Distinctio XXXI — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
DISTINCTIO XXXI
Praeterea considerare oportet
Circa istam distinctionem 31. Quaeritur
Quaestio I.
Utrum aequalitas sit relatio realis.
Videtur quod non.
- Quia quod dicit negationem vel privationem non dicit relationem realem ; sed aequalitas dicit privationem ; ergo non est relatio realis. Minor patet per Philosophum 4 Metaph. : Aequale, inquit, opponitur privative magno et parvo.
- Praeterea, quod dicitur secundum substantiam non dicit relationem realem ; sed aequalitas dicitur secundum substantiam ; ergo non dicit relationem realem. Minor probatur per Magistrum in littera, qui addicit pro se Augustinum I de Trin.
- Praeterea. Si aequalitas diceret realem relationem, tunc constitueret personas sicut relatio originis ; sed hoc est falsum, quia persona haberet duo constitutiva ; ergo aequalitas non dicit relationem realem.
Contra. Aut aequalitas dicit absolutum aut relativum ; sed non dicit absolutum, quia posset praedicari de essentia ; ergo dicit relationem. Sed non dicit relationem rationis ; ergo dicit relationem realem.
Circa istam quaestionem sunt duo videnda.
Primo, si aequalitas dicit relationem realem in creaturis.
Secundo, si dicit relationem realem in divinis.
Quantum ad primum dicit una opinio quod aequalitas non dicit relationem realem in creaturis ; quod probatur sic :
Illa relatio non est realis cuius fundamentum non est reale ; sed fundamentum aequalitatis in creaturis non est reale ; ergo aequalitas in creatura non dicit relationem realem. Probatio minoris : fundamentum aequalitatis in creaturis est unitas in quantitate, per Philosophum 5 Metaph. : Illa, inquit, sunt aequalia quorum quantitas est una ; sed duae res non habent unitatem realem ; ergo fundamentum aequalitatis non est reale.
Praeterea, non plus facit relationem realem unum in quantitate quam unum in substantia ; sed unum in substantia non facit relationem realem. Probatio minoris per Philosophum 5 Metaph., quia fundamentum identitatis est unitas in substantia, et identitas non est relatio realis.
Alia est opinio quam teneo, quod aequalitas in creaturis est relatio realis, quod probatur sic :
Illa est relatio realis, quae manet omni opere intellectus circumscripto ; sed circumscripto omni opere intellectus, si essent duae res eiusdem quantitatis essent aequales ; ergo aequalitas dicit relationem realem.
Praeterea, quod est perceptibile sensu est aliquid reale ; sed aequalitas est huiusmodi ; ergo.
Praeterea, relationes primi modi sunt reales ; sed aequalitas est de relationibus primi modi ; ergo aequalitas est relatio realis.
Praeterea, si unum contrariorum quod est ignobilius in natura est reale, et aliud est reale ; sed aequalitas est nobilior inaequalitate, et inaequalitas est aliquod reale in natura ; ergo aequalitas est relatio realis.
Ad primum autem praecedentis opinionis dicoquod minor est falsa. Ad probationem, respondeo quod fundamentum aequalitatis est unitas realis specifica, non autem unitas numeralis. Declarabitur autem in 2 Lib. quaest. de individuatione, quod unitas realis specifica est minor unitate numerali.
Ad secundum cum dicitur quod unitas in quantitate non facit plus relationem realem quam unitas in substantia, concedo caeteris paribus, ita quod utrobique sit realis distinctio extremorum ; sed non est sic in proposito ; nam aequalitas habet extrema realiter distincta, identitas autem non.
De secundo articulo est communis opinio antiquorum, quae dicit quod aequalitas in divinis non dicit relationem realem quod probat sic :
Ubi non manet fundamentum relationis, ibi non manet relatio realis ; sed in divinis non manet fundamentum aequalitatis ; ergo in divinis non manet aequalitas nec relatio realis. Probatio minoris : fundamentum aequalitatis est magnitudo ; sed magnitudo transit in identitatem, identitas autem dicit relationem rationis ; ergo aequalitas est relatio rationis.
Praeterea, ad hoc quod aequalitas sit relatio realis requiritur ibi magnitudo et magnitudo, et commensuratio magnitudinum ; sed in divinis non est magnitudo ; ergo aequalitas in divinis non est relatio realis.
Praeterea, illa relatio quae completur peractum intellectus est realis ; sed aequalitas est huiusmodi, quia completur ex hoc quod intellectus idem bis accipit ; ergo.
Praeterea, relatio realis necessario requirit extrema realiter distincta inquantum sunt relativa ; sed Pater et Filius non distinguuntur realiter inquantum sunt aequales ; ergo aequalitas in divinis non dicit relationem realem. Minor patet, quia licet Pater et Filius distinguantur relationibus originis, non tamen distinguuntur realiter inquantum sunt aequales, quia inquantum sunt aequales habent eandem magnitudinem numero.
Praeterea, inter eadem extrema, et super idem fundamentum non fundantur duae relationes reales ; sed inter Patrem et Filium est unum fundamentum, scilicet essentia divina ; ergo non est ibi nisi una relatio realis. Sed est ibi relatio originis propria ; ergo non est relatio communis realis, scilicet aequalitas.
Ultimo sic : Omnes Sancti ponunt in divinis quatuor relationes reales, scilicet, paternitatem, filiationem, spirationem activam et spirationem passivam ; sed si aequalitas diceret relationem realem, essent plures relationes quam quatuor quod esset contra Sanctos ; ergo aequalitas non dicit relationem realem.
Alia est opinio Doctoris nostri quod aequalitas est relatio realis in divinis, sive inter personas divinas, quod probatur sic :
Ubi sunt illa quae requiruntur ad relationem realem, ibi est relatio realis ; sed aequalitas inter personas divinas habet omnia quae requiruntur ad relationem realem ; ergo ipsa est realis. Probatio minoris : Ad relationem realem tria requiruntur : primo realis distinctio extremorum, propter quod eiusdem ad se non est relatio realis ; secundo requiritur quod utrunque extremorum sit aliquid reale, quia semper alterum contradictoriorum est non ens ; tertio requiritur quod habitudo exurgat a natura fundamenti, et ideo Dei ad creaturam non est relatio realis. Sed omnes istae conditiones reperiuntur inter personas divinas ut sunt aequales ; est enim in eis realis distinctio, quaelibet enim istarum personarum est aliquid reale ; illa etiam habitudo exurgit ex natura fundamenti, scilicet ex infinitate virtutis ergo ibi sunt omnia quae requiruntur ad relationem realem.
Praeterea : Si aequalitas non esset relatio realis in divinis, hoc maxime esset propter unitatem fundamenti ; sed non obstante unitate fundamenti aliqua relatio est realis ; ergo aequalitas in proposito est relatio realis. Probatio minoris ; nam relationes originis sunt vere reales, et tamen habent penitus idem fundamentum numero.
Praeterea : Si Deus duas res essentialiter distinctas informaret eadem quantitate, inter eas vere esset relatio realis ; ergo eodem modo in proposito quamvis personae sint realiter distinctae, quia tamen habent eandem magnitudinem virtutis vere est inter •eas aequalitas, ut relatio realis.
Ad primum autem alterius opinionis dico quod fundamentum aequalitatis in divinis manet et transit, manet quidem formaliter, sed transit realiter.
Ad secundum dico quod aequalitas in creaturis requirit magnitudinem et magnum et commensurationem, et hoc quia creaturae su nt finitae, propter quam finitatem non possunt habere eandem magnitudinem numero. Sed in personis divinis non est sic, quia propter infinitatem essentiae eadem magnitudo, quae est in una persona est et in alia, manente reali distinctione personarum.
Ad tertium dico per interemptionem minoris, quia si essent duae relationes eiusdem quantitatis, dato quod nullus esset intellectus in mundo adhuc istae res essent aequales.
Ad quartum, cum dicitur quod relatio realis requirit extrema realiter distincta inquantum sunt relativa, dico quod ly inquantum vel reduplicat terminos relatos, et sic concedo maiorem et nego minorem, vel reduplicat fundamentum, et sic dico quod non oportet ponere talem distinctionem, immo in proposito oportet ponere summam unitatem.
Ad quintum dicitur dupliciter falsificando maiorem ; nam inter eadem extrema et super idem fundamentum possunt fundari plures relationes reales. Exempli gratia, ignis generat alium ignem realiter distinctum a se ; inter hunc et istum ignem est relatio realis similitudinis, et causae ad causatum, quae relationes sunt reales et habent idem fundamentum.
Alio modo dicitur glossando maiorem sic, quod extrema realiter distincta non habent duas relationes reales super idem fundamentum immediate, sed mediate potest esse ; et sic est hic, quia ista relatio communis praesupponit relationem originis.
Ad ultimum dico quod Sancti ponunt quatuor relationes reales in divinis loquendo de relationibus originis, quae sunt propriae ; sed non propter hoc intendunt excludere relationes reales quae sunt communes.
Ad primum principale dico quod aequale non dicit negationem simpliciter. Distingunt tamen Logici de veritate propositionis secundum rem et secundum vocem, ita quod aequale quantum ad vocem dicit negationem, et quantum ad rem non dicit negationem.
Ad secundum dico quod aequalitas potest dupliciter accipi, scilicet fmidamentaliter et formaliter. Primo modo dicit substantiam, quia fundamentum est substantia realiter, secundo modo importat relationem.
Ad ultimum patet ex dictis Dist. 25 ; nam relationes primo constituunt personas quae primo pullulant in essentia ; sed relationes originis prius in essentia pullulant quam relationes communes, ideo relationes originis constituunt personas et non relationes communes.
