nec unio qua materia et forma uniuntur, est privatio.

Ad secundum, dico quod dilectio et delectatio non differunt solum in modo significandi, sed etiam realiter, ut dictum est.

 

De secundo articulo est notandum quod dilectio est operatio elicita a voluntate praesupponens cognitionem obiecti ; sed delectatio est quaedam operatio recepta in voluntate causata ab obiecto.

Aliquae auctoritates videntur dicere quod fruitio sit dilectio, sicut ponit August. lib. I de doctr. christ. ubi dicit quod frui est amore inhaerere ; sed amor est dilectio ; ergo, etc.

Prasterea, Augustinus lib. 83 quaest. dicit quod omnis perversitas, quae vitium nominatur, est uti fruendis, et frui utendis ; sed perversitas spectat ad actum voluntatis ; ergo fruitio spectat ad voluntatem, et sic est dilectio.

Aliquae etiam auctoritates videntur dicere quod fruitio sit delectatio. Unde Augustinus I De Trinit. dicit, plenum gaudium est frui Trinitate ; sed gaudium dicit delectationem ; ergo fruitio est delectatio.

Sed tertio modo dicitur, et melius, quod fruitio, importat tam dilectionem quam delectationem. Unde Augustinus, X De Trinitate : Fruimur cognitis bonis in quibus voluntas propter se delectata quiescit. Et sic fruitio importat utrumque, et in suo nomine non est ens per se unum ; nec est inconveniens quod unum nomen significet multa, sicut patet per Philosophum VII Metaph. de hoc nomine « ylias ». Hanc opinionem sequitur Doctor noster.

 

De tertio articulo : si fruitio est actus voluntatis.

Dicit Aegidius quod frui aut dicit actum quo attingitur finis separatus prius non habitus, et sic fruitio est actus intellectus, quia per intellectum prius attingitur obiectum beatificum : aut frui dicit actum per quem attingitur finis iam habitus, et sic est actus voluntatis ; et sic secundum eum fruitio prius spectat ad actum intellectus, secundario autem ad actum voluntatis, inquantum dicit quandam delectationem consequentem actum intellectus.

Sed contra hoc arguitur per Augustinum X de Trinitate. Fruimur bonis cognitis, in quibus voluntas delectata quiescit. Ex hoc arguitur : Quando aliquid intrat definitionem alicuius in recto, illud quod definitur primo pertinet ad illud quod ponitur in recto, ut si dicatur quod simitas est nasi curvitas, simitas primo pertinet ad nasum ; sed voluntas ponitur in definitionem fruitionis in recto, cum dicitur : voluntas delectata conquiescit ; ergo fruitio est primo ipsius voluntatis.

Praeterea, Augustinus I de doctr. christ. dicit : Frui est amore inhaerere ; sed amor primo pertinet ad voluntatem ; ergo etc.

Praeterea, cuius est movere in finem eius est quiescere, quia motus est propter quietem ; sed voluntatis est movere in finem, secundum Sanctos ; ergo voluntatis est quiescere. Sed fruitio dicit quietem ; ergo fruitio primo spectat ad voluntatem.

Et sic resumendo dicta, dico quod fruitio est actus voluntatis, ex tertio articulo ; qui actus duo dicit, scilicet dilectionem et delectationem, ex secundo articulo ; et quod dilectio et delectatio differunt realiter, ex primo articulo.

 

Ad primum principale dico quod duplex est finis, scilicet finis simplex, et iste est tantum Deus qui est finis in fruitione proprie sumpta ; et est finis sub fine, et iste est actus potentiae de quo hoc non quaeritur.

Vel per alia verba ut dicit Varro, duplex est finis, scilicet formalis et obiectivus ; licet ergo actus potentiae sit finis formalis per quem attingitur finis obiectivus, non est tamen finis obiectivus, et ideo non potest frui, quia fruitio est respectu finis obiectivi quem perfectissime attingit voluntas.

Ad secundum, negetur, uno modo, quod felicitas consistat in speculatione praecise ; sed melius potest dici quod felicitas consistit in speculatione tamquam in quoddam. praevio, eo modo quo ponit Augustinus quod fruimur bonis cognitis. Ex hoc sequitur quod fruitio praesupponit cognitionem, et non est in cognitione. Sed hoc non obstante fruitio perfectissime spectat ad actum voluntatis, quia quae sunt priora generatione, sunt posteriora perfectione, et e contra, sicut ponit Philosophus IX Metaph. de embrione : ergo etc.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur :

Utrum aliquid aliud a fine ultima sit obiectum per se fruitionis.

 

Quod sic videtur per Augustinum lib. 83 quaest. ubi dicit : Fruendum est bonis invisibilibus ; sed multa sunt bona invisibilia citra Deum ; ergo, etc.

  1. Praeterea, capacitas finita potest satiari bono finito ; sed capacitas animae est finita ; ergo potest satiari bono finito, et per consequens frui eo.
  2. Praeterea sicut forma satiat appetitum materiae intrinsecae, ita obiectum satiat appetitum voluntatis extrinsecae ; sed quaelibet forma satiat appetitum materiae intrinsecae, alias violenter quiesceret sub ea ; ergo quodlibet obiectum sive bonum satiat appetitum voluntatis, et ita voluntas potest frui eo.

 

Contra. Augustinus : I de Doctr. Christ. Res quibus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus Sanctus.

 

Circa istam quaestionem primo ponetur una distinctio.

Secundo dicetur ad quaestionem iuxta membra distinctionis.

 

De primo, dico quod fruitio accipitur dupliciter, quia est fruitio ordinata et fruitio in communi sumpta. Et voco fruitionem ordinatam illam quae ordinatur secundum debitas circumstantias respectu debiti obiecti. Sed fruitio in communi sumpta dicitur sive habeat istas circumstantias, sive non, et sic non necessario requirit eas. Istae fruitiones sic se habent ad invicem quod fruitio in communi sumpta est universalior fruitione ordinata. Cuius ratio est, quia quaecumque potentia quae non determinatur ex se ad actum ordinatum, actus eius in communi sumptus est universalior actu eius ordinato ; sed voluntas non determinatur ex se ad fruitionem ordinatam, quia secundum Augustinum libro 83 quaest. perversitas potest esse in fruendo utendis, quod non esset verum si voluntas determinaretur ex se ad fruitionem ordinatam ; ergo fruitio in communi sumpta est universalior fruitione ordinata.

 

De secundo articulo sunt duo videnda :

Primo quid sit per se obiectum fruitionis ordinatae ;

secundo quid sit obiectum fruitionis in communi.

 

De primo est opinio Aviccnnae quod aliquid aliud a fine ultimo sive a Deo est obiectum fruitionis ordinatae, puta aliqua intelligentia secunda. Sed istud est falsum, ideo arguitur contra eum sic :

Impossibile est potentiam ultimate quietari nisi in eo in quo reperitur perfectissime ratio sui primarii obiecti ; sed obiectum potentiae fruitionis, secundum ipsum Avicennam, est ens in communi ; ergo non quietatur ultimate nisi in illo in quo repentur perfectissima ratio entis. Sed hoc est solum ultimus finis, quia in omnibus aliis ens habet se secundum dependentiam ; ergo, etc.

Secundo sic : Potentia quae ordinatur ad multa obiecta non quietatur ultimate nisi in illo in quo omnia illa continentur virtualiter ; sed hoc est tantum Deus, in quo omnia bona eminenter continentur ; ergo, etc.

Praeterea, istam intelligentiam secundam, quae est obiectum fruitionis secundum eum, aut anima capit eam ut obiectum infinitum, et hoc non, quia stultum esset dicere animam esse beatam cum falsitate opinionis ; aut eam non intelligit nec ut finitam nec ut infinitam, et tunc non beatificatur in ea ; aut videt ut finitam, et tunc poterit aliquid ultra appetere, et sic non erit obiectum beatitudinis.

Alii etiam arguunt sic ad idem : Anima est ad imaginem Dei ; ergo non quietatur ultimate nisi in Deo.

Praeterea : Anima creatur immediate a Deo ; ergo non quietatur immediate nisi in solo Deo.

 

Quidquid sit de efficacia istarum duarum rationum, quia forte non concludunt, primae tamen tres efficaciter concludunt contra Avicennam, et pro veritate, scilicet quod solus Deus sive ultimus finis est obiectum fruitionis ordinata.

De obiecto autem fruitionis in communi sumpto, dico quod est ultimus finis, qui est finis in natura rei ; vel finis apparens, qui ostenditur a ratione errante tamquam finis ultimus ; vel finis praestitutus sive determinatus, quem voluntas ex sua libertate sibi determinat tamquam ultimum finem, quia sicut in potestate voluntatis est velle, ita in eius potestate est modus volendi. Non est autem intelligendum quod ratio finis inquantum respectus sit proprie ratio obiecti fruibilis, concomitatur tamen obiectum fruibile, quia nulla relatio rationis est de perseitate obiecti beatifici, ut beatificum est.

 

Ad primum principale dico quod Augustinus accipit fruitionem large pro amore honesti, distincto contra amorem utilis et delectabilis.

Ad secundum dico quod haec capacitas voluntatis licet sit finita formaliter, est tamen infinita per participationem habitualiter, ut dicitur ad obiectum, et obiecti ad obiectum, et obiecti ad potentiam est magis proportio dissimilitudinis quam similitudinis. Et ideo bene potest capacitas in natura esse finita et tamen ad obiectum infinitum. Exemplum potest poni de speculo modicae quantitatis repraesentante obiectum maximae quantitatis. Etiam de potentia visiva quae habet obiectum maximae quantitatis quasi infinite excedens quod potest apprehendere.

Ad tertium dicendum quod est ad oppositum, quia sicut forma non satiat omnem appetitum materiae, nisi illa quae continet eminenter omnes formas alias ; ita nullum obiectum satiat totum appetitum voluntatis, nisi quod continet eminenter omnia bona ; sed hoc est tantum ultimus finis ; ergo solus ultimus finis est per se obiectum fruitionis ordinatae.

 

 

QUAESTIO III

Tertio, consuevit quaeri hoc a quibusdam :

Utrum fine ultimo clare deo necesse sit voluntatem frui eo.

 

Sed in isto dubio nolo hic morari quia diffusius discutietur lib. II dist. 24. quaestione illa : Utrum voluntas necessitetur respectu ultimi finis clare visi.

Section 1 of 42
Next section